Praefatio
[recensere]....................... deus omnia regna
Sub pedibus dedit esse tuis, regesque superbos
Subdidit, hostilesque manus decrescere fecit.
Illa colubrimodis Auarum gens dura capillis,
5Horribilis uisu crudisque asperrima bellis,
Imperio subiecta tuo, seruire parata,
In media supplex defusis crinibus aula
Exorat pacem, nec fidere milibus audet
Tot numerosa suis, Romana lacessere signa.
10Quis totiens uictos numeret per proelia Francos
Edomitosque Getas? captos stratosque tyrannos!
Langobardorum populos Gipidumque feroces,
Mutua per latos inter se uulnera campos
Miscentes feritate sua, cum milite tuto
15Alternas gentes domini fortuna necaret?
Pars inimicorum cecidit tum magna tuorum
Perfidia punita sua. nunc Marte peracto
Victores uictique simul famulantur in aula.
Solum excellentem conscendere iussit in arcem
20Te pater omnipotens, summaque in sede locauit.
Mater consilii placidis Vigilantia uestris
Semper inest oculis, quamque omni pectore gestas,
Alma Augusta, tui consors Sapientia regni.
Tu quoque, Iustitiae nomen de nomine sumens,
25Frena regendorum retines firmissima regum.
Nominibus tribus his regitur quodcumque mouetur.
Certatim gentes Romana ad foedera currunt:
Principe pro iusto Romanum nomen amatur,
Subque pio domino cuncti bene uiuere quaerunt.
30Ille etiam, solis qui se subiactat amicum,
Ardua suspiciens minuentis cornua lunae,
Noctiuagosque colens astrorum consulit ignes,
Vrguetur terrore tuo, properatque superbum
Inclinare caput subiectaque ponere colla.
35Quid Libycas gentes, quid Syrtica proelia dicam
Iam libris completa meis? maiora canendi
Tempus adest. senio dextram, pie, porrige fesso.
Tu mihi materiam dicendi carminis aptam,
Ingenium studiumque dabis. cui uincere fas est
40Indomitas gentes et barbara subdere regna,
Vince meae saeuam fortunae, deprecor, iram.
Vincere fortunam plus est quam uincere bella.
Nudatus propriis et plurima uulnera passus
Ad medicum ueni, precibus pia pectora pulsans.
45Ad medicum, uerbo pestem qui submouet uno
Et sine composito medicamine uulnera curat.
Huic ego sananti, si qua est fiducia seruis,
Grates semper ago, et pro munere carmina porto.
Liber Ι
[recensere]Imperii culmen rerum non motibus ullis,
Non armis sumptum, non ambitione potitum
Auspicio meliore cano, licet omnia nullus
Inclita gestorum ualeat monumenta piorum
5Ordinibus numerare suis, tamen utile seruis
Esse reor mentem dominis aptare fidelem
Officio quocumque datur. praecommodo linguam:
Vos, diuae, date uerba, et quae Vigilantia mater
Et quae summa regens Sapientia protegis orbem.
10Vos mihi pro cunctis dicenda ad carmina Musis
Sufficitis, uos quaeque latent arcana monetis.
Tuque dei genetrix sanctam mihi porrige dextram
Et fer opem, quaeso. magni mihi causa laboris
Surgit, et inualidos ad pondera tendo lacertos.
15Vrguet amans dominos carmenque impellit adire
Quaestor Anastasius, sancti pars magna senatus,
Compositor morum, iuris legumque sacerdos:
Et Thomas, Libyae nutantis destina terrae,
Qui lapsam statuit, uitae spem reddidit Afris,
20Pacem composuit, bellum sine milite pressit,
Vicit consiliis, quos nullus uicerat armis:
Nec non magnanimus, meritis et nomine Magnus,
Mente placens dominis, sacris rationibus aptus,
Rectorum Latii discussor prouidus orbis:
25Successorque boni rediuiuaque gloria Petri
Hinc Theodorus adest, patria grauitate magister:
Hinc secreta sacrae tractans Demetrius aulae
Vmentes oculi pressit sopor. haut sine summi
Numinis auspicio reor hunc uenisse quietem.
30Signa futurorum sopor ostentare bonorum
Venerat ille uiro, rerumque arcana docere.
Nondum plena quies uictos laxauerat artus,
Cum uirgo superas caeli demissa per auras,
Aspectu clemens et gressu laeta pudico,
35Purpureas uelata comas oculisque benigna,
Quantum signa dabant, sacrae Pietatis imago,
Diuinos stetit ante pedes, dextraque coronam
Imposuit, sanctoque caput diademate cinxit,
Augustoque uirum circumdans mitis amictu
40"Te decet hic habitus, regnantum maxime", dixit,
"Terribilis princeps et amabilis omnibus idem,
A magno dilecte deo, diualis origo.
En ego laeta tuis occurro prima secundis,
Gestorumque tibi felix praenuntia ueni.
45Sustulit haec nox alma patrem, fortissime, surge.
Te expectat, Iustine, dies. tu proximus heres.
Te pater omnipotens diuino ornauit honore,
Te dominum sacrae firmauit auunculus aulae.
Quid fundis lacrimas! rerum quid gaudia defles
50Proice tristitiam. uiuit pater, aethere uiuit,
Et fruitur meliore die. succede labori,
Atque regendarum sudores suscipe rerum.
Est uirtus roburque tibi, praestantior aetas,
Prudens consilium, stabilis mens, sancta uoluntas,
55Et rerum custos uigilantia, dignaque caelo
Vestra gubernatrix lati sapientia mundi.
Haec ne uana putes aut credas somnia fingi,
Accelera. manifesta loquor. tibi seruiet orbis,
Fortia uirtutum miratus facta tuarum.
60Quisquis erit uestrae, per se cadet, inuidus aulae.
Afficietque uiros legum pius ensis iniquos.
Barbara Romanos augebunt bella triumphos.
Regnaque sub uestris uenient fortissima plantis.
Ecce tuae proceres pulsantes limina portae
65Iustinum Sophiamque rogant succedere patri".
Dixerat haec uirgo, placidus cum lumina somnus
Deseruit, purisque uolans se miscuit auris.
Et iam crebra manus ueloci concita pulsu
Limina quassabat ductis munita catenis.
70Ad strepitum custos, cura est cui claustra tueri,
Sic ait indignans. "quisnam temerarius hic est,
Qui placidos audet dominorum rumpere somnos,
Tempore quo dulcem nox intempesta quietem
Ingerit, et membro sopor est gratissimus omni"?
75"Si te fida mouet dominorum cura tuorum,
Surge citus" Calinicus ait. mox agnita uox est.
Ante fores dominis Calinicum nuntiat esse.
Auspicium felix illo de nomine cepit.
Prosperitas ea prima fuit fortunaque rerum
80Tempora defesso renouans felicia mundo,
Quod primum ad limen bona tunc Victoria uenit,
Orbis in Augustam dominos ut duceret aulam.
Hoc nomen sors laeta tibi, Calinice, dicauit
Pro meritis, uir clare, tuis. factusque minister
85Tanti consilii, licet haec deus omnia fecit,
Tu quoque cum dominis, quoniam sic mente fideli
Vixisti uiuesque, tuis mercede laborum
Aeternam famam laudemque et nomen habebis.
Fit iussis mora nulla dein: mox claustra resoluens
90Ianitor excelsam stridenti cardine portam
Imperio reserauit heri. iam uisio certum
Fecerat illa uirum, dulcesque a pectore somnos
Expulerat, curaeque altae pia corda mouebant.
Vt latae patuere fores, subit ampla senatus
95Atria, et aurati subter fastigia tecti
Corripuit festinus iter monstrante ministro.
Est domus interior tectorum in parte superna,
Luce sua radians et aperto libera caelo,
Conspicuo uitrei splendens fulgore metalli.
100Dicere si fas est, rutili non indiga solis
Vel solis dicenda domus. gratissima uisu
Et facie miranda loci. pars prospicit una
Immensum pelagus, pars respicit altera portum,
Portum quem geminae complexant bracchia ripae
105Moenibus appositis, rapidos contemnere uentos
Et faciunt, praebentque salum statione quietum.
Aequoreos frangunt obiecto marmore fluctus,
Et prohibent refluas angustis faucibus undas.
Gratior ille fuit dominis locus, unde solebant
110Vndiuagum spectare fretum curuasque carinas
Omnia uectantes gemini commercia mundi.
Illic e stratis consurgens impiger altis
Electus princeps secreta in parte sedebat,
Atque ostensa sibi carae referebat amanti.
115Dum loquitur pensatque pia cum coniuge curas,
Limina sacra patres deiectis uultibus intrant.
Ille habitus casum signis monstrauit apertis.
Surrexere citi, uerbisque in sede relictis
Ad medios uenere locos. "quid fertis, amici?
120Cur tristes" Iustinus ait. "pater inclitus orbis
Occidit an uiuit"? magno tunc regia fletu
Ingemuit. gemitus uno Calinicus ademit
Ora premens digito, dextraque silentia fecit.
Aggere non aliter cum uicto flumen inundans
125In latos erumpit agros, si cautior illic
Marginibus sparsas erectis colligat undas
Agricola, in sese refluus reuocabitur amnis,
Praecipites frenantur aquae, redit impetus omnis,
Et clausi bibula riui minuuntur harena.
130"Romanum imperium, patri dum uita manebat,
Vestris consiliis uestrisque laboribus auctum
Et plebi notum est et nos cum plebe fatemur.
Augustum, Iustine, genus te principe dignum.
Te dominum sacrae quis non praedixerit aulae.
135Cum magni regeres diuina palatia patris,
Par extans curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum uocitatus curapalati?
Dispositu nam Caesar eras. cum sceptra teneret
Fortis adhuc senior, regni tu summa regebas
140Consilio moderata graui. nil ille peregit
Te sine, magnanimus seu fortia bella moueret,
Foedera seu pacis cum uictis uictor iniret.
Nunc idem genitor laetus plenusque dierum
Funere felici caelestia regna petiuit,
145Te successorem statuens sibi. suscipe gaudens.
In tua iura suum transmisit auunculus orbem.
Non te cognatum sanctissimus ille putauit,
Sed genitum. te iura uocant, te sustinet aula.
Tu decus imperii lumen uirtusque Latini.
150In te nostra salus, in te spes tota resurgit.
Oramus, concede tuis, succede parenti.
Rumpe moras, cape dona dei, sceptrisque paternis
Vtere, et Augustum, quod defuit, accipe nomen".
Talibus orabat sacras uir fidus in aures
155Hortans et rerum dominis cunctantibus instans:
Consensusque sui manifestans uota senatus
Creber adorabat dominos, et poplite flexo
Plurima diuinis supplex dabat oscula plantis.
Verbaque narrantis tacite firmabat amici.
160Ipse autem patris concussus sorte beati
Sceptra recusabat lacrimans, largoque rigabat
Imbre genas, fletuque uiri uestesque madebant.
Tantus amor senioris erat. "desistite"! dixit.
"Duram rem petitis, frustraque instatis, amici.
165Ergo superposita caput hoc ornabo corona,
Quando Iustinum tristem decet esse? per orbem
Flere libet. patrem res publica perdit et orbis,
Non dominum. quem non hominem pietate benigna
Continuit, fouit, monuit, nutriuit, amauit?
170Et tamen innocuo plures uoluere nocere.
Non caret inuidia regni locus. ibo paternas
Tristis in exequias: regalia signa recuso".
Talia dicentis pedibus prostrata iacensque
Omnis turba simul "pius es, miserere" perorat
175"Supplicibus, uir sancte, tuis: succurre periclis.
Omnia mox ueniente die periisse uidebis,
Si uacuam uulgus sine principe senserit aulam.
Quantumcumque boni moueat dilectio patris,
Non sit amor patriae patrio minor. ipse tenere
180Sceptra tuus moriens te iussit auunculus ore.
Aspice quanta fuit nostrae simul urbis et orbis
Prouida cura seni. pro te deus omnia fecit,
Quae fieri uoluit. solium conscende paternum,
Et rege subiectum, princeps fortissime, mundum.
185Aurea nascetur uobis regnantibus aetas,
Nec mutans dominos Romana uidebitur aula".
Vocibus his flexus cessit tandem: itur in arcem
Obsequio comitante patrum. gratissima coniux
Subsequitur, non tunc solito stipata tumultu.
190Incedunt media securam nocte per urbem
Fronte parum laeti, quamuis gaudente senatu
Imperium peterent, quamquam omnia tuta uiderent.
Diuinis animis inerat dolor ille parentis.
Ante pios oculos mitis uersatur imago.
195Illa mouet mentem, penitusque in pectore utroque
Indiuisa manens pia numina numine complet.
Limen ut Augustae sacro pede contigit aulae.
Omnia gallorum strepuerunt culmina cantu.
Exactam noctem primi sensere uolucres,
200Et laetum cecinere diem, alarumque dedere
Plausibus adsiduis et acuta uoce fauorem.
Excubiae primum, quae summa palatia seruant,
Imperium felix dominis intrantibus optant,
Et cunctos aditus armato milite uallant,
205Ne quis in Augustam contrarius audeat aulam
Infensum conferre pedem. deuotio tanta
Atque hominum cautela fuit sollersque bonorum
Sollicitudo patrum. nam quis temptaret obesse,
Cum deus imperium sancto iam dixerat ore
210Iustino Sophiaeque dari, muroque potenti
Cinxerat atque armis totam caelestibus aulam
Omnia disponens muniuit prouidus arcem
Tiberius, domini semper cui maxima cura
Vtilitatis erat. namque illum maximus orbis
215Communis benefactor alens et ab ubere matris
Suscipiens primis puerum praelegit ab annis,
Vtque pater genitum nutriuit; fouit, amauit,
Paulatimque uirum summa in fastigia duxit.
Hinc etiam iuuenis tota uirtute laborans
220Pro rerum dominis animam uitamque periclis
Non dubitat praebere suam, uigilatque, fidemque
Exhibet, et summum meruit dominantis amorem.
Hic bene suscepti primordia prospera regni
Discreta ratione uocans, properare fideles
225Vrguebat famulos et cuncta parare iubebat.
Aurato interea corpus sublime feretro
Impositum turba famulorum flente iacebat.
Et flentum lacrimis iustus dolor ora ligabat.
Arbor uti mediis, auibus gratissima, campis
230Annis uicta cadens antiquum robur opacis
Seruat adhuc foliis, et corpore fusa supino
Languida per latas expandit bracchia terras;
At circum querulae uolitantque sedentque uolucres,
Maerentesque dolent sedem cecidisse priorem,
235Et quaerenda nouis arbor placet altera nidis:
Sic suprema suae seruans insignia uitae
Iustinianus erat, non mutans morte colorem,
Sed solito candore nitens. quod uicerit orbem,
Mors ueneranda uiri signis monstrauit apertis.
240Ipse uidebatur cunctis plangentibus unus
Effigie gaudere pia, diademate comptus
Purpureaque in ueste iacens, requiescere somno
Credere quod possis, non duro funere, corpus.
Haut, reor, immerito sic laetus et ore benignus
245Ille foret moriens, nisi mens sibi conscia recti
In caelum properans securos linqueret artus,
Et tutum imperium firmato herede locaret.
Huc ubi magnanimus sacra cum coniuge uenit,
Cara per exanimum circumdans bracchia corpus
250Cum lacrimis Iustinus ait. "lux urbis et orbis,
Iustiniane pater, dilectam deseris aulam?
Cognatos famulos et tantos linquis alumnos?
Contemnis terras? fesso non prospicis orbi?
En Auares Francique truces Gipidesque Getaeque
255Totque aliae gentes commotis undique signis
Bella mouent. qua ui tantos superabimus hostes,
Cum, uirtus Romana, iaces"? haec patris amore
Verba loquebatur lacrimans. nam pectore toto
Bellorum iam cura fuit. iam signa ducesque
260Dispositi, classes, acies, exercitus, arma
Consilio moderata nouo taciteque parata.
Iustini nutu gentes et regna tremiscunt:
Omnia terrificat rigidus uigor. hic pietatem
Ostendit natura suam, iustumque dolorem
265Diuinis animis nulli euitabilis auxit
Carnis condicio cunctis mortalibus aequa.
Hic pietas laudanda uiri est semperque canenda.
Dicite, quis hominum lacrimis ita possit amaris
Flere senis mortem, regni successor et heres?
270Imperat et dolet: imperium proferre parenti
Mallet quam regni solium, quam sceptra tenere.
Nec minus imperii gratum patrem inclita consors
Flebat, et humanam sortem pietate dolebat.
Exequiis adicit solito plus dona paternis,
275Ireque contractas denso iubet agmine turbas.
Et tulit intextam pretioso murice uestem,
Iustinianorum series ubi tota laborum
Neto auro insignita fuit gemmisque corusca.
Illic barbaricas flexa ceruice phalanges,
280Occisos reges subiectasque ordine gentes
Pictor acu tenui multa formauerat arte.
Fecerat et fuluum distare coloribus aurum,
Omnis ut aspiciens ea corpora uera putaret.
Effigies auro, sanguis depingitur ostro.
285Ipsum autem in media uictorem pinxerat aula
Effera Vandalici calcantem colla tyranni,
Plaudentem Libyam fruges laurumque ferentem.
Addidit antiquam tendentem bracchia Romam,
Exerto et nudam gestantem pectore mammam,
290Altricem imperii libertatisque parentem.
Haec ideo fieri uiuax Sapientia iussit,
Ornatum ut propriis funus regale triumphis
Augustum in tumulum fatalis duceret hora.
Dum famuli pia iussa parant aptantque feretrum,
295Vox ingens facta est, plausus et gaudia surgunt,
Et fragor ex imis altum petit aethera terris,
Almaque discreto placuit concordia uulgo.
Laeta per Augustam pennis plaudentibus urbem
Fama uolans somnum populos inopina grauantem
300Increpat, impellitque fores, et limina pulsat,
Multiplicatque suas felix praenuntia linguas.
Somnus ea ueniente fugit, secumque cadentem
Traxit segnitiem, totaque excessit ab urbe.
Imminet illa fauens et crebro pollice pulsat
305Tardantes populos, et "surgite, surgite" clamat
Castigatque moras, et plena palatia narrat
Conuentu procerum, sorti senioris adempti
Dilecti numen struerent quo nocte peracta.
Vrguet, agit, stimulat, pulsat latus, imprimit, instat.
310Accelerant, uacuantque domos, uicosque per omnes
Gaudentes currunt, et murmura prima mouentur
Nondum clara metu, ciuemque interrogat omnem
Occurrens ciuis, rumorque per agmina serpit.
Solis honore noui grati spectacula circi
315Antiqui sanxere patres, qui quattuor esse
Solis equos quadam rerum ratione putabant.
Tempora continui signantes quattuor anni,
In quorum speciem signis numerisque modisque
Aurigas totidem, totidem posuere colores,
320Et fecere duas studia in contraria partes,
Vt sunt aestiuis brumalia frigora flammis.
Nam uiridis uernis campus ceu concolor herbis.
Pinguis oliua comis, luxu nemus omne uirescit:
Russeus aestatis rubra sic ueste refulgens
325Vt nonnulla rubent ardenti poma colore:
Autumni uenetus ferrugine diues et ostro
Maturas uuas, maturas signat oliuas;
Aequiperans candore niues hiemisque pruinam
Albicolor uiridi socio coniungitur una.
330Ipse ingens circus, plenus ceu circulus anni
Clauditur in teretem longis anfractibus orbem.
Amplectens geminas aequo discrimine metas
Et spatium mediae, qua se uia pandit, harenae.
Referam primus iunxisse quadrigas
335Et currus armasse nouos, Pelopemque secundum
In soceri uenisse necem. praestantior alter
Inuentus gener est, plus sponsae iunctus amore.
Hunc ueterum primi litum non rite colebant,
Esse deum solem recta non mente putantes.
340Sed factor solis postquam sub sole uideri
Se uoluit formamque deus de uirgine sumpsit
Humani generis, tunc munere solis adempto
Principibus delatus honor munusque Latinis
Et iucunda nouae circensia gaudia Romae.
345Huc omnes populi, pueri iuuenesque senesque
.................... dant agmina plausus
....................... uox omnibus una,
Mens eadem: nomen populis placet omnibus unum.
Ales ut exustos cum phoenix innouat artus
350A busto rediuiua suo, concentus in unum
Stans auium spectat solem solisque uolucrem.
Dum ueniat, regemque nouum clamore salutant:
Sic decus imperii, sanctum sic iota resurgens
Exortum est de fine suo, seniumque reponens
355Nominis et recti Iustino in principe uiuit
Iustinianus apex; domini sic uulgus amore
Vndique conueniens laetarum more uolucrum
Tu uincas, Iustine"! canunt, ingensque tumultus
Crescit, et Augusta luctus discessit ab aula
360Laetitia ueniente noua. uox excitat omnes.
Omnia Iustino praebent elementa fauorem,
Omnia congaudent. omnes clamore uocati
Conueniunt proceres: lux sacra palatia complet.
Ipsum quin etiam exanimum gaudere putares
365Corpus, in angelicam mutatum morte figuram.
Signa dedit manifesta deus, seque ipse probauit
Iustino claram regni imposuisse coronam.
Liber II
[recensere]Roscida purpureos Aurora ostenderat ortus,
Imperio sacrata dei, dominisque iubebat
Sumere concessum caelesti munere regnum.
Ipse autem procerum magnis oratibus actus
5Non primum imperii regalia signa recepit,
Ni sacrata prius supplex oracula poscens
Effusis precibus Christo sua uota dicaret.
Ilicet Angelici pergens in limina templi
Imposuit pia tura focis cerasque micantes
10Obtulit, et supplex lacrimis ita coepit obortis.
"Omnipotens princeps, summi pater inclite uerbi,
Lux aeterna deus, rerum formator et auctor
Cuius stelliferum fecit sapientia caelum,
Fundauit terram, uestiuit floribus agros,
15Arboribus tribuit sua germina, uallibus herbas,
Et caeli liquidos formatrix condidit ignes
Discernens a nocte diem rutilisque comantem
Ornauit solem radiis, et cornua lunae
Paulatim minui, paulatim crescere iussit,
20Formauit uarias habitu distante figuras,
Produxit pronis animalia cetera membris
Solum hominem rectum, quem mox ratione repleuit,
Viuificans siccum sacro spiramine lutum,
Cuius subtracta costis ex omnibus una
25Perfecit facto similem sociamque dicauit.
Hisque creaturam, claro est quae subdita caelo,
Subiectam fecit diuini iussio uerbi,
Quas tibi persolui tanto pro munere grates,
Paruus homo, immensi factus factoris imago?
30En ego, parua creaturae pars, subditus asto
Ante oculos excelse, tuos, tibi seruio soli
Atque meum summitto caput, cui flectitur uni
Omne genu, quem cuncta pauent, elementa tremiscunt.
Quaeque uident homines et non quae iussa uideri
35Ante oculos sunt clara tuos, famulantur, adorant,
Et laudant factoris opus. si sceptra tenere
Me Romana iubes soliumque ascendere patris,
Si tibi complacuit populos mihi credere tantos,
Velle tuum fac posse meum. tu subicis hostes.
40Colla superborum furiataque pectora frangis,
Tu reges seruire facis. da posse uolenti,
Vt faciam placitura tibi". placuere parenti
Orantis pia uerba uiri, genitusque precanti
Adnuit, et sanctus "regnato" spiritus inquit.
45Vox arcana dei gestis fit nota peractis:
Non fierent, nisi sancta dei uox illa iuberet.
Ipsa etiam summi consors castissima regni
Virginis et matris templum sublime petiuit,
Cuius adoratum limen feliciter intrans
50Ante pios uultus expansis candida palmis
Constitit, et pronis supplex haec uultibus infit.
Virgo creatoris genetrix sanctissima mundi,
Excelsi regina poli, specialiter una
Vera parens et uirgo manens, sine semine patris
55Quam deus elegit matrem sibi, credula uerbum
Concipiens nostram genuisti feta salutem.
O pietas miranda dei dictuque tremenda!
Caelorum factor dominus deus, unica patris
Forma dei, uerae sese uelamine carnis
60Induit, et serui formam de uirgine sumpsit.
Quos tibi, quos genito dignos soluemus honores
Pro tantis, benedicta, bonis? te, gloria matrum,
Auxiliumque imploro tuum: te semper adorem,
Te fatear dominam seruatricemque nouarum
65Iustini rerum, nostrum caput, inclita, serua,
Tutare imperium, uitam rege, perfice coepta.
Da, bene dispositis procedant omnia nostris.
Subde feras gentes, iusto mucrone superbi
Depereant. uestro semper tutamine uiuam".
70Plurima praeterea uerbis clementibus orans
Oblatis ceris, altam remeauit in aulam.
It sacrum comitata latus pulcherrima proles,
Luce sua plenam quae possit uincere lunam,
Aequiperans umeris matrem, sic lucida cultu,
75Sic niueis formosa genis similisque parenti.
Igne micant oculi. nomen distabat et aetas,
Non tamen egregiae distabat gratia formae:
Arboris ut matris quae de radice propago
Nascitur et celsis caput erigit ardua ramis,
80Aequiperat nouis maternam frondibus umbram,
At mater propriam florentem germine natam
Gaudet habere parem, laetasque attollit in auras
Felices ramos, et uertice despicit arua.
Iam laetus princeps diualia tecta subibat,
85Amplaque gaudentes implebant atria turbae.
Accelerant fidi, cura est ut cuique, ministri
Obsequiis praebere manus, promuntque feruntque
Augustas uestes pretiosaque cingula gemmis
Et capitis diadema sacri. cultu ipse priore
90Exuitur, tantumque uno uestitus amictu
Constitit, et lumen membris regalibus auxit.
Haut secus ut, nubes cum se rescindere densa
Coeperit, et caelum monstrauerit aethra serenum,
Ardentes radios mittit iubar, omnia uisum
95Congaudent elementa diem. mox erigit herba
Molle caput, uernant segetes, et gramina crescunt,
Ipsaque conspectis gratantur lumina terris.
"Haec est illa dies", laeti dixere clientes
"Quam pater ille bonus sancto praedixerat ore".
100Egreditur, tunicaque pios inducitur artus,
Aurata se ueste tegens, qua candidus omnis
Enituit lumenque dedit, fuscasque remouit
Aetherea nondum prolata luce tenebras.
Purpureo terrae resonant fulgente cothurno,
105Loraque puniceis induxit regia uinclis,
Parthica Campano dederant quae tergora fuco,
Quis solet edomitos uictor calcare tyrannos
Romanus princeps et barbara colla domare.
Sanguineis praelata rosis, laudata rubore,
110Lectaque pro sacris, tactu mollissima, plantis.
Augustis solis hoc cultu competit uti,
Sub quorum est pedibus regum cruor. omne profecto
Mysterium certa rerum ratione probatur.
Nobilibus gemmis et cocto lucidus auro
115Balteus effulgens lumbos praecinxit heriles,
Substrictoque sinu uestis diuina pependit
Poplite fusa tenus, pretioso candida limbo.
Caesareos umeros ardenti murice texit
Circumfusa chlamys, rutilo quae ornata metallo
120Principis exerta uincebat lumina dextra.
Aurea iuncturas morsu praestrinxit obunco
Fibula, et a summis gemmae nituere catenis
Gemmae, quas Getici felix uictoria belli
Praebuit atque fauens dominis Rauenna reuexit,
125Quasque a Vandalica Belisarius attulit aula.
Signa triumphorum, pie Iustiniane tuorum
Sospite Iustino mundumque regente manebunt,
Amborum nomen per saecula cuncta canetur,
Narrabunt populi miracula uestra futuri.
130Armati manibus sacrati circulus auri
Impositi in collo imperium sublime dicauit,
Quod faciens ter, ter dextram cum munere tendens
"Augusti, Iustine, locum tibi confero" dixit.
"Ast ego te iubeo" princeps ait "esse tribunum.
135Felix Armatus, primus qui uerba loquentis
Audiit et primus sollemnia dona recepit.
Quattuor ingentem clipei sublimius orbem
Attollunt lecti iuuenes, manibusque leuatus
Ipse ministrorum supra stetit, ut sua rectus
140Littera, quae signo stabili non flectitur umquam.
Nominibus sacrata tribus, qui uiribus aequis
Imperium rexere suum. genus omnibus unum,
Sceptrum continuum, tempus iuge, iuncta potestas.
Successu res acta suo est. iam regna duorum
145In caelis translata manent, nunc maximus orbis
Communis benefactor adest, cui subdita reges
Colla parant, nomenque tremunt et numen adorant.
Astitit in clipeo princeps fortissimus illo
Solis habens speciem. lux altera fulsit ab urbe.
150Mirata est pariter geminos consurgere soles
Vna fauens eademque dies. mea carmina numne
Mensuram transgressa suam? mirabere forsan,
Quod dixi geminos pariter consurgere soles,
Nec uacuis uerbis nec inanibus ista figuris
155Ore feres prolata meo, si dicta rependis.
Mens iusti plus sole nitet. non mergitur undis,
Non cedit tenebris, non fusca obtexitur umbra.
Lux operum aeterno lucet splendore bonorum.
Postquam cuncta uidet ritu perfecta priorum,
160Pontificum summus plenaque aetate Iohannes
Astantem benedixit eum caelique potentem
Exorans dominum sacro diademate iussit
Augustum sancire caput, summoque coronam
Imponens apici feliciter ............
165Intonuit patrum subitus fragor, inde clientum
Clamores crescunt; clamoribus assonat echo.
Laudibus innumeris regnantum nomina tollunt.
Iustino uitam ter centum uocibus optant,
Augustae totidem Sophiae plebs tota reclamat.
170Mille canunt laudes uocum discrimina mille.
Iustinum Sophiamque pares duo lumina mundi
Esse ferunt. "regnate pares in saecula" dicunt.
Felices annos dominis felicibus orant.
Insonuit uox illa diu, tandemque quieuit.
175Ipse coronatus solium conscendit auitum,
Atque crucis faciens signum uenerabile sedit,
Erectaque manu cuncto praesente senatu
Ore pio sic orsus ait. "super omnia regnans
Regna deus regnum nobis concessit auitum,
180Et patrium diadema dedit, curasque regendi
Imposuit rerum genitor, quas ipse creauit.
Laudamus factoris opus, regemque tremendum
Suspicimus. grates agimus gratesque fatemur.
Ipsius est, quodcumque sumus, ratione probante,
185Et rerum certas ...................
Pluribus ex membris animal componitur unum,
Sed caput est, quod membra regit. deus ergo creator
Componens hominem natus ...........
Omnibus ut membris caput imperet. utque regantur,
190Coniuncta est capiti sapientia, corporis arcem
Quae retinens oculis speculetur membra serenis,
Et quoscumque uidet uigilanti lumine sollers
Peste laborantes subiecti corporis artus,
Sanet, et infestos pellat medicamine morbos.
195Romanum imperium corpus bene ponitur unum
Compositum multis, quod fas est dicere, membris.
Nos sumus ergo caput solidati corporis huius,
Huic sacro capiti facta est Sapientia consors,
Quae mihi commissum pariter regat inclita mundum
200Sede sedens una. uos o mihi proxima membra,
Conscripti patres, nostri spes maxima regni,
Vos estis pectus, uos brachia uerticis huius,
Quorum consiliis quorumque laboribus usa
Publica res domuit gentes et regna subegit.
205Summa regendarum cura est mihi credita rerum.
At quia subiectum nostrum est disponere mundum,
Nos etiam uobis curas committimus orbis.
Alloquimur fidos, et uos hac uoce monemus.
Imprimis deus est tota uirtute colendus,
210Semper adorandus, semper metuendus, amandus.
Omnia qui fecit pulchri miracula mundi.
Nos imitatores factoris et omnia dantis,
In quantum natura ualet, contendimus esse,
Vtque deus uoluit, propriis caput impero membris.
215Iustitiam populis generaliter omnibus aequam
Et iuris seruate modos, disponite plebes,
Vt decet imperii ueros disponere patres,
Vtque pedes proprios et membra minora fouete.
Non minor est membris cura impendenda minutis.
220Obsequium pedibus naturae lege uidemus
Admotas praebere manus, oculosque ministros
Cernimus esse pedum, quibus inferiora tuemur.
Ante pedes planate uias. ne temnite partem
Magnis officiis summisque laboribus aptam,
225Qua uehitur totum summo cum uertice corpus.
Qui pedibus rectis graditur, mala nulla ueretur,
Non timet offensam: nescit uia recta ruinam.
Quin et causa rei cultu est ornanda diurno.
Nullus uile putet, quod nouit corporis esse.
230Sit censura patrum, sit disciplina per orbem,
Priuentur caedes, populorum iurgia cessent.
Nullus laedendi pateat locus, usus iniquae
Cesset auaritiae. subiectis parcite nostris,
Colla superborum confringite. culpa nocentes
235Puniat ipsa suos, seruentur iura quietis.
Huc aures totamque, uiri, deflectite mentem,
Quaeque sit, ex dictis, uestri spes, discite nostris.
Agricolae sua rura colunt, cultuque diurno
Implorant fructus, et terram uomere findunt,
240Diuiditurque bonis gratus labor ille colonis.
Pars scindit glebas, pars sulcis semina mandat,
Pars liquidas deducit aquas hortosque uirentes
Irrigat, ac tractis satiat pomaria riuis.
Nouit culta suos tellus ditare colonos.
245Sic bene promeritos donis res publica ditat,
Terra uelut pinguis. cuius spes magna senatus
Hic floret uirtute, fide, grauitate, rigore.
Hanc quicumque colunt, multum mercedis habebunt.
Quod fisci est, nullus rapiat. cognoscite fiscum
250Ventris habere locum, per quem omnia membra cibantur.
Venter alit corpus. fuerit si uenter inanis,
Omnia deficiunt, tenuantur robore membra,
Et contracta rigent arentibus ossa medullis.
Omnibus sufficiunt sacrati commoda fisci,
255Ex quibus est commune bonum, commune leuamen.
Tutetur fiscus iustorum nemine laeso:
Quae sua sunt, capiat, quae sunt priuata, relinquat.
Iustitiam colimus, iustos ueneramur, amamus.
Hanc commendamus, hanc uos retinere iubemus.
260Plurima sunt uiuo nimium neglecta parente,
Vnde tot exhaustus contraxit debita fiscus,
Reddere quae miseris moti pietate paramus.
Quod minus ob senium factumue actumue parentis,
Tempore Iustini correctum gaudeat orbis.
265Nulla fuit iam cura senis: iam frigidus omnis
Alterius uitae solo feruebat amore.
In caelum mens omnis erat. iam corporis huius
Immemor hanc mundi faciem transisse putabat,
Et licet exhausti uacuarit commoda fisci,
270Illa tamen sancti mecum est benedictio patris.
Quae totum reparare potest et lapsa nouare,
Nec patimur quemquam sacratum laedere fiscum,
Nec laedi quemquam sinimus sub nomine fisci.
Vtantur cuncti propriis, ac iure fruantur".
275Haec postquam princeps tranquillo protulit ore,
Pronus adorauit laudans pia dicta senatus,
Et summi clamor peruenit in astra fauoris.
Protinus et magni uisit fastigia circi,
Cerneret ut laetos populos plebemque moneret
280Eloquii pietate sui. tunc ordine longo
Incedunt summi proceres fulgensque senatus.
Ipse inter primos uultu praeclarus honoro
Fratris in obsequium gaudens Marcellus abibat,
Dispositorque nouus sacrae Baduarius aulae.
285Successor soceri (factus mox curapalati est),
His aetas dispar, sed par uotum atque uoluntas.
Ambo patricii, dilecti principis ambo
Fulgebant geminis similes radiantibus astris,
Astris, quae caelum flamma meliore perornant,
290Solaque prolato possunt cum sole uideri
Stellarum fugiente globo, quando omnia pallent
Sidera et afflatas ortum iubar aspicit herbas
Atque operit nouus astra dies. praenuntius ante
Signa dedit cursor. posita de more lacerna
295Exoritur laetum iucunda per agmina murmur.
Intentos oculos ad sedem uulgus herilem
Extulit assurgens, quoniam plebs laeta uidere
Felicem dominum summo cupiebat amore.
Egreditur cum luce sua, frontemque serenam
300Armauit sancti faciens signacula ligni,
Vtque salutato tetigit subsellia uulgo,
Auratum scandens solium sedemque paternam
Instructam plumis pulchrisque tapetibus altam,
Aspexit laetus populos, uultuque modesto,
305Circumfusa uidens plaudentum milia, risit.
Censuram seruans et plebi gaudia donans.
Vt princeps solio subnixus sedit in alto,
Ingens laetitiae sonuit fragor: aurea plebes
Tempora principibus centenis uocibus optat.
310Iustino uitam partes utraque reclamant,
Augustae Sophiae uotis quampluribus orant.
Excutiunt plausus, studiorum gaudia surgunt,
Alternisque sibi respondent agmina dictis.
Emittunt dextras pariter pariterque remittunt.
315Certatim toto uulgus micat undique circo,
Vt ueniunt densae manicis albentibus undae.
Disponunt cantus, et motum cantibus addunt.
Nunc simul erectis, pronis nunc ardua membris
Dant capita. accedunt pariter, pariterque recedunt.
320Fertque refertque globum moles condensa uirorum.
Exaltata putes placidis bene flantibus Euris
Ludere coniferae frondosa cacumina siluae,
Et flexis nutare comis, lentoque uicissim
Vertice fecundos huc illuc flectere ramos.
325Inde dato populi fecere silentia signo,
Cunctaque clamosi tacuere sedilia circi:
Mollior ut uentis quotiens uenit aura remotis.
Fluctiuagum pelagus, quod tempestate mouetur,
Mansuetis planatur aquis, tunc solis honore
330Omnia clara silent tranquillis aequora ripis.
Vt clamor magnus populi strepitusque quieuit,
Diuinus princeps Augusta uoce perorans
Haec plebi mandata dedit. "bene uiuite, ciues.
Tempus gaudendi est. gaudete, hilaresque manete.
335Contulit ista deus. nullus sua gaudia turbet.
Priuentur caedes, studiorum iurgia cessent.
Et iam post duros, cunctis promitto, labores
Otia sint plebi, nobis uigilantia sollers.
Tranquillam faciam securis ciuibus urbem.
340Nos curam uestri gerimus, nos uestra tuemur.
Credite, non patitur saeclorum secta meorum
Iniustos saeuire diu. componite mores,
A furtis cohibete manus, cessate nocere.
Discite iustitiam, legum praecepta tenete.
345Iustitiam quicumque facit, fora nulla timebit.
Omnis erit iudex informidabilis illi.
Corripiet sontes iuris uigor. este quieti.
Si socium socius, si ciuem ciuis amabit,
Non solum optati iubeo spectacula circi,
350Praemia sed populis et maxima dona parabo.
Ditabo plebes opibus, nomenque negatum
Consulibus consul post tempora tanta nouabo.
Gaudeat ut totus Iustini munere mundus,
Dona calendarum properant uicina mearum.
355Vos uestris astate locis, properate, parate,
Promissaque die nostras sperate curules".
Expauit gaudens inopino nomine uulgus
Consulis audito: natus fragor, itque tumultus
Per laetos ingens † fremit undique murmur,
360Ingeminantque cauos dulci modulamine plausus.
Interea lati spoliant subsellia circi:
Vndique plorantum descendit turba uirorum,
Et positis totam chartis impleuit harenam
Ante ipsam domini sedem, largisque ligantes
365Ora uiri lacrimis et terrae corpora dantes
In facies cecidere suas. "miserere, perimus"
Insonuit uox magna diu. "lege sacra parentis
Syngrapha, de tantis rationem collige chartis.
Iam seruis succurre tuis. nos nostra iubenti
370Credidimus dominis. uobis quis uestra negaret.
Cum uestrum est, quod mundus habet? scis, summe regentum,
Publica quid uestro prosint commercia fisco.
Vnde tributa tuis succedent annua rebus,
Deficiet si nostra manus? tibi militat omne,
375Quod gerimus. nos, quae tua sunt, priuata uocamus.
Vix nobis uitae constant alimenta diurnae
Afflictis, quae longa dies longoque labore
Sors quaerit, paruosque cibos sub nocte reponit.
Flere diu tantos lacrimis non passus acerbis
380Condoluit miserans, et se pietate subegit
Legibus ultro suis. "aliena pecunia" dixit
"Reddenda est, uiuus patri qui substitit heres".
Thesauros fidis priuatos ferre ministris
Imperat. innumerae mox aduenere cateruae
385Fortia centenis oneratae bracchia libris.
Deposuere umeris. turmae glomerantur in unum.
Et totus fuso circus resplenduit auro.
Tunc posita ratione palam, populoque uidente,
Debita persoluit genitoris, cauta recepit.
390Gaudia quanta illic, quantus fauor! undique laetus
Tollitur in caelum populorum clamor ouantum.
Mirantur proceres, mirantur talia plebes.
Hinc rutili lucent chartis ardentibus ignes,
Hinc radiat fuluum concertans ignibus aurum.
395Hinc chartas flammis subigunt, hinc pondere fusos
Exaequant solidos, et lancem pollice pulsant.
Tunc sinibus plenis abeunt, quaestuque laborant,
Elatisque oculis pro uita principis orant.
Largior inuentus patre est, clementior idem,
400Qui uirtute animi mentem calcauit habendi,
Publica priuato cum debita redderet auro
Sponte sua, dominus seruis miseratus egenis.
Priscorum hoc uno uicit nouus omnia facto
Facta pius princeps. quamuis meliora sequantur,
405Hoc primum tamen omen erat, quod nullus auorum
Augustos umquam cecinit fecisse priores.
Hinc aliud pietatis opus tam grande secutum est
Pro uinctis flentes nuptae uenere maritis,
Matres pro genitis. nescit seruare pudorem
410Rebus in afflictis ingens dolor. immemor ibat
Turba sui sexus, cultu miserabilis ipso,
Per medios populos. postquam uenere uerendam
Caesaris ante casam, cunctae sua pectora durae
Illidunt terrae. "pius es, potes omnia" clamant.
415"Cerne pias lacrimas, miserorum uincula solue.
Matribus his natos, his nuptis redde maritos.
Omnibus haec sit laeta dies. tua gaudia princeps
Nullus agat tristis. cunctorum crimina dele,
Gaudeat ut laetus miti sub principe mundus".
420Has pius aspexit lacrimas, precibusque dolentum
Adnuit, et solui cunctos a crimine iussit
More dei. deus est, cui uerbo competit uno
Iustificare malos mediaque a morte leuare.
Credite simpliciter: uox haec temeraria non est.
425Qui facit hoc, deus est: deus est in corde regentum
Principibus princeps quidquid deus imperat, hoc est.
Terrarum dominis Christus dedit omnia posse.
Ille est omnipotens, hic omnipotentis imago.
Plurima praeterea sollemni munere donans,
430Dimissis populis arcem remeauit in altam.
Liber III
[recensere]Contigit ut princeps Augusti limina tecti.
Quamquam festa dies sextam consumpserat horam,
Non dulces epulas, non pocula grata petiuit,
Ni patris primum sanctum et uenerabile corpus
5Ornatum exequiis tumulo mandaret opimis.
Ante fores iam pompa fuit, passimque per aulam
Porticibus longis stabat cum plebe senatus,
Interius flentes famuli, uasa aurea mille,
Mille columnarum species, argentea mille,
10Quae superimpositis implebant atria ceris,
Ordine compta suo, patrum sic more parata.
Triste ministerium lata feruebat in aula.
Alta superpositis radiabant stramina gemmis,
Tempore quas prisco Romana potentia cepit,
15Quas uiridis Nereus, quas protulit Indica tellus,
Et quas Memphitica Caesar perduxit ab aula
Quas supplex Cleopatra dedit, cum uincula fratris
Frangeret et rupto pallens custode ueniret.
Ex quibus aduersis cernebant fulgura mitti.
20Sed lumen, non ignis erat. lux undique fulget
Aurea conspicui lustrans laquearia tecti.
Tura Sabaea cremant, fragrantia mella locatis
Infundunt pateris et odoro balsama suco.
Centum aliae species unguentaque mira feruntur.
25Tempus in aeternum sacrum seruantia corpus.
Supremum patri talem celebrauit honorem
Augusto melior Iustinus Caesare princeps.
Vt pius ingrediens corpus uenerabile uidit,
Incubuit lacrimans, atque oscula frigida carpsit
30Diuini patris, uerbisque dolentibus inquit.
"Nos flemus tristes, mentisque ardore dolemus.
Tu, pater, angelicas inter, sanctissime, turmas
Laetus abis, positoque deum iam corpore cernis,
Et frueris meliore die sub lumine solis.
35Nox cui nulla subit. salue, pater inclite, salue.
Aeternum, pater alme, uale". non plura moratus
Augusti nutu tolli sublime feretrum
Imperat, et tota populus processit ab aula,
Maestaque funereas accendunt agmina ceras.
40Omnis in exequias sexus conuenit et aetas.
Quis memorare potest tantae miracula pompae?
Hinc leuitarum uenerabilis ordo canentum,
Virgineus tonat inde chorus: uox aethera pulsat.
Funduntur lacrimae ritu niuis: imbre madebant
45Cunctorum uestes, proprioque in fonte natabant
Manantes oculi, uultusque sinusque rigabant.
Attonitae matres resolutis crinibus ibant
Ante fores aliae, tectis sublimibus illae
Implentes altas turba stipante fenestras:
50Quantus Hyperborei uolucrum concentus in Istri
Contrahitur ripas, gelidas quas linquere terras
Aspera cogit hiems. glacie niuibusque coactae
Innumerae glomerantur aues, stipantur in unum,
Innectuntque moras, et flumina linquere nolunt.
55Transitus ob causam multi pia tura cremabant.
Vndique currebat studio plebs maesta uidendi.
Omnibus unus amor, iustus dolor omnibus unus
Augebat lacrimas, et uiso funere flebant,
Donec Apostolici subeuntes atria templi
60Inclita sacrato posuissent membra sepulcro,
Quod pius ipse sibi puro construxerat auro.
Postquam facta quies, totam plebs laeta per urbem
Sacra coronatis ornauit moenia tectis.
Pratorum spoliatur honor. nemus omne refertum
65Frugibus et glaucae frondes rapiuntur oliuae.
Exornant postes, et arundine limina comunt,
Festaque per cunctos tendunt uelamina uicos.
Ludere tunc iuuenes et laudibus addere laudes
Incipiunt, plaudunt pedibus, mollique reponunt
70Crura gradu, mirisque modis noua carmina flectunt
Iustinum Sophiamque pios duo lumina dicunt.
Organa, plectra, lyrae totam insonuere per urbem,
Mille uoluptatum species, conuicia mille,
Saltatus, risus, discursus, gaudia, plausus.
75Augustis uitam laetis clamoribus optant.
"Post senium" dicunt "sese iuuenescere mundus
Gaudet, et antiquae repetit primordia formae.
Ferrea nunc abeunt atque aurea saecula surgunt
Temporibus, Iustine, tuis, spes urbis et orbis,
80Romani iubar imperii, decus addite cunctis
Retro principibus, cuius sapientia uictrix
Obtinuit patrii fastigia maxima regni".
Ingeminant Sophiae nomen, lumenque secundum
Hanc dicunt, carmenque nouum cum plausibus addunt.
85Interea laetus sacra cum coniuge princeps
Coeperat Augustae felicia carpere mensae
Gaudia, regales epulas et dulcia Bacchi
Munera, quae Sarepta ferax, quae Gaza crearat,
Ascalon et laetis dederat quae grata colonis,
90Quaeue antiqua Tyros, quae fertilis Africa mittit,
Quae Meroe, quae Memphis habet, quae candida Cypros:
Quaeque ferunt ueteres maturo robore uites,
Quas manibus propriis Ithacus plantauit Vlixes,
Pace sub Iliaca Laertia limina seruans
95Nondum Troiani uitans discrimina belli:
Quaeque Methymnaeis expressit cultor ab uuis:
Pocula quae uitreo flagrabant plena Falerno.
Prisca Palaestini miscentur dona Lyaei,
Alba colore niuis blandoque leuissima gustu.
100Fusca dabant fuluo chrysattica uina metallo,
Quae natura parit liquidi non indiga mellis,
Et Garisaei permiscent munus Iacchi.
Cuncta quis expediet, dominis quae parturit orbis,
Romano quaequae est prouincia subdita regno?
105Haec magno luxu quamquam cumulata redundent,
Temperie solita paruus cibus ore modesto
Sumitur, et quantum capiat mens sobria potus
Censura seruante modum. cura ipsa regendi
Clementisque animus praesumere parcius escas
110Iure facit, potusque parum sapientia quaerit.
Aurea purpureis apponunt fercula mensis
Pondere gemmarum plus grauia. pictus ubique
Iustinianus erat. dominis pictura placebat,
Gaudebantque sui genitoris imagine uisa
115Felices geniti. ueras ibi credere posses
Sacras effigies, uiuasque astare putares.
Ars et materies animas simul addere possent,
Addendi uitam nisi ius, natura, negares.
Ingeniis hominum post mortem uiuere fama
120Concessum est: clarum seruat sua gloria nomen.
Ipse triumphorum per singula uasa suorum
Barbarico historiam fieri mandauerat auro,
Tempore quo captis iniecit uincla tyrannis
Iustinianus ouans, quarto cum consule princeps
125Alta triumphali tereret Capitolia pompa.
Sacris principibus iucundae fabula mensae
De diuo genitore fuit: tum nomen honorum
Inter delicias et dulcia pocula summis
Laudibus attollunt, uiuumque per ora fatentur.
130Sic decessorem regnantum nullus amauit,
Quamquam sceptra patris natus successor haberet.
Ante oculos geniti genitor dulcissimus omni
Tempore semper erit, semperque in corde manebit.
Postquam diuinae sumpsere nouissima cenae
135Pocula, et excelsae siluerunt gaudia mensae,
Contulerat quae prima dies, surrexit ab alto
Laetus uterque toro secretaque tecta petiuit.
Sed non in segnes soluerunt pectora somnos:
Inuigilant animi, quibus est pia cura regendi
140Tot latos populos, duros domitare tyrannos,
Consiliis uti, causas disponere mundi.
Maxima pro rerum quae disposuere salute,
Admiranda magis quam conumeranda fateri
Humanum decet ingenium. quis carmine digno
145Tot diuinarum miracula pandere rerum
Sufficiat? quibus haec uerbis, qua laude reponat?
Diua Augusta fauens, sanctum et uenerabile nomen,
Immortale bonum, nostrae Sapientia linguae,
Auspiciis haec sacro tuis. tua uota canentem
150Respice, et oranti clemens solacia praebe.
Septima gaudentem lux aurea uiderat orbem,
Expellens placido brumalia frigora uerno.
Omnia sol oriens radiis melioribus afflans
Tranquillo gelidas tepefecerat igne pruinas.
155Gaudebant elementa simul, mollique calebant
Temperie, uotisque suis noua Roma fremebat.
Ornata est Augusta domus, iussuque regentis
Acciti proceres omnes, schola quaeque palati est
Iussa suis adstare locis. iamque ordine certo
160Turba decanorum, cursorum, in rebus agentum,
Cumque palatinis stans candida turba tribunis
Et protectorum numerus mandante magistro
Omnis sacrorum uis adfuit officiorum
Ornatu uario cultuque habituque modoque.
165Ingens excubitus diuina palatia seruans
Porticibus longis porta condensus ab ipsa
Murorum in morem laeuam dextramque tegebat.
Scuta sub erectis coniungens aurea pilis.
Ense latus cincti, praestricti crura cothurnis,
170Astabant celsi pariter, pariterque nitebant
Extantes latis umeris durisque lacertis:
Coniferae ueluti sacra inter flumina quercus,
Per quas blanda fluens rauco sonat unda susurro,
Condensam faciunt frondoso robore siluam,
175Excluduntque diem ramis, intonsaque laetae
Attollunt capita, alta et uertice sidera pulsant.
Et laeua dextraque acies astare uideres,
Multaque ancipites splendescere luce bipennes,
Terribiles aetate pares. imitatur Olympum
180Officiis Augusta domus. sic omnia clara,
Sic numeris bene compta suis, ita luce corusca
Aurea conuexi ueluti rutilantia caeli
Sidera mensura, numeris et pondere cursus
Perficiunt librata suo, stabilique recessu
185Firma manent, unumque iubar super omnia fulget;
Omnia succumbunt flammis melioribus astra
Et quo tecta latent, regis pascuntur ab igne.
Hac se magnarum Romana potentia rerum
Lege tenens medias inter super omnia gentes
190Regna micat claro tantum uni subdita caelo.
Atria praelargis extant altissima tectis,
Sole metallorum splendentia, mira paratu
Et facie plus mira loci, cultuque superba.
Nobilitat medios sedes Augusta penates,
195Quattuor eximiis circumuallata columnis.
Quas super ex liquido praefulgens cymbius auro
Immodico simulans conuexi climata caeli,
Immortale caput soliumque sedentis obumbrat
Ornatum gemmis, auroque ostroque superbum.
200Quattuor in sese nexos curuauerat arcus.
Par laeuam dextramque tenens Victoria partem
Altius erectis pendebat in aera pinnis,
Laurigeram gestans dextra fulgente coronam.
Mira pauimentis stratisque tapetibus ampla
205Planities, longoque sedilia compta tenore
Clara superpositis ornabant atria uelis.
Vela tegunt postes. custodes ardua seruant
Limina, et indignis intrare uolentibus obstant
Condensi numeris, fastu nutuque tremendi.
210Postquam dispositis ornata palatia turmis
Officia explerunt, adytis radiauit ab imis
Inclita lux, et consistoria tota repleuit.
Egreditur princeps magno comitante senatu
Adfuit obsequio castorum turba uirorum.
215Illis summa fides et plena licentia sacris
Deseruire locis atque aurea fulcra parare,
Regales mensas epulis onerare superbis,
Conseruare domum sanctumque intrare cubile.
Internas munire fores, uestesque parare.
220Armiger interea domini uestigia lustrans,
Eminet excelsus super omnia uertice Narses
Agmina, et Augustam cultu praefulgurat aulam
Comptus caesarie, formaque insignis et ore.
Aureus omnis erat, cultuque habituque modestus,
225Et morum probitate placens, uirtute uerendus,
Fulmineus, cautus, uigilans noctesque diesque
Pro rerum dominis, et honora luce coruscus:
Matutina micans ut caelo stella sereno
Auratis radiis argentea sidera uincit
230Vicinumque diem claro praenuntiat igne.
Vt laetus princeps solium conscendit in altum
Membraque purpurea praecelsus ueste locauit.
Legatos Auarum iussos intrare magister
Ante fores primus diuinae nuntiat aulae
235Orantes sese uestigia sacra uidere
Clementis domini, quos uoce et mente benignus
Imperat admitti. miratur barbara pubes
Ingressus primos immensa atque atria lustrans
Ingentes astare uiros. scuta aurea cernunt,
240Pilaque suspiciunt alto splendentia ferro
Aurea et auratos conos cristasque rubentes.
Horrescunt lanceas saeuasque instare secures,
Ceteraque egregiae spectant miracula pompae,
Et credunt aliud Romana palatia caelum.
245Spectari gaudent, hilaresque intrare uideri.
Non secus Hyrcanae quotiens spectacula tigres
Dat populis noua Roma suis. ductore magistro
Non solita feritate fremunt, sed margine toto
Intrantes plenum populorum milia circum
250Suspiciunt, magnoque metu mitescere discunt:
Deponunt rabiem, gaudent fera uincla subire.
Per medios intrare locos, ipsumque superbae
Quod spectantur amant, caueam turbasque fauentes
Lustrant, et pronae solium regnantis adorant.
255Verum ut contracto patuerunt intima uelo
Ostia, et aurati micuerunt atria tecti,
Caesareumque caput diademate fulgere sacro
Tergazis suspexit Auar, ter poplite flexo
Pronus adorauit, terraeque affixus inhaesit.
260Hunc Auares alii simili terrore secuti
In facies cecidere suas, stratosque tapetas
Fronte terunt, longisque implent spatiosa capillis
Atria et Augustam membris immanibus aulam.
Vt clemens princeps legatos surgere iussit
265Officia stratos iussu monituque iubentis
Erexere uiros. "quod poscitis", ore sereno
Clementer regnator ait "memorate, docete.
Et, uestri regis quae sit legatio, ferte".
Haec postquam princeps tranquilla uoce profatus,
270Crudus et asper Auar dictis sic coepit acerbis.
"Rex Auarum Cagan debellans intima mundi
Famosos strauit magna uirtute tyrannos,
Innumeros populos et fortia regna subegit,
Cuius Threicium potis est exercitus Hebrum
275Exhausto siccare lacu fluuiumque bibendo
Nudare et nondum plene satiatus abire,
Quem Persae timuere feri, genibusque minantis
Admouere manus: pacem meruere precando.
Ni fieret, frustra celsis Babylonia muris
280Cincta foret, dominosque Auares nunc Parthia ferret.
Rupimus Euphraten, gelidos superauimus amnes,
Hibernasque niues cursus qua frenat aquarum
Frigus et omnigenis fit durior unda metallis.
Vidimus extensos uitrea testudine pontes
285Stagna lacus fluuiosque super fontesque iacere.
In silicis morem uel stratae marmore terrae
Cognatos latices laticum concreta tegebant.
Plaustra super solidas stridentia duximus undas.
Illic uoluentum uestigia nulla rotarum,
290Aerea nec solitos labens dedit orbita sulcos,
Nec fragilis potuit crystalli forma noceri
Praesolido stringente gelu, fremituque sonorum
Cornipedum liquidos caua terruit ungula campos
Insanum uoluens strepitum. calcauimus imbrem,
295Iuimus in fluctus sicco pede. praebuit amplas
Nix spatiosa uias. praeduris gentibus acre
Intulimus bellum. pars altera castra locauit.
Miscuimus pugnas, munitas cepimus urbes,
Firmaque diruptis deiecimus oppida muris.
300Nunc ripas Scythici uictor rex contigit Istri,
Densaque per latos figens tentoria campos
Ad tua nos, princeps, haec splendida moenia misit.
Annua praelargi patris solacia uestri
Sumere tempus adest. sanctus quae praebuit ille,
305Vos etiam praebere decet. si foedera pacis
Intemerata tibi, si mauis pacta manere,
Debita quaerenti transmittes munera regi".
Talia iactantem, nulla commotus in ira,
Tranquillus princeps oculis pietate serenis
310Aspexit iuuenem, placidoque haec edidit ore.
"Quantum est legatis concessa licentia fandi,
Tantum legatos animo decet esse modestos
Et uitae probitate graues; quique ordine possint
Scire locis humiles quibus et quibus ora superbi
315Expediant, nostramque petant quod mitiget iram,
Prospiciantque suae poscentes foedera uitae.
Quod tua uentosis inflata superbia uerbis
Iactitat, ignauae mentis deformia nudat.
Quid profugos laudas, famaque attollis inani
320Extorrem populum? quae fortia regna subegit,
Effera gens Auarum proprias defendere terras
Non potuit, sedesque suas fugitiua reliquit.
Tu uelut ignaris falsis rumoribus audes
Vana loqui, turpique dolo noua somnia fingis.
325Quod tibi nunc uisum est uestro assignare labori,
Militibus nostris ludo solet esse diurno.
Hoc studium dominis, ea sunt sua seria seruis.
Sanctum hoc imperium toto sic floruit orbe,
Bella gerens pacemque tuens. nos more parentum
330Pacem diligimus, numquam fera bella timemus.
Pax est subiectis, pereunt per bella superbi.
Parcimus innocuis, sonti non parcimus ulli.
Res Romana dei est, terrenis non eget armis.
Iure pio uiuit: bellum non ingerit ultro,
335Suscipit illatum. uel si seruire negabunt
Ingratae gentes, primum tamen admonet hostes
More gubernandi. monitus qui suscipit istos,
Viuit et a nobis meritos expectat honores.
Quisquis amat pacem, tutus sub pace manebit:
340Et qui bella uolunt, bellorum clade peribunt.
Gens quaecumque ausa est Romana lacessere signa,
Horruit extinctas inopino fulmine turmas,
Innumeros cecidisse suos, regesque superbos
Vidit sub nostris humiles fractosque triumphis.
345Ergo signa meis Cagan contraria signis
Ferre parat, lituosque mihi camposque minatur
Gens Auarum, ni pacta damus? terrore putatis
Id nostrum fecisse patrem, miseratus egenis
Et profugis quod dona dedit? pietate regendi
350Hoc facimus, gratisque dari prouisa iubemus.
Nostra manus larga est, non prodiga: perdere nescit.
Iure suas dispensat opes, quo continet orbem.
Sponte damus dignis, indignis sponte negamus.
Tu numeros numeris et uires uiribus audes
355Exaequare meis. nostris non fidimus armis,
Quamquam ductores, numeri fortesque tribuni,
"Subiecti reges et gentes rebus abundent
Quot caelum guttas mittit, quot litus harenas.
Quod super est, unumque meum speciale leuamen,
360Imperii deus est uirtus et gloria nostri,
A quo certa salus, sceptrum datur atque potestas:
Qui populos clemens super omnia regna Latinos
Constituit, pacemque suam commendat amari:
Cuius spe fruimur, cuius uirtute superbos
365Deicimus, cuius populos pietate tuemur;
Qui nostros auget mira uirtute triumphos.
Ipsius laudamus opus solumque timemus;
Hunc unum colimus, rerum dominumque fatemur.
Cognoscant Auares, quoniam deus omnium hic est.
370Fastus non patimur. gentes seruire uolentes
Suscipimus, donisque humiles et honore leuamus.
Quisque suas mensuret opes uiresque suorum,
Cum quis bella gerat, sub qua spe sumpserit arma.
Diuinum sibimet plus consulat unde petatur
375Auxilium. poterint si numina uana potentem
Oppugnare deum, si possunt sponte uenire
Persculpti lapides, surdae mutaeque figurae,
Monstraque, quae uariis extant conflata metallis,
Si caelo tellus bellum mouet, arma feretis
380Vos armis aduersa meis. si, barbare, nescis,
Quid uirtus Romana potest, antiqua require,
Quae proaui, patres et aui potuere Latini.
Quid noster senior potuit pater, inscie, disce,
Sub quo Vandalici ceciderunt strage tyranni
385Edomitique Getae, pubes Alamannica, Franci
Totque aliae gentes, famosaque regna per orbem
Ardua sub nostris flectentia colla triumphis
Suscepere iugum, mentes animosque dedere
Seruitio, nobisque manent ex hoste fideles.
390En Sultan nostra seruire paratus in aula
Legatos nobis et plurima munera mittit.
Quos contra ingratos offendimus, arma paramus.
Obstamus dominis, profugis damus ostia seruis?
Legibus hoc nostris non conuenit. arguo factum.
395Indignis praebemus opem. Caganque timeri
Se putat, et bello mea signa lacessere temptat?
Ite, licet. campos acies et castra parate,
Signorumque duces certo sperate meorum.
Contremuit stupefactus Auar, magnoque timore
400Diriguit. siccis uox umida faucibus haesit,
Turbatusque malis Augusta ab sede recessit.
Cetera consiliis quae princeps prouidus altis
Disposuit, uerbis fateor comprendere nullus
Sufficit, et pleni tenor est in fine libelli.
405Haec dilata parum, non praetereunda relinquo.
Quaeque suis aptata locis, rerumque fauorem,
In quantum potis est, deuota mente notabo.
Liber IV
[recensere]Iam uicina dies spectandi consulis omnes
Vrguebat turmas arcus statione replere
Et loca, quae populis praefectus deputat urbis,
Consultor legum libertatisque tuendae
5Dispositor, iusti uindex, corrector iniqui,
Censuram grauitate regens, multoque rigore
Terribilis, mitique magis pietate tremendus.
Tunc partes munire suas spatiumque parare
Accelerant; medioque fori, qua diuite dextra
10Egrediens princeps sacra trabeatus ab aula
Diuitias uulgo, sollemni munere donans,
More niuis sparsurus erat, noua fabrica surgit.
Turbatur tota lignorum uenditor urbe
Emptorum numero. studio ruit agmen emendi.
15Robora siluarum tunc plaustra gementia ducunt
Magnis ponderibus tractu stridente rotarum.
Explicitae moles; nec sufficit arida tantum
Ligni materies: ratibus tunc ire per urbes
Finitimas, ferro uirides succidere siluas.
20Rarescunt luci, campi spoliantur opaci,
Arboribus ferrum sedit, gemit undique fessus
Concisor nemorum, crebrisque securibus ictus
Congeminant. nidis uolucres fugere relictis,
Horrescunt sua lustra ferae, dulcesque latebras
25Linquunt. concussae penitus tremuere cauernae,
Immissamque timent tenebrosa cubilia lucem.
Densa per antiquas discurrunt agmina siluas
More apium, quas uer tepidum noua condere castra
Et munire fauos ceris iubet. aethere capto
30Densa per herbosos errant examina campos,
Floribus insidunt uariis, roremque madentem
Ore legunt onerantque umeros, cerasque liquentes
Conficiunt, dulcesque lares in pumice figunt.
Incumbunt operi, gratisque laboribus instant.
35Protinus omnigeni caeduntur robora ligni,
Quaeque suis aptanda locis: durissima costas,
Mollia dant tabulas. quadrata caesa bipenni
Fraxinus, et crebris cadit ictibus ardua pinus,
Tunc fagi dulces et suco taxus amaro,
40Iliceaeque trabes fortes et pallida buxus
Pulchra magis pallore suo. cecidere securi
Antiquae quercus et amictae uitibus ulmi,
Cedrus olens, solidum numquamque natabile robur,
Aesculus, alnus, acer, terebinthus, populus, ornus.
45In tenues tabulas abies montana secatur,
Iuniperi tiliaeque leues et odora cupressus.
Mille secant in frusta trabes: tonat aerea pulsans
Malleus, et tractae strident scabredine serrae,
Curuaque percusso longe sonat ascia ligno.
50Tanta nec Inachides secuerunt robora plebes,
Armatas classes ratibus cum mille pararent.
Illa prius laetae spectacula praebuit urbi
Fabrica. mirantur populi, studioque uidendi
Omnis concurrens sexus ueniebat et aetas.
55Roboribus flexis teretes curuauerat arcus
Artificum praedocta manus, trabibusque cauatis
Affigens tabulas pendentes struxerat aedes,
Quattuor informans molem stationibus unam,
Buxea populeis aptans capitella columnis
60Materiaque ipsa bases firmauerat imas:
Omnia roboribus sternunt loca plana politis.
Coniungunt tabulas et ferri nexibus artant,
Quae pondus strepitusque uirum motusque fauentis
Ferre queant populi. cunctorum terga locorum
65Alternumque latus conclusit sectile lignum,
Vndique munimen, decus et tutamina praebens.
Disposuere gradus, quis staret in ordine longo
Diuisum in turmas atque in sua corpora uulgus,
Posset ut exertas ad munera tendere palmas,
70Liberius spectare oculis manibusque fauere,
Et donis aptare sinus, quae plurima consul
In plebes missurus erat, palmasque capaces
Tendere, quo ueniens late pluat aureus imber.
Vt labor artificum perfecta mole quieuit,
75Atque operis tanti nituit decus, omnia late,
Quae modo lignorum squalebant fragmine, mundant,
Exornantque locos, et festa fronde coronant
Partes quique suas. fixis tabulata uirebant
Palmarum ramis et amicae pacis oliuae.
80Cuncta triumphalis pendentia culmina laurus
Comit et amplectens foliis felicibus ambit.
Quos illic ludos, quae feria uulgus habebat!
Ludere nunc alios, alios spectare uideres
Mille uoluptatum species. uelamina tendunt,
85Vt loca quaeque decent. ut plus mirentur, obumbrant.
Quod uulgo est, uile est: quidquid latet, extat, honorat;
Quodque magis tegitur, pretii maioris habetur.
Tunc interclusos nulli transire sub arcus
Concessum est: cunctis medio uia lata patere.
90Lux octaua nouo nascentis lumine Christi
In se uoluentis uestigia flexerat anni;
More suo currens totum compleuerat orbem
Circulus alterius referens de fine dierum
Principium, teretemque rotam nouus ordine mensum
95Vrguebat numerus. totum qua uoluitur aeuum
Et finit sine fine dies. iubar axe sereno
Emicuit, uotisque pii sese obtulit orbis,
Laetificans cunctas felici lumine terras.
Clara coruscantem lux auxerat altera lucem,
100Cum terris gaudente polo prodibat uterque,
Sol radians et consul ouans. noua Roma nitebat,
Certabantque ipsi iucunda palatia caelo.
Dona kalendarum, quorum est ea cura, parabant
Officia, et turmis implent felicibus aulam.
105Conuectant rutilum sportisque capacibus aurum
Accumulant, onerantque locos, quibus altior ipsa
Sella triumphalis firma statione locata
Iam fuerat, nondum claro tunc consule plena.
Hinc uetus argentum formas speciesque nouatum
110In uarias, pressum titulis sculptumque figuris
Excelsis portant umeris, magnisque laborant
Ponderibus, cistaeque graues funduntur in unum:
Vtraque materies in magnos surgit aceruos.
Aedibus in magnis miro constructa paratu
115Extabat sedes, auro gemmisque superba,
Lumen habens sine sole suum; illustratque propinquos
Gemmarum natura locos, rerumque colores
Mutans et Phoebi radios fulgentis obumbrans.
Miscentur teretes quadris, uiridantibus albae.
120Chrysolithi mireque micant, flammasque pyropos
Afflans et propria depellens luce tenebras.
Hanc prius in media, quam sol procederet, aula
Auratis gradibus sacrisque tapetibus altam
Conscendit princeps trabea succinctus auita,
125Regalem ditans Augusta fronte coronam,
Censuramque piam seruans grauitate resedit
Caesareos augens habitus ritusque Gabinos.
Cuius Hydaspeis radiabat purpura gemmis
Vincens luce diem, plus maiestate sedentis
130Lucidior meliorque sui. primumque senatus
Pronus adorauit "uincas, Iustine" perorans.
"Consule te felix, te principe floreat orbis.
Salue, Augustorum numeri non ordine prime,
Sed meriti, largitor opum, largitor honorum,
135Libertatis apex, mundi caput, unica uirtus
Et rerum manifesta salus, reparator opimi
Nominis. antiqui redeunt noua saecula fasti.
Augusti priscum renouasti Caesaris aeuum,
Clarius est meliusque tuum. tua gaudia tecum
140Hinc uester primus feliciter excipit annus,
Votaque plura tuis celebret noua Roma triumphis".
Inde senatorum sacro recitantur ab albo
Nomina, conscripti patres qua uoce citati
Accedunt hilares, subeuntque altissima sedis
145Culmina, praetendunt dextras, et praemia sumunt
Consulis et mundi domini, donisque superbi
Fuluo plena ferunt argentea uasa metallo.
Qualia fecundi conuectant munera campi
Agricolae, cum prata uirent, plenisque canistris
150Lilia cana ferunt, mediumque intermicat aurum
Floris odoriferi. primordia fertilis anni
Ferre domum gaudent, postesque et limina comunt,
Et sua placandis nectunt donaria templis.
Tunc oratorum geminae facundia linguae
155Egregias cecinit sollemni munere laudes
Consulis Augusti. dignis fortuna fauorem
Praebuit, et iustis successit gratia dictis.
O fortunati, quibus est ex rebus abundans
Laudum materies! quid non laudabile dicunt,
160Qui uitam, tanti qui principis acta reponunt!
Quis fuit ille fragor? tantus fauor unde repertus?
Tot laudatorum numerus? quibus artibus usi
Et quibus ingeniis? quanto conamine nisi
Tunc phaleris phaleras et laudibus addere laudes?
165Non potuere tamen sanctae miracula uitae
Ordinibus numerare suis. diuina referre
Nec uirtus hominum nec sensus sufficit ullus.
Fontis Niliaci si quisquam aut hauriat undas
Et bibat, aut bibulis riuos inducat harenis:
170Ipse quidem satiatur aquis, satiantur et agri,
Si quos ille rigat; fontes et flumina replet,
Et praebet largas haurire uolentibus undas;
Quae circa dominos habemus uota, probamus,
Dum canimus colimusque pios, ueneramur ouantes.
175Quos dum laudamus, laudem de laude meremur,
Et fruimur maiore bono. nam diua propago
Humanae nil laudis eget, sed uota clientum
Pensat, deuotosque sibi pietate coronat.
Fertilis hic Augusta manus felixque uideri
180Plus uoluit, nullumque suo praeferre fauori.
Namque illos donis conscriptis patribus aequos
Esse dedit, cum distet honor. uigilantia noctis
Hoc meruit carisque fauens sapientia Musis.
Doctior et princeps nouit, quod littera rerum
185Pars magna est magnusque labor scribentibus instat.
Protinus officiis summam tutantibus aulam,
Ordinibus propriis et prisco more notatis,
Perque scholas turmasque uocans, pia praemia gaudens
Praebuit, et fidos opibus ditauit alumnos
190Pro meritis gradibusque suis. idem inclitus omnes
Nutrierat, uiuoque etiam genitore regebat.
Natus in imperio, media nutritus in aula
Inter alumnorum numeros coetusque fideles,
Nomina cunctorum, cunctorum nouerat actus,
195Omnes mitis amans, omnes pietate paterna
Semper alens semperque monens. rituque regendi
Continet ipse suos nutritque fouetque clientes:
Prouidus ut pastor, longo qui tempore tauros
Lanigerosque greges herbosis pauit in agris,
200Omnia quae posuit taurorum nomina nouit;
Crescere dilectum gaudet pecus, intrat ouile,
Discernit teneros et in unum congregat agnos
Nomina nota uocans: audita uoce sequuntur;
Agnoscunt dominum, pulsantque balatibus auras,
205Atque auidi sumunt uirides, quas attulit, herbas.
Interea populus totas compleuerat aedes,
Ornatas nexis diuersa ex fronde coronis.
Serica per cunctas pendebant uela columnas.
Perque arcus uicosque omnes astabat utraque
210Parte fauens uulgus, palmasque sinusque parabat.
Consulis aduentum summa tardantis in aula
Expectant, penduntque moras, causasque morarum
Inquirunt, oculosque omnes ad regia tollunt
Limina, processumque Augusti consulis optant:
215Haut secus ut Libyci terra sitiente coloni
Nubila suspiciunt, moto cum fulgura caelo
Prima micant, crebroque tonans Notus implicat aethram,
Ruricolum siccos discurrit turba per agros
Spe pluuiae, mundantque locos, aditusque uiarum
220Librant, et cursus omnes moderantur aquarum,
Vnde fluant liquidi per prata uirentia riui,
(Cogit dura sitis) cumulosque arentis harenae
Obiciunt, pinguisque soli decliuia claudunt.
Postquam opibus fidos consul ditauit alumnos
225Augusto nutu cunctos incedere iussit,
Vt populis pia dona daret. praecepta facessunt.
Tollitur in magnum diualis sella triumphum
Mille ministrorum manibus, gratoque labori
Summittunt umeros et loris fortibus aptant
230Electi iuuenes, aetas quibus omnibus una,
Par habitus, par forma fuit, uestisque rubebat
Concolor, atque auro lucebant cingula mundo.
Incessit laetus praeclara in ueste senatus,
Pars trabeis, pars compta togis, ut cuique probatus
235Ordo locum cultumque dabat. diuina sequuntur
Officia, et primis praeco clamoribus instat
Omnibus imperitans sectis procedere turmis.
Incedunt densae mixto lictore cohortes.
Hinc armata manus dextram laeuamque tuetur
240Caesarei lateris. clipeis pia terga tegebat
Ingens excubitus, protectorumque phalanges
Fulgebant rutilo pilis splendentibus auro.
Ipse autem consul sacro diademate fulgens,
Ornatus trabea, gemmisque ostroque nitebat,
245Ore umerisque potens. et sacri luminis instar
Illius aspectus gemmas uincebat et aurum.
Angelicis oculis exaequans sidera caeli.
Contigit ut sacrae felicia limina portae,
Tramite qua recto mediam uia ducit in urbem,
250Terruit incessu populos, oculisque refulsit:
Qualis ab Oceani liquidis sol aureus undis
Splendentes mittit radios, rutilusque serenum
Fundit ubique diem mundumque illuminat omne
Lucis honore suae. uiso tunc consule plebes
255Plausibus assurgunt, et uoces uocibus addunt.
Sic, bene quaesitas ut pullis porrigat escas,
Mitis hirundo redit: postquam sua tecta uidendum
Garrula per patulas fuerit delata fenestras,
Matris in aduentum nido consurgit ab omni
260Turba loquax, flagitantque cibos fidaeque parentis
Oribus ora petunt et apertis faucibus astant;
Illa sed impendens nidum circumspicit omnem,
Distribuitque pias, ut cunctos nutriat, escas.
Sanxerat Augustus Sophiae cognomine templum,
265Romanum princeps cum Iustinianus haberet
Imperium, Christoque uouens sua uota dicarat
Mens Augusta, reor, iam non ignara futuri:
Aut magis ignarum recto deus ordine duxit
Ante futurorum, quam sunt, arcana bonorum
270Auspiciis sacrare piis. Theodora regebat,
Tempore quo sacram fundauit conditor arcem.
Et Sophiae nomen nondum regnantis habere
Arx meruit: sceptri fuerant ea signa futuri.
Ingens mysterium, magna quod mole latebat.
275Perfectum patefecit opus. uia lucida nostris
Nunc facta est oculis. manifesta luce uidemus
Olim promissum caelesti munere regnum
Iustino Sophiaeque piis, patuitque, quod ante
Clausum erat, et nullis uelamen uisibus obstat.
280Rem Sophia dignam certo sapientia fecit.
Instituit pulchrum, solidauit robore templum.
Coepit, perfecit donisque ornauit et auxit.
Iam Salomoniaci sileat descriptio templi.
Cedant cunctorum miracula nota locorum.
285Inclita praeclarum duo sunt imitantia caelum,
Consilio fundata dei, uenerabile templum
Et Sophianarum splendentia tecta nouarum.
Principis haec, haec aula dei. deus illud utrumque
Glorificauit opus, sed maiestatis honore
290Plus templum terroris habet. namque ibi probatur,
Quam sit ubique deus praesens, simul omnia complens.
Internis oculis illic pia cernitur esse
Indiuisa manens patris genitique potestas
Spiritus et sanctus. substantia creditur una,
295Tres sunt personae. subsistite! nomina fulgent,
Vtque pater deus est, genitus deus aequus honore,
Spiritus et sanctus pariter deus. ex tribus una
E caelo ueniens mundi persona redemptrix
Humani generis formam de uirgine sumpsit.
300Sponte sua uenit, factorque et conditor orbis
Factus homo est, uerusque deus non destitit esse.
Natus, non factus, plenum de lumine lumen,
Vna in naturis extans persona duabus,
Consimilis deitate patris, hominique profecto
305Consimilis, sine peccato peccata relaxans,
Plurima per populum faciens miracula Christus.
Calcauit mortem moriens, uitamque resurgens
Vita dedit cunctis in se credentibus. ipse
In caelum ascendens a dextris sedit honori
310Aequaeui patris, iudex uenturus in orbem
Et regnum sine fine tenens. hunc mente fideli
Regnator Iustinus amans, trabeatus ab aula
Egrediens, templum primum sublime petiuit
Atque deo grates solita pietate peregit.
315Plurima uotorum sacrauit dona suorum,
Immensoque pium ditauit munere templum.
Obtulit et ceras, et miti uoce petiuit
Corde humilis, dextraque dei benedictus abiuit,
Plus exaltatus, plus iustificatus id ipsum,
320Quod se humilem, stans ante deum, ueramque fatetur,
Quam retinet pietate, fidem. cum diligit ipse.
Diligitur. quem Christus amat rex magnus, amatur.
Ipse regit reges, ipse et non subditur ulli.
Iustinus princeps hoc protectore quietus
325Imperat, hunc ipsum solum spe certus adorat.
Vt pius expletis templorum limina uotis
Liquit, in ingentem uectandus consulis arcem
Conscendit gaudens et saeptus lumine sedit.
Ante pedes domini, faciunt qui iussa, clientes
330Astabant laeti, uultuque et ueste nitebant
Romani populi patres sine semine facti.
Patricius senio fulgens Calinicus honoro,
Qui pater imperii meruit iam factus haberi
Gratior, Augusti seruans pia gaza sacelli.
335Namque illi moriens mox Iustinianus honores
Contulerat, fidaeque prius narrauerat auri
Consilii secreta sui. "uocor", inquit "alumne,
Et properat suprema dies, iussuque creantis
A regnis in regna uehor. deus omne Latinum
340Iustino dedit imperium. tu, fide, memento
Verborum, quae mando tibi. cum carne relicta
Spiritus ascendens claram penetrauerit arcem,
In medio procerum Iustini ad limina perge.
Inuitato uirum, nolit licet ille subire.
345Sorte mea tristis renuet. consentiet istinc.
Ne dubitare uelis. nullus contemnere possit
Terribilis praecepta dei. cognoscet amantes,
Quos fidos habui. mihi qui nocuere nocentue,
Ipsum etiam facto simili temptare parabunt,
350Vt pereant iustasque suo dent sanguine terras.
Sed pietas Augusta malos castigat alumnos
Consilii bonitate sui. dum perdere non uult,
Subiectum sibi quidquid erat, sic punit iniquas
Carne ueras animas, ut mortis poena
355Non maneat, breuiusque luant. cruciantia corpus
Praeteritura pati satis est. aeterna tremiscant
Supplicia, inflictas timeant in saecula poenas.
Vltio commissum lenit scelus. illa profecto
Paucorum multis prosunt exempla malorum,
360Quorum post mortem nostrae monumenta perhorrent
Et damnant leges. erit unius utile multis
Exitium, cessantque doli, dum poena timetur.
Legislatores statuit deus ipse per orbem".
Haec animo retinens sincera mente fidelis
365Paruit, et domino meruit dilectus haberi.
Nec non ensipotens, membrorum robore constans
Aspectu, mentis non a grauitate benignus,
Astabat Narses sedemque ornabat herilem
Splendida signa gerens. qualis pretiosus achates
370Aut medius fuluo Parius lapis enitet auro
Artificis formante manu: sic luce coruscus,
Sic animo placidus, miti sic gratior ore,
Terga tegens domini claris fulgebat in armis.
Adfuit et sacrae domino gratissimus aulae
375Tiberius, curasque omnes implebat et
Implens officium nutu monituque frequenter
Obsequiis instare suis tranquillus alumnos