se Christus eorum cogitationes non ignorare, superioremque sermonem declarat atque confirmat.
Nemo venire potest ad me nisi pater etc.) Quasi dicat: Ne murmuretis inter vos mutuo, non audistis quod iam dixi: Omne quod dedit mihi pater, ad me veniet? Cogit me vestra incredulitas, ex qua sequitur intelligendi tarditas, eandem rem iterum atque iterum dicere. Sic habet res: Nemo potest ad me venire, hoc est, nemo accedit mihi, tanquam unico salutis. pignori, nisi pater qui me misit ipsum trahat. Quem autem is ad me traxerit, hoc est, mihi per fiduciam iunxerit, hunc ego resuscitabo, id est, in vita servabo, ultimo die. Mirum est quod verba mea perpetuo paradoxa quaedam esse putatis, quum tamen nihil, aut certe parum dicam, quod non in vestris ipsorum vel prophetis, vel lege scriptum sit. Est autem et hoc in prophetis scriptum, Esa. 54. et Ierem. 31. Erunt omnes docti a deo. Cur igitur miramini, quod vobis propter incredulitatem mei cognitionem a patre negari perhibeo, quum etiam prophetae vestri tradant hanc a patre doceri oportere? Quid autem apertius dici potest, quam quod nunc dicam, dicam autem idem quod antea his verbis: Quod dat mihi pater ad me venit, et nemo potest venire ad me nisi pater meus traxerit eum. Dicam in Dicam in quam aliis verbis idem tamen, ne quid iustae querimoniae vobis relinqui possit.
Quicunque audivit a patre meo et ab eo didicit, is venit ad me.) Tanquam ad unicam salutis ancoram.
Non quod patrem quisquam viderit.) Ne forte has voces: Audire et Discere, ad sensus potius, quam ad mentem, hoc est, inter- nam illustrationem referatis: Nemo unquam vidit patrem, quamvis ille intus operetur, ut quae ille vult, audiamus ac discamus, nisi is, qui est a deo, hic vidit patrem. Pater, ergo per spiritum suum eos docet Christum cognoscere, et in eum credere, quos per eum vult salvare.
Nisi is qui est a deo) Per haec verba se ipsum tecte intelligit. Amen amen dico vobis: Qui credit in me habet vitam aeternam.) Quasi dicat: Nunc habetis summam huius meae doctrinae, imo summam totius mihi demandatae legationis, videlicet: Qui vidit me, habet vitam aeternam. Hic locus clarissime docet, Christum per manducationem et bibitionem corporis et sanguinis sui nihil aliud intelligere, quam ut credamus ipsum corpus et sanguinem suum in mortem pro nobis dedisse, ut viveremus ipsi. Credere in ipsum, salutare est: videre, edere, nequaquam. Mox incipit eis aperire mysterium suae passionis et mortis, simulque respondere ad sermonem eorum, quem superius obiecerant: Patres nostri manducaverunt manna in deserto, dicit ergo:
Ego sum panis ille vitae.) Cuius naturam ab initio huius sermonis exposui: Ego sum cibus ille, qui alit in vitam aeternam, de quo coeperam loqui. Fides ergo vitam aeternam praestat, fides scilicet in Christum. Ex quo intelligimus, panem et carnem edere nihil esse quam credere. Nemo negat patres nostros in eremo manna edisse, at illi mortui sunt. Qui vero hunc panem (me scilicet) manducaverit, hoc est, qui in me crediderit, habet vitam aeternam.
Hic est panis qui de coelo descendit etc.) Hic observandum,