Jump to content

Pagina:Werke vol. 6.1.djvu/725

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

daemon intelligitur. Sed carnalem sensum eum intelligunt, qui fingit carnem et sanguinem carnaliter aut substantialiter hic edi ac bibi. Spiritualem sensum intelligunt eum de quo Christus loquitur, nempe, quod edere carnem Christi nihil aliud sit, quam quod anima fidat se morte Christi redemptam. Quidquid ergo hic de esu panis aut carnis dicitur, de fide in Christum debet intelligi. Manducare aut edere nihil aliud est quam eredere.

Sed sunt quidam ex vobis. qui non credunt.). Hic est veluti colophon totius, semnonis: Ego evangelium vobis annuncio, sed vos ei non creditis. Est autem evangelium nihil aliud, quam ego ipse, quamvis me ab initio verecunde et obscure exposuerim, ne arrogantiae exemplum ullum, aut temeritatis praeberem. Dixi me esse quem patribus pater pollicitus est, verum animae cibum, salutem certam, et infallibile spei pignus. Qui ergo me fidit, iam salvus est, quum haec doceo bona fide, sunt quidam inter vos increduli, hi horrorem quendam sibi a verbis meis fingunt, sed re vera incredulitas eos a.me soparat et awellit, incredulitas est eausa defectionis.

Domine ad quem ibimus.) Quemadmodum non ad solum Petrum interrogatio fit, sed ad omnes, ita et Petrus non pro se solo respondet sed pro omnibus, quod ad caput 16. Matthaei intelligendum facit contra pontificios, qui solo Petro claves assignant; dicit ergo plurativo numero.

Nos credimus et cognovimus, quod tu es Christus filius dei vivi.) Non dicit, nos credimus quod in pane edamus carnem tuam, et in vino bibamus: sanguinem corporaliter, sed credimus quod tu sis Christus servator, filius dei viventis. Credere engo Christum, qui carnem nostram induit et in ea mortem pro nobis passus est; filium esse dei viventis, hoc demum est salutare, non.credere quod in pane caro Christi corporaliter edatur. Summa ergo salutis est credere in Christum filium dei, et cognoscere quid nobis mors eius profuerit.

Unus ex vobis diabolus est.) Hoc sermone vigilantiores eos reddit, ut tantum thesaurum, tantum donum diligentius servent. Donum dei est fides et perseverantia, non nostrum meritum. Et quam ex tam eximiis apostolis unus deficit, nemo sibi securitatein polliceatur.

CAPUT VII.

Dies festus Iudaeorum scenopegia.) De institutione et ratione huius festi habetur Levit. 23. Admonet, nos hic esse peregrinos et advenas, nec habere hic manentem locum, ut semper anhelemus ad terram promissionis, ad terram viventium. Σχηνή tabernaculom est, πήγνυμι figo, hinc fit vox composita Scenopegia, tabernaculorum fixio.

Fratres eius.) Fratres Hebraei vocant etiam consanguineos et proximos quosque. Qui haec ad Christum loquuntur, rudes adhuc sunt; et humanis affectibus obnoxii, utcunque iuxta carnem ei sint cognati, utcunque ei haereant, et multo iam tempore eum audierint, gloriam sibi ex Christo quaerunt: sic caro semper sua quaerit. Quasi dicant: Quid hic latitas in humili et obscura regione, confert te in ludaeam florentissimam regni partem, et Hierosolymam totius regni Iudaici caput.