Jump to content

Pagina:Werke vol. 6.1.djvu/721

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quod mimesim Indaeorum pulchre servat, qui nihil: eum quam nudum hominem aut existimabant, aut saltem existimari videri volebant. His veluti obprobrans errorem, dicit; Carnem suam esse vere cibum, non quidem carnem puram intelligens, sed. naturam potiorem qua carnem adsumpserat, ut ea perlitaret ac placaret aeternam iustitiam. Per alloeosim ergo de mortali natura loquitur, quum tamen de immortali et divina sentiat. Per carnem ergo edere, fiduciam in dei filium intelligit. Hactenus ergo nobis salutaris est Christus, quatenus pro nobis mactatus, secundum carnem mactari tantum potuit, et secundum divinitatem tantum salutaris esse. Sic ergo Christus est animae cibus, quod ea, dum videt deum filio suo unigenito non pepercisse, sed in contumeliosam mortem tradidisse, ut nos vitae restitueret, certa fit gratiae dei salutisque. Neque hic argutus quisquam velit esse, quod carnem suam dixit pro mundi vita expendi, ut hinc colligere audeat, Christum secundum humanam naturam tantum esse omnibus salutarem, dicat enim ipse, carnem suam impendi pro mundi vita, caro ergo vivificet. Nam ut deus et homo unus est Christus, ita fit, ut quum iuxta carnein caesus sit (Quis enim deum posset occideret?) ac mors eius nobis vita facta sit, ut propter naturarum unitionem et communicationem alteri nonnumquam tribuatur naturae, quod totius Christi est. Post istum ergo sermonem nihilo facti meliores Iudaei, nihilo doctiores, idque propter incredulitatem et contumax odium. Non enim capiebant mentem verborum Christi, quod non esus, sed caesus nobis esset salutaris. Sic enim mentem humanam reddi certam misericordiae dei, quum videt eum filio suo unigenito non pepercisse etc.

Decertabant ergo Iudaei inter se.) Quanto erant imperitiores, tanto audacius et impotentius per indignationem dicunt:

Quomodo potest nobis ille carnem suam dare ad manducandum?) Haerebant adhuc in carne, quae ante oculos adstabat, unde non immerito horrebant, decertabant, quia oculi eorum et aures nihil videbant, nihil audiebant, cor eorum nihil intelligebat. Christus multis verbis dixerat se cibum et panem esse, sed cibum hunc aliud nihil esse, quam credere quod ipse carnem suam in mortem daret, dicit ergo: Panis quen ego dabo, caro mea, est quae pro vita mundi expendetur. Iudaei vero alteram huius sermonis partem duntaxat arripiunt, nempe: Panis quem ego dabo caro mea est, alteram vero: Quae pro vita mundi expendetur, omittunt et negligunt. Hinc certamen illut oritur, quod non intelligunt, Christum hoc docere, quod mors eius &ibus sit animae 'per fidem scilicet comestus. Christus ergo quum videret se nequicquam omnia tentare, ut in cognitionem sui traberet, sic cum eis egit, quomodo Esaias aliquando 6. cap. iussus est agere, videns inquam se nihil proficere, ignorationem eorum amplius degravat, quemadmodum Matth. 13. Quum ergo tam odiose de se loquerentur, non ostendit qua ratione possit sumi caro, sed quod illi iudicabant absurdum et fieri non posse, hoc confirmat esse necessarium, dicens:

Amen amen dico vobis nisi ederitis carnem filii hominis etc.) Cohaerent haec superioribus, quod ex particulis coniunctivis aut continuativis manifestum fit. Christus enim subinde eadem repetit, clari-