Patrologia Latina/54/Admonitio in Sermones I-II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Admonitio in Leonis I Sermones I-II
Fairytale left blue.png Præfatio in sermones S. Leonis Magni Sermo I Fairytale right blue.png
S. LEONIS MAGNI
PONTIFICIS ROMANI
SERMONES
IN PRÆCIPUIS TOTIUS ANNI FESTIVITATIBUS
AD ROMANAM PLEBEM HABITI.

ADMONITIO IN DUOS SEQUENTES SERMONES,
Qui in antecedentibus editionibus, sicut et in non paucis mss. exemplaribus in unum perperam coaluerunt.

In anterioribus editionibus unus erat sermo qui nunc a nobis in duos divisus profertur. Hujus facti rationem ut, lector, intelligas, nonnulla præmonenda sunt. In vulgatis ante Quesnellum enitionibus primo sermoni ex duobus sequentibus compacto hic titulus præfigebatur : In anniversario de die assumptionis ejus ad summi pontificis Romani culmen et onus. At Quesnellus, qui in prima editione eumdem titulum receperat, in secunda mutandum censuit hoc modo : In octava consecrationis ejus. Id longa observatione probare studuit, quam hic integram subjicimus.

Primum hunc S. Leonis sermonem, velut in anniversario die assumptionis dictum, sub eodem quo pridem gaudebat titulo veteres editiones omnes secutus in prima mea editione reliqui, tametsi scrupulus nonnullus remorderet. Ut rem iterato examini subjicerem, in causa fuere eruditorum e societate virorum Joannis Garnerii et Danielis Papebrokii nova in eumdem sermonem cogitata. Ille pagina 33 Libri Diurni Romanorum pontificum, hæc scribit : S. Leo in ipso suæ assumptionis die sermonem huic concioni (quam secundæ professioni fidei Gregorii PP. II insertam dicit) similem fecit, nisi quod fidem sermoni non perinde subjunxit. Fortasse tunc nondum usu receptum erat alteram professionem edere, quam quæ ad corpus S. Petri fiebat. Fortasse, quod magis reor, fides omissa fuit a collectore sermonum Leonis, propterea quod forma communis erat, et a symbolo apostolico Romano non diversa. Et in appendice pag. 172, scribit vocem anniversario in titulum irrepsisse, quod sermo, inquit, ipse docet, seque habitum in ipso assumptionis die evidenter ostendit ..... Enimvero si, inquit pag. 174, anniversarius dies significari debeat, et non ipsemet natalis, quorsum dicitur : Obsequium consecrati pontificis inchoari? Quorsum mentio reditus a longa peregrinatione? Quorsum actio gratiarum pro electione? Quorsum præsentis temporis verbum provehit, si jam unum saltem annum, totum in pontificali sede transegisset? Dictus igitur sermo, ut putat, recurrente electionis die, ut scilicet qui electus fuerat feria 6, quæ dies 29 Martii, ordinaretur eadem feria, quæ dies 10 Maii.

Socii sui opinionem Daniel Papebrokius in suo conatu ad chronologiam summorum pontificum amplexus est quoad eam partem quæ sermonem ipsi consecrationis dici assignat; ad alteram vero quæ consecrationem ipsam feria 6 celebratam indicat, vidit vir doctissimus quam immanis hallucinatio; eum ex apostolorum doctrina et institutione veram asserat Leo ipse auctoritatem consuetudinis, qua semper observatum, ut his qui consecrandi sunt sacerdotali vel levitica ordinatione, numquam benedictio nisi in die Dominicæ Resurrectionis, hoc est die Dominica, tribuatur.

Certum est mihi pariter diei anniversario assignari non posse primum istum sermonem; sed nec ipsi consecrationis diei ascribi debere, manifestum faciunt vel hæc sola Leonis verba : Recurrente igitur per suum ordinem die, quo me Dominus episcopalis officii voluit habere principium, etc. Principium enim episcopalis officii ordinationem esse nemo non videt; recurrentem vero per suum ordinem hujus principii seu ordinationis diem, esse alteram Dominicam quæ ordinationem proxime secuta est, seu octavam ab ordinatione diem, necesse est asserere, ut Leo cum Leone concordet. In ipsa igitur ordinationis solemnitate, seu in die octava, quæ pars et clausula illius erat, dictum puto primum hunc S. Leonis sermonem, recurrente consecrationis die per ordinem suum, hoc est post elapsos septem hebdomadæ dies, primo seu Dominico die per ordinem dierum redeunte. Quod profecto in alium sensum trahi non potest, si semel constet de anniversario die explicari non posse, ut revera constat ex tota sermonis ipsius serie.

Novam hanc opinionem confirmat vetus codex bibliothecæ Bodleianæ, in academia Oxoniensi, ad quem Leonis nostri sermones et epistolas plures contulerat vir doctissimus Edmundus Bernardus in eadem academia Savilianus astronomiæ professor, collectasque ex illo codice varias lectiones ad me olim miserat. Codicis antiquitatem commendat hæc inscriptio in fronte conspicua : In nomine Dei summi incipiunt tractatus, quos a die ordinationis suæ per continuum quinquennium beatissimus papa Leo dixit ad populum. Totus vetustatem spirat titulus iste, indicatque sermones seu tractatus (quæ vox Leonis ævo familiaris) descriptos fuisse ex codice pontificis istius ætate exarato. Cum enim ex ipsis sermonibus nulla indicia prodeant quibus appareat quo quisque anno dictus fuerit, oportet ut statim fere post quinquennium illud descriptum sit primum codicis istius exemplar. In eo autem codice primi sermonis titulus est, non In anniversario, ut in consequentium capite habetur, sed Sermo I De ordinatione sua; qui solus in die ordinationis, ut prior titulus indicat, haberi potuit, nimirum in die recurrente, quemadmodum dixit Leo ipse, seu in octava die.

Porro recte post expletam solemnitatem ordinationis obsequium consecrati pontificis inchoari dicit : nam ipse quidem ordinationis dies principium episcopalis officii fuit, ut disertis verbis habet Leo; at non inchoatio obsequii, seu exercitium suscepti muneris, quod tam solemnis diei, diuturnis precibus ac prolixis cæremoniis occupatæ spatia non sinebant.

Cæterum hoc semel constituto, consuetudo celebratæ octava die consecratorum pontificum solemnitatis innotescit, quam aliunde notam haberi non memini. Sed ita fieri solitum facite persuadent et annua consecrationis festa religiose celebrata, et similis consuetudo celebratæ diei octavæ consecrationis baptismalis fidelium, immo et dedicationis sacrarum basilicarum, quæ postrema etiam hodie perseverat, etsi ordinatione pontifica longe inferior sit templorum dedicatio.

Hactenus Quesnellus. Itaque diem anniversarium primo sermoni, ut editus erat, ascribi non posse vidit, eo quod, observante Garnerio, in prima sermonis parte dicatur, obsequium consecrati pontificis inchoari, et mentio fiat reditus a longa peregrinatione, quæ diei anniversario nequaquam congruunt. Hinc ipse ordinationis dies admittendus videbatur. Cum autem verba, Recurrente igitur per suum ordinem die, etc., diei ordinationis proprio non conveniant, diem octavæ huic sermoni præfigendam Quesnellus putavit. Verum diei octavæ solemnitas, in qua episcoporum congregatio haberetur, ut sermonis verba exigunt, toti antiquitati ignota est. Ipso autem non tam ordinationis die quam anniversario episcoporum conventus fieri consuevisse, patet ex Paulini epist. 16, ad Delphinum, Xysti III epist. ad Cyrillum, et Hilari papæ, qui Leoni successit, epist. ad Ascanium. Hinc Tillemontius in notatiuncula ad artic. Leonis tom. XV, pag. 417, de duplici sermone perperam juncto suspicatus est.

Hunc vero nodum solverunt sex codices. In tribus scilicet mss. collectionis secundæ, id est Barber. 88, basilicæ S. Petri 210, et Casanatensi G, iii, 7, nec non lectionario Vallicellano 26 præfertur sermo incipiens, Laudem Domini, qui concluditur verbis, testimonium præstitistis, et cum finali quidem clausula : Per Christum Dominum nostrum. Codex autem Casinensis 126 collectionis primæ, qui num. 75 exhibet eumdem sermonem cum eodem fine, num. 72, præmiserat uti distinctum sermonem incipientem : Honorabilem mihi, dilectissimi, hodiernum diem fecit divina dignatio, etc., qui alibi perperam, inserta post vocem Honorabilem particula igitur, assutus fuerat primo sermoni, efficiebatque caput secundum ac tertium. In ms. etiam lectionario Vallicellano A, 7, eadem utriusque sermonis distinctio deprehenditur, et eodem pariter ordine : prius enim occurrit sermo Honorabilem pag. 185, dein sermo Laudem Domini, pag. 189.

Ex his optime conciliantur omnia. Nam primus sermo Laudem Domini, qui formulas exhibet diei ordinationis proprias, habitus fuit ipso natalis seu ordinationis die; et prolixior fortassis ejus diei solemnitas longiorem sermonem non patiebatur. Secundus vero sermo Honorabilem recitatus fuit in die anniversario, recurrente, uti Leo ait, per suum ordinem die, quo me Dominus episcopalis officii voluit habere principium. Difficultas quam Garnerius obtrudit ex voce sermonis apud nos secundi provehit, si S. Leo unum saltem annum in pontificali sede transegisset, levis est, quæ cum unius litteræ emendatione facile tollatur scribendo provexit, e librariorum oscitantia potuit proficisci. Forte etiam provexit in nonnullis emendatioribus codicibus legebatur; sed cum hic sermo junctus fuit cum priore, qui diem ipsum ordinationis respicit, in tempus præsens traducta fuit lectio, ut cohærentia cum antecedentibus servaretur. Eadem ratione scriptum fuisse videtur, ipse mihi fiet, quod pontificatus initio convenit, pro ipse est, quod in nonnullis mss. exemplaribus custoditum, uti anniversario diei magis conveniens, restituimus. Unionem vero duorum sermonum in unum nemo miretur : nam in ipsis Leonis codicibus alia ejusdem generis exempla reperimus. Sic in mss. libris collectionum primæ et secundæ, duo sermones de jejunio decimi mensis, tertius et quartus in unum coeunt. Forte cum primus sermo visus esset brevior quam usitatæ lectiones divini officii postularent, duos simul conjungere in aliquibus lectionariis etiam antiquioribus placuit, ex quibus eadem conjunctio in plerasque collectiones manavit.