Jump to content

Patrologia Latina/54/Sermo I

Unchecked
E Wikisource
 Admonitio in sermones I-II Sermo II 
141 A
7 SERMO PRIMUS.
[1] De Natali ipsius S. Leonis I; habitus in die ordinationis suæ.
 
Synopsis.S. Leo absens electus gratias pro beneficio rependit, et Ecclesiæ suæ preces sollicite postulat.
 
Laudem Domini loquatur os meum (Ps. cxliv, 21), et nomen sanctum ejus anima mea ac spiritus, caro et lingua benedicat. Quia non verecundæ, sed ingratæ mentis [2] indicium est, beneficia tacere divina; et satis dignum est a sacrificiis Dominicæ laudis obsequium [3] consecrati pontificis inchoare. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri (Ps. cxxxv, 24) Dominus, et benedixit nobis : quia fecit mihi mirabilia magna solus (Ibid., 4), ut præsentem me [4] crederet vestræ sanctitatis affectio, quem Bfecerat necessitas longæ peregrinationis absentem. Ago igitur Deo nostro gratias, et semper acturus sum pro omnibus quæ [5] retribuit mihi. Vestri quoque favoris arbitrium debita gratiarum actione concelebro, evidenter intelligens, [6] quantum mihi possint reverentiæ, amoris et fidei studia vestræ dilectionis impendere, animarum vestrarum salutem pastorali sollicitudine cupienti, qui tam sanctum de me, nullis admodum præcedentibus meritis, judicium protulistis. Obsecro igitur [7] per misericordias 142 ADomini, juvate votis quem desideriis expetistis, ut et Spiritus gratiæ maneat in me, et judicia vestra non fluctuent. 8 Præstet in commune nobis omnibus pacis bonum, [8] qui vobis unanimitatis studia infudit : ut omnibus diebus vitæ meæ, in omnipotentis Dei servitium, et ad vestra paratus obsequia, cum fiducia possim Dominum deprecari : Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. xvii, 11) : semperque proficientibus vobis ad salutem, magnificet anima mea Dominum, et in futuri retributione judicii ita mihi apud justum Judicem sacerdotii mei ratio subsistat (I Thess. ii, 19), ut vos mihi per bona opera vestra sitis gaudium, vos corona, qui bona voluntate sincerum præsentis vitæ testimonium præstitistis. [9] Per Christum BDominum nostrum.
 

  1. Ita inscribitur in aliquot præstantioribus codicibus, ac præsertim in antiquissimo Vaticano 3836, nec non in alio perantiquo Vat. Longobardicis, ut vocant, litteris exarato. Concinit etiam hæc inscriptio cum antiqua appellatione diei ordinationis, quem natalitium vocat ipse S. Leo serm. 4, c. 4, et diem natalem nominant similiter Xystus III, epist. ad Cyrillum num. 3, ac epist. 2, ad Joannem Antiochenum, Paulinus Nolanus epist. 20, ad Delphin num. 2, nec non Hilarus papa epist. 2, ad Ascanium, cap. 2. In antiquis etiam sacramentariis, ac præsertim in vetustissimo ms. Veronensi 80, quod Romanum fuit, et Leonis ævum redolet, Missa diei anniversarii consecrationis pontificum hunc titulum præfert : In Natali episcoporum. In posterioribus autem codd. huic et sequentibus sermonibus inscriptio est : De ordinatione sua, vel De assumptione sua; in vulgatis vero, In anniversario die assumptionis ejus. Titulus peculiaris legitur in mss. tertiæ collectionis, ex quibus prima editio profecta est, nimirum : In assumptione sua ad pontificatum gratiarum actionis sermo I. In tabula ms. Casanatensis collectionis secundæ, sermo B. Leonis papæ in die ordinationis suæ factus. Tandem in cod. Vallicell. A, 7, De laudibus apostolorum; sequens vero sermo, De Natali S. Petri apostoli.
  2. Codex Vaticanus Longobard., vitium.
  3. Alias consecrationis. Post pauca duo codd. Vallicell. omittunt mihi ante vocem mirabilia.
  4. Editi cum aliquot codd. habebant cerneret. Substituimus crederet ex aliis mss., ac præcipue ex Vat. Longobard., nec non ex antiquissimo Vat. 3836, cum hæc lectio congruentior visa sit. Mox quidam codd. pro fecerat habent fecit.
  5. Sic plerique et vetustissimi Romani codices. Editi, tribuit.
  6. Prima editio: Quantum mihi profuit et reverentiæ amoris et fidei studia vestræ dilectioni impendere. Idem habetur in Vat. Longobard, ubi solum loco verbi profuit legitur possent.
  7. Alias, per misericordiam.
  8. Erat in editis: Qui nobis unanimitatis studia infudit. At Vat. 3836, unanimitatis vocem postponit voci studia, syntaxi plane Leonina. Vobis autem emendavimus non tam ex prima editione, quam ex codice Longobardico ac tribus aliis Vaticanis, eo quod eligentium unanimitatem Leo indicare videatur. In his tamen codd. habetur etiam vobis in anteriori membro : Præstet in commune vobis omnibus pacis bonum; ubi pacem tum sibi tum auditoribus communem Leonem præcari arbitramur. Iidem mss. cum prima editione humanitatis pro unanimitatis præferunt. Lectionem nostram confirmat cod. Vallicel. 26.
  9. Hanc clausulam ex illis codicibus adjecimus, qui sermonem hoc loco finiunt, ut in præmissa admonitione diximus.