Cum domo e Clazomenis Athenas profecti essemus, iuxta forum Adimantum et Glauconem offendimus: et manum meam prehendens Adimantus, Salve, inquit, o Cephale, et si quo indiges, quod nostrae facultatis sit, iube. i, ego inquam, ad id veni, in quo vestra opera indigebo. Expone, inquit, quid sit, quo indiges. Tum ego, Fratri vestro. germano quod nomen erat? non enim memini. erat enim ferme puer, quando huc e Clazomenis accessi: longum vero intercessit temporis intervallum. Patri tamen eius Pyrilampes nomen fuisse arbitror. Prorsus, inquit. ipsi vero nomen tiphon. sed quid potissimum quaeris?. Isti, inquam, concives, mei ardentes sunt sapientiae amatores, audieruntque, hunc Antiphonem diu Pythodoro Zenonis socio familiariter usum, rationes, quas quondam Socrates, Zenon. alque. Parmenides invicem pertractarunt, cum a Pythodoro frequentius accepisset, memoria retinere. Vera, inquit, dicis. Has itaque audire desideramus, Haud difficile id est, inquit. nam dum esset. adolescentulus, eas diligenter meditabatur. Nunc vero apud avum, cui idem est nomen, circa rem equestrem ut plurimum versatur. ceterum, si opus est, ad eum proficiscamur. nuper enim hinc domum abiit, habitat autem prope in Melita. Cum haec dicta fuissent, accessimus, domique invenimus Antiphonem, frenum quoddam aptandum fabro tradentem. Postquam vero ab illo discessit, et fratres nostri adventus causam retulerunt: agnovit me ex priori illuc accessu, et congratulatus est. Nobis autem orantibus, ut disputationem illam referret, primo quidem recusabat: (esse enim operam non mediocrem) deinde tamen exposuit. Dixit ergo Antiphon, Pythodorum enarrasse, Zenonem atque Parmenidem venisse quondam ad magnorum Panathenaeorum celebritatem: et Parmenidem iam senem fuisse atque canum, aspectu decorum, annos ferme quinque et sexaginta aetatis agentem; Zenonem veno annos pacene quadraginta natum, procero insuper et grato. corporis habitu, Parmenidisque familiarem. Divertisse autem illos ait apud Pythodorum extra moenia in Ceramico: quo etiam. adventasse. Socratem, aliosque cum Socrate plurimos, scripta Zenonis audire cupientes: nam tunc primum ab illis in eam urbem invecta. Socratem vero eo tempore admodum iuvenem exstitisse: legisse autem illis Zenonem ipsum. Parmenidem enim forte extra domum fuisse. Ac parum superfuisse legendum, quando se intrasse domum una cum Parmenide. et Aristotele, qui de triginta viris unos fuit, Pythodorus aiebat. Unde pauca, quae legenda restabant, audisse: verumtamen Zenone prius omnia percepisse. Verum iis auditis, Socratem dixisse ait, uti primam sermonis primi suppositionem iterum legeret; qua lecta, statim sic intulisse: Quomodo id dicis, o Zenon, quod si multa sunt ea, quae sunt, oportet illa similia atque dissimilia esse? hoc autem esse impossibile, Neque enim dissimilia similia, neque similia dissimilia esse posse. nonne Sic dicis? Sic certe, respondisse Zenonem. Nonne, si impossibile est, dissimilia similia esse et similia dissimilia, impossibile etiam, multa esse? nam si multa essent, impossibilia ista contingerent. Num hoc est quod sermones tui volunt? neque aliud quidquam intendunt, quam per omnia quae dicuntur asserere, quod multa non sint? huiusque ipsius unamquamque rationem coniecturam esse putas, ac totidem coniecturas investigasse te censes, quot rationes attulisti, quod multa non sunt? Sicne dicis, an ipse non recte percipio? Immo, respondisse Zenonem, optine, quid haec scripta sentiunt, intellexisti. Intelligo, dixisse Socratem, o Parmenides, quod Zenon iste non amicitia solum conspirare vult tecum, sed iis etiam, quae composuit. idem enim quodammodo, quod et tu, scripsit: verum permutatione quadam. nos decipere tentat, quasi aliud, quam tu, dicat. Nam tu in poematibus unum ais esse ipsum omne: atque huius argumenta quam pulcherrima exhibes. Hic vero rursus non: multa esse ait, coniecturasque et ipse permultas ac validas praebet. Dum ergo alter Unum dicit, alter Non multa, et eum in modum uterque loquitur, ut non videantur idem inferre, cum tamen eadem. ferme dicant, videntur nobis ista supra nos dici. Ita est, o Socrates, dixisse Zenonem. non omnino tamen veritatem eorum quae scripta sunt persensisti: quamvis ceu canes Lacaenae bene transcurris et investigas dicta. sed primum quidem hoc te latuit, quod non omnino sic se extollunt huiuscemodi scripta, ut eam ob causam scripta sint quam tu putas, ut homines celent, quasi egregium quiddam hinc efficiatur: verum tu quidem contingens quiddam dixisti. Sunt autem haec revera conscripta in suffragium Parmenidis, adversus eos, qui illum carpere nituntur, dicentes, si quidem unum sit omne, ridicula plurima huic opinioni, ac etiam repugnantia Sibi penitus, eventura. haec quoque scripta cos, qui multo esse volunt, impugnant: ac plura obiiciunt, ut pateat, multo absurdiora ex opinione illorum sequi, quod scilicet multa sint, quam ex opinione Parmenidis, quod sit unum, si quis diligenter examinaverit. Ob hanc itaque, contentionem in ipsa iuventute librum composui, quem surripiens quispiam edidit, antequam consultare mihi liceret, an efferendus esset in lucem, necne. Id ergo te fugit, o Socrates, quod existimas, non a iuvenili certamine, sed a senili ambitione scriptum fuisse. Verumtamen, ut dixi, non inepte coniecisti. Accipio, inquit Socrates, et puto sic se, ut dicis, habere. Sed hoc mihi responde, putasne esse ipsam per se ipsam speciem quandam similitudinis? et huic aliam quandam contrariam dissimilitudinis speciem? in quibus duabus et ego et tu participemus, et alia, quae utique multa. vocaimus? atque ea, quaecunque in similitudine. participant, similia fieri eatenus, quatenus participant? quae vero dissimilitudine, dissimilia: et quae utrisque, utraque? Quod si omnia in utrisque contrariis existentibus participant: et quia. utrorumque participia sunt, similia ei dissimilia inter se sunt, quid mirum? si quis enim ipsa Similia dissimilia esse diceret, vel dissimilia ipsa similia; monstrum. quoddam, ut arbitror, esset. sin autem participantia in utrisque quispiam utraque pati assereret, nihil mihi, o Zenon, mirandum esse videretur. neque etiam id mirarer, si quis cuncta unum diceret, ex eo, quod in uno participant; atque haec eadem rursus inulta, quia in multitudine quoque participant. At si quod ipsum, unum est, hoc ipsum multa esse ostenderit, et ipsa multa unum, iam, summopere admirabor. ac de ceteris omnibus eodem modo. nam si genera ipsa et species in se ipsis asserat ista contraria in se recipere, admiratione profecto dignum erit. Etenim si quis me unum ac multa esse demonstret, cur mirandum: si quidem. volens multa me asserere, dixerit alia esse dextera mea, sinistra alia, alia anteriora, alia posteriora, et superiora denique ac inferiora similiter: multitudinis quippe, ut arbitror, particeps ipse sum. et quando unum me ostendere velit, dixerit, quod e nobis, qui septem sumus. ego unus homo sim, unius particeps, similiter nihil mirum. quamobrem vera utraque affirmantur. Si ergo quispiam talia conetur unum et multa eadem demonstrare, lapides videlicet, ac ligna, et reliqua huiuscemodi, unum et multa ipsum ostendisse fatebimur, non tamen unum multa, neque multa unum: neque mirabile quippiam praedicasse, sed quod omnes confiteremur. At si qui eorum, quae paulo ante dixi, primum quidem species ipsas secundum se ipsas seorsum distingueret, veluti similitudinem, dissimilitudinem, multitudinem, unum, statum, motum, ceteraque huiusmodi, deinde in se ipsis, ista commisceri secernique posse assereret; obstupescerem equidem, o Zenon. Et si ea, quae scripsisti, ut virum fortem decet, pertractata esse reor; multo tamen magis mirarer, atque laetarer, si quis posset hanc eandem quaestionem, in. ipsis speciebus penitus implicitam, quemadmodum in rebus, quae videntur, expositum est, ita et in iis, quae ratione comprehenduntur, clarius explicare. Dum haec Socrates diceret, aiebat Pythodorus, se putasse, Parmenidem et Zenonem in singulis esse adversus Socratem indignatos. eos autem summa quadam attentione auscultasse, ac frequenter alterum respicientes subrisisse, quasi Socratem admirantes. Unde cum finem Socrates loquendi fecisset, dixisse Parmenidem: O Socrates, quam dignus es admiratione propter impetum quo ad rationes promptus accedis! verum mihi icas oro, tune ita, ut dicis, seorsum quidem ipsas species discrevisti, seorsum etiam speciebus participantia: videturque tibi quiddam esse ipsa seorsum similitudo, cuius et nos participes sumus, et unum rursus ac multa, et omnia, quaecunque nuper a Zenone audisti? Mihi quidem videtur, Socratem respondisse. Num talia quaedam inquis, rogasse Parmenidem, eu iusti speciem quandam ipsam per se ipsam, et pulchri, et boni, atque omnium denique talium? Prorsus. Numquid speciem hominis seorsum a nobis, et ceteris eiusdem generis, et ignis etiam et aquae speciem? Saepenumero, inquit Socrates, in hac sum ambiguitate versatus, utrum de iis perinde, sicut de superioribus, dicendum sit, an secus, Utrum de iis etiam dubitasti, o Socrates, quae ridicula forte quis putet, sicut de pilis, lutove, et macula, et aliis ignobilissimus rebus atque vilissimis? num ambigis, utrum ponenda sit horum cuiusque separata species, aliud quiddam ab illis exsistens vel eorum, quae nos pertractamus, sive non? Nullo pacto, inquit Socrates; sed haec quae videmus, haec et esse. speciem vero quandam illorum esse putare. forte nimis ridiculum esset. Aliquando me olim ea cogitatio perturbavit, ne quid forte sit de omnibus idem: postquam vero paulisper institi, inde discessi, metuens, ne in profundam delirationem mersus forte perirem. Unde reversus ad ea, quae species habere praediximus, circa illa iam versor. Iuvenis adhuc es, o Socrates, necdum te philosophia complexa est: amplectetur. autem, ut anes fert opinio, quando nihil istorum neglexeris. nunc vere ad opiniones hominum ob aetatem respicis. At hoc mihi dicas. videnturne tibi, ut aiebas, species quaedam exsistere, et ea, quae illis participant, illarum cognomenta sortiri? veluti similitudine participantia, similia; magnitudine, magna; pulchritudine atque iustitia, pulchra et iusta vocari? Et maxime quidem, inquit Socrates. Nonne quodcunque speciei particeps fit, vel totam speciem vel partem accipit? an est alius praeter. istos participandi modos? Et quis alius? Socrates ait. Utrum videtur tibi tota species in. unoquoque multorum esse, una exsistens? an aliter? Quid prohibet, esse unam? Unum ergo et idem in multis seorsum positis, totum simul unum erit, atque ita ipsum a se ipso seorsum exsistet, Nequaquam, inquit Socrates. Verum sicut. dices unus denique ubique simul adest. nec ipse tamen a se ipso secernitur; ita nil prohibet, quamlibet speciem unam et eandem simul multis adesse, nec tamen a se ipsa secerni. Belle, o Socrates, unum idem simul in multis ostendis, ac si super multos velamen quoddam extendens, dicas unum in mulus totum esse. nonne tale quiddam dicis? Forsitan. An ergo totum velamen singulis, vel pars eius alia alteri aderit? Pars. Divisibiles igitur, inquit, o Socrates, species erunt, et quae illis participant, partem capient, nec amplius in quolibet tota, sed pars cuiusque unum erit, Sic apparet. Volesne, o Socrates, unam speciem revera dividi ac etiam unam esse? Nullo modo. Considera itaque, si ipsam magnitudinem partiaris, et unumquodque plurium magnorum parte magnitudinis minore, quam ipsa sit, magnum erit, nonne procul a ratione videbitur? Prorsus. Quid vero? ipsius aequalis parte unumquodque parvum. participans; habebit, quo minore exsistente, quam ipsum aequale, id, quod habet, aequale alicui sit? Impossibile. Sed et aliquis nostrum ipsius parvi partem habebit, qua ipsum parvum maius est, quippe cum ea pars ipsius exsistat: atque ita ipsum parvum maius erit; id autem, cui ablata pars adiicitur, minus erit, et nihilo maius, quam antea fuerit. Istud inquit fieri non posse. Quo igitur modo, o Socrates, ait, cetera speciebus participabunt, cum nec secundum totas, neque secundum partes capere queant? Per Iovem, non leve quiddam hoc ad determinandum videtur. Ad illud autem quid ais? Quidnam? Reor, te ex hoc unam quamlibet speciem poneve, cum plura quaedam magna, tibi videntur, una quaedam forsan idea tibi videtur per omnia respicienti, unde ipsum unum magnum esse putas. Vera dicis. Quid, si ipsum magnum, atque alia, quae. magna Sunt, animo eodem modo per omnia respicias, nonne unum quiddam magnum iterum apparebit, quo haec omnia magna videri necesse est? Apparet. Idcirco alia iam magnitudinis species, praeter ipsam magnitudinem, et participantia magnitudine, iterum elucebit: et in iis omnibus alia rursus, qua universa sint magna: nec amplius unaquaeque. species. una erit, sed numero potius infinitae. At forsitan, inquit Socrates, quaelibet harum specierum. notio quaedam est; nec alibi esse, quam in animis, potest. sic enim unaquaeque una erit nec contingent ulterius, quae dicebantur. Quid ergo? inquit quaelibet notio una est? notio antem, nullius notio? At hoc impossibile. Sed cuiusdam? cuiusdam sane. Exsistentis, vel non exsistentis? Exsistentis. Num unius cuiusdam, quod notionem illam in omnibus sequentem intelligere licet, ideam unam? Prorsus. Praeterea, nonne species erit, hoc quod intelligitur unam esse, semper in omnibus idem? Necessarium hoc quoque videtur. Quid vero? inquit Parmenides, an non necesse est, cum cetera speciebus participent, ex notionibus unumquodque constare, et intelligere singula? vel cum sint notiones, nihil tamen intelligere? Sed neque id, inquit, rationem habet. verum quam maxime sic ista mihi se habere videntur, has quidem species tanquam exemplaria in natura consistere; cetera vero iis similia fieri, atque esse simulacra, nec aliter ista speciebus participare, quam quod illis similia fiunt. Si quid igitur, ut ais, speciei simile est, num possibile est, speciem ipsam non esse similem eius, quod ipsi simile factum est, quatenus ipsi factum est simile? an cogitari potest, simile non esse simili simile? Non certe. Simile autem nonne unius eiusdem speciei necessario particeps est, cuius et illud, cui simile sit? Necesse est. At quo similia participantia similia fiunt, nonne illud ipsa species erit? Omnino. Non igitur potest quidquam speciei simile esse, nec species alteri. nam praeter ipsam speciem, species alia semper emergeret: quod si illa cuiquam sit similis. alia rursus: nec unquam progressus iste cessabit: quin nova species semper occurret, si species participanti similis Sit. Verissima loqueris. Non ergo per similitudinem cetera speciebus participant, sed alius quidam praeterea quaerendus est participandi. modus. Apparet. Cernis, o Socrates, quanta sequitur ambiguitas, si quis quasi species sint, ipsas secundum se ipsas distinguat? Et maxime, inquit. Scito insuper, te nondum, ut ita dixerim, comprehendere, quanta sit difficultas, si unumquodque existentium unam speciem semper quiddam distinguendo posueris. Quomodo id, inquit? Malta quidem alia sunt: sed hoc est maximum, si quis asserat illas dignosci non posse, quin sint tales, quales esse species oportere dicimus, eum sane, qui ista diceret, non posset. aliquis redarguere, nisi multarum rerum peritus sit, qui dubitat, et ingeniosus, velitque praeterea sequi demonstrantem, dum plurima longo ordine transigit: veruntamen nec etiam persuaderi poterit, qui ignotas illas esse coget. Cur, o Parmenides? ait Socrates. Quoniam, o Socrates, arbitror et te, et quemvis alium, quicunque essentiam quandam cuiusque ipsam secundum se ipsam exsistentem ponit, nullam nobis inesse speciem concessurum. Quo enim. pacto, inquit Socrates, ipsa secundum se ipsam esset? Recte loqueris. Nonne igitur quotcunque ex ideis invicem respiciunt quae sunt, ipsae ad se ipsas essentiam habent? non autem ad ea, quae circa nos sunt, seu simulacra, sive quomodocunque illa quispiam nominet, quibus nos participantes singula esse denominamur? quae vero circa nos sunt illis aequivoca, ipsa similiter ad se ipsa, non ad species, sunt, et sui ipsorum, non illarum, quaecunque rursus similiter nuncupantur. Quomodo dicis? inquit Socrates, Veluti si quis nostrum alicuius dominus aut servus sit, non ipsius domini, quod dominus est, servus exsistit: neque ipsius servi, quod servus est, dominus est, qui dominus dicitur; sed haec utraque est tanquam homo. ipsa vero dominatio, servitutis ipsius exsistit id, quod est: et ipsa iterum servitus eodem modo, ipsius dominationis est servitus: nec ea, quae nobis insunt, ad illa, nec etiam quae illic sunt, ad nos referuntur; sed, ut dixi, ipsa sui ipsorum et ad se ipsa sunt; et quae hic sunt, similiter ad se ipsa respiciunt. intelligisne, quod dico? Prorsus intelligo. Nonne et scientia ipsa, quod scientia est, illius ipsius, quod est veritas, scientia est? Omnino quidem. Quaelibet rursus scientiarum, quae est, quod est, alicuius exsistentium est scientia, an non? Profecto. Scientia vero nostra, nonne veritatis, quae circa nos, scientia erit? et rursus, unaquaeque nostra scientia, uniuscuiusque eorum, quae circa nos sunt, scientia? Necesse est. Verumtamen ipsas species neque nos habere, neque circa nos esse posse, assentiris? Non profecto. Cognoscunturne ipsa Scientiae specie genera ipsa quae singula sint? Certe. Quam speciem nos haud. habemus. Non certe. Nulla igitur species a nobis cognoscitur, cum ipsius scientiae participes minime simus, Non apparet. Ignotum itaque nobis ipsum pulchrum et ipsum bonum est, et omnia denique, quae ut ideas esse supponimus. Videtur. Considera et hoc etiam gravius. Quidnam? Num fateris, si est ipsum quiddam scientiae genus, multo illud praestantius esse hac nostra: scientia? et ipsam pulchritudinem, ac reliqua, eodem pacto? Immo Nonne si quid aliud est ipsius scientiae particeps, nullum nisi Deum dices supremam habere scientiam? Necesse est. Num poterit Deus, cum ipsam scientiam sit amplexus, haec nostra dignoscere? Cur non? Quoniam, inquit Parmenides, confessi sumus, o Socrates, neque species illas ad nostra vim habere, quam habent, neque nostra etiam ad superna; verum utraque ad se ipsa referri, Consensimus plane. Ergo si apud Deum suprema ipsa dominatio est, atque ipsa suprema scientia, nunquam aut dominatio ipsa nobis dominabitur, aut ipsa scientia nos, vel aliud nostrorum quidquam, cognoscet: sed et nos similiter Diis minime imperabimus imperio nostro, neque divinum quidquam scientia nostra percipiemus. Et illi item eadem ratione nec nostri erunt. domini, neque res humanas, cum Dii sint, animadvertent. At nonne valde mirabilis, inquit, hic sermo videbitur, si quis Deum cognitione privaverit? Haec quidem, o Socrates, inquit Parmenides, aliaque praeter haec multa, necesse est speciebus contingere, si quidem hae rerum ideae sint, et aliquis ipsam quandam unamquamque speciem determinet. unde vacillat, quisquis haec audit, ac dubitat, ne forte ideae nihil sint omnino; vel si sint, necesse eas esse humanae naturae ignotas existimat, adeo ut, qui ista dicit, inferre aliquid videatur, et, ut paulo ante dixi, mirum est quam sit incredibile et viri admodum ingeniosi, percipere posse quod sit genus quoddam cuiusque, et ipsa secundum se ipsam essentia cuiusque; nec non mirabilioris viri officium est, haec postquam invenerit, alios docere posse, sufficienter omnia discernentem. Assentior, o Parmenides, inquit Socrates: quae enim dicis, menti meae mirifice consonant. Verumtamen, inquit Parmenides, si quis, praedictis rationibus motus, species rerum exsistentium auferat, neque speciem ipsam uniuscuiusque distinguat; haud sane reperiet, quo convertat intelligentiam, cum non permiserit ideam uniuscuiusque rerum exsistentium eandem semper exsistere; et in hunc modum disserendi etiam facultatem. funditus subvertet. talem quandam rationem tu quoque praecipue sensisse mihi videris. Vera dicis. Quid itaque de philosophia facies? quo, his ignoratis, te vertes? Haudquaquam discernere id in praesentia videor. Antequam exercitatus sis, o Socrates, definire aggrederis, quid pulchrum, iustum, bonum, et aliarum quaelibet specierum, hoc enim pridem animadverti, hic te audiens una cum hoc Aristotele disputantem. Pulcher sane atque divinus, mihi crede, impetus iste tuus, quo ad rationes advolas. ceterum collige te ipsum, diligentiusque te in ea. facultate exerce, quae inutilis esse videtur et a multis nugatio sive garrulitas nuncupatur, dum iuvenis es: alioquin te veritas fugiet. Quis exercitationis huiusce modus est, Parmenides? Iste, inquit, quem a Zenone audisti. sed etiam illud tuum adversus hunc dictum miratus sum, cum diceres, non in iis, quae oculis percipiuntur, corumque errore cogitationem sistere oportere, sed ad ea conscendere, quae quis maxime ratione comprehendere, ac species esse putaret. Neque in hunc modum arduum esse videtur, similia videlicet, atque dissimilia, ceterave, quae rebus exsistentibus competunt, explicare. Et probe quidem, dixisti. Est autem praeter hoc illud etiam observandum, ut non modo si est aliquid supponas, ac deinde quae proveniunt ex suppositione consideres; verum etiam si non sit, id ipsum supponas, si perfectius exercitari volueris. Quo paeto id ais? Verbi causa, si velis circa istam suppositionem, quam Zenon invexit, si multa sint, quid eventurum est ipsis multis ad se ipsa et ad unum, et uni ad se ipsum et ad multa. ac rursus, si non sunt multa, iterum considerandum, quid accidat uni atque multis, tum ad se ipsa, tum invicem. et rursus, si supposuerit esse similitudinem, vel non esse, quid potissimum ex utraque suppositione. contingat, tam iis, quae Supposita sunt, quam ceteris omnibus, ad se ipsa pariter, atque invicem. Eadem quoque de dissimilitudine ratio est, de motu, statu, generatione, corruptione, esse, atque non esse: et, ut uno verbo complectar, de quocunque supponitur aut esse, aut non esse, sive quamvis aliam passionem suscipere, consideranda sunt, quae ex suppositione proveniant ad se ipsum, et ad quodlibet aliorum, quodcunque elegeris, et ad plura, et ad universa similiter: et alia rursus. ad e ipsa, atque ad aliud, quodcunque assumseris; sive ut exsistens, sive ut non existens ipsum posueris, si modo absolute exercitatus veritatem sis penitus inspecturus. Arduum, inquit, opus adducis; nec te omnino intelligo. sed cur ipse non supponis: aliquid, illud eo modo percurrens, ut clarius intelligam? Grande, o Socrates, onus seni imponis. Tunc Socrates: Cur non ipse, o Zenon, hanc rem discutis? Cui Zenon subridens respondit, Ipsum, o Socrates, oremus Parmenidem. neque enim leve quiddam est, quod ait. An non vides, quantum sit negotium, quod iubes? quod si plures essemus, haud, sane id postulare deceret. indecorum namque, huiusmodi quaedam in conspectu multorum tractare, atque id seni praecipue ignorant enim multi, quod absque hoc discursu ac pervagatione per omnia impossibile sit mentis veritati coniunctae compotem fieri?. Ego igitur, o Parmenides, una cum Socrate precor, ut et mihi etiam liceat tanto tempore transacto haec audire. Cum vero haec intulisset Zenon, retulit Antiphon dixisse Pythodorum, se quoque, et Aristotelem, ac reliquos omnes obsecravisse Parmenidem, ut, quod dixerat, demonstraret, neque aliter faceret, Tunc demum Parmenides, Necesse est, inquit, obtemperare, etsi mihi videor in id, quod passus est Ibycius equus, incidere. cui profecto equo athletae seniori, curruum subituro certamen, et propter experientiam eventum extimescenti, Ibycus ipse se conferens, Invitus, inquit, et ipse iam senex, ad amores regredi cogor. Eadem ratione ego mihi admodum trepidare videor, cum cogito, quo pacto possim iam grandis natu tam profundum disserendi pelagus transnatare. Obsequendum tamen, cum et Zenon ipse roget: iidem enim sumus, Unde igitur incipiemus? quidve primum supponemus? an vultis, postquam negotiosum dum ingressi sumus, a me ipso meaque suppositione inprimis exordiar, de ipso uno supponens, sive unum sit, sive non, quid accidat? Prorsus, inquit Zenon. Quis igitur mihi respondebit? an iunior? minus enim. negotii praebebit, et quae ipse sentit, maxime respondebit, ut eius responsio minus me defatiget. Paratus sum, o Parmenides, Aristoteles inquit. me namque significas, dum iuniorem respondere iubes. sed age, ut lubet, interroga me, tanquam libentissime responsurum. Age igitur, si unum est, non utique multa erit ipsum unum. At quo modo? Neque igitur partem esse illius aliquam, neque totum esse Ipsum oportet. Curnam? Pars utique, totius ars est. Est. Quid vero? nonne totum est, cui nulla pars deest? Prorsus. Utrinque igitur ipsum unum ex partibus esset, totumque exsistens, ac partes habens. Necesse est, Utrinque rursus ipsum unum multa potius, quam unum esset. Verum. Oportet autem non multa, sed unum ipsum exsistere, Oportet sane. Itaque nec totum erit, neque partes habebit, si unum fuerit ipsum unum. Non certe. Si nullam habet artem, nec principium etiam, neque finem, neque medium habebit. partes enim ipsius haec essent. Probe. Quin etiam principium et finis termini cuiuslibet sunt. Quidni? Infinitum igitur ipsum unum, cum principio fineque careat. Infinitum. Ergo et absque figura. neque enim rotundi, neque recti particeps est. Cur? Rotundum porro id est, cuius extrema undique a medio aeque distant. Id nempe. Rectum vero, cuius medium extremis utrisque praecedit. Sic est. Nonne partes haberet ipsum unum, multaque esset, si rectae vel circularis figurae esset particeps? Omnino quidem. Idcirco neque rectum est, neque rotundum, cum partes etiam nullas habeat. Recte. Quin etiam cum tale sit, nusquam est. nam neque in alio, neque in se ipso esse potest. Quamobrem? Si in alio esset, circulo quodem ab eo, in quo esset, concluderetur, passimque ab illo, ac multis partibus tangeretur. At cum unum impartibile sit, et rotunditatis expers, impossibile est multifariam circulo tangi. Impossibile. Sin in se ipso esset, ipsum se ipsum complecteretur, non aliud quiddam quam ipsummet exsistens, si quidem in semetipso sit. non enim potest quidquam in aliquo esse, quin ab illo etiam comprehendatur. Impossibile certe. An non aliud quiddam esset ipsum ut comprehendens, aliud ut comprehensum? nunquam enim idem ipsum totum utraque haec simul pateretur et ageret. quo fit, ut ipsum unum non unum ulterius, sed duo sit. Est, ut dicis. Nusquam igitur est ipsum unum, quandoquidem nec in alio nec in semetipso est. Nusquam. Considera, quaeso, num quo huiusmodi est, aut stare aut moveri valeat. Cur non? Quoniam, quod movetur, vel fertur, vel alteratur. hi quippe soli sunt motus. Esto, Si ipsum unum ex eo, quod est, alteretur, impossibile est alterius esse unum. Impossibile. Idcirco secundum alterationem non movetur. Non, ut videtur. Numquid secundum progressionem? Fortassis. Atqui si ipsum unum feratur, vel in eodem motu. sphaerico circumfertur, vel locum alium ex alio mutat. Necesse. Nonne quod circulo circumfertur, in medio consistere oportet, atque alias sui partes, quae circa medium volvantur, habere? cui vero nec medium, neque pars ulla convenit, quomodo id cogitari potest in circulum circa medium volvi? Nullo pacto. An locum transiens, alias alibi fit, atque ita movetur? Forte, Num esse ipsum in aliquo, ut impossibile iam redargutum est? Immo, An non multo magis impossibile, ipsum in aliquo fieri? Non intelligo quomodo. Si in aliquo aliquid fit, necesse est nondum in illo penitus esse, si quidem adhuc in illo continue flat: nec etiam extra illud prorsus exstare, si quidem in eo iam fiat. Necesse est. Si ergo aliud quidquam hoc patitur, id solum patitur cuius partes aliquae sunt. partim enim in illo iam est, quo patitur, partim. simul extra. quod autem nullis partibus conStat, nunquam in aliquo totum esse, ac totum simul abesse poterit. Vera. Quod vero neque partes habet ullas, neque totum est, multo magis etiam impossibile est, sive secundum partes, sive secundum totum alicubi fieri. Apparet. Ergo nec aliquo pergens, nec alicubi ingrediens, locum mutat, neque in eodem revolutum, neque etiam alteratum. Non videtur. Secundum quemlibet igitur motum immobile est ipsum unum. Immobile. Praeterea ipsum unum in nullo esse posse asseveravimus. Asseveravimus. Haud igitur aliquando in eodem est. Quamobrem? Quoniam iam in illo esset, in quo eodem est. Prorsus. At vero nec in se ipso, neque in alio ipsum unum esse poterat. Non certe. Nunquam igitur ipsum unum in eodem exsistit. Nunquam, ut videtur. Quod vero nunquam in eodem exsistit, neque quietem agit, neque stat. Neque enim possibile. Idcirco ipsum unum nec Stare, neque moveri videtur. Non apparet. Item nec alteri, neque sibi ipsi etiam idem est: rursusque nec a se ipso, nec ab alio quodam alterum. Quid ita? Si a se ipso alterum sit, ab uno alterum esset, nec esset unum. Vera. Et si alteri idem fuerit, illud quidem erit, nec ipsum quod est: quapropter nec ulterius erit ipsum, quod unum, se aliud quiddam praeter unum. Sic est. Ideo idem alteri, vel a semetipso alterum dici nunquam debet. Nunquam plene. Sed neque alterum ab alio esse potest, donec unum est. neque enim uni congruit, nt ab aliquo alterum sit, sed soli ei, quod alterum est ab alio: alteri autem nulli convenit. Probe. Ex eo igitur, quod unum est, non erit alterum. an ipse putas? Nequaquam. Quod nisi hoc, non se ipso: si non se ipso, neque ipsum. ipsum vero, nullo modo alterum exsistens, a nullo alterum est. Recte, Neque tamen sibi ipsi idem erit. Cur non? Non ea est ipsius unius natura, quae ipsius eiusdem natura est. Quare? Quia non, dum idem fit aliquid alicui, unum efficitur. Qua de causa? Quod multis idem fit, multa, non unum, fieri necesse est. Verum. At si ipsum unum aique ipsum idem nihilo discreparent, quoties quid idem fieret, unum quoque semper efficeretur: quotiesque unum, semper et idem. Et maxime quidem. Quapropter si ipsum unum sibimet idem fuerit, non unum. sibi exsistet: atque ita unum exsistens, non unum erit. Impossibile id quidem. Impossibile igitur, ipsum unum, aut alterum ab alio, aut sibi ipsi idem esse. Inpossibile. Hac itaque ratione, unum nec idem, nec alterum, aut sibi, aut alteri esse poterit. Non profecto. Sed neque simile, neque dissimile cuipiam, aut sibi, aut alteri. Quam ob causam? Quia simile est, quod ipsius eiusdem est particeps. Nempe. Ipsum tamen idem ab uno natura secerni, ex ante dictis apparuit. Apparuit certe. Verumtamen si quid praeter id, quod est unum esse, ipsum unum recipit, patitur iam plura esse, quam unum. id autem impossibile est. Ita. Ob hanc causam nunquam ipsum unum, idem esse, vel sibi, vel alteri patitur. Non videtur. Ergo nec simile aut sibimet, aut alteri esse potest. Sic apparet. Nihilo tamen magis esse alterum sustinet: etenim plura, quam unum, esse contingeret, Plura sane. Quod alterum vel a se, vel ab alio fit, dissimile quoque aut sibi ipsi, aut alteri cuidam efficitur: quippe cum illud etiam, quod idem esse recipit, simile fiat. Probe. Unde ipsum unum, cum nullo modo susceperit alterum, nunquam quoque dissimile sive sibimet, sive alteri fiet. Nunquam profecto. Quamobrem nec simile, neque dissimile unquam aut sibi, aut alteri, ipsum unum est. Non, ut videtur. Praeterea cum huiusmodi sit, nec aequale etiam, nec inaequale cuiquam, vel sibi, vel alteri. Quid ita? Quod aequale est, earundem mensurarum est, quacum et illud, cui aequale dicitur. Sic est. Quod maius est vel minus, quoad illa, quibus commensurabile est, minoribus quidem plures mensuras habet, maioribus autem pauciores Certe. Quibus autem incommensurabile, quoad haec quidem minorum, quoad illa vero maiorum mensurarum erit. Quidni? Nonne inpossibile est, quod nullo modo ipsius eiusdem est particeps, aut mensuras easdem, aut aliud quodvis idem sortiri? Impossibile. Itaque nec sibi, nec alteri erit aequale: quippe cum mensuris eisdem non utatur. Minime, ut apparet. quin etiam si pluribus aut paucioribus mensuris circumscribetur, totidem partibus, quot et mensuris, constabit: rursusque non amplius unum erit, sed tot potius, quot et mensurae insunt, recte. Quod si unius mensurae sit, aequale utique ipsi mensurae fieret. verumtamen impossibile esse apparuit, ipsum unum aequale cuiquam esse. Apparuit certe. Quod igitur nec unius mensurae est particeps, neque multarum, neque etiam paucarum, nec ullo modo ipsius eiusdem, nunquam sibi ipsi, ut videtur, erit aequale, nec etiam alteri: nec maius praeterea, aut minus, vel semetipso, vel alio. Sic prorsus se habet. An forte antiquius, aut iunius aliquo, vel etiam coaetaneum ipsum unum apparet? Quid prohibet? Id sane, quoniam si eandem aetatem vel secum, vel cum aliquo quopiam aget, aequalitate et similitudine temporis participabit. ostensum est tamen, nec aequalitatem, nec similitudinem ipsi uni ullam adesse posse, Ostensum profecto. Nonne hoc quoque diximus; nec inaequalitatis, neque dissimilitudinis compos exsistere? Quam maxime. Quo igitur pacto, quod huiusmodi est, senius aut iunius aliquo, vel aetate ar utili esse poterit? Nullo modo. Ergo ipsum unum non iunius, non senius, non aetate par, aut ad se ipsum, aut ad aliud erit? non apparet. Item nec in tempore etiam ullo pacto ipsum unum, cum tale sit, erit unquam. etenim necesse est, quidquid est in tempore, se ipso semper senius fieri. Necesse. Et quod senius, semper iuniori senius. Cur non? Itaque quod se ipso at senius, se ipso etiam simul iunius fit: siquidem aliquo senius esse debet. Quomodo dicis? Hoc modo. oppositum alterum alteri nihil fieri oportet, opposito altero iam exsistente: sed hoc iam exsistente iam esse, praeterito illo praeteriisse, futuro fore: dum vero fit unum oppositum, alterum quoque oppositum, nec praeteriisse, nec fore, nec esse, diversum est, sed fieri, nec aliter. esse. Necesse. At vero senius oppositum quiddam est iuniori, nec alteri penitus ulli. Est. Quod ergo se ipso fit senius, necesse est simul quoque se ipso iunius aeri. Videtur. Quin etiam nec longiori se ipso tempore. neque breviori fieri; sed per aequale semper tempus secum ipso fieri, et esse, et fuisse, futurum esse, ac fore. Necessaria quoque haec sunt, Necessarium ergo videtur, quodlibet eorum, quae in tempore sunt, atque hoc tali participant, eandem secum ipso aetatem agere, ac senius se ipso simul et iunius fieri. Apparet. Ipsi vero uni nulla prorsus ex iis passionibus accidit, ulla. Nullius ergo temporis particeps, nec in aliquo tempore, Non sane, ut ratio dictat. Quid igitur? ipsum erat, fuit, fiebat, nonne participationem temporis quandoque praeteriti significare videntur? Quin immo. At vero erit, fiet, factum fuerit, an non futurum nobis designant? Futurum. Est autem ev fit, praesentis sunt temporis notae, Omnino quidem, Si ergo ipsum unum nullo prorsus participat tempore, nec fuit unquam, nec fit, neque est, neque fiet, neque factum erit, neque erit. Verissima haec sunt. Num potest quidquam essentia aliter, quam secundum istorum aliquod, participare? Non aliter. Nullo modo igitur est ipsum unum. Haudquaquam videtur. Non itaque ita est, ut sit unum. esset enim iam ens et essentiae particeps: immo, ut videtur, ipsum unum neque num est, neque est, si quid huic rationi credendum. Apparet. Ei. vero, quod non est, num est vel ipsi vel ipsius aliquid? At quomodo? Non itaque nomen illi est, non sermo, non scientia quaedam, non sensus, non opinio. Non videtur. Quapropter nec nominatur, nec dicitur, nec opinione cogitatur, nec cognoscitur, neque ab aliquo ex iis, quae sunt, sentitur. Haud sane videtur. An possibile est, ista circa ipsum unum sic se habere? Non, ut mihi videtur, Visne iterum, ad ipsam positionem velut a principio redeamus, considerantes, si quid forte redeuntibus nobis aliter se habere videatur? Volo equidem. Nonne si ipsum unum est, confessi sumus, quae circa illud eveniunt, cuiusmodi esse oporteat? Profecto. Meditare iterum a principio. unum si est, numquis. possibile est, ipsum esse, essentia vero nequaquam participare? Impossibile. Essentia antem unitis, non idem, quod. ipsum unum erit, alioquin si idem, non utique illius essentia esset, neque ipsum unum illa participasset, sed quoties proferretur. unum esse, simile quiddam significaretur, ac si unum diceremus. nunc autem non est huiusmodi suppositio nostra, scilicet si unum, quidnam eventurum sit, sed si unum est. nonne ita? Prorsus sic est. Nonne ita dicitur, tanquam aliud significet ipsum est, aliud ipsum unum? Necesse. Num aliud quam quod ipsum unum essentia ipsa participat? hoc. enim est quod profertur, quotiens quis summatim quod unum est profert. Omnino. Rursus itaque dicamus, unum si est, quidnam contingat. Age, id adverte. an non necesse est, hanc suppositionem ipsum unum eiuscemodi praedicare, quasi partes habeat? (Quonam modo? Hoc, Si ipsum est de uno ente dicitur, et ipsum unum de ente uno: est autem idem essentia et unum, eodem exsistente uno, quod supposuimus: nonne necesse est, totum quidem unum, ens ipsum esse, eiusque partes tam unum quam esse exsistere? Necesse. Utrum vero utramque harum partium, artem dumtaxat appellamus? an partem, totius partem praesicare oportet? Totius. lotum igitur est, quod unum est, ae artem habet. Penitus. Quid autem? num hae partes unius entis, scilicet unum et ens, ita se invicem deserunt, ut ipsi enti unum, et ipsi uni ens desit? Non certe. Igitur utraque pars et unum simul et ens complectitur: adeo ut pars quaelibet ex duabus saltem. particulis constituatur: et secundum eandem rationem quaecunque particula occurrit, utraque semper in ea claudantur. etenim unum semper ens, et ens unum mutuis nexibus amplectuntur. unde, cum ubique in quavis particula duo emergant, necesse est nunquam unum exsistere. Omnino. Nonne hac ratione unum ens, infinita multitudo erit? Videtur. Ago, quaeso, et hac perge. Qua? Diximus, unum essentia participare, in quantum est? diximus. Et ob hanc causam unum ens multitudo esse apparuit, Sic est. Quid autem? si ipsum unum, quod essentiae particeps esse diximus, ipsum secundum se ipsum solum intelligentia cogitemus, seorsum ab illo, quo participare praediximus: numquid unum solum apparebit? vel etiam multa hoc ipsum? Unum solum, puto. Consideremus iam et aliud quiddam. Alterum quiddam esse necesse est. ipsius essentiam, alterum vero. ipsum: St quidem non essentia ipsium unum, sed ut unum essentia participat. Necesse est. Quod si alterum essentia, alterum. unum: ipsum unum non ex eo, quod unum, ab essentia alterum. est: neque essentia, in quantum essentia, ab uno est altera: sed per id, quod est ipsum per se alterum, et ipsum per se aliud, altera sunt invicem. Prorsus; Quamobrem ipsum alterum nec uni, nec essentiae idem est. Verum. Quid ergo? si ex istis elegerimus sive essentiam et alterum, seu essentiam et unum, sive unum et alterum: nonne in qualibet assumtione eliciemus aliqua, quae iure ambo appellari poterunt? Quomodo? Hoc modo, inquam. licetne essentiam dicere? Licet, Rursusque dicere unum? Et istud. Nonne utrumque. illorum dictum est? Dictum utrumque. Quoties essentiam. et unum dico, an non ambo dico? Dicis. Et si essentiam atque alterum, sive alterum atque unum, nonne in iis singulis ambo dico? Prorsus. Quae vero ambo recte appellata sunt, numquid. possunt ambo esse, neque tamen esse duo? Nequaquam. At quae duo sunt, cogitarine ita possunt, ut non illorum utrumque unum Sit? Minime. Quoniam igitur ista simul duo sunt, idcirco unumquodque unum exsistit. Videtur. Si unum quodlibet eorum est, et utrumque unum mutuo quodam coniugio invicem est connexum, nonne tria universa resultant? Maxime. Tria vero nonne imparia, duo autem paria? Quidni? Et cum duo sint, nonne necesse est, etiam bis adesse: et cum tria, ter? si quidem duobus inest bis unum, tribus vero ter unum. Necesse. Duobus denique exsistentibus ac bis, necesse est duo bis esse: et tribus exsistentibus atque ter, nonne necesse est rursus tria ter esse? Quidni? Quid vero? tribus exsistentibus atque bis, et duobus atque ter exsistentibus, necesse est tria bis esse, ac bis tria? Necesse est omnino. Erunt igitur pariter paria, impariterque imparia, nec non imparia pariter, et impariter paria. Certe. Si haec ita se habent, num putas, ullum numerum: relinqui, qui non necessario illic insit? Nullum. Idcirco, st est unum, necesse est et numerum esse. Procul dubio. Item, si numerus est, multa utique sunt, et infinita entium multitudo: aut non infinitus numerus multitudine, et particeps essentiae fit? Maxime. Quod si totus ipse numerus est essentiae particeps, unaquaeque etiam particula numeri essentia participabit. Prorsus. Per omnia ergo, quae multa sunt, essentia distribuitur, nec ab aliquo eorum, quae sunt, abest, seu minimum hoc sit, sive maximum. Atque id dubitare absurdum est. quomodo enim essentia ab aliquo eorum, quae sunt, abesse potest? Nullo. Divisa est igitur, quoad fieri potest, in minima et maxima, atque in omnia, quae quomodocunque sunt, maximeque omnium distributa,et infinitae sunt essentiae partes. Sic se res habet. Plurimae igitur illius artes sunt. Plurimae certe, Quid vero? estne quidquam ex istis, quod quidem pars essentiae sit, non tamen pars ipsa unum quiddam sit? At quo pacto id fieret? Verum postquam, ut arbitror, est, necesse est ipsam semper, quamdiu est, unum aliquid esse: nihil autem esse, impossibile est. Absque dubio. Non solum ergo universae essentiae, sed illius etiam singulis partibus unum adest, partem nullam deserens, sive maior illa quidem, seu minor sit, sive quomodocunque se habeat. Sio est. Numquid cum sit unum, ubique simul est totum? diligenter id inspice. Intueor, atque hoc esse impossibile video. divisum itaque, nisi totum. neque enim aliter universis simul essentiae partibus, quam divisum, aderit. Sic est. Ceterum, quod partibile est, necessario totidem est, quot partibus constat. Necessario. Hac de causa haud recte paulo ante dicebamus, essentiam in partes plurimas distributam: quippe cum non in plures, quam ipsum unum, sed pares, discreta sit. meque enim ens uni, neque unum: enti deest; sed duo haec potius per omnia penitus coaequantur. Omnino sic apparet. Ipsum itaque unum ab essentia distributum, infinite multitudo est. Patet. Non modo igitur unum ens multa est, sed et ipsum unum ab essentia distributum, multa esse. oportet. Oportet sane. Quin etiam ex eo, quod omnes partes, totius partes sunt, terminatum secundum totum unum erit, an non comprehenduntur omnes a tofo particulae? Comprehenduntur. Quod autem comprehendit, terminus est. Est. Propterea unum ens, unum quodammodo est et multa, totumque. et partes, nec non finitum et multitudine infinitum. Apparet. Nonne, cum terminatum sit, extrema quoque habet? Necessarium est. Praeterea, si totum est, principium mediumque et finem habebit? num totum aliquid absque his tribus reperiri. potest? et si quid ipsorum ab eo, quod unum, distat, totumne ulterius erit? Minine. Quamobrem principium mediumque et finem unum habet. Habet. Medium vero aequo intervallo ab extremis undique distat. non enim aliter, esset. medium. Non certe. Praeterea, cum tale sit unum, figurae cuiusdam est particeps, seu rectae, sive rotundae, sive alterius ex utrisque compositae. Particeps procul dubio. Quin etiam si huiusmodi, est, ipsum in se ipso et in alio erit. Quonam pacto? Quaelibet pars in tote est, nec extra totum penitus ulla. Esto. Singulaene partes sub toto clauduntur? Ita. At unum cunctae suae partes exsistit, nec quid plus vel. minus, quam universae. Sic. est. Nonne et totum unum est? Quidni? Si omnes partes toto clauduntur, estque omnia unum et ipsum totum, continentur autem sub: toto singula, ab uno utique unum continebitur, atque ita unum ipsum in semetipso iam erit. Videtur. Verumtamen totum in partibus minime est, neque in omnibus, neque in aliqua. si enim in omnibus, necesse est et in una: et si in una quadam non sit, in cunctis esse non poterit. si autem hoc quidem unum cunctis constat, et in eo totum non uno, quo pacto amplius in omnibus erit unum? Nullo. Sed nihilo magis in partibus quibusdam. nam si quibusdam totum insit, maius in minori erit. id autem impossibile. Impossibile. Cum Agitur totum nec in pluribus, nec una, neque etiam cunctis partibus insit, an non necesse est, ipsum esse in alio quodam, nusquam exsistere? Necesse. Nonne, si nusquam sit, nihil vel penitus erit? et tamen cum totum sil, neque sit in se ipso, restat, ut consistat in alio? Penitus. Qua igitur unum totum est, in alio est: qua vero. omnia partes eius sunt, et ipsum cunctae partes, est ipsum in se ipso. ideoque necesse est, unum tum in se ipso, tum etiam in alio esse. Procul dubio. Et cum talis sit unius natura, an non necessario sequitur, ut stet atque etiam moveatur? Curnam? Stat quippe, siquidem ipsum in se ipso consistit. etenim inhaerens uni, nec ex eo digrediens, in eodem est in semetipso. Est profecto. Verum quod in eodem semper est, stare semper oportet. Oportet. At quod in alio semper, contra necesse est nunquam in eodem esse. si nunquam in eodem, nunquam praeterea stare: quod vero non stat, moveri oportet, Sic est. Necesse est igitur, unum, cum in se ipso semper et in alio sit, semper quoque stare atque moveri. Videtur. Quin etiam idem oportet ipsum sibi ipsi esse, et a se ipso alterum, et quoad alia similiter idem et alterum: si modo, quae supra dicta sunt, illi competunt. Qua ratione? Omne quidem ad universum sic se habet. vel enim idem est, vel aliud. si non idem, aut aliud, pars utique erit illius, adversus quod ita se. habet, vel ut totum ad partem erit. Patet. Numquid ipsum unum sui ipsius pars est? Nequaquam. Non igitur quoad se ipsum totum erit, quasi pars sui sit. Neque enim possibile. An forte alterum est unum ab uno? Minime. Non itaque a se ipso alterum. Non certe. Si nec alterum, nec totum, neque pars, quoad se ipsum est, quid iam aliud restat, quam ut idem sibi sit? Isthuc ipsum. Quid vero? quod alibi est, quam ipsummet in eodem exsistens in semet ipso, nonne cogitur alterum a se ipso fieri, si quidem alibi, quam ipsummet, exsistat? Mihi quidem videtur. Huiusmodi plane patuit esse unum, in se ipso scilicet, et in alio esse. Patuit profecto. Ex hoc igitur constat, unum cesse a se ipso alterum. Videtur. Si quid vero ab aliquo alterum est, nonne ab altero alterum? Necesse. Quaecunque unum minime sunt, num ab uno altera, et unum alterum b iis, quae non unum? Quidni? Ideo unum ab aliis omnibus alterum apparebit. Alterum. Aspice praeterea, num alterum ipsum, et ipsum idem contraria invicem sint. Cur non? Voletne unquam idem in altero, vel alterum in eodem consistere? Nunquam. Ergo si nunquam alterum in eodem est, nihil ex iis, quae sunt, in quo per aliquod tempus ipsum alterum sit. nam si per aliquod tempus sit in eliquo, per id tempus ia eodem ipsum alterum erit. an non? Certe. Postquam vero nunquam in eodem constat, nunquam profecto ii aliquo eorum, quae sunt, ipsum alterum erit. Vera dicis. Idcirco nec in iis, quae non sunt unum, nec in uno erit alterum. Non sane. Sequitur, ut unum ab iis, quae non unum, et quae non unum ab uno per ipsum alterum. altera esse nequeant. Sequitur plane. Quod nisi participent ipso altero, altera secundum se ipsa invicem esse non poterunt. At quonam pacto? Atqui si nec se ipsis, nec ipso allero altera sunt, altera esse invicem nullo pacto possunt. Nullo. Praeterea quae unum non sunt, uno minime participant. neque enim essent non unum, sed quodammodo unum. Verum. Hanc ob causam quae non sunt unum, neque etiam numerus sunt. alioquin non penitus unius essent expertia, si quem numerum habeant. Non certe. An vero quae non sunt unum, partes unius sunt? an sic forte uno participarent, quae non sunt unum? Participarent, Si itaque: hoc quidem omnino unum est, illa vero non unum, nec pars unum erit eorum, quae non unum, neque totum ad illa, quasi ipsa sint partes: neque rursus quae non unum, unius particulae, neque etiam tota, quasi unum pars exsistat. Non profecto. Ceterum asseruimus, quae neque tota, neque partes sunt, neque invicem altera; eadem invicem esse debere, Asseruimus, Fatemurne igitur, unum, cum ita ad ea, quae non unum, se habeat, illis idem esse? Fatemur. Ergo unum, ut videtur, alterum quiddam est ab aliis et a se ipso, rursusque sibi et illis idem. Sic ratio persuadet. Numquid simile quoque et dissimile sibi ipsi ac. ceteris? Forte. Postquam alterum ab aliis esse patuit, alia. quoque ab illo. altera erunt. Quid prohibet? Au non ita ab aliis alterum, ut ab illo et alia? nec magis quidquam, neque minus? Quidni? Si nec magis nec minus, restat, ut similiter, Similiter. Porro si uni contigit, ut alterum sit ab aliis, eodem modo, quo ab illo alia: ex hoc sequitur, ut eadem conditio quaedam tam uni, quam aliis, competat. Quid cis? Hoc. unumquodque nomen nonne suum habet significatum? Habet, Idem vero nomen, vel saepius vel semel pronuntias. Equidem. Utrum quando. semel profers, illud appellas, cuius est nomen: quando vero saepius, non illud? an potius, sive semel, seu saepe nomen idem pronunties, necesse est, te semper idem innuere? Idem semper. Nonne et ipsum alterum nomen est ad proprium aliquid significandum impositum? Est. Quoties igitur nomen hoc profers, sive semel, sive saepius, non ad aliud refers, neque aliud quidquam nominas, quam id, cuius hoc nomen est. Necesse. Quando itaque dicimus, alterum esse unum ab aliis, et illa ab uno altera, bis nomen hoc alterum pronuntiantes, nunquam ad aliud quiddam significandum inducimus, quam naturam, cuius proprium nomen est. Omnino quidem. Si ergo unum alterum est ab aliis, et alia ab uno altera, patiens illud idem alterum, quod in aliis est, secundum illud, non secundum aliud quiddam, alterum est ab aliis unum: quodcunque xero idem patitur, simile est. an non? Immo. Secundum quod autem unum habet, ut sit ab aliis alterum, secundum hoc idem quodlibet cuilibet simile est: quodlibet enim est a quolibet alterum. Videtur. Estne simile dissimilibus contrarium? Est sane. Nonne et ipsum alterum. ipsi eidem? Et istud. Verumtamen hoc etiam patuit, quod ipsum unum aliis idem. Patuit plane. Contraria vero passio est, esse aliis idem, et esse ab aliis alterum. Nimium. Qua tamen alterum, simile apparuit, Et hoc. Qua igitur idem, dissimile erit secundum passionem, contrariam passionis illius, quae simile fecerat, simile autem nonne faciebat ipsum alterum? Prorsus. Ipsum ergo idem dissimile reddet: alioquin ipsius alterius contrarium minime erit, Apparet. Ex iis concluditur, unum simile atque dissimile aliis esse: qua sane alterum, simile; quave idem, dissimile. Talem, ut videtur, rationem habet. Et hanc quoque habet. Quam? Ut qua idem passum est, non alienum sit passum: si non alienum passum fuerit, neque dissimile etiam: si non dissimile, restat, ut simile: sin autem aliud susceperit, et alienum: st alienum, etiam dissimile sit, Vere dicis. Unum ergo et quia ceteris idem, et quia alterum, secundum ambo haec et secundum horum utrumque simile atque dissimile aliis erit. Maxime. Nonne et sibi ipsi eodem modo, siquidem alterum a se ipso, et sibi ipsi idem apparuit, secundum ambo atque utrumque simile pariter atque dissimile apparebit? Nimium est. Considera praeterea, quaeso, quonam pacto unum ad tangendum, vel non tangendum se ipsum, et alia sese habeat. Considero equidem. Ipsum unum in se ipso toto esse constitit. Probe. An non et in aliis unum? Et in aliis. Quatenus igitur in aliis, alia tangit: quatenus in se ipso, tangere quidem alia impeditur, se ipsum vero tangit, cum in se ipso sit. Apparet. Hac utique ratione unum et se, et alia tangit. Tangit. Quid vero ad haec? nonno quodcunque tacturum aliquid est, prope illud, quod tacturum est, iacere oportet, atque eam sedem occupare, quae sequitur illius sedem, in qua cum primum fuerit, tanget? Necessarium hoc est, Ideo unum quoque, si se tangere debet, continuo post se ipsum exstare oportet, proximam loco, in quo ipsum est, sedem occupans. Oportet omnino. Nonne unum, Si quo esset, haec efficeret, et duobus simul in locis exsisteret: donec vero unum est, minime? Est, ut dicis. Eadem ergo necessitas efficit, ut unum nec duo sit, neque sese tangat. Eadem. At nihilo magis alia tanget. Quamobrem? Quoniam diximus, quod tacturum aliquid est, seorsum positum, proximum illi, quod tangendum est, esse oportere, tertium vero praeter ista intermedium nullum. Vera. Quapropter duo saltem adesse oportet, quoties futurus est tactus. Oportet. Sin autem praeter terminos duos tertium quiddam medium intervenerit, tria quidem per ordinem subsequentur, tactus antem gemini. Prorsus. Atque ita semper uno quodam adiecto, unus quoque factus adiicitur. ex quo contingit, ipsos factus a numerorum multitudine uno exsuperari: quanto enim prima duo tactus ipsos exsuperarunt, ita ut plura numero, quam tactus essent, tanto deinceps universus numerus universos tactus excedit. Etenim in posterum unum simul additur numero, et unus tactus tactibus ipsis apponitur. Recte. Quot igitur ea, quae sunt, numero sunt, totidem semper et tactus, uno dumtaxat excepto. Vera loqueris. Itaque si unum esset solum, nec usquam duo, tactus quoque nullus esset. Quonam modo? Diximus, quae alia sunt ab uno, nec esse unum, nec uno etiam participare, donec alia sint. Diximus. Ex iis conficitur, ut non sit in aliis numerus unus, quippe cum unum illis minime adsit. Enimvero quo pacto id fieri posset? Unde alia nec sunt unum, nec duo, nec alio quovis numero designata. Non sane. Ipsum igitur unum solummodo unum est, duo autem non sunt. Non, ut apparet. Et si duo non sunt, tactus quoque nullus. erit. Nullus. Ergo nec unum alia tangit, nec illa unum, nullo exsistente tactu. Non prorsus. Omnibus iis de causis, unum se et alia tangit pariter, et non tangit. Sic videtur, An est praeterea aequale pariter et inaequale, tum sibi, tum etiam ceteris? At quo pacto? Si maius esset, vel minus unum, quam alia, aut alia rursus maiora, sive minora, quam illud, non utique unum ex eo quod unum, et alia ex eo quod alia, quam unum, aut maiora aut minora invicem ex ipsis suis essentiis essent? verum si praeter rationes suas utraque aequalitatem insuper haberent, aequalia invicem exsisterent, sin haec quidem magnitudinem, illa parvitatem, aut ipsum unum magnitudinem, alia parvitatem haberent: cuicunque speciei magnitudo adesset, maior exsisteret; cuicunque parvitas, minor. Necesse. Nonne sunt duae quaedam huiusmodi species, magnitudo et parvitas? etenim nisi essent, nunquam contrariae invicem exsisterent, ac rebus ipsis inessent, Est, ut dicis. Igitur si uni parvitas accedit, vel toti uni, vel parti cuipiam insidet. Necessarium. Si toti insederit, vel aequa extensione per integrum unum intus amplificabitur, vel externis limitibus circumplectetur. Plane. Ex aequo profecto uni infusa parvitas, aequalis procul dubio uni erit: circumplectens autem, maior. Quidni? Num potis est parvitas aequalis cuiquam esse, vel amplior? effectusque magnitudinis et aequalitatis inferre, et ab officio suo desistere? Impotens procul dubio. Unde concluditur, in toto uno parvitatem esse non posse. restat forsitan, ut sit in parte. Restat. Non tamen in tota parte. eadem porro efficeret adversus partem, quae et adversus totum effecerat, quippe vel aequalis erit, vel maior illa ipsa parte, cuicunque insit. Necessario sequitur. Nulli igitur unquam rei: parvitas inhaerebit, cum neque parti, neque toti inhaereat. ex quo fit, ut nihil futurum sit parvum, praeter ipsammet parvitatem, Videtur. Sed neque etiam magnitudo inerit: quippe aliud quidquam praeter ipsammet magnitudinem maius esset, utputa id, cui inerit magnitudo, verumtamen: nihil est parvum, quod. quidem superari oportet 4 magno, si quid magnum sit, etenim quo pacto parvum aliquod reperies, cum parvitas in nullo resideat? Vera loqueris, Quin etiam magnitudo ipsa nullo erit alio maior, quam parvitate: neque parvitas ipsa alio quopiam, quam ipsa magnitudine, minor. Nullo. (Quamobrem cetera praeter unum, neque maiora, neque minora, quam unum, erunt, cum magnitudinis parvitatisque expertia sint. neque habebunt haec duo adversus ipsum unum vim aliquam, qua vel excedant, vel. excedantur, sed inter se ipsa id efficient. neque etiam ipsum unum, aut hisce duobus, aut aliis quibuslibet maius, vel minus erit. utpote quod tam magnitudinis, quam parvitatis, est expers. Sic utique apparet. Ideoque cum nec maius nec minus sit unum, quam cetera, nec superabit alia, neque ab aliis superabitur. Absque dubio. Nonne quod nec superat, nec superatur, necessario sequitur, ut acque se habeat? et si aeque, ut aequale sit? Immo. Praeterea et ad se ipsum si se ipsum unum habet, ut expers et magnitudinis et parvitatis, nec se ipsum exsuperet, nec a se ipso exsuperetur, sed aeque se habens, aequale semper;sibi sit. Et maxime quidem. Itaque unum sibi ceterisque aequale. Videtur. Veruntamen cum unum in se ipso sit, extrinsecus sese circuit, atque ita se conplectens, se ipso amplius exstat: cumque etiam comprehendatur, angustius est. quo fit, ut unum tum maius, tum etiam minus se ipso sit, Fit utique. Nonne hoc quoque necessarium est, nihil scilicet praeter unum et alia reperiri? Necessarium. Item, quid quid est, an non semper alicubi esse oportet? Oportet. Insuper, quod in eliquo est, nonne semper in maiori minus? neque enim aliter aliud esset in alio. Est, quod dicis. Postquam vero nihil est. praeter unum. et alia, oportetque ista in aliquo esse, nonne in se invicem haec vicissim esse necesse est? aliaque in uno, et in aliis unum? aut nusquam prorsus exsistere? Constat. Quia ergo unum est in aliis, idcirco alia maiora sunt, quam unum, utpote quae unum continent: unum autem, aliis minus, ex eo quod continetur: quia: vero alia in uno sunt, unum. aliis ob eandem rationem maius est, illa vero minora. Videtur. Unum itaque aequale, maiusque et minus se ipso et aliis est. Apparet. Atqui i maius et minus et aequale. aequalium erit mensurarum, pluriumque et pauciorum, quoad se ipsum atque ad alia: et, si mensurarum, partium etiam. Quid prohibet? Easdem ergo mensuras, pluresque et pauciores habens, numero quoque plus atque minus erit et ad se ipsum, et ad cetera: nec non aequale sibi atque aliis ob easdem causas. Quonam pacto? Quibus maius est, plures, quam illa, mensuras habet: quotque mensuras, totidem et partes: et quibus minus est, eodem modo; quibusve aequale, similiter. Sic est. Nonne, cum se ipso maius minusque sit, et aequale, aequalium mensurarum pluriumque et pauciorum, quoad se ipsum: est particeps? et postquam mensurarum, etiam partium? Quidni? Habensque partes sibi ipsi aequales, multitudine etiam aequale sibi erit: plures vero plus, pauciores denique minus numero semetipso? Videtur. An non ad alia similiter se unum habebit? quia maius illis apparet, necesse est plus, quam illa, numero esse: quia vero minus magnitudine, etiam numero minus: quia denique aequale in magnitudine, numero quoque par esse. Necessario fit. Hac iterum ratione, unum, par, plus, minus, secundum numerum se ipso erit, ac ceteris. Erit sane. Numquid et tempore unum participat, estque et fit iunius ac senius se ipso simul et aliis? et rursus contra, nec iunius neque senius e ipso, vel aliis, dum participat tempore? At quomodo id fieri potest? Esse profecto illi competit, si quidem unum est, Competit. Ipsum esse autem quid aliud est, quam essentiae cum praesenti tempore participatio: quemadmodum ipsum erat cum praeterito, et ipsum erit. cum futuro, essentiae ipsius communicatio? Isthuc ipsum. Ergo si ipso esse participat, necesse est temporis quoque esse particeps. Nimirum. Nonne fluentis temporis? Certe. Semper ergo senius se. ipso fit, si quidem secundum tempus percurrit, Necesse. Recordamurne, quod senius semper fit, senius eo, quod iunius, fit? Recordamur. Nonne igitur, postquam unum seipso fit senius, se ipso dum iunius fit, fit et senius? Necessarium est., Fit ergo per hunc modum iunius se ipso ac senius. Fit. Senius autem nonne tunc est, quando praesens iam tempus attingit, quod medium est ipsius erat et erit? neque enim currens ex praecedente in posterum, praesens ipsum supergreditur. Non certe. An nos desinit tunc fieri senius, cum primum praesens tangit? nec tum fit, sed est iam senius? procedens enim, ab ipso praesenti nequaquam comprehenditur. quod namque procedit, sic se habet, ut utrumque, praesens scilicet. futurumque, attingat; praesens quidem relinquens, futurum apprehendens, inter utrumque medium praesens futurumve cadens, Vera. Si vero necesse est, quodcunque fit, ipsum praesens minime transgredi, cum primum illud nactum est, fieri desinit, estque tunc iam illud: quod fiebat. Apparet. Unum igitur quando senius factum, ipsum praesens assequitur, desistit fieri, estque iam senius, Omnino. An non illo senius est, quo fiebat senius? flebat autem se ipso. Ita. Senius vero iuniori senius? Est. Iunius ergo se ipso tunc est unum, quando senius factum, praesens assequitur. Necesse. Ipsum praeterea praesens semper uni adest per universum esse. semper enim est praesens, quamdiu est. Quidni? Semper ergo unum est, et fit iunius atque senius semetipso. Videtur. Quin etiam longiusne, vel brevius tempus est, aut fit, quam ipsummet; an potius aequum? Aequum. Verum quod ecquale tempus est, aut fit, eandem agit aetatem. Quid prohibet? Quod autem eandem aetatem implet, neque senius neque iunius est. Nequaquam. Quapropter unum, cum aequale tempus ad se ipsum et sit, et fiat, neque senius, neque iunius se ipso, aut est, aut efficitur, Haud sane mihi videtur. Quo autem modo ad alia se habet? Nescio, quid dicam. Hoc tamen potes dicere, quod alia ab uno, si quidem altera sunt, non alterum, plura sunt quam unum. nam si alterum, unum essent: altera vero cum sint, plura quam unum sunt, et multitudinem habent. Habent prorsus. Multitudo autem maiorem numerum, quam unum, habet. Certe, Quid vero? ex iis, quae ad numerum spectant, quaenam prius fieri ac facta fuisse dicemus? num quae plura sunt, an quae pauciora? Quae pauciora. Quod ergo paucissimum, primum: id autem est unum. an non? Immo, Unum ergo primum factum omnium, quae numerum capiunt, habent autem cetera omnia numerum, si quidem alia sunt, non aliud. Habent profecto. Primo autem factum, prius fuit: alia vero, posterius. posterius autem facta, iuniora sunt, quam quod ante factum: iamque alia hoc pacto iuniora, quam unum sunt, unumque illis antiquius. Certe. Quid autem ad hoc? Num unum effici praeter naturam suam potest; vel id potius impossibile? Inpossibile, Verumtamen partes habere unum apparuit. quod si partes, principium quoque, mediumque, et finem. Plane. Nonne omnino primo principium fit, et unius et reliquorum cuiusque? ac post principium cetera usque a finem omnis? Quidni? Fatemurne, haec reliqua omnia partes totius atque unius esse? et illud ipsum una cum fine unum totumque factum. fuisse? Fatemur. linis tandem, ut arbitror, postremo fit: cumque hoc simul unum secundum sui naturam completur. quamobrem si necesse est, unum haud praeter naturam suam effici, cum fine simul confectum, postremum omnium naturae suae iure perficitur, Apparet. Iunius itaque aliis unum est, aliaque uno antiquiora. Sic iterum mihi videtur. Quid autem? principium aut aliqua alia pars sive unius, sive cuiuslibet alterius, si modo pars, non partes sit, nonne unum est, si quidem pars exsistit? Necessarium istud est. Ex hoc sequitur, unum simul cum primo effecto fieri, simulque etiam cum secundo, ac etiam reliquorum, quaecunque fiunt, nulli unquam deesse, donec ad extremum usque percurrens unum totum fiat, non a primo, non a medio, non ab ultimo, non ab alio prorsus ullo in generatione exclusum. Verum. Eandem ergo unum, quam et cetera omnia, aetatem agit. quapropter si non praeter naturam suam natum est ipsum unum, neque prius, neque posterius, quam cetera, sed simul potius, factum est. ideoque secundum hanc rationem unum neque senius neque iunius aliis, neque alia uno: secundum vero rationem superiorem unum et senius simul et iunius ceteris omnibus, atque e converso reliqua cuncta uno. Omnino sic esset. Hoc ergo modo se habet, et tale est effectum. Verum quidnam sentis de eo, quod dicitur, fieri unum senius, atque iunius aliis, aliaque uno? ac etiam neque iunius, neque senius fieri? Utrum eadem ratione se habet circa, ipsum fieri, qua circa ipsum esse se habere praediximus? an aliter? Quid icam, ignoro. Ego autem tantum dicam: quod si quid est antiquius alio, antiquius quoad illud ultra fieri, quam antea secundum aetatis intervallum fuisset, minime potest: neque etiam quod iunius est, in posterum iunius fieri. nam aequalia inaequalibus addita, seu tempori sive cuilibet alteri, eodem intervallo distare, quo et antea, illa semper efficiunt. Nihil prohibet. Non igitur id quod est, illo quod unum est, aut antiquius, aut iunius fieri potest; quandoquidem eadem semper distantia aetatis intercedit: sed et est. et fuit hoc quidem senius, illud autem iunius; fit vero minime. Est, ut dicis. Ita id, quod unum est, ceteris, quaecunque sunt, nunquam vel iunius, vel senius efficitur. Nunquam. Sed aspice posthac, utrum alia quadam ratione et iuniora haec et seniora fiant. Quanam? Hac, inquam. unumne antiquius aliis, et alia uno esse constitit? Quid tum? Quandoquidem unum senius es quam cetera, longius quam illa tempus exstitit. Quin immo. Adverte iterum: quando longiori et breviori tempori par tempus adiiciamus, num aequa particula discrepabit longius breviori, an minore? Minore. Unum igitur non tanto aetatis intervallo alia deinceps excedet, quanto prius excesserat: sed par tempus ac cetera sortitum, minus semper quam prius ab illis aetate distabit. an non? Profecto. Nonne quod minus excedit aliquid aetate quam prius, iunius fit quam prius, quoad illa, quibus erat antiquius? Iunius procul dubio. Si illud iunius, an non illa adversus unum seniora quam prius erunt? Penitus. quod ergo iunius ante fiebat, senius fit ad illud, quod ante fiebat, eratque antiquius. est autem nunquam antiquius, verum illo semper antiquius fit. Illud. porro iuvenescit, hoc contra senescit. quod rursus antiquius, iuniori iunius similiter efficitur. nam cum ista in contrarium tendant, contraria invicem fiunt. Iunius quidem seniori senius: senius contra, iunius iuniori. facta vero fuisse nequeunt. Nam si facta fuissent, non amplius fierent, sed iam essent, nunc vero et iuniora, et seniora invicem efficiuntur. Unum quidem ceteris iunius fit, ex eo, quod senius esse ape paruit, et prius effectum: cetera vero seniora quam. unum fiunt, ex eo, quod posteriora facta fuerint. Et Secundum eandem rationem cetera quoque similiter ad unum se habent: quippe cum antiquiora et priora illo facta fuisse apparuerint. Idem mihi quoque videtur. An non qua retione neutrum illorum altero vel iunius fit vel senius, secundum quod ari numero invicem differunt, neque unum aliis antiquius, aut iunius fieret, neque alia. uno? qua vero ratione altera semper parte differre necesse est priora posterioribus, et posteriora prioribus, ex hoc necesse est seniora et iuniora invicem fieri, tum cetera uno, tum ceteris unum? Et maxime quidem, Omnibus igitur his de causis unum et se ipso, et aliis senius ac iunius est et fit: rursusque neque iunius neque senius se ipso, vel ceteris, aut est, aut unquam efficitur. Prorsus. Postquam vero unum temporis est particeps, seniusque et iunius fieri potest, nonne praeterea necesse est praeteriti, praesentis atque futuri esse particeps, cum participet. tempore? Necessario sequitur. Quidni? Esset quoque illi aliquid et illius, eratque, et est, et erit. Maxime. Ideoque scientia de illo esset, opinioque ac senus, quippe cum et nos in praesentia haec de illo universa tractemus, Recte ais. Nomen item ac sermo ipsi adest, nominaturque et dicitur. et quotcunque huiusmodi circa alia reperiuntur, circa unum quoque exsistunt. Omnino quidem sic se res habet. Verum tertio iam sic iterum disseramus. unum si est, quemadmodum supra diximus, an non necesse est, ipsum cum sit unum, et multa, atque iterum, neque unum, neque multa, et participans tempore, quia unum est, essentia participare aliquando; quia vero non est, non participare aliquando? Necessarium hoc est. Num possibile est, dum participat, tunc minime participare? vel quando non participat, participare? Impossibile. In alio itaque tempore particeps, in alio vero est;expers. hoc enim modo dumtaxat fieri potest, ut particeps atque expers eiusdem sit. Probe. Numquid est id tempus, quando accipit. esse, et quando esse amittit? nut quo pacto esse potest, ut aliquando idem habeat, aliquando vero non habeat? nisi alias id capiat, alias autem amittat? Non aliter. Accipere essentiam, nonne fieri appellas? Equidem. Essentia vero rivari, nonne destrui? Et maxime. Unum igitur, ut videtur, assumens alque deponens essentiam, fit et interit. Necessarium. Cumque unum et multa sit, genitumque atque deficiens: nonne, quando fit unum, desinit esse multa, quando vero multo, desinit. esse unum? Valde. Et cum fiat unum et multa, an non disgregari et congregari oportet? Oportet. Quin etiam quoties dissimile simileque efficitur, nonne assimilari, et, ut ita dicam, dissimilari oportet? Immo. Et quando maius, et minus, atque aequale, crescere, decrescere, atque aequari? Sic est. At quoties ex molu in quietem, vel ex quiete in motum transit, oportet hoc non uno in tempore esse, Quanam ratione? Postquam scilicet prius steterit, moveri postea: cumque antea motum fuerit, deinde consistere. etenim absque transmutatione haec pati nequit. Nequit. Tempus vero nullum est, in quo quippiam sic habere se possit, ut simul neque stet, neque etiam moveatur. Nullum. Verumtamen neque transit absque transmutatione. Haud consentaneum esset. Quando ergo transit? neque enim dum stat, neque dum movetur, transit, neque dum in tempore est. Non certe. An est hoc mirabile quiddam, in quo tunc est, cum transit? Quidnam? Momentum individuum, inquam. hoc enim momentum, certum quiddam significat, ex quo in utrumque transitur. neque enim ex statu, dum stat, neque ex motu, dum movetur, adhuc transit: verum momentanea ipsa natura atque miranda, media motus quietisque interponitur, ac nullo prorsus in tempore est, neo non in hanc atque ex hac, quod motum est, transit in statum, et quod quievit, in motum. Apparet. Unum itaque, si quidem stat atque movetur, in utraque procul dubio transit. solo enim hoc modo utraque facit. transiens antem, momento individuo transit: cumque migrat, nullo in tempore est, neque stat tunc, neque movetur. Minime, Numquid eodem modo ad ceteras mutationes sese habet? quando ex ipse esse in interitum migrat, vel ex non esse in ipsum feri: medium tunc fit quorundam motuum ac statuum; nec est tunc, neque non est, neque fit etiam, neque interit? Videtur. Eidem quoque ratione ex uno migrans in multa, et e multis in unum, nec unum est, neque multa, nec congregatur, neque disgregatur: et ex simili in dissimile, rursusque ex dissimili in simile migrans, nec simile, neque dissimile, neque assimilatum, neque, ut ita dicam, dissimilatum, et ex parvo in magnum, et in ipsum aequale, et contraria transiens, non parvum, non magnum, non crescens, non decrescens, non adaequans. Non videtur. Haec igitur universa, unum si est, patitur. Quidni? An non considerandum est quid praeterea patiantur alia, si unum est? Considerandum. Dicimusne, Unum si est, alia ab uno pati aliquid oportere? Dicimus/ Nonne quia alia sunt, quam unum, non unum sunt? alioquin alia, quem unum, non essent. Probe. Non tamen penitus uno privata sunt, sed quodammodo uno participant. Qua ratione? Quoniam alia ab uno, ex eo quod partibus constant, alia sunt quam unum. quod nisi partes haberent, unum penitus essent. Recte. Partes autem eius, quod totum est, partes esse asseruimus. Asseruimus plane. Atqui totum ipsum unum ex multis esse oportet, cuius partes sunt, quae partes appellantur. quaelibet enim partium non multorum pars, sed totius, exsistit. At quomodo istud? Si quid multorum pars esset, quibus ipsum inesset, sui ipsius quodammodo esset pars, hoc autem impossibile, et aliorum cuiusque: si quidem omnium. unius enim non exsistens pars, praeterquam huius aliorum erit: atque ita uniuscuiusque pars non erit. non exsistens vero pars cuiusque, nullius ex multis erit: et, si nullius, omnium istorum aliquid esse, quorum nullius est vel pars, vel aliud quodlibet, impossibile. Apparet quidem. Non ergo multorum, nec omnium pars est, quaecunque sit pars, sed unius cuiusdam ideae, et unius cuiusdam, quod totum vocamus, factum ex cunctis unum atque perfectum. huius, inquam, pars est, quaecunque sit pars. Omnino quidem. Si ergo alia partes habent, toto atque uno participant, Maxime. Unde unum totum perfectum partes continens, alia ipsa ab uno esse necesse est. Necesse. Quin etiam de unaquaque parte eadem ratio est. etenim huius unius participem esse oportet. nam si unaquaeque Illarum pare est, hoc ipsum, quod dicitur unaquaeque, unum quodammodo significat: distinctum enim quiddam ab aliis, et secundum se ipsum exsistens significat, si modo unaquaeque erit, Recte. Erit autem unius particeps, si aliud quiddam, quam unum fuerit: alioquin haudquaquam. Participaret, sed ipsum unum esset. at vero unum esse aliquid, praeter ipsum unum, nihil potest, Nihil. Participare uno necesse est, et totum simul et partem. Ipsum namque unum totum erit, cuius partes sunt partes singulae: unumquodque xero unum, ars totius, quaecunque pars totius exsistat. Sic est. Nonne igitur, cum alia sint, quam unum, uno participant omnia, quae participant? Quidni? Alia vero quam unum, inulta quodammodo sunt. nam si alia praeter unum, nec, unum neque plura uno essent, nihil penitus essent. Nihil sane. Postquam. autem plura uno sunt, quae unius partis et unius totius participia sunt: nonne necesse est, multitudine infinita esse participantia uno? Quonam pacto? Hoc plane. aliud quiddam quam unum ista sunt, neque etiam uno participant tunc, cum primum uno participant. Certe. Nonne multitudines sunt, in quibus non inest unum? Multitudines certe. Quod si. velimus intelligentia ipsa ex ii aliquid quam minimum excerpere, an non necesse erit, illud extractum, utpote quod unius est expers, multitudinem esse, non unum? Necesse. Nonne tibi sic semper consideranti ipsam secundum se ipsam alteram speciei naturam, quantumcunque illius inspexeris, infinitum multitudine semper occurret? Et maxime quidem. Verumtamen postquam unum quaelibet pars effecta est, terminum iam partes invicem, et ad totum habent: nec non ad partes totum. Valde quidem. Itaque aliis, quam unum, contingit, ex ipso uno, et ex se ipsis iam in uno communicantibus, alterum quiddam in ipsis feri: quod quidem terminum invicem praebuit; natura autem illorum secundum, se ipsam, infinitatem. Manifestum est. In hunc itaque modum alia, quam unum, tum tota, tum etiam secundum particulas, es infinita sunt, et termino quodam participant. Prorsus. Nonne insuper similia di similiaque invicem, et sibi ipsis? Quamobrem? Qua quidem infinita sunt secundum ipsorummet naturam, omnia idem quodammodo ex hoc invicem patiuntur. Patiuntur. Item qua cuncta participant termino, ex hoc, quoque idem omnia patiuntur. Quidni? Qua tamen illis convenit, ut finita sint simul et infinita, quae sunt contrariae passiones, quam maxime fieri potest, dissimilia sunt. Nimium. Ergo secundum utrumque passionem ipsa sibimet, et invicem similia erunt: at vero secundum ambas utrinque, simul quam maxime contraria atque dissimilia. Constat. Sic igitur alia eadem sibi ipsis et invicem, similiaque et dissimilia erunt. Erunt. Et eadem iterum atque altera invicem, agitataque et stantia, ceterasque contrarias passiones suscipientia, illa, quae alia sunt quam unum, facile reperiemus; quippe cum praedictas iam passiones susceperint. Recte dicis. Nonne praeterea si. haec tanquam perspicua praetermittemus, ac rursus, unum Si esi, consideremus, alia quam unum sic etiam se habebunt, an sic solum? Prorsus. Estne igitur a principio iterum disserendum, unum si est, quid alia pati oporteat? Disserendum. An non seorsum quidem unum ab aliis, seorsumque alia erunt ab uno? Curnam? Quia nihil est alterum praeter ista, quod aliud sit, quam unum, aliudque quam cetera. universa quippe comprehensa sunt, cum unum et alia dictum est. Universa. Quare nihil praeter. haec restat, in quo velut eadem in sede et unum et alia consideant. Nihil prorsus. Nunquam igitur in idem unum aliaque concurrunt. Nunquam. Seorsum ergo? Seorsum. Dictum praeterea fuit, ipsum revera unum partes nullas habere. At quomodo habere. posset? Neque totum igitur unum aliis inerit, neque eius particulae, si quidem seorsum est ab aliis, nullisque porticulis constituitur. Ita est. Nullo itaque modo alia uno participabunt, cum neque totum ipsum, neque partem capiant. Nullo, ut videtur. Atque idcirco alia nullo pacto unum sunt, neque in se ipsis unum aliquod habent. Minime. Unde nec multa sunt alia. etenim si multa essent, unumquodque illorum, utpote pars totius, unum esset. nunc autem non unum, non multa, non totum, non partes alia sunt, postquam nihilo unius participant. Probe. Quapropter nec duo, nec tria sunt, nec unum illis inest, siquidem uno prorsas orbantur. Sic est. Itaque nec similia, neque dissimilia, nec eadem sunt alia uni, neque illis. similitudo ac dissimilitudo inest. si enim similia atque dissimilia ipsa essent, ex eo quod in se ipsis similitudinem dissimilitudinemque haberent, duas utique contrarias invicem species ipsa alia, quam unum, in se ipsis comprehenderent. Apparet. Fieri tamen non potest, ut quae mullo participant, duo quaedam in se ipsis accipiant. Non certe. Neque ergo similia, neque etiam dissimilia sunt, neque pariter ambo. etenim si similia, vel dissimilia sint, una quadam altera specie participarent: et si ambo, duabus quibusdam contrariis speciebus. haec autem impossibilia esse patuit. Vera dicis. Non igitur eadem, non altera, non agitata, non quieta, non orientia, non pereuntia, non maiora, non minora, non aequa, non denique aliud quidquam huius generis sortita sunt. nam si quid tale susceperint, unoquoque et duobus, et tribus, parique et impari participarent: quorum participatio illis vetita est uno prorsus carentibus. Verissima haec sunt. His ergo de causis, unum si est, omnia est unum, et nihil est, et ad se ipsum, atque ad alia eodem modo. Omnino sic se res habet. At vero si unum) non sit, quid contingat, nonne posthac considerandum est? Considerandum. Quaenam haec suppositio est, Si unum non est? num alique differt ab ista, i non unum non est? Differt sane. Num solummodo differt, vel etiam omnino contraria est haec, Si non unum non est, illius, Si unum non est? Contraria omnino. Quid autem? St quispiam dixerit, Si magnitudo non est, vel parvitas non est vel aliud quidquam. huiusmodi, nonne in singulis demonstraret, quod aliud quiddam exprimeret ipsum non ens? Omnino. Nonne igitur nunc declarat, quod alterum quiddam praeter alia ipsum non ens dicit, quando dicit, unum si non est? et intelligimus, quid dicat? Intelligimus. Primum igitur aliquid, quod. cognosci potest, exprimit: deinde alterum quam alia, cum ait unum, sive esse illi adiiciens, sive non esse. nihilominus cognoscitur, quid non esse dicatur, quodque differens quiddam est ab aliis. an non? Necesse. In hunc itaque modum a principio dicendum, Unum Si non est, quid esse oportet. In primis itaque ipsi hoc oportet accidere, ut videtur, esse videlicet quandam eius scientiam, aut nihil intelligere nos, quid dicamus, quando Unum si non est, proferimus. Vera loqueris. An non et alia altera esse, quam illud, vel neque illud alterum quam alia praedicari? Maxime. Ergo diversitas quoque praeter scientiam illi adest. neque enim aliorum diversitatem dicit, quando unum alterum quam alia vocat, sed sui ipsius diversitatem. A paret. Quin etiam ipsius illius, et alicuius, et huius, et huic, et horum, atque omnium huiuscemodi particeps ipsum non ens dicitur. neque enim unum diceretur, neque ab illo altera, nec illi quidquam esset, nec illius: neque aliquid appellaretur, nisi particeps esset ipsius alicuius, et ceterorum talium. Recte. Esse tamen unum, nisi exsistat, impossibile est: vero multis, nihil prohibet. verum necesse est, si quidem ipsum unum illud dumtaxat, nec aliud non est. Quod si nec unum, nec illud, neque etiam erit, sed de alio quodam sermo habetur, nihil pronuntiari oportet. sin autem unum illud duntaxat, non aliud praesuppositum est non esse, ipsius illius, aliorumque multorum particeps dicendum est. Et maxime quidem. Quamobrem dissimilitudo illi est ad alia. nam cum alia altera sint, quam unum, extranea esse oportet. Oportet. Extranea vero nonne aliena? Quidni? Aliena autem nonne dissimilia? Dissimilia plane. Atqui si uni dissimilia sunt, dissimili dissimilia erunt. Plane. Aderit itaque et uni dissimilitudo, secundum quam alia ipsi dissimilia sunt. Videtur. Et si illi dissimilitudo ad alia competit, nonne ad se ipsum similitudo conveniet? Quonam modo? Si uni insit dissimilitudo ad unum, haud sane de huiusmodi quodam, ut de uno, sermo haberetur, neque suppositio de uno, sed de alio quopiam, fieret. Prorsus. Neque vero deceret. Non certe. Ob hanc causam oportet. uni similitudinem ad se ipsum adesse. Oportet. Item nec aequale aliis est. etenim si aequale esset, iam profecto etiam simile illis secundum aequalitatem exsisteret, utraque tamen haec impossibilia, cum unum minime sit. Impossibilia. Postquam vero ceteris aequale non est, nonne et alia necesse est illi aequali nequaquam esse? Necesse. Quae autem non aequalia, inaequalia sunt. Inaequalia. Inaequalia vero. inaequali cuipiam inaequalia sunt? Certe, Unde et inaequalitatis particeps unum apparet, secundum quam cetera ipsi inaequalia sunt. Particeps profecto. Ceterum ad inaequalitatem magnitudo ac parvitas attinet. Attinet. Et magnitudo ergo et parvitas tali uni convenit. Videtur. Magnitudo rursus et parvitas semper invicem distant. Distant. Ideoque medium quiddam semper intervenit. Sane. Num peris medium aliud inter haec, praeter aequalitatem? Nullum aliud. quicunque igitur magnitudo et parvitas accidit, accidit quoque aequalitas, horum obtinens medium. Constat. Uni igitur, dum non est, aequalitas, magnitudo, parvitas accidere videntur. Videntur. Praeterea et essentia participare quodammodo ipsum oportet. At quomodo? Habere se ipsum oportet eo modo, quo dicimus. nisi enim sic sese haberet, haudquaquam vera praedicaremus, dum unum non esse fatemur: sin autem vera, manifestum eat, quod ea, quae sunt, proferimus. nonne? Sic est. Cum vero nos vera praedicare dixerimus, necesse est, ut ea, quae sunt, asserere nos profiteamur. Necesse. Est ergo unum, ut videtur, non ens. si enim non sit non ens, sed aliquid ipsius esse remittat ad hoc, ut non sit, statim erit non ens. Omnino quidem. Oportet igitur illud tanquam vinculum ipsius non esse habere ipsum esse non ena, si debet non esse: proinde ut ipsum ens ipsius essendi vinculum habet ipsum non cesse non ens, ut perfecte rursus esse liceat. ita enim ipsum ens maxime erit, et ipsum non ens maxime non erit, si ipsum ens quidem participet essentia essendi ens; non autem essentia essendi non ens, Si omnino esse debeat: ipsum vero non ens non participet. essentia non essendi non ens, sed essentia non essendi ens, ei quidem non ens penitus videri debeat. Verissima haec sunt. Nonne igitur, postquam ens non essendi particeps est, et non ens ipsius essendi particeps, unum quoque. cum non sit, ipso esse participare necesse est ad hoc, ut vere non sit Necesse. Essentia. igitur adesse videtur uni. si, non sit. Videtur. Atqui non essentia rursus, si quidem minime ait. Quidni? Num potest aliquid, quod certo quodam modo affectum, sic habere se dicitur, non sic se habere, cum nondum ex huiusmodi habitu transmutatum it? Non potest, Quodcunque igitur sic se, et non sic se habet, mutationem quandam patitur. Patitur. Mutationem vero motumne, an aliud quiddam esse dicemus? Motum. Unum autem nonne et ens et non ens apparuit? Apparuit. Ergo et sic, et non sic se habens. Videtur. Unum ergo non ens moveri videtur, si quidem mutationem ex ipso esse in non esse recipit. Patet. Enimvero Si nusquam in natura rerum adest, cum non sit, non utique aliunde alio migrare potest. Quo pacto enim posset? Non ergo movetur, ex eo quod transeat. Minime. Neque tamen in eodem convertetur. etenim ipsum idem nusquam attingit. ens namque est: ipsum. idem. non ens autem in aliquo eorum, quae sunt, esse impossibile est. Impossibile certe. Non ergo unum, cum non sit, io eo converti, in quo minime est, unquam posset. Nunquam. Neque etiam, alteratur unum ab se ipso, Sive sit, sive non sit. haud enim sermo de uno ulterius haberetur, si quidem a se ipso alteratum fuisset; verum de alio quodam praeter unum. Probe. Si neque. alteratur, neque in eodem revolvitur, neque progreditur, quonam pacto movebitur? Nullo. Quod vero moveri nequit, quietem agere necesse est: et quod quiescit, consistere. Necesse. Igitur unum, si non est, stat atque movetur. Videtur. Quin etiam si movetur, necesse est procul dubio alterari. quatenus enim quid movetur, eatenus non eodem modo, quo prius, sed alio sese habet. Plane. Ergo unum, dum movetur, etiam alteratur. Profecto. Verumtamen nullo modo motum, nullo modo alteratur. Nullo penitus. Quamobrem unum quod non est, qua quidem movetur, absque dubio alteratur: qua vero non movetur, minime alteratur. Minime. Ideoque unum si non Sit, alteratur, atque etiam minime alteratur. Constat. Quod quidem alteratur, an non alterum, quam antea, feri, pristinumque habitum exuere oportet? quod vero non alteratur, nec fieri, neque etiam interire? Necessario, sequitur. Unde unum quod non est, quia alteratur, efficitur ac perit: quia vero non alteratur, nec fit, nec interit. atque ita et fit pariter atque interit: rursusque neque fit, neque interit. Sic est, Rursus iam ad principium redeamus, liquido inspecturi, Atrum haec deinceps, quemadmodum hactenus, an aliter, esse videantur. Operae pretium: hoc est. Nonne iam disseruimus, quid circa unum accidat, si ipsum minime sit? Disseruimus. At quoties non ens proferimus, nihil aliud nobis significat, quam essentiae absentiam ab illo, quod quidem non esse pronuntiamus. Nil aliud. Utrum quando dicimus non esse. aliquid, aliquo modo ipsum non esse intelligimus, aliquo modo esse? an potius hoc ipsum Non est, quoties pronuntiatur, simpliciter significat, quod nullo prorsus modo usquam est: et cum non sit, nulla ex parte est essentiae capax? Absolute id significat. Neque ergo esse ipsum non ens poterit, neque alio quoquam modo essentiam attingere. Minime. Fieri autem et interire num aliud est. quam illud quidem essentiam accipere, hoc autem amittere? Nil aliud. Ergo cui nulla huius pars convenire potest, nunquam aut accipit ipsam, aut amittit. Nunquam. Uni ergo, postquam nullo modo est, neque nancisci, neque abiicere, neque aliquo pacto essentiam capere convenit. Decens est. Non itaque interit ipsum unum, cum non sit, neque fit, utpote quod nulla ex parte est essentiae capax. Non videtur. Neque rursus aliquo pacto alteretur. iam enim et fieret, et periret, si hoc pati posset. Verum. Si minime alteratur, an non etiam necesse est nequaquam moveri? Necesse. Neque tamen stare alicubi, quod nullo modo est, asseremus. quod enim stat, in aliquo eodem semper esse oportet. Quidni? Sic piane ipsum cum non sit, nunquam aut stare, aut moveri fatebimur. Nunquam. Praeterea nihil ex iis, quae sunt, illi adest. iam enim essentia participaret, utpote quod alicuius exsistentis esset particeps. Manifestum est. Non magnitudo igitur illi, non parvitas, non aequalitas accidit. Non profecto. Sed nihilo magis similitudo, aut diversitas illi, vel ad alia, vel ad se ipsum aderit. Nequaquam videtur. Num et alia ullo modo illi esse poterunt, cum nihil prorsus ipsi esse queat? Haud licet. Quapropter alia non similia illi, non dissimilia, non eadem, non altera sunt. Non sane. An vero ipsum quod illius, vel ipsum quod illi, vel quid, vel hoc, vel huius, vel alterius, vel alteri, aut quondam, aut deinceps, aut nvnc, seu scientia, sive opinio, sive sensus, an sermo, an nomen, an aliud quodvis ex iis, quae sunt, circa ipsum quod minime est, exsistet? Minime. His igitur rationibus unum, si non est, nullo prorsus modo aut nusquam sese habet. Non sane videtur: ullo modo, aut usquam esse habere. Estne iterum disputandum, unum si non est, quid alia praeter unum pati oporteat? Disputandum. Primum igitur et alia. esse ita oportet nisi enim alia sint, haud sane de ipsis aliis dissereretur. Sic est. Et si de aliis sermo fit, alia profecto altera sunt. an non ob idem ipsum aliud et ipsum alterum appellas? Equidem. Alterum nonne ab altero alterum, et aliud ab alio aliud, esse dicimus? Utique. Ergo ipsis aliis, si modo alia futura sunt, aderit aliquid, a quo alia erunt. Necesse. Quidnam id potissimum erit? Ab uno quidem alia non erunt, cum illud minime sit. Non certe. Invicem itaque alia sunt. id enim solum restat. alioquin nulla alia futura sunt. Recte. Idcirco secundum multitudines singula invicem alia sunt. etenim secundum unum nequeunt, non exsistente uno. verum quilibet, ut videtur, acervus illorum multitudine infinitus exsistit: et si quod minimum apparet, quispiam sumserit, velut in somno somnium, repente pro eo, quod unum visum fuerat, multitudo occurrit; et pro eo, quod minimum apparuerat, quam maximum iam, ad illa quae ex eo selecta et discreta sunt, apparet. Rectissime. Talibus, inquam, acervis diversa invicem alia praeter unum erunt, si, non exsistente uno, alia sunt, Quam maxime. At non plures acervi erunt, quorum quilibet unus prima fronte videbitur, nullus tamen unus erit, cum ipsum unum minime sit? Certe. Numerus item illorum aliquis esse videbitur: si quidem et unum quodlibet, cum tamen multa sint. Valde quidem. Paria praeterea et imparia falso videbuntur, uno prorsus absente. Falso. Quod insuper exiguum in illis primo videbitur, ut dictum est, e vestigio quam maxima et quam plurima, quoad singula parva, quae etiam multa sunt, se nobis ostentat. Quid prohibet? Quin etiam acervus quisque aequalis multis parvisque acervis esse videbitur. nam hau liquido, ex maiori in minus transisse videretur, nisi prius in medium pervenisse visus esset. hoc autem;phantasma quoddam aequalitatis erit. Verisimile est. Nonne ad alium acervum terminum habens, ipsum ad se ipsum neque principium, neque medium, neque finem habet? Qua de causa? Quia semper eum quis horum aliquid intelligentia contuetur, ante principium semper aliud occurrit principium: et post finem alter semper finis subsequitur: nec non in medio, a alia semper interiora, quam medium, semperque minora, ob id, quia nequit unum aliquid in bis accipi, eum unum minime sit. Verissima loqueris. Discerpi denique necessario arbitror, ut dispersum, quodcunque intelligentia quis assumserit. semper enim acervus unius expers accipitur. Procul dubio. Nonne hoc tale eminus et obtuse prospicienti unum apparet? Necesse. Cominus autem et acute intelligenti unumquodque multitudine infinitum? si quidem ab uno non exsistente deseritur. Prae ceteris necessarium hoc est. In hunc itaque modum infinita, et finem habentia, et unum, et multa, quaelibet alia apparere oportet, si non unum, sed alia praeter unum. sunt. portet utique. An non similia quoque et dissimilia videbuntur? At quomodo? Nam cum velut adumbrata eminus prospicienti unum appareant omnia, in eodem aliquo communicare, similiaque esse videbuntur. Prorsus. At vero propius accedenti, multa et altera: atque ipso diversitatis phantasmate altera sibi ipsis et dissimilia. Sic accidit. Similes item atque dissimiles ipsos acervos, tum sibimet, tum invicem apparere necesse est. Et maxime quidem, Nonne etiam eosdem et alteros invicem, et contiguos sibi, et seorsum a se ipsis, omnibusque motibus agitatos, et undique permanentes, orientes et occidentes, ac neutra, omniaque huiusmodi, quae quidem percurrere facile nobis esset, si uno non exsistente multa fuerint? Verissima narres. Redeuntes iam iterum ad principium, declaremus, unum si non est, quidnam aliis praeter unum eventurum sit. Declaremus. Principio igitur unum alia non erunt. Quomodo enim? Neque tamen multa. in iis enim, quae multa sunt, inest et unum. etenim si nullorum illorum est unum, cuncta nihil sunt quapropter neque multa. Vera loqueris. Cum itaque unum haud insit aliis, nec multa, nec unum sunt. Non plane. Neque etiam apparent unum, aut multa. Curnam? Quoniam alia cum iis, quae non sunt, nullum prorsus commercium habent, neque quidquam ex iis, quae miniine sunt, ad aliquid aliorum attinet. nam nulla pars iis, quae non sunt, adest. Verum. Neque igitur opinio de eo, quod minime est, nec phantasma ceteris inest: neque ullo modo id, quod non est, ab aliis opinione concipitur. non certe. Quapropter si unum non est, nihil ex aliis opinione concipitur, aut unum, aut multa esse, nam absque uno multa opinari penitus impossibile. Impossibile nimium, Ergo si unum non est, alia neque sunt, neque opinione etiam cogitantur unum, aut multa esse. Non videntur. Unde neque similia, neque etiam dissimilia. Non. Meque etiam eadem, aut altera, neque contigua, neque seiuncta, neque reliqua, quotcunque in superioribus, tanquam quae ad ipsa alia spectare viderentur, enarravimus, iam ad ipsa alia spectant vel spectare videntur, unum si minime est. Vera. Nonne, ut summatim loquar, si dixerimus, Unum si non est, nihil est, recte dicemus? Et maxime quidem. Hoc itaque dictum a nobis sit; atque illud praeterea, quod, ut videtur, unum sive sit, sive non sit, tum ipsum, tum etiam alia ad sese, atque invicem omnia omnino, sunt atque non sunt, apparentque insuper, et non apparent. Verissima quidem haec sunt.