Paraenesis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Paraenesis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

PacBar.Paraen 13 Pacianus Barcilonensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Paraenesis

I. Etsi aliquoties, tumultuose licet, de poenitentium curatione non tacui; memor tamen dominicae sollicitudinis, quae propter unius oviculae detrimentum cervicibus etiam suis et humeris non pepercit, integrato gregi referens peccatricem delicatam: conabor, ut potero, tantae virtutis exemplum etiam stylo condere, ac dominici laboris industriam, mediocritate (qua dignum est) servus imitabor. Unum illud vereor, dilectissimi, ne solitae contrarietatis adversis, inculcando quae fiunt, admoneam magis peccata quam reprimam: meliusque fuerit, Attici Solonis exemplo, tacere de magnis sceleribus, quam cavere; eo usque progressis nostratium moribus, ut admonitos se existiment cum vetantur. Hoc enim, puto, proxime Cervulus ille profecit, ut eo diligentior fieret, quo impressius notabatur. Et tota illa reprehensio dedecoris expressi ac saepe repetiti, non compressisse videatur, sed erudisse luxuriam. Me miserum! Quid ego facinoris admisi? Puto, nescierant Cervulum facere, nisi illis reprehendendo monstrassem. Verum sit illud. Dei refugae aut extra Ecclesiam constituti, etiam exasperati sunt castigationis injuria; indignati scilicet, mores suos ab aliquo posse reprehendi. Atque ut coenum solet tum maxime foetere cum moveas; et incendium tum magis ardere, si vertas; et rabies tum vehementius saevire, si provoces: ita illi objurgationis necessariae stimulos contrario calce fregerunt, non sine suo quidem malo et vulnere repugnantes.

II. Vos tamen, dilectissimi, a Domino mementote positum: Argue sapientem, et amabit te: atque stultum, et odio te habebit (Prov. IX, 8). Et iterum: Ego, quos diligo, redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Atque ideo blandam hujus mei operis ac sollicitam diligentiam, et secundum Domini voluntatem a me ipso fratre vestro ac sacerdote susceptam, amorem potius credite quam rigorem, sequendo amabiliter, non pertinaciter repugnando. Praeterea nullus existimet hunc ipsum de Poenitentiae institutione sermonem solis tantummodo poenitentibus ordinatum; ne propter hoc quisquis extra hunc gradum positus est, ea quaecumque dicentur, velut in alios destinata fastidiat, cum in hanc quasi fibulam totius Ecclesiae disciplina notetur, quando, et Catechumenis, ne in hoc transeant; et fidelibus, ne in hoc redeant, providendum sit; ipsis vero poenitentibus, ut celeriter ad hujus operis fructum perveniant, laborandum. Sermonum tamen meorum hic ordo servabitur. Primum ut de modo criminum edisseram, ne quis existimet omnibus omnino peccatis summum discrimen impositum. Tum de his fidelibus dicam qui remedium suum erubescentes male verecundi sint, et inquinato corpore ac polluta mente communicant: in conspectu hominum timidissimi; ante Dominum vero impudentissimi, profanis manibus et polluto ore contaminant, sanctis quoque et Angelis altare metuendum. Tertio, de his erit sermo, qui confessis bene apertisque criminibus remedia poenitentiae, actusque ipsos exomologesis administrandae, aut nesciunt aut recusant. Postremo illud apertissimum enitemur ostendere, quae poena sit aut non agentibus poenitentiam, aut etiam negligentibus, atque ideo in vulnere suo ac tumore morientibus: quae rursus sit corona, quod praemium, conscientiae maculas recta et ordinaria confessione purgantibus. III. Primum igitur, ut diximus, de modo peccantium retractemus, sedulo requirentes quae sint peccata, quae crimina: ne quis existimet, propter innumera delicta quorum fraudibus nullus immunis est, me omne hominum genus indiscreta poenitendi lege constringere. Apud Mosen et veteres, minimi quoque peccati, et quadrantis unius (ut ita dixerim) rei, in eodem infelicitatis aestuario volutati sunt. Et qui sabbata violaverant, et qui immunda contigerant, et qui escarum vetita praesumpserant, et qui murmurabant, et qui pariete corrupto, et qui veste maculata in templum summi Regis intraverant, et qui altaria his obnoxii manu contrectaverant aut veste contigerant, ut in coelum ascendere citius fuerit, aut emori satius quam haec universa servare. His igitur nos omnibus multisque praeterea carnalibus vitiis, ut citius ad destinata quisque perveniat, sanguis Domini liberavit, redemptos a servitute legis et libertate fidei emancipatos. Ideoque apostolus Paulus: Vos autem, inquit, in libertatem vocati estis (Gal. V, 13). Haec illa libertas; quod non omnibus astringimur quibus veteres tenebantur; sed donata (ut ita dixerim) silva delictorum, et remediorum indulgentia destinata, in pauca conclusi sumus et necessaria; quae et servare facillimum esset credentibus, et cavere: ut meritissimo tartarum non recusaret qui tantae donationi ingratus, ne haec quidem pauca servasset. Quae sint autem ista videamus. IV. Post Domini passionem Apostoli, tractatis omnibus atque discussis, epistolam tradiderunt, his qui ex gentibus crediderant, perferendam. Cujus epistolae sententia haec fuit: Apostoli et presbyteri fratres, his qui sunt Antiochiae et Syriae, et Ciliciae fratribus qui sunt ex gentibus, salutem. Quoniam audivimus quosdam ex nobis exiisse, et conturbasse vos verbis (Act. XV, 24, 25). Item infra: Visum est enim sancto Spiritui et nobis, nullum amplius imponi vobis pondus praeter quam: Necesse est ut abstineatis vos ab idolothytis et sanguine, et fornicatione: a quibus observantes, bene agetis. Valete (Ibid., 28, 29). Haec est novi Testamenti tota conclusio. Despectus in multis Spiritus sanctus, haec nobis capitalis periculi conditione legavit. Reliqua peccata meliorum operum compensatione curantur: haec vero tria crimina, ut basilisci alicujus afflatus, ut veneni calix, ut lethalis arundo, metuenda sunt: non enim vitiare animam, sed intercipere noverunt. Quare tenacitas humanitate redimetur; convicium satisfactione pensabitur; tristitia jucunditate; asperitas lenitate; gravitate levitas; honestate perversitas; et quaecumque contrariis emendata proficiunt. Quid vero faciet contemptor Dei? Quid aget sanguinarius? Quod remedium capiet fornicator? Numquid aut placare Dominum desertor ipsius poterit; aut conservare sanguinem suum, qui fudit alienum; aut redintegrare Dei templum, qui illud fornicando violavit? Ista sunt capitalia, fratres; ista mortalia. Nunc audite Joannem, et confidite, si potestis: Si quis scit, inquit, fratrem suum peccare peccatum non usque ad mortem, petat pro eo, et dabit illi vitam Dominus, si quis deliquit peccatum non ad mortem. Est autem peccatum quod ad mortem ducit: non pro eo dico, ut depreceris (I Joan. V, 16). V. Sed si placet, etiam separatim audite de singulis. Mosen pro blasphematore populo deprecantem, sic appellat Deus: Si quis, inquit, deliquerit ante me, delebo illum de libro meo (Exod. XXXII, 33). Et de homicida, Dominus hoc judicat: Si quis, inquit, gladio occiderit, gladio morietur (Exod. XXI, 12). Et de fornicatore Apostolus dicit: Ne violaveritis, inquit, templum Dei quod estis vos: Qui autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). Scripta sunt haec, dilecti fratres, et perpetuis caesa monumentis; scripta et incisa non dico ceris et charta et aere vel calamo, sed libro Dei vivi. Coelum et terra transibunt, iota unum, inquit, aut apex non poterunt transire priusquam omnia compleantur (Matth. V, 18): Quid ergo? moriendum est? Multi etiam animo in haec peccata ceciderunt. Multi sanguinis rei, multi idolis mancipati, multi adulteri. Addo etiam non solas manus in homicidio plecti, sed et omne consilium quod alterius animam impegit in mortem: nec eos tantum qui thura mensis adolevere profanis, sed omnem prorsus libidinem extra uxorium thorum et complexus licitos evagantem, reatu mortis astringi. Haec quicumque post fidem fecerit, Dei faciem non videbit. Desperavere tantorum eniminum rei. Quid vobis ego feci? Numquid non fuit in potestate ne fieret? Nullusne admonuit? Nemo praedixit? Tacuit Ecclesia? Nihil Evangelia dixerunt? Nihil Apostoli comminati sunt? Nihil rogavit sacerdos? Quid quaeritis sera solatia? Tunc decuit, cum licebat. Dura ista vox est; sed qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum conturbant. Facinoris viam monstrat innoxiis, qui nocentibus post scelera blanditur. VI. Ergo (inquiet aliquis) perituri sumus? et ubi misericors Deus, qui mortem non invenit, nec laetatur in perditione vivorum? Moriemurne in peccatis nostris? Et quid facies tu sacerdos? Quibus emolumentis tot Ecclesiae detrimenta pensabis? Accipite remedium si desperare coepistis; si miseros vos agnoscitis, si timetis. Qui nimium confidit, indignus est. Super quem (inquit Dominus) respiciam, nisi supra humilem et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI, 2)? Vos ergo primum appello, fratres, qui criminibus admissis poenitentiam recusatis: vos, inquam, post impudentiam timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis et erubescitis confiteri: qui cum mala conscientia, Dei sancta contingitis, et altare Domini non timetis: qui ad manus sacerdotis, qui in conspectu angelorum sub fiducia innocentiae acceditis: qui divinae patientiae insultatis; qui tacenti Deo, veluti nescienti, pollutam animam et profanum corpus ingeritis. Audite, quid fecerit Dominus; tum deinde, quid dixerit. Cum populus Hebraeorum Hierosolymis Arcam Domini reportaret, et ex domo Aminadab Israelitis; Ozas qui non explorata conscientia, latus Arcae attigerat, occisus est; et tamen ille, non ut aliquid ex ea sumeret; sed ut declinantem ad lapsum vituli, contineret, accesserat (II Reg. VI). Tanta infuit cura divinae reverentiae, ut audaces manus, nec ob auxilium sustineret. Clamat idem Dominus et dicit: Omnis mundus manducabit carnem, et anima quaecumque contigerit de carne sacrificii salutaris, et immunditia super illa est; pereat anima illa de populo (Lev. VII, 12). Antiquane ista sunt, et modo non fiunt? Quid ergo? desiit Deus nostra curare; an ultra conspectum mundi recessit, et neminem spectat e coelo? An patientia illius, ignorantia est? Absit, inquies. Videt ergo quae facimus, sed utique exspectat et patitur, et poenitentiae tempus indulget, et Christo suo praestat ut differat, ne cito pereant quos redemit. Bene, tu peccator, intellige: spectaris a Domino, potes illum placare si velis. VII. Sed antiquum sit istud quod ad mensam Dei accedere non licuit immundis: evolvite Apostolos, et novella cognoscite. In prima Corinthiorum, Paulus haec intulit: Quicumque, inquit, manducaverit, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Item infra: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini: Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi. Quod si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur; cum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Ibid., 29-32). Intremuistis, an non? Reus erit, inquit, corporis et sanguinis Domini. Humanae animae reus non posset absolvi; dominici corporis violator evadit? Qui manducat, inquit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Evigila peccator; time in visceribus tuis praesens judicium, si quid tale fecisti. Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi. Jam si quis futura non metuit, vel praesentem aegritudinem praesentemque obitum reformidet. Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Laetare, peccator, si in hoc saeculo aut morte interciperis, aut languore consumeris, ne puniaris post saeculum. Intellige quantum sceleris admittat qui ad altare venit indignus; cui pro remedio computatur, cum aut morbis laborat, aut morte dissolvitur. VIII. Quod si vestra vobis, vilis est anima; parcite populo, parcite sacerdotibus. Clamat Apostolus: Exiguum fermentum, totam massam fermentat (I Cor. V, 6). Quid facies tu propter quem omnis massa corrumpitur; propter quem laboratura est tota fraternitas? Vives tot animarum reus? Excusaberis cum tibi communionem suam imputaverint innocentes, cum te Ecclesia dixerit suae cladis auctorem? Ecce iterum Apostolus ad sacerdotem: Manus cito nulli imponas, nec communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). Quid facies, tu qui decipis sacerdotem? Qui aut ignorantem fallis, aut non ad plenum scientem probandi difficultate confundis? Rogo ergo vos, fratres, etiam pro periculo meo, per illum Dominum quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam. Prudentes aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem corporum partibus etiam secaturos, etiam perusturos. Meminimus quosdam, remota etiam et verecunda membrorum non erubescentes, in ferro et cauterio, et gravissima illa pulveris mordacitate durasse. Et quantum est illud quod homines praestiterunt? Peccator timebit? Peccator erubescet, perpetuam vitam praesenti pudore mercari? et offerenti manus Domino, vulnera male tecta subducet? Et habet aliquid quod in illo erubescat, qui Dominum laesit? An sic illi melius est perire, ne tu pudore timidus sine pudore moriaris, non faciens pudori locum, plus de detrimento ejus acquiras cui pro te melius est perire? Quod si fratrum oculos erubescitis; consortes casuum vestrorum timere nolite. Nullum corpus membrorum suorum vexatione laetatur; pariter dolet, et ad remedium collaborat. In uno et altero, Ecclesia est; in Ecclesia vero, Christus. Atque ideo qui fratribus peccata sua non tacet, Ecclesiae lacrymis adjutus Christi precibus absolvitur. IX. Nunc ad eos sermo sit, qui bene ac sapienter vulnera sua, poenitentiae nomine, confitentes; nec quid sit poenitentia, nec quae vulnerum medicina, noverunt; similesque sunt illis qui plagas quidem aperiunt ac tumores, medicisque etiam assidentibus confitentur; sed admoniti, quae imponenda sunt, negligunt; et quae bibenda, fastidiunt. Quod tale est ac si dicat aliquis: Ecce ego aeger, ecce ego vulneratus sum, sed nolo curari stomachum. Hoc erat, sed videte quid stultius. Additur etiam morbus ad causam, et vulnus adjungitur, et contraria quaeque imponuntur, perniciosa potantur. Quo maxime malo fraternitas haec laborat, delictis veteribus nova insuper adjungendo peccata. Ergo gravius erupit in vitium, perniciosissima jam tabe cruciatur. Quid ergo faciam nunc sacerdos qui curare compellor? Serum est in ejusmodi. Verumtamen si quis est vestrum qui secari et exuri sustineat, adhuc possum. Ecce scalpellum propheticum: Convertimini, inquit, ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu, et scindite corda vestra (Joel. II, 12, 13). Nolite hanc secturam timere, dulcissimi. Sustinuit illam David, jacuit in cinere sordenti, sacco insuper horrente deformis. Ille quondam gemmis assuetus et purpuris, texit in jejunio animam suam: cui maria, cui silvae, cui flumina serviebant, promissasque divitias terra parturiens; madidus lacrymis consumpsit oculos illos quibus gloriam Dei viderat, et infelicem se miserumque confessus est pater Mariae, Judaei etiam dominator imperii. Rex ille Babylonius, exomologesim desertus operatur, et septenni squalore decoquitur. Leonum in illo jubas, impexa caesaries et barbarus horror exsuperat; et longe incurvis unguibus manus horrentes, aquilas mentiuntur cum fenum in morem bovis ederet pallentium ruminator herbarum. Haec tamen illum Deo poena commendat, et in sua quondam regna restituit. Quem horrebant homines, Deus recipiebat, ipsa illa malae tractationis calamitate felicem. Ecce sectio, quam spopondi: qui potuerit tolerare, sanabitur. X. Admovebo adhuc ignes de cauterio apostolico: videamus an ferre possitis. Judicavi, inquit, congregatis vobis et spiritu meo, in virtute Domini Jesu Christi, tradere ejusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini (I Cor. V, 3-5). Quid dicitis, poenitentes? Ubi est vestrae carnis interitus? An quod in ipsa poenitentia lautiores semper inceditis, convivio farti, balneis expoliti, veste compositi? Ecce aliquem video aliquando frugi, aliquando pauperculum, aliquando vili tunica sordulentum: nunc bene cultus et locuples, et decorus est, quasi imputet Deo quod illi servire non potuit, et morientem animam recreet voluptate membrorum. Bene quod mediocres sumus: caeterum et illa faceremus quod quosdam et quasdam non pudet lautiores, marmoribus tegi, auro opprimi, serico fluere, cocco rubescere. Si quid ferruginei pulveris in supercilio fulgeret, aut ficti nitoris in genas rutilet, aut coacti ruboris in labia desudet: ista forsitan non habetis. Non desunt tamen vobis hortulani maritimive secessus, et exquisitius vinum, et lautiora convivia, et defaecatio senectutis. Sic agite, sic credite, quando vivetis? Non sustineo jam, fratres. Danielus cum sodalibus suis sacco tectus et cinere, jejunio etiam exsanguis, haec loquitur: Peccavimus, facinus admisimus, impie gessimus, transgressi sumus praecepta et judicia tua (Dan. IX, 5). De Azaria itidem scriptura divina; Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperiens os suum exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis (Dan. III, 25). David ipse: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Nos vero, quid tale, quid simile? Non dico illa quae congregamus ad cumulum, cauponando, mercando, rapiendo; foris lucra, intus libidines aucupando; nihil agendo simpliciter, nihil pauperibus largiendo, nihil fratribus remittendo. Ne haec quidem quae videri etiam a sacerdote possunt, et episcopo teste laudari; ne haec quidem quotidiani servamus; flere in conspectu Ecclesiae, perditam vitam sordida veste lugere, jejunare, orare, provolvi: si quis ad balneum vocet, recusare delicias: si quis ad convivium roget, dicere: Ista felicibus, ego deliqui in Dominum, et periclitor in aeternum perire: quo mihi epulas, qui Dominum laesi? Tenere praeterea pauperum manus, viduas obsecrare, presbyteris advolvi, exoratricem Ecclesiam deprecari, omnia prius tentare quam pereas. XI. Scio quosdam ex fratribus et sororibus vestris cilicio pectus involvere, cineri incubare, jejunia sera meditari; et non talia, fortasse, peccarunt. Quid de fratribus loquar? Caprae ferae, ut dicunt, remedia sua noverunt: confixas quippe, audio, venenatis sagittis, saltus peragrare Dictaeos, quoad dictami caule detonso, salutarium virulento latice succorum, pulsa decutiant tela corporibus. Nos ignita diaboli spicula nullo poenitentiae succo, nullo exomologesis gramine repellimus. Excaecatos hirundo pullos novit oculare de sua chelidonia: nos, lumina mentis amissa, nulla malae tractationis radice curabimus? Ecce nec capreis, nec hirundini homo similis, caecitati suae invidet et dolori. Considerate nunc, fratres, quid in fine promisimus: quis fructus, haec opera; vel contra, quis exitus consequatur. Peccatoribus delicatis et poenitentiam non agentibus, spiritus Domini comminatur et dicit: Dilectum veritatis non receperunt ut salvi fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitiam (II Thess. II, 10, 11). Item Apocalypsis de meretrice sic loquitur: In quantum clarificavit se et delicias exercuit: tantum date ei tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). Et apostolus Paulus: An ignoras, quoniam bonitas Dei in poenitentiam te perducit? Tu autem secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5). Timete igitur, dilectissimi, justa judicia: omittite errorem, damnate delicias: properat jam tempus extremum: tartarus et gehenna laxatos impiis sinus pandunt. Post animarum tempestiva supplicia, redivivis quoque perpetua corporibus poena servatur. Nemo Tityi jecur credat, et Vulturem poetarum. Ipse sibi materiam recrescentium corporum reparat ignis aeternus. Attendite, si non creditis: aquarum impetus qui ignibus furit, supplicio nutriente reparabitur. Si de cruciatu exomologesis retracti, gehennam recordemini quam vobis exomologesis exstinguet. Vim ejus et de praesentibus aestimate; cujus fumariola quaedam, maximos montes subterraneis ignibus decoquunt. Aestuant indefessis flammarum globis Aethna Siculus, et Vesuvius Campanus: et quo nobis judicii perpetuitatem probent, dissiliunt, devorantur; nec ullis tamen saeculis finiuntur. Attendite in Evangelio divitem solius adhuc animae suppliciis laborantem. Qualis tandem illa redituris poena corporibus? quis in illa stridor dentium? quis fletus oculorum? XII. Mementote, fratres, quia apud inferos exomologesis non est; nec poenitentia tunc tribui poterit, consumpto tempore poenitendi (Eccle. IX, 10; Eccli. XIV, 17). Festinate, dum in vita estis, dum cum adversario iter facitis. Saeculares ecce ignes timemus, et carnificum ungulas expavescimus: comparate cum his aeternas torquentium manus, apicesque flammarum nulla aetate morientium. Rogo vos per Ecclesiae fidem, fratres: per sollicitudinem meam, per communes omnium animas obtestor et deprecor: ne pudeat in hoc opere; ne pigeat opportuna quam primum remedia salutis invadere, dejicere moeroribus animum, sacco corpus involvere, cinere perfundere, macerari jejunio, moerore conficere, multorum precibus adjuvari. In quantum poenae vestrae non pepercistis, in tantum vobis Deus parcet. Est enim mitis et patiens, et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitias irrogatam (Joel. II, 13, sec. LXX). Ecce promitto, polliceor, si ad Patrem vestrum vera satisfactione redeatis, nihil ulterius errando, nihil pristinis adjiciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid et flebile, Peccavimus in conspectu tuo Pater; jam non sumus digni nomine filiorum (Luc. XV, 22): continuo de vobis et pecus illud recedet immundum, et siliquarum esca deformis. Continuo revertentes, et stola vestiti, et annulus honorabit, et paternus iterum complexus accipiet. Ecce ipse loquitur: Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23; XXIII, 11). Et iterum: Nonne, ait, qui ceciderit, resurget; et qui aversatus fuerit, convertetur (Jerem. VIII, 4). Et Apostolus dicit: Potens est Deus statuere illum (Rom. XIV, 4). Apocalypsis etiam septem Ecclesiis, nisi poenitentiam egerint, comminatur. Nec utique, non poenitentibus comminaretur, nisi ignosceret poenitentibus. Etiam ipse Deus dicit: Memento ecce unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5). Et iterum: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15, sec. LXX). Nec quisquam adeo peccatricis animae vilitate desperet, ut se jam non necessarium Deo credat. Neminem nostrum perire vult Dominus: etiam modici et minimi requiruntur. Si non creditis, intuemini: ecce in evangelio drachma requiritur, et vicinis inventa monstratur. Ovicula, suppositis reportanda cervicibus, non est onerosa pastori. Super unum peccatorem poenitentiam agentem in coelis Angeli gaudent, et chorus coelestis exsultat. Heus tu peccator, rogare ne desinas: vides ubi de tuo reditu gaudeatur. Amen.