Patrologia Latina/54/Praefatio generalis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Epistola nuncupatoria Quesnelli præfatio generalis in suam editionem Fairytale right blue.png
BALLERINIORUM
PRÆFATIO GENERALIS
IN UNIVERSAM OPERUM SANCTI LEONIS EDITIONEM.

I. Cum de nova editione Operum sancti Leonis papæ ad mss. præsertim Romanos codices lucubranda, quæ editioni Quesnellianæ jam proscriptæ opponi et præferri posset, alteri ex nobis, dum Romæ esset, supremus antistes Benedictus XIV onus imposuit, non pauca primum nec levia momenta terruerunt. Quæ enim et quanti sit ea Leonis editio, quam summo studio curavit Paschasius Quesnellus, illi soli ignorare queunt, qui editionem ejus ignorant. Si textum expendas, qui in æstimandis veterum editionibus primum et potissimum spectandus est, et in quo quæritur num sit emendatus ac ineditis opusculis auctus, plures ille ac præstantissimos codices nactus est, quorum præsidio multa loca in anterioribus editionibus depravata feliciter correxit, et Epistolas pontificis, quæ inter ipsius Opera sacræ historiæ utiliores sunt, ex uno Grimanico ms. octo et viginti antea ineditis augere Epistolis potuit. Præterea alia quædam adjecit inedita, inter quæ maxime celebris et antiquissima illa Canonum et Epistolarum Romanorum pontificum collectio, quæ Dionysianæ nihilum cedit, vetustissimique canonici juris studiosis maximo adjumento est. Si vero ipsius editoris lucubrationes textui vel rebus illustrandis insertas consideres (id enim alterum est quod in editionibus quæritur), quænam editio Patrum tot unius editoris observationibus, admonitionibus, notis et dissertationibus locupletata invenietur, quot illa Leonis, quam Quesnellus typis impressit? Quæ enim ejusdem pontificis Opera parvo volumine formæ, uti vocant, octavæ vel quartæ in antiquis editionibus comprehendebantur, ob Quesnelli additamenta duos implent non exiguous tomos in-folio. Quem porro non moveat tantum studium in Leone edendo ab eo susceptum et naviter impensum, qui præstanti ingenio et multa eruditione ornatus, plurimum poterat, quique priorem editionem novis curis recognitam post viginti quinque annos recusit auctiorem, adeo ut limata et perfecta, quantum per eum fieri potuit, judicari debeat? Magnifica quidem elogia a quampluribus litteratis viris obtinuit eiusmodi editio, quæ idcirco non tam primum impressa quam recusa, statim toto orbe dispersa atque suscepta, adhuc desideratur a pluribus; et licet ob censuras nonnullorum, ac præsertim Inquisitionis Romanæ anni 1676, apud catholicos non modicum detrimenti ceperit, eam nihilominus eruditis ubique probatam affirmare non dubitavit Joannes Albertus Fabricius. Hæc quidem heterodoxi viri laus, etsi Romanæ censuræ perperam omnino opponitur, pervulgatam tamen de eadem editione opinionem aliis etiam catholicorum testimoniis confirmatam ostendit.

II. Hisce animadversionibus, quæ metum ingerebant, opponebatur novæ adhuc post Quesnellianam editionis necessitas. Primo enim judicatum fuit interesse plurimum S. pontificis Opera ad Romanos præcipue codices exigere, qui etsi in Romani antistitis Operibus præstantiores atque puriores præsumendi sint, a Quesnello tamen irrito, ut in præfatione testatur, conatu quæsiti, prætermittendi fuerunt in prima editione; in secunda vero Barberinorum tantum manuscriptorum variantes lectiones accepit, ex quibus ipsis paucas admodum in solis Epistolis adhibuit. Tanto autem magis hæc Romanorum exemplarium recognitio necessaria visa est, quod ex una parte Quesnellus in usu codicum negligentiæ accusetur a quibusdam, ac præsertim a Baluzio et Coustantio, in antiquorum librorum studio peritissimis; ex alia vero nota ejus libertas in emendando identidem textu, nullo allegato codice, nonnullis suspicionem injecerit. Deinde plurima sunt in ejus lucubrationibus licentius inserta, quibus falsis doctrinis favet, et non tam Leonem quam Romanæ sedis prærogativas nunc palam, nunc latenter impetivit; adeo ut hæc editio, quæ Leonem potius deturpat quam illustrat, justissimam prohibitionem meruerit.

III. His de causis, ut primum eadem editio anno 1675 in lucem prodiit, statim novæ editionis Romæ adornandæ consilium ceptum fuisse, colligi posse credimus ex Italica epistola Laurentii Mari ad Franciscum Grisendum scripta die 30 Martii anni 1677; sibi enim significatum affirmat præceptum illustrissimi Brancatii de nova editione Operum S. Leonis. Mi vengono communicati i comandi di monsignor illustrissimo Brancuci mio signore sopra la nuova edizione di S. Leone; et in hanc quæsitum subdit quidquid Jo. Baptista Marus ejus frater ex mss. Romanis paraverat. Hujus epistolæ, quam in codice Barberino invenimus, amplior notitia dabitur in præfatione sermonibus Leonis præmissa. § 7. Hæc eadem novæ editionis cogitatio iterum excitata est anno 1716, favente summo pontifice Clemente XI. Exploratum est testimonium Patrum Trivultianorum insertum Mémoires Auril., 1716, pag. 722, ubi ex epistola Romæ scripta hæc traduntur: On a formé le projet d'une nouvelle édition de S. Léon. Sa Sainteté, qui a une dévotion particulière à ce saint docteur, favorise ce dessein. Sub Clemente autem XII, non modo revixit idem consilium, verum etiam hæc cura duobus clarissimis viris imposita fuit, collatisque istorum studiis, multisque hinc et hinc paratis, tanta hujus Romanæ editionis exspectatio increbuit, ut eminentissimus cardinalis Quirinus hac de causa scripserit anno 1740, in appendice subjecta Pauli II Vitæ, pag. 161, non solum piorum atque eruditorum votum deposcere, verum etiam sperare soniorem ac fideliorem editionem ad Vaticanorum præsertim codicum fidem.

IV. Dum unus e nobis anno 1748 Romam alia de causa accessit, de hac nova editione plures sciscitatus est. At alii se jamdiu nihil audire, alii vero spem omnem evanuisse responderunt. Qua de re cum sermo fuisset coram summo pontifice Benedicto XIV, is, eamdem desperationem confirmante uno ex illis duobus, quibus ea editio sub Clemente XII commissa fuerat, hocce studium nobis imposuit. Etsi vero præter ea quæ initio memoravimus nostrarum etiam virium imbecillitas deterreret, diutius tamen auctoritati tantæ resistendum non fuit. Cumque de hac editione suscepta in Urbe divulgatum esset, accesserunt aliquot cardinalium, prælatorum et amicorum impulsus, qui etiam auxilium suum obtulere. Cum a codicibus exordiendum esset, laudatus summus pontifex, ut faciliorem expeditioremque collationem faceret, Vaticanæ bibliothecæ mss. libros, qui maximo usui forent, domum deferri peculiari privilegio concessit. Patuere etiam cæleræ bibliothecæ Romanæ, Barberina, Chigiana, Casanatensis, Vallicellana, Angelica, et illa Basilicæ S. Petri. Cum autem multi essent codices recolendi, quibus unus non sufficit, auxiliarii pretio accesserunt, alii etiam spontaneam et gratuitam operam contulere: inter quos potissimum laudandus est P. Brunus Toma, tunc lector, nunc prior Patrum Prædicatorum S. Sabinæ, qui alios e suis in collationibus sibi adjunxit. In hoc labore totum id temporis, quo alter e nobis Romæ versatus est, id est annum integrum cum dimidio, inter codices indesinenter consumpsit. Cumque is ex Urbe discedens nonnulla reliquisset conferenda, subsidium perhumaniter præstiterunt plures amici, P. magister Schiara, ordinis Prædicatorum, bibliothecæ Casantensi præfectus, comes Joseph Garampus, canonicus basilicæ S. Petri et Vaticani archivi custos, concivis noster P. Franciscus a Puteo, presbyter Oratorii in Vallicella, Simon Ballarinus a bibliotheca Barberina, aliique nonnulli, qui variantes manuscriptorum quas desiderabamus, abs se diligenter descriptas Veronam miserunt.

V. In aliis quoque Italiæ bibliothecis a Quesnello intactis, quæ mss. exemplaribus celebriores sunt, Leoninos codices, quotquot alicujus pretii novimus, sive per nos, sive per amicos conferendos curavimus. Præter exemplaria aliquot præstantissima capituli cathedralis Veronensis, quæ ob insignem vetustatem nullis aliis cedunt, Venetiis in bibliotheca S. Marci, quæ pluribus Græcis Latinisque codicibus instructissima est, non paucos rei præsenti utiles invenire licuit, et Antonium Zanettum, ejusdem custodem, qui omnibus studiosis favorem præstat, in Græcis præsertim libris recolendis coadjutorem humanissimum experti sumus. Patavii in bibliotheca Patrum Eremitanorum P. magister Antonius Manentius, in S. Justinæ monachorum S. Benedicti P. D. Spiridion Peristianus, et in S. Antonii Patrum Conventualium S. Francisci P. magister Reginaldus Fischer codices et operam exhibuerunt. Ex insigni monasterio Padilironensi S. Benedicti in agro Mantuano P. D. Joannes Augustinus Gradonicus codicum variantes non exiguo labore collectas transmisit. Florentiæ tum in bibliotheca S. Marci, tum in Laurentiana Medicea multum debemus P. lectori Philippo Mariæ Sereno, qui alia contulit, alia etiam exscripsit. Fesulis, quæ opus erant, procuravit P. Alexander Chiappinus, abbas generalis canonicorum Lateranensium, qui nuperrime obiit. Quoad mss. Montis Casini, magnum patronum experti sumus eminentissimum cardinalem Tamburinum, de cujus mirifico plane favore peculiaris redibit mentio in præfatione ad sermones, num. 16. Lucanorum codicum collationem sponte obtulit P. Joannes Dominicus Mansius, in antiquis mss. versatissimus, et pluribus editis documentis ac tomis notus. Bergomi opem tulit amicissimus noster P. Hyacinthus Sala, ordinis Prædicatorum, in academia Taurinensi publicus theologiæ professor. Alia subsidia per alios Mediolani, Tridenti, Taurini et alibi præsto fuerunt.

VI. Extra Italiam etiam diligentiam extendimus, nimirum in bibliothecas Cæsaream Vindebonensem et Ratisponensem S. Emmerami. E bibliotheca Cæsarea, cujus mss. libros Gallus editor frustra quæsivit, duorum præstantissimorum exemplarium collectionis Hispanicæ et Quesnellianæ collationem quam diligentissimam nullo sumptui parcentes nobis comparavimus. In Ratisponensi vero servari eximium prorsus et singularem codicem Epistolarum S. Leonis, eidem bibliothecæ pro Tutone episcopo dono datum exeunte sæculo nono, vel decimo ineunte, prodiderat P. Bernardus Pez in dissertatione isagogira præmissa tomo I Thesauri Anecdotorum, num. 65. Hujus codicis desiderio is qui e nobis Romæ erat, adivit P. M. Thomam Ricchinium, ordinis Prædicatorum a secretis congregationis Indicis, eoque cooperante P. M. Emericus Langenuaeter, ejusdem ordinis provincialis Daciæ, ac generalis magistri socius, scripsit statim ad P. M. Antoninum Veichtner, qui mox, pro insigni sua in hisce studiis peritia, codicis præstantiam ac utilitatem agnoscens, favore non minus quam labore plane singulari ipsum codicem non conferendum, sed de verbo ad verbum quam accuratissime transcribendum putavit. Id autem ut commodius per eum fieret, a reverendissimo abbate ad S. Emmeramum sacri Romani Imperii principe, viro in omni litterarum et scientiarum genere excultissimo, summa benignitate concessum fuit ut idem codex Landishutum in memorati P. Antonini conventum deferretur. Quæ peculiaris unius diligentia in exscribendo, et alterius humanitas in commodando tam eximio codice, de quo plura in præfatione ad Epistolas dicenda erunt, toto orbi testanda ac perenni memoriæ commendanda fuit. His autem subsidiis experti sumus ipsum S. Leonis textum adhuc post Quesnellum posse emendari non modicum, et novis etiam ineditis monumentis augeri.

VII. Sermonibus emendandis mss. exemplaria Romana potissimum contulere : inter quæ eum nonnulla ad basilicas Urbis certissimo pertinuerint, certo Romana sunt, ac puriores lectiones nobis conservarunt. Quesnellus, etsi multa correxit, cum tamen hos codices non adhibuerit, alia inemendata reliquit, alia etiam haud satis apte vel perperam mutavit. Nos tercenta circiter loca vel certa emendatione restituere, vel ad meliorem lectionem revocare potuimus. Præterea ex tot tantisque diversæ originis codicibus simul collatis, quorum distinctam notitiam dabimus in præfatione ad Sermones, deleximus corrigendum ordinem in nonnullis sermonibus perturbatum; dividendos duos sermones qui in unum coaluerant; amovendum sermonem Leoni perperam tributum ab omnibus, nec non alium eidem a Quesnello ex suo codice affictum; alium vero, quem iste Leoni detraxit, restituendum; aliaque plura manuscriptorum ope præstitimus, ut ex admonitionibus atque annotationibus patebit.

VIII. In Epistolis similia frequentius detegentur. Correctiones non paucæ nec leves identidem occurrent; et in his chronologia aliquot Epistolarum restituta, ordo omnium immutandus fuit. Quasdam Epistolas in dubium a Quesnello vocatas, et nonnulla ab eodem expuncta, adjuvantibus præsertim mss. libris, vindicare licuit.

IX. Non pauca ille tum in Sermonibus, tum in Epistolis mutavit nullo allegato codice, et ne indicata quidem veteri lectione; quod arbitrariæ correctionis vel corruptionis suspicionem nonnullis injecit. Hanc quidem censuram ut ille præcluderet, in generali præfatione, num. 7, factum ultro fateri non dubitans, hanc duplicem quasi rationem subjecit: Sæpe hos (codices) omisi recensere, cum videlicet indubitatæ certitudinis est emendatio, et ad eam codices omnes conspirant. Sed nostra satis idonea visa est. Cum enim de apertis erroribus amanuensium vel typographorum non agitur, uti plerumque in locis a Quesnelle emendatis non agitur, tunc lectiones quæ antea vulgatis non malum sensum referentibus suppositæ fuere, indubitatæ certitudinis dici nequeunt. Generalis porro Quesnelli propositio de conspiratione omnium codicum, si fallax nonnumquam inventa est, eum de hac vel illa lectione abs se inducta scripsit, Ita omnes codices; quam fidem meretur in iis locis, in quibus emendandis nullam codicum mentionem facit? Neque vere idcirco affirmandum est eum, ubi nihil citat, vulgatum textum ex arbitrio mutasse vel corrupisse. Id videri potest iis qui solos codices contulerunt posteriorum collectionum, ex quibus vulgati prodierunt. Nos vero antiquiora et præstantiora exemplaria nacti, diligenti horum collatione discernere ac dijudicare potuimus, quæ illa loca non arbitrarie, nec perperam emendavit; unde emendationes ipsas retinentes, citatis manuscriptis firmabimus. Lectiones vero quas vel nullo antiquo libro probatas, vel solis inferioris notæ mss. suffultas invenimus, restituta veteri lectione, vel alia nova ex fide meliorum codicum, jure censuimus expungendas; in quo aliquando lectionem ab illo inductam, nullius antiqui libri facta mentione, libenter retinuissemus, si ille alicujus optimi codicis auctoritatem protulisset.

X. Cum autem in hac nostra editione omittenda non fuerint opera quæ Leoni Quesnellus attribuit, vel suæ editioni inserenda judicavit, in his quoque recolendis ad manuscriptorum fidem multa invenimus corrigenda, et nonnulla etiam supplenda, uti manifestum fiet præsertim in libris de Vocatione omnium gentium, et in Codice Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis, in quo postremo edendo ille codicem recentiorem et mendosum plerumque secutus est.

XI. Quod inedita non solum in nostris mss. exemplaribus eas fere omnes Epistolas, et multis in locis emendatiores invenimus, quas ex Grimanico Quesnellus vulgavit, verum etiam ex insigni codice Ratisponensi tres alias novas Leonis Epistolas proferemus in lucem, ex Vaticane autem unam Græcam Anatolii Constantinopolitani episcopi ad Leonem nostrum, quæ ad Eutychianum historiam illustrandam plurimum conferunt. Aliquot præterea Epistolas Græcæ interpretationis antiquæ ex eodem Vaticano codice eruimus, quas publici juris facere quantum intersit, in præfatione ad Epistolas ostendetur, num. 51. Integram actionem concilii Chalcedonensis, quæ in gratiam epistolæ 93 Leonis habita, nondum in lucem prodiit, nobis suppeditarunt duo Græci codices Veneti S. Marci, cum quibus etiam valde utiliter ad plura loca emendanda, Antonio Zanetto opitulante, contulimus Græcam editionem multarum Epistolarum, quæ licet versiones sint, nostræ tamen editioni inserendæ fuerunt. Alia setio ejusdem concilii in causa Domni Antiocheni, in qua pontificia Leonis auctoritas commendatur, ex ms. antiquissimo olim Veronensi, nunc autem Vaticano eruta edetur, et in suo lumine collocabitur tomo secundo. Plures ineditos sermones Leoni in mss. exemplaribus tributos excerpsimus, qui in appendice haud omittendi visi sunt.

XII. Aliquot Epistolarum hactenus incognitarum nostri pontificis, quæ in Vercellensi antiquo libro continerentur, spem injecerat P. Franciscus Antonius Zaccaria soc. Jesu in epistola inserta tom. XLI Opusculorum quæ a P. Angelo Calogera Venetiis edita sunt. Unum enim ex præstantissimæ capitularis Vercellensis bibliothecæ codicibus memorans, quem incomparabilem et ineditam antiquissimorum conciliorum collectionem vocat, hanc ex verbis celeberrimi editoris Evangeliarii Eusebiani testatur di parecchie non per anco vedute lettere di S. Leone, e di altri pontefici doviziosamente ornata. Ut hæc tam insignia documenta nostræ editioni certius accederent, ipsius summi pontificis, qui editionem præceperat, auctoritatem postulavimus. Itaque expensi fuerunt codices laudati capituli quam diligentissime. At nulla ejusmodi collectio inveniri potuit, quæ vel unam ineditam Leonis epistolam promeret. Codicem autem qui aliquid inediti continere visus fuerat, ex documentis transcriptis et ad pontificem missis cum collatione cæterorum qui editi sunt, nec non ex aliis notitiis exinde acceptis, et ab eodem Evangeliarii Eusebiani editore certissime cognovimus, esse omnino similem aliis tribus mss. libris, quos Romæ invenire et conferre licuit, et complecti collectionem Dionysio-Hadrianeam cum additamentis peculiaribus, quæ indicabuntur in præfatione ad epistolas, et tomo tertio in tractatu de antiquis Collectionibus fusius describentur. Hæc præcipue monenda fuerant, ne nos in exquirendis ineditis quidquam diligentiæ prætermisisse videremur. Putamus autem ex hactenus dictis palam factum esse hanc editionem quoad textum Leonis Quesnelliana emendatiorem et auctiorem futuram; adde etiam quoad ipsa Leonis Opera, sinceriorem, quippe genuina illius opera secernet a supposititiis, quæ ille plane arbitrarie et omnino perperam veluti Leonina traduxit.

XIII. Nunc de Quesnelli lucubrationibus, quæ editionem ejus maxime celebrem reddunt. Si initio eximium hominis ingenium et eruditio metum injecerant, postquam ipsas lucubrationes exactius ad calculos revocantes, magnum in plerisque ingenii et eruditionis abusum deleximus, animi erecti et confirmati fuerunt. Etsi enim ille multa subtiliter et erudite congerat, quæ non paucos nec infimi subselli homines in ejus sententias rapuere, nihilo tamen minus diligenti singulorum examine deprehendimus sagacissimum hominem ingenio ac novitati indulgentem, et quarumdam studio partium abreptum, in conjectationes plerumque fallacissimas intemperanter excurrisse, quibus magno acumine et artificio implexis, magnaque eruditione fucatis, multa nova et falsa verisimilitudinem quamdam juduerent. Ne quid acerbius contrariarum partium favore, aut Italicis, uti appellant, præjudiciis affirmasse credamur, antequam ulterius progrediatur sermo, nonnulla celebrium quorumdam exterorum, qui ejusmodi favore aut præjudiciis accusari non poterunt, testimonia præmittenda sunt.

XIV. Enormem conjectandi abusum in ea dissertatione, qua Quesnellus Collectionem Canonum abs se editam Romanæ Ecclesiæ asserturus, multa nisus est conjecturarum mole fulciri, satis declaravit P. Coustantius in præfatione tomi I Epistolarum Romanorum pontificum, num. 79. Dum ejusmodi conjecturis, inquit, plus æquo indulget vir clarissimus, suæ ipse magis magisque prodit inanitatem opinionis. Et apertius num. 87, conjecturis fallacias adjectas notans: Singula, ait, eruditi viri argumenta gradatim prosequi et ad examen vocare longum foret. Satis est præcipua refellisse, quæ si ex veritate æstimantur, aliud nihil sunt nisi vel conjecturæ acute quidem, ut vocant, et belle excogitatæ, sed meræ tamen conjecturæ; vel testimonia per vim detorta, quæ suo restituta loco suoque sensu intellecta robur amittunt; vel denique probationes ex certis ductæ locis, quæ Romani codicis propria esse perperam existimavit. Hinc sententiam, quam ille multo nisu defendit, meram hypothesin et ingeniosum quidem, at minus firmum systema vocavit num. 43 et 63, in quo miratus est nonnihilum, idem systema ab acerrimi judicii viro non dico asseri, sed vel animo fingi potuisse. Similem conjectandi imbecillitatem animadvertit etiam atque perstrinxit Stephanus Baluzius in observationibus ad dissertationem Quesnelli de concilio Teleptensi, ubi is eidem concilio suppositionis notam impingere multis contendit. Post rem accurate discussam, inquit Baluzius, plane persuasus sum...: Quesnelli opinationes posse quidem oculorum aciem perstringere, certum nihil in illis esse solidi firmique. Hæ observationes Baluzii insertæ leguntur Concordiæ Petri de Marca editionis Parisiensis anni 1704, pag. 1341. Ibidem præterea, pag. 1347, parum sincerum ac diligentem Quesnellum in hac editione testatur, eumque reprehendit eo quod certo quodam loco secutus sit menodsam lectionem codicis Oxoniensis, cui Thuaneum exemplar cunctis nominibus erat anteferendum. Et in præfatione ad antiquam versionem Latinam concilii Chalcedonensis, num. 22, eamdem ejus negligentiam in alio argumento accusans: Si ille, inquit, veteres codices accurate, ut nos fecimus, consuluisset, hanc opinionem mente sua non comprehendisset. Eodem quoque numero 22 de quadam ejus conjectura ait: Mera divinatio est, ut pace ejus dixerim, quæ ratione non constat. P. Bernardus Montfauconius seu monachi Benedictini congregationis S. Mauri in diatriba in symbolum Quicumque, tom. II Operum S. Athanasii, pag. 724, de Quesnello, qui eumdem symbolum Vigilio Tapsensi ascripserat, pronuntiant: Qui tamen, ut valet sagacitate et eruditione, non nisi conjectando loquitur : Guillelmus Caveus ad annum 440, pag. 279, de Quesnelli dissertatione, qua libros de Vocatione omnium gentium Leoni adjudicandos suscepit, pariter scripsit: Eos Leoni asserere conatur, idque longo conjecturarum potius quam argumentorum agmine. His autem conjectationibus compendio recensitis subdit : Pluribus hæc dicit vir eruditus, quæ cum pro cujusvis ingenio variare solent, et plus minusve in aliis reperiri possunt, haud satis firmum sententiæ huic fundamentum substruere videntur. Et P. Guillelmus Cuperus in Actis sanctorum die 25 Augusti, pag. 133, de quodam argumento quo Quesnellus rejecit historiam miraculi S. Genesii, ait: Hæc levis ratiuncula, vel temeraria Quesnelli conjectura corruere videtur ex chronologia. Alia plura ejusdem generis testimonis prætermittimus : hæc enim proposito nostro videntur sufficere.

XV. Hactenus isti de peculiaribus Quesnelli disputationibus et argumentis, quippe qui peculiaria tantum ad examen vocarunt. Nos vero, qui universas ejus lucubrationes Leoninæ editioni insertas ex instituto expendendas et ad vivum resecandas suscepimus, idipsum affirmare possumus de plerisque, ne dicamus de omnibus: unde nulla fere erit ejus dissertatio, quæ subjectis nostris observationibus vel in præcipuo themate confutanda, vel in pluribus corrigenda non fuerit. Idipsum notis ejus quamplurimis accidit, quæ fusiori calamo vel appendit Leonis Sermonibus, vel in Epistolas ejusdem post dissertationes rejecit. Ne vero hæc ad jactantiam dicta credantur, vel suspicio sit, nos, dum Quesnellum impugnabimus, quædam ex ipso carpere, quæ a contextu ejus dissecta facile in invidiam et reprehensionem detorqueri queant, statuimus ipsas ejusdem lucubrationes integras nostræ editioni inserere, et suas cuique observationes subjicere, quibus ea quæ confutatione sunt digna impugnentur vel corrigantur. Ita scilicet causæ nostræ confidimus, ut adversarii faciem non refugiamus. Hinc etiam fiet ut necessaria amplius non sit Quesnelli editio, quæ nostræ in totum inserta invenietur; et ut ipsius lucubrationes, quæ in editionibus ejus interdictæ sunt, in hac nostra cuique liceat legere et cum nostris animadversionibus atque censuris conferre; ex quo speramus futurum ut et veritas facilius innotescat, et num nimium auserimus quisque perspiciat.

XVI. Id autem profiteri hoc loco fas est, hanc concertandi rationem cum adversario præsente et a fronte dimicante difficiliorem fuisse. Richardus Simon ex Elia Dupinio in Quesnelliana editione duo notavit, nimirum Quesnelli dissertationes nimium esse prolixas, et nonnullas ad Leonis Opera non nisi remotius pertinere. Il (Dupinius) n'a pu cependant dissimuler que les dissertations sont trop longues, et que quelques-unes n'ont qu'un rapport éloigné aux OEuvres de saint Léon [1]. Hæc duo difficultatem potissimam facesserunt : et ut primum dicamus de postremo capite, cum editoris sit ea diligenter scrutari et evolvere quæ ad Auctorem ejusque Opera spectant, pauca admodum, quæ Leonis aut ejus Operum propria sunt, in Quesnello expendere et excutere opus fuisset; neque fuissemus coacti in ea digredi, in quæ ille longius et liberius excurrit; sicque non pauca difficiliora præterire licuisset. At inserentibus omnes dissertationes, admonitiones et annotationes Quesnelli, singula examini subjicienda fuere, sive quæ ad Leonem aut ejus Opera pertinent, sive quæ ex occasione inducta remotissime distrahunt; nec quidquam, licet difficilius et implicatius, dissimulari aut transcurri potuit cum præsertim in ejusmodi disputationibus a Leonis editione valde remotis non pauca insint, quæ censuram non exiguam mereri visa sunt. Id cum pro varietate et difficultate rerum, in quæ Quesnellus excurrit, longiorem meditationem ac plures observationes postularet, id, inquam, potissimum in causa fuit ut hæc editio serius quam initio credebatur typis mandari potuerit.

XVII. Ad prolixitatem vero dissertationem Quesnelli a Dupinio notatam quod pertinet, eas multis protrahere ipsi plerumque necessarium fuit. Cum enim in permultis suis thesibus careret exploratis rationibus et documentis, quæ ubi adsunt, ad rem concludendam pauca sufficiunt, ad solas conjectationes easque imbecilles confugiendum fuit. Cum porro acutus homo intelligeret has, si paucæ sint et paucis proponantur, minimum posse, complures simul congerere studuit, easque ita invicem colligare, et eruditis identidem notitiis, dicendi arte ac subtilibus ratiociniis munire, ut lectores sensim et facilius illicerent, ac in ejus sententiam attraherent. Iisdem vestigiis principio nobis quoque insistendum, et omnia ac singula quæ censuram peterent refellenda videbantur. At hac methodo in eamdem nimiæ prolixitatis notam incidissemus. Ne vero hoc laboris aut difficultatis declinandæ credatur effugium, observamus veritatem propugnantibus satis esse si capitalia et fortiora argumenta convellant : his enim sublatis, cætera leviora, quæ iisdem fulciuntur, per se cadunt, ita ut nimium morosi hominis sit in his confutandis lectores diutius distinere. Verum in hac ipsa laboris, ut videtur, imminutione difficillimum nonnumquam fuit, inter multas conjectationes eas secernere, quæ capitales et præcipue refellendæ essent. Ita enim plura Quesnellus miro artificio jungit ac miscet, ut vix detegatur quid præstet. Cum proposuit quædana leviora, quibus facilis esset responsio, elabitur repente ut anguis, et ad alia transcurrit, quæ etsi forte sint pariter levia, graviora tamen ex antecedentibus videntur. Nunc quærendo potius quam affirmando conjectatur; nunc quæstioni alias interserit quæstiones, vel saltem dubia quædam inspergit, quibus longius et eloquenter subdoleque productis deceptio non facile discernitur, et conjecturas conjecturis adjiciens, quod paucis obtinere non potuit, multitudine se consecuturum confidit. In his omnibus exacte expendendis et ad certa pauciora ac potiora capita revocandis, ne longior confutatio procederet, et lectoribus fastidium ac ex multiplicitate confusionem etiam pareret, quanta attentione ac diligentia opus fuerit, quisque peritus intelliget. Quod si in his potioribus capitibus refellendis observationes nostræ longiores nonnumquam cuipiam videbuntur, is consideret plura sæpius desiderari ad revincendum quam ad proponendum errorem. Ea porro facili partitione ac methodo utemur, ut lector statim intelligat quid agatur, et cur prolixior disputatio necessaria fuerit in quibusdam capitibus, ex quibus cætera pendent. Speramus vero hac ratione cognitum iri, nos, ut brevitati, quantum fieri poterat, consuleremus, nihil præteriisse quod capitale esset; sola autem minutiora, quæ potioribus divulsis corruunt, jure neglexisse. Quod si quædam a Quesnello in dissertationibus inserta peculiarem censuram postulabunt, quæ in contextu nostrarum observationum ad singulas dissertationes opportunum locum non invenient, censuras ejusmodi, ne quid necessarium desit, in annotationibus, quæ iisdem locis affigentur, paucis indicabimus.

XVIII. Richardus Simon, cujus paulo ante meminimus, de Quesnelliana S. Leonis editione testimonium ponit, quod hoc loco haud prætermittendum putamus. Recitato elogio quo Dupinius Quesnelli dissertationes commendaverat, hæc subjicit: L'édition des OEuvres de saint Léon publiée sous le nom du P. Quesnel mérite sans doute cette louange; mais le bibliothécaire n'a pas su que cet ouvrage est sorti de plusieurs mains. Le P. Quesnel en a ramassé durant plusieurs années les matériaux, qui lui furent fournis en partie par plusieurs personnes savantes de Paris; mais comme ce Père ne savait pas assez le latin pour composer son ouvrage en cette langue, il le composa d'abord en français, et il le donna à mettre en latin à un savant Hibernois, qui avait été auparavant de l'Oratoire, et qui professait alors la rhétorique dans le collége de Beauvais. Il composa aussi en français la Vie de S. Léon; et elle fut traduite en latin par le P. Gérard du Bois, qui était alors dans la maison des Pères de l'Oratoire rue Saint-Honoré avec le P. Quesnel. Le P. du Bois changea dans cette Vie quelques endroits, qui lui parurent trop durs contre Rome; changements que le P. Quesnel ne put approuver; mais s'il avait profité des bons avis que son confrère lui donna, il n'aurait peut-être pas eu le déplaisir de voir son ouvrage flétri à Rome. Au reste, je n'avance rien ici dont je n'aie été bien instruit : en sorte qu'on peut dire de l'auteur de l'édition de S. Léon, publiée sous le nom du P. Quesnel : Sumus legio [2]. Hactenus Richardus Simon, qui in congregatione Oratorii una cum Quesnello diutius vixit usque ad Leoninæ editionis circiter tempora. In hoc autem testimonio illud præsertim observandum est, adeo acerbum et infensum in Romanam sedem fuisse Quesnellum, ut uni e suis quoque confratribus quædam loca displicuerint, qui idcirco in interpretatione Latina ea emollienda existimavit. Cum vero id Quesnellus respuerit, nihil hac in parte ab interpretibus additum vel exaggeratum dici potest; sed quidquid acerbius in ea editione legitur, totum ex ipsius Quesnelli mente atque sententia profectum agnoscitur.

XIX. Duo præcipua præjudicia quibus hic laborabat : alterum in materia gratiæ, alterum vero adversus quasdam Romanæ sedis prærogativas. In materia gratiæ, quam male senserit palam faciunt ea quæ postea edidit, et solemni Constitutione proscripta fuerunt. Ex his nonnulla editioni Leonis inspersit, sed latenter et parcius : de quibus in aliquot observationibus ad Leonis Sermones et ad dissertationem secundam in libros de Vocatione omnium gentium, nonnihilium disseretur. In pontificias autem prærogativas apertius et latius divagatus est. In has vero male licet animatus, ut passionem omnem ac præjudicium occuleret, protestationes quasdam observantiæ, cultus et reverentiæ in apostolicam sedem magnificentissimis verbis identidem exposuit; re autem auctoritatem ejus quibuscumque rebus posset extenuare et imminuere nisus est. Tantum vero se supra cæteros ejusdem factionis homines hac in re præventum Quesnellus prodidit, ut documenta quæ Romanis prærogativis favere videbantur, licet omnino certa, ipse velut supposititia vel saltem dubia traducere inanissimis conjectationibus studuerit. Hac, ut videtur, de causa expungenda, ex. gr., censuit concilium Teleptense cum epistola Siricii papæ, actionem Chalcedonensem de Domno, et vitam S. Romani, aut saltem textum, quem eidem insertum et intrusum comminiscitur. Alia plura, quæ hominem in Romanos pontifices non bene affectum detegent, in nostris observationibus atque etiam in nonnullis annotationibus identidem occurrent : quas quicumque æquo animo legerit, fatebitur, ni fallimur, necessarium fuisse aliquam editionem Quesnellianæ opponere, qua omnes hujus lucubrationes singillatim subjicerentur examini, ac justis censuris opportune notarentur. Solum displicet, id negotii iis fuisse impositum, qui et eruditione et scientia minus parati sunt. Id tamen veritatem magis magisque manifestam faciet. Si enim nos, qui modicum valemus, evicerimus, quam perperam Quesnellus in multis scripserit, id non ingenio, non arte, non ullo peculiari subsidio, sed veritate ipsa demonstrante factum patebit.

XX. Nunc reliquum est ut nostræ editionis ordinem explicemus. Quesnelli editio duobus tomis continetur. Primus Leonis Opera non tam genuina quam supposititia complectitur. Genuina sunt Sermones et Epistolæ. Libri autem duo de Vocatione omnium gentium, Capitula de gratia, et Epistola ad Demetriadem, seu liber de Humilitate, quos Leoni Quesnellus perperam tribuit, inter supposititia referimus. In fine ejusdem tomi adjecit S. Hilarii Arelatensis Vitam, et nonnulla ejusdem Opuscula. Secundo tomo antiquissimam et præstantissimam Collectionem Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis e codicibus edidit, quam Codicem Canonum et Constitutionum Ecclesiæ Romanæ inscribendam putavit, non quod hanc inscriptionem præferant codices, sed quia hanc Collectionem Romanæ Ecclesiæ propriam, Leonis ætate vigentem, et ab eodem pluribus auctam opinatus est. Tum subjecit sexdecim dissertationes in Leonis Opera et in laudatam antiquissimam Collectionem Canonum atque Constitutionum sedis apostolicæ. Tandem in Epistolas S. Pontificis varias lectiones, notas et observationes impressit. Notandum vero est Quesnellum in secunda editione Lugdunensi anni 1700 non pauca addidisse quæ deerant in prima editione Parisiensi anni 1675. Quædam enim monumenta quæ post primam editionem prodierunt in lucem, inseruit, nimirum duas Græcas Martiani epistolas ad Leonem ab Arnoldo editas, unam Eutychis ad eumdem pontificem vulgatam a P. Lupo, fragmentum Epistolæ Anatolii Constantinopolitani, et Græcum textum Epistolæ Flaviani, quæ typis dedit Cotelerius, ac dissertationem Joannis Ciampini de vocis correctione in sermone VII S. Leonis de Nativitate Domini. Præterea ex tribus mss. Barberinis Epistolarum variantes, quas postea accepit, in notis vel in postillis nonnumquam adhibuit. Non pauca etiam in dissertationibus ac notis adjecit, quibus priores suas sententias a Lupo, Baluzio aliisque censoribus oppugnatas defendere et confirmare ut cum maxime nisus est.

XXI. Nostram editionem in tomos tres partiemur. Primus tomus exhibebit omnia genuina Leonis Opera, id est Sermones et Epistolas sinceras, in quibus recognoscendis et emendandis ita nostris codicibus usi sumus, ut Quesnelli etiam variantes expenderimus. Sic et nostra et Quesnelli exemplaria ad hanc editionem perficiendam contulerunt. Præfationes, et admonitiones, ubi opus fuit, præmisimus. Annotationes Sermonibus ac Epistolis subjectæ emendationum rationem reddent, et variantes lectiones tum nostrorum, tum Quesnelli codicum accurate designabunt, et ipsum pontificis textum, ubi indigere visus est, illustrabunt. In his etiam locum habebunt illæ notæ quas Quesnellus Sermonibus vel Epistolis ipsis quandoque apposuit, ut quidquid illius est non desideretur. Cum vero is Sermonibus quasdam notationes aut postillas affixerit, quæ longiorem disputationem postulant, harum causa post Sermones edemus Observationes nostras in quædam peculiaria loca eorumdem Sermonum; et in his insertæ invenientur memoratæ Quesnelli notationes vel postillæ, sicut et laudata Ciampini dissertatio, quæ ad unam sermonem illustrandum pertinet. Sermones dubios, vel Leoni male affictos partim editos, plerumque autem ineditos rejecimus in appendicem Sermonum, in cujus præfatione inter cætera notitia affertur aliorum Sermonum qui in nonnullis mss. exemplaribus Leoni perperam ascripti, et aliis atque aliis auctoribus in aliis codicibus attributi, cum inter aliorum Patrum Opera prodierint, repetendi non fuere; quibus autem in libris editi sint, indicavimus. Leonis Epistolas excipiet dissertatio de epistolis deperditis tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epistolas pertinentibus, dispositis ordine chronologico; ubi Leonina fragmenta quæ supersunt inserentur. Sequetur notitia decretorum quæ Leoni in Pontificali libro tribuuntur. Tandem appendix epistolarum S. Leonis Magni, aliquot litteras supposititias, aliaque documenta ad Epistolas pertinentia comprehendet, quæ inter ejus Epistolas collocanda non fuerunt.

XXII. Tomus secundus exhibebit appendicem prolixiorum Operum quæ Leoni ascripta fuere. Primo edetur Sacramentarium omnium vetustissimum, Leoninum in vulgatis appellatum, eo quod Leoni tribuatur. Inter certa hujus pontificis Opera referri non potuit, cum nec omnia quæ in eo continetur Leonis sint, nec ipsius compingendi auctor idem pontifex appellari certo queat. At cum quædam Leonina in eo inserta legantur, ex quibus Leoni in editis adjudicatum fuit, omitti non debuit in appendire in qua edenda fuerunt alia Opera Leoni tributa, quæ nihil Leoninum certissime continent. Id autem multo magis erat faciendum, quia Quesnellus tres præfationes veluti Leoninas in calce Sermonum edidit, quarum duæ in ea ejusdem Sacramentarii parte quæ superest inveniuntur, tertiam vero in ea parte quæ intercidit, exstitisse probabiliter credimus. Secundo edemus duos libros de Vocatione omnium gentium, Capitula seu Auctoritates de Gratia et Libero Arbitrio, et Epistolam ad virginem Demetriadem, seu tractatum de Humilitate; quibus omnibus Quesnellus Leonis nomen præfixit. Hæc ad mss. codices recognovimus, quorum præsidio cum non pauca emendavimus, tum nonnulla etiam quæ alicubi deerant supplevimus. Subjicietur Breviarium adversus hæreticos (alias vocatum Breviarium fidei adversus Arianos), quod P. Sirmondus sine auctoris nomine edidit : Leoni enim assertum invenimus in duobus antiquis codicibus Patavino atque Mediolanensi, qui aliquot correctiones præbuere. Cur autem hunc non inter Leonis Opera, sed inter supposititia recensuerimus, ex præmissa admonitione patebit. Post hæc, ne quid desit quod Quesnellus suæ editioni inseruit, S. Hilarii Arelatensis Vita, et ejusdem Opuscula (duobus per nos adjectis) cum aliquot mss. exemplaribus collata et emendata prodibunt. Hic appendicis finis. Porro ut Quesnelli lucubrationes, quemadmodum spopondimus, nostræ editioni inserantur, ex sexdecim ejus dissertationibus undecim hoc tomo recudentur, quæ vel ad Leonem, vel ad præmissa Opera pertinent; cæteræ enim quinque reservantur tomo tertio, eo quod spectent ad Codicem Canonum et Constitutionum apostolicæ sedis, quem in tomum tertium rejecimus. Cuique dissertationi, cum præcipuum thema a Quesnello propositum refellendum erit, subjicientur observationes quæ dissertationis censoriæ vicem gerent. Ubi autem quædam tantum in dissertationibus corrigenda aut confirmanda erunt, notationes in calce paginarum apponendæ sufficient. Id præsertim servari debuit quoad primam dissertationem, quæ S. Leonis Vitam describit; ubi etsi non pauca castiganda, nonnulla etiam adjicienda erunt, plura tamen satis constant. Hunc tomum concludent ejusdem Quesnelli observationes et notæ in Leonis Epistolas, quas uti prolixiores ipse quoque post dissertationes vulgavit; easque, ubi opus erit, aliis nostris annotationibus distincte propositis emendabimus.

XXIII. Tertio tomo separatim edendo et ad justam molem compingendo occasionem dedit vetustissima Collectio Canonum et Constitutionium apostolicæ sedis, quam sub arbitrario et falso titulo Codicis Canonum et Constitutionum Romanæ Ecclesiæ Quesnellus in lucem produxit initio tomi secundi. Hæc ab eodem ex ms. Oxoniensi libro recentiori et valde mendoso vulgata fuit : Thuaneo enim antiquiori et optimæ notæ exemplari, quod serius novit, modicum nec satis apte usus est. Nos multo plura ex hoc codice aliunde accepimus. Accesserunt autem quamplurima ex alio hactenus ignoto, at pervetusto bibliothecæ Cæsareæ libro ejusdem collectionis; et his subsidiis permulta menda corrigere, et ipsam collectionem meliori ac primigeniæ formæ restituere potuimus. Cum vero, ut huic collectioni seu corrigendæ seu illustrandæ ex aliis quoque collectionibus aliquid adjumenti quærentes Romæ et alibi expenderimus quotquot invenire licuit manuscripta aliarum veterum collectionum exemplaria, in quibus omnia vel fere omnia laudatæ collectionis documenta, licet sparsim inserta, reperire et recognoscere non inutiliter contigit, aliam ex hoc studio multo præstantiorem utilitatem collegimus. Nacti enim sumus in his codicibus non pauca rarissima, vel etiam omnino ignota antiquissimi canonici juris monumenta, quæ post memoratam Collectionem vel emendatiora proferre, vel primum edere gratum et utile futurum arbitramur. Hæc quæ et cujus usus atque præstantiæ sint, ex iis intelligetur quæ dicentur in præfatione ad tomum tertium. Hoc vero diligenti quamplurium manuscriptarum collectionum examine factum est, ut non solum aliquot ignotas et ineditas Collectiones Canonum deprehenderimus, sed plures etiam notitias nacti simus circa collectiones vulgatas, quæ novissimos quoque et eruditissimos harum rerum scriptores latuerunt, quibusque antiqui juris canonici historia illustrari maxime potest. Hinc tractatum de antiquis tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus Canonum ad Gratianum usque Quesnellianæ collectioni præmittemus, quo hæc omnia fuse explicabuntur. Tandem post prisca documenta edentur quinque dissertationes Quesnelli, quas, cum ad Collectionem Canonum ab eo vulgatam pertineant, huc reservavimus nec non observationes nostræ, quæ eisdem confutandis, ubi perperam sensit, ex suscepto consilio necessariæ videbuntur.

XXIV. Distinctam singularum editionem notitiam, quæ in generali præfatione æquum locum habuisset, omisimus : hæc enim exhibetur in præfatione Quesnelli, quam, ne quid Quesnellianæ editionis ex instituti nostri ratione desideretur, additis paucis annotationibus mox subjicimus. Illud sub finem monemus, quod cum Romæ et alibi studiosorum hominum querelas audierimus de hodiernis editionibus, quæ folio magno ad magnificentiam impressæ tractandi ac legendi usui, præsertim nocturno tempore, difficiles sunt, folii parvi, quod commode evolvi ac legi possit, formam eligendam putavimus.




  1. Critique de la Bibliothèque..... par M. Dupin, liv. ii, c. 16.
  2. Critique de la Bibliothèque.... par M. Dupin, liv. ii. c. 16.