Jump to content

Pagina:Werke vol. 6.1.djvu/720

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Christum nobis ea parte salutarem esse, qua de coelo descendit, non qua ex illibata virgine natus est, tametsi secundum eam pati ac mori oportuerit, sed nisi deus simul fuisset, qui moriebatur, non potuisset toti mundo salutaris esse. Est ergo haec secunda nota, quod Christus hoc capite per panem et edere, nihil aliud quam evangelium credere intelligit, quod qui credit eum pro nobis immolatum, eoque nititur, vitam habet aeternam, et quod prorsus non loquitur de sacramentali esu.

Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, si quis edat ex isto pane, vivet in aeternum.) Hanc eandem sententiam superius ab initio obscurioribus verbis indicarat, sic: Omne quod dat mihi pater, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitabo illud, id est, in vita servabo, in novissima hora. Mox clarius aliquanto: Qui viderit filium et in eum credit, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo etc. Iam tertio summam ponit, sed sub exemplo panis, ut ad primam occasionem redeat. De cibo enim coeperat ansam loquendi, manifestumque faciat, se cibum et panem animae fore, tum scilicet, quum corpus suum in mortem dat, et affirmat illum nunquam moriturum, qui de pane illo sit esurus. Quid vero hoc aliud, quam quod supra dixit: Ego resuscitabo eum? Sed ne diutius vos suspendam, brevibus exponam, quid causae sit, quod ego toti mundo sim salutaris, aut qua via hoc fiat, audite.

Panis (De quo tam multa loquor) quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita.) In compendium totam summam doctrinae contrahit Christi. Quasi dicat: Dixi iam diu me panem esse vitae aeternae, sed nondum dixi quo pacto id fiat, hoc iam aperiam: Ego carnem meam in mortem tradam, atque hoc sacrificio iustitiae patris mei satisfiet, hinc fit ut humanum genus cum eo in gratiam redeat, ira eius scilicet per mortem meam placata. Moriendo ergo panis fit vitae, non quod dentibus conteratur, sed quod credatur quod canem suam pro nobis dederit in mortem. Neque enim dicit: Panis quem ego dabo caro mea est, quam vobis corporaliter edendam proponam, sed sic: Panis quem ego dabo caro mea est, quam dabo pro mundi vita, et hic animam cibabit, quemadmodum panis corpus. Apparet denique carnem hic pro morte et passione Christi accipi, quod haec in carne facta sit, et hac nostra peccata sint expiata. Ex quo deinde et verba Christi clarescunt: Hoc est corpus meum. Ubi etiam corpus pro morte ponitur, quoniam mors in corpore facta est, quod ex verbis: Quod pro vobis tradetur, perspicuum fit. Morior ego pro omnibus, ut per me ipsum omnes vivificem. Caro mea pro totius mundi redemptione et vita tradetur in mortem, cuius morte mors morietur, et simul mecum natura humana resurget. Non enim poterat mors aliter destrui, et mortis princeps aboleri, nisi Christus se ipsum in mortem daret, et redemptionem pro nobis, offerens sese patri hostiam pro peccatis nostris. Summa ergo huius doctrinae est, ut in Christum filium dei spem omnem et fiduciam collocemus, eo quod carnem suam pro nobis in mortem expendit, qua hostia placata est divina iustitia. Quae tamen allegoria eo festivior est, quam aliae quibus idem docet, quod intra duarum naturarum suarum alloeosim manet, tum deinde,