sibi iungere, alligare, ac prorsus in se transformare. Ea res mentem paseit, laetificat certamque salutis reddit. Quod quid aliud est, quam animae cibus? aut qua similitudine commodius exprimi potest, quam cibi? Ut enim ieiunus stomachus defluente cibo gestit, quo deinde absumpti spiritus, absumpti calores, et vires instaurantur: sic ieiuna mens, cum se deus ei aperit, prae gandio gestit, magis magisque angescit, roboratur, inque formam dei transformatur, donec in virum perfectum adolescat. Spiritualis ergo cibus est, de quo loquor, solus enim spiritus eum dat, quum solus mentem ad se trahat et reficiat. Imprudenter nimis cogitatis, quum putatis me de ista carne loqui, quae venis et nervis alitur et constat. Ea non prodest quicquam. Quamdiu sine intellectu estis? Clare dico vobis, quod tam abest ut de corporea carne, aut essentiali corpore loquar, ut palam tester meam carnem nihil penitus prodesse. Atque haec est quinta et disertissima nota, qua deprehendimus Christum hic nullo pacto de sacramento loqui, sed his verbis tanquam lege caveri, ne unquam de corporea carne quidquam somniemus. Plane enim Iudaeorum errori respondit, quo putabant eum de carne corporea loquutum, quasi istam commanducatam oporteret. Ostendit ergo quod caro ad edendum plane sit inutilis, imo ad fidendum quoque, si naturaliter ac sola consideretur, spiritum oportét esse cui fidamus. De horrore carnis inter se certabant, hoc ergo adimit eis Christus, et interim ostendit, unde iste horror veniat, nempe quod non credant, sed omnia invertant, atque spiritualia verba, ad carnalem manducationem trahant. Quum videritis me (inquit) coelos ascendere, tum rei experientia confitebimini, et quod sim filius dei, et quod de fiducia in me sim loquutus, non de edenda carne, quam videbitis ad coelum migraturam. Quaerat autem quis, quum solus spiritus vivificat, et caro nihil prodest, cur vitam carni toties tribuit? Quia is deas vivificans erat, quem isti purum hominem arbitrabantur, χατ' ἠθολογῖαν ergo et mimesim (quae alloeoseos sunt species) hoc est per imitationem ae hostiam suorum consuetudinem et morem loquitur Christus, carnis vocabulo utens, spiritum intelligit, hoc est, divinitatem suam, quoties carni vitam tribuit. Quum vero Christus dicat carnem nihil prodesse, non debet humana temeritas unquam de ea edenda disputare. Si dient quis carnem Christi prodesse, quum simus ea a morte redempti. Respondemus: Carnem Christi plurimum omnino, imo immensum prodesse, sed caesam, non carnaliter ambesam. Caesa nos servat a caede, non carnaliter manducata. Iudaei de edenda, non immolanda carne disputabant, quo et Christi sermonem tendere necesse est. Nihil ergo est, quod quidam de essentiali aut substantiali corpore, aut corporea carne disputant, quam quod se ipsos produnt stupidores, sed audaciores Iudaeis, contra omnem diligentiam ac benignitatem salvatoris. Nihil etiam efficiunt; qui hic carnalem intellectum, et per spiritum spiritualem intelligunt. Nam et licet carnalis intellectus hic a Christo reiiciatur, ipsi tamen carnalem intellectum alio torquent. Veteres quum de spirituali et carnali intelligentia loquuntur, non de corrupto ingenio naturae humanae (quemadmodum nunc quidam) intelligunt. Nec spiritualem sensum eum dicunt, qualis est Matth. 13. ubi per inimicum hominem
Pagina:Werke vol. 6.1.djvu/724
Appearance