Jump to content

Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Σcos⁡akω=cos⁡(12(n+1))2kω+cos⁡(12(n+3))2kω+etc.+cos⁡(n−1)2kωΣsin⁡akω=sin⁡(12(n+1))2kω+sin⁡(12(n+3))2kω+etc.+sin⁡(n−1)2kω Statuendo itaque T=1+cos⁡kω+cos⁡4kω+cos⁡9kω+etc.+cos⁡(n−1)2kωU=sin⁡kω+sin⁡4kω+sin⁡9kω+etc.+sin⁡(n−1)2kω erit 1+2Σcos⁡akω=T2Σsin⁡akω=U Hinc patet, summationes, quales in art. 1. propositae sunt, pendere a summatione serierum T et U, quocirca, missis illis, disquisitionem nostram his adaptabimus, eaque generalitate absolvemus, ut non modo valores primos ipsius n, sed quoscunque compositos complectatur. Numerum k autem supponemus ad n primum esse: nullo enim negotio casus is, ubi k et n divisorem communem haberent, ad hunc reduci poterit.

11.

Designemus quantitatem imaginariam √−1 per i, statuamusque cos⁡kω+isin⁡kω=r unde erit rn=1, sive r radix aequationis rn−1=0. Facile perspicietur, omnes numeros k, 2k, 3k…(n−1)k per n non divisibiles atque inter se secundum modulum n incongruos esse: hinc potestates ipsius r 1,r,rr,r3…rn−1 omnes erunt inaequales, singulae vero quoque aequationi xn−1=0 satisfacient. Hanc ob caussam hae potestates omnes radices aequationis xn−1=0 repraesentabunt.

Hae conclusiones non valerent, si k divisorem communem haberet cum n. Si enim ν esset talis divisor communis, foret k.nν per n divisibilis, adeoque potestas inferior quam rn, puta rnν, unitati aequalis. In hoc itaque casu potestates ipsius r ad summum nν radices aequationis xn−1=0 exhibebunt, et quidem revera tot radices diversas sistent, si ν est divisor communis maximus nume-