Patrologia Latina/54/Admonitio in sermones de Collectis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Sermo V Sermo VI Fairytale right blue.png
ADMONITIO IN SEQUENTES SERMONES DE COLLECTIS.

Celeberrimi sunt S. Leonis sermones de Collectis; quippe peculiares quasdam collectas indicant, quæ etsi ex Leone memorentur a pluribus, eas tamen a quopiam explicatas veperire non licuit. Quesnellus in notatione ad primum de Collectis sermonem hoc unum subjecit : De collectarum usu et antiquitate multa hic congerere esset actum agere. Consulat qui volet em. card. Baronium. ad an. Ch. 44, n. 30, 31, et ad an. 58, num. 35. Illas non in sola Dominica fieri solitas Leonis tempore, patet ex sermone 2 et 3, ubi secundæ et tertiæ feriæ fit mentio. Non tomen de communibus collectis, quæ in omnibus Ecclesiis olim fiebant, sed de extraordinaria ac præcipua eleemosynarum collectione S. Leonem his in sermonibus loqui credimus : quæ certo anni tempore, ac in certum primum diem indicta et incœpta, aliis consequentibus diebus perficiebatur.

Patet indictio in certum diem ex unoquoque sermone : nam sermone primo in Dominicam, secundo in secundam feriam, tertio in feriam tertiam, quarto in quartam feriam, vel potius quintam, quinto iterum in primam Dominicam, ac sexto in diem sabbati collectæ indicuntur. Cum hi sermones diversis annis habiti fuerint, in hac dierum varietate certus procul dubio alicujus mensis dies innuitur, qui uno anno in Dominicam, alio in feriam secundam, alio in tertiam, etc., incideret, et annorum cursu iterum caderet in Dominicam. Dies autem in his sermonibus memoratus, non unicus sed primus collectarum dies appellatur sermone 2, et serm. 5, c. 4 dicitur : Die Dominica prima est futura collection. Igitur aliis diebus aliæ collectiones fiebant; ac perinde hæ collectæ in aliquot dies producebantur.

His autem diebus Romani per Ecclesias suarum regionum debebant convenire ad eam eleemosynarum largitionem, quam et facultas et pietas suadebat, uti traditur serm. 3 et 4, c. 3, et serm. 6, c. 2. Erant vero Leonis tempore septem regiones ecclesiasticæ in Urbe, quarum singulæ suam diaconiam habebant, ubi nosocomia et pauperum diversoria erant, in quibus viduæ aliique egentes ecclesiastica stipe alebantur. Vide Mabillonium Comment. in Ordin. Roman. tom. II Musei Italici, pag. 17, Ad has ergo diaconias deferendæ erant eleemosynæ, quæ per præsidentium curam necessariis serviebant expensis : quia ad Ecclesiam maxime ab unoquoque opem quærente decurritur, ut ait Leo serm. 6, c. 2.

Nunc statuenda, si fieri poterit, harum collectarum institutio, nec non in quem mensem inciderent, et quo inchoarent mensis die, quotque diebus peragerentur. Institutionem subindicat S. pontifex serm. 3, 4 et 5, ubi collectas ejusmodi olim a Patribus inductas prodit, ut eo die quo pagani superstitionibus suis diabolo serviebant, Christiani suas oblationes Deo sacratius offerrent. Sic enim serm. 2 : Ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio. Et apertius serm. 4, cap. 3; Dies nos apostolicæ institutionis invitat, in quo sanctarum collectionum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata, ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius dæmonibus serviebat, contra profanas hostias impiorum sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiæ fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. Et serm. 5, c. 1, testatur hanc institutionem antiquis profuisse ad destructionem vanitatum. Duo ex his colligenda. Primum ab antiquis Ecclesiæ Patribus, qui plures alios dies superstitionibus pollutos in pios cultus traduxerunt, celebrem aliquam paganorum superstitionem, qua profanæ hostiæ, seu oblationes aliquæ conferebantur celebri quodam die in impium idolorum cultum, in pias ejusmodi collectas fuisse conversam. Secundum adeo solemnem hanc institutionem fuisse, et Ecclesiæ utilem, ut iidem Patres voluerint esse perpetuam; et idcirco sublata licet ea veteri superstitione, Leonis adhuc ætate vigebat.

Quæ porro hæc superstitio fuerit, unde ejusmodi collectæ originem sumpserint, et quem in mensem ac diem inciderint, unde collectarum mensis ac dies statuatur, cum S. Leo nihil prodat, aliunde colligendum est. In id autem juvat horum sermonum ordo quem in aliquot mss. reperimus. In Lectionario Vallicellano A, 6, quatuor ex his sermonibus continentur. Describuntur autem post sermones diei SS. Petri et Pauli, et ante sermonem Leonis 84, qui in mss. collectionibus tertia, quarta, et quinta octavæ eorumdem apostolorum affigitur; idemque ordo deprehenditur in codicibus collectionis secundæ. Igitur in initium Julii et superstitiones jam memoratæ, et collectæ ejusmodi incurrisse videntur. Initio autem Julii superstitiosus fuerat dies pridie nonas, quo pagani præcipua solemnitate Apollinares ludos peragebant, in quos etiam celebrandos conferebant nummos. Post Cannensem nimirum cladem instituti fuerunt ex Martii clari vatis carmine, cujus in libris hæc inventa Livius recitat lib. xxv, c. 12. Hostes, Romani, si expellere vultis..... Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se suisque; iis ludis faciendis præerit prætor. Hoc carmine invento et ad senatum delato censuerunt Patres Apollini ludos vovendos, faciendosque a prætore Urbis. Hic autem in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset, conferret. Initio nulla statuta die hi ludi edebantur. At U. C. 546, P. Varus prætor urbanus lege ad populum lata jussus est certum diem statuere. Itaque ipse primus, inquit Livius l. xxvii, ita vovit, tecitque ante diem iii nonas Quintiles. Is deinde solemnis servatus. Ex duobus autem antiquis calendariis Maffeiano et Blanchiniano corrigendus Livii textus, et pro iii nonas legendum est ii nonas Quintiles : quod pariter confirmat tertium calendarium marmori insculptum et Amiterni repertum, a Muratorio editum tom. I Thesauri Inscript. pag. 101. Solum calendarium, non tamen ex marmore, sed ex manuscripto Cæsareo vulgatum a Lambecio, quod ætate etiam posterius, tribus laudatis præferendum non est, iii nonas ponit. Id autem librariorum lapsu facile contingere potuit. Bollandistæ tom. VI Junii parte ii, huic calendario, quod Lambecius primus ediderat, e regione apposuerunt aliud antea ineditum calendarium a Polemio Silvio Leonis nostri ætate conscriptum, in quo æque ac in calendariis marmoreis ii non. memorati ludi assignantur. Una dies initio his ludis constituta, dein eosdem repetitos, sive continuatos in plures dies, ex aliquot veterum testimoniis, qui alios et alios dies memorant, collegit Norisius in Cenotaphiis Pisanis dissert. 2, cap. 6, et ante ipsum Manutius de Legibus Romanorum, et Comment. in ep. 1, lib. xvi, ad Atticum. Ex calendario autem Romano, quod primo Ecclesiæ sæculo insculptum in museo Capitolino servatur, et a Francisco Blanchinio editum fuit tom. II Anastasii pag. 305 tab. c, nec non ex Maffeiano sæpius recuso, discimus Apollinares ludos inchoasse ii non. Julias, et continuasse usque ad iv idus, seu usque ad diem ejusdem mensis duodecimam. In calendario Lambeciano iidem ludi Apollinares notantur etiam iii idus ejusdem mensis, id est die 13. Id explicatur ex Cicerone ep. 4, l. xvi, ad Atticum, ubi venationem memorat postridie ludos Apollinares, quæ velut appendix ludorum Apollinarium habebatur. Hinc calendarium Blanchinianum iii id. habet In Circo, et Maffeianum cum Amiternino eodem die, Ludi in Circo.

Hac ergo superstitione ab antiquis Patribus in pium usum conversa, primus collectarum dies fuisse videtur ii nonas Julii, qui est dies octavæ SS. Petri et Pauli; isque ante aliquanto erat indicendus, ut populus ad collectionem sese opportune pararet; ac proinde hos sermones inter diem natalem et octavam SS. apostolorum habitos fuisse verisimillimum est. Quod si tres ex his sermonibus in divinorum officiorum usum assumpti, diebus Dominicis 2, 3 et 4 post natale apostolorum assignati inveniuntur in laudato Lectionario Vallicellano, id posteriori tempore accidit, ut Dominicus dies singulis assignaretur; quemadmodum etiam sermo 84, qui ad octavam Apostolorum pertinet, in eodem Lectionario Dominica 6 post eorumdem natale legendus describitur.

Ex his porro, quæ hactenus constituimus, facile est annum singulorum indicare. Cum enim S. pontifex Romanæ Ecclesiæ præfuerit ab an. 440 usque ad an. 461, primus et quintus sermo annis distinctis recitati, in quibus indicitur prima collecta die Dominico, assignandi sunt an. 441, vel 447, vel 452, vel 458; his enim annis dies sexta Julii et littera Dominicali E indicit in Dominicam. Secundus sermo, qui denuntiat primam collectam feria secunda, ascribendus est an. 442, vel 453, vel 459, in quibus dies ii nonas Julias fuit feria secunda : similique ratione tertius sermo, qui designat tertiam feriam adjudicandus est an. 443, vel 448, vel 454, in quibus idem dies fuit feria tertia; ac sermo sextus, qui præfert diem sabbati, habitus fuit an. 446, vel 457, cum dies sextus Julii in sabbatum incidit.

Unus dies feriæ quartæ, qui sermone quarto designatur, cum alio charactere ejusdem sermonis non videtur congruere. Nam hic sermo manifeste habitus fuit cum sub initium detecti erroris Romæ ageretur adversus Manichæos, unde ad hos deferendos apud presbyteros S. pontifex auditores excitat cap. 4. Id autem mense Julio convenit soli anno 444, nam anno 443 Manichæi eo mense nondum detecti fuerant; serius vero hunc sermonem producere usque ad annum 449, vel 455, vel 460, in quibus dies sextus Julii concurrit cum feria quarta hoc sermone designata, Manichæismi Romæ detecti initia nequaquam sinunt. Hæc difficultas de indicata a Leone alia superstitiosa solemnitate, cujus prima dies, eidemque alligata prima collectio anno 444, inciderit in feriam quartam, suspicionem injecerat. At cum nulla alia paganorum solemnitas, quæ perinde congrueret, inventa nobis fuerit, nulli autem ethnicæ superstitioni magis conveniant cæteri omnes horum sermonum characteres, quam ludis Apollinaribus, qui die sexta Julii inchoabantur; mendum in feriæ quartæ notationem sermone quarto irrepsisse arbitramur. Perfacile autem fuit amanuensium allucinatione feriam quartam legere, aut scribere pro feria quinta; quæ sane an. 444 concurrit cum die secundo nonas Julii.