Jump to content

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam
Migne
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam

(0947A)Si Homerum, scriptorem Troici belli, eatenus, qua Iliadem suam incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam (0947B)Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species apparet summam cutem primi operis intuenti. Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum, sed pene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui ea negotia continebit, quae ab injuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt. Illa temporum series, quae ab ejusdem belli causis atque origine pertinet ad urbis excidium. Atque ex eo eveniet, ut ignaris judicandi et oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur. Nec minus multa ab Hectoris funere adusque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat (0947C)propter tam longi certaminis consummationem. Sed ut divinum poetam, nihil quod illustre fuerit, omisisse appareat, atque omnia quae finiri oportuit, contigisse, breviter, et in Epitomae speciem, belli Troici causam originis, apparatusque quae annis superioribus acciderunt, retexuimus. Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter deas, denique classis contextio, qua idem Paris in Europam navigavit. Tum raptio Helenae, quae opinione veterum bipartita est, quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam deportatam fuisse existimaverunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per Aegyptium regem, servantissimum justi virum, Helenam cum (0947D)iis, quae una cum eadem fuerant, abreptam, Paridique sublatam, expugnato demum Ilio, Menelao restitutam.

Periocha libri primi Iliados.

Iram, diva, refer nati Peleos Achillei Pestiferam, quae mille dedit discrimina Achivis. Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset et contumeliose repulsus [ supp. esset], deum precatur ultorem: insecuta subinde gravi pestilentia, cum Graecorum exercitus interiret, cogit Achilles concilium, et ab eodem invitus Calchas morbi causam compellitur indicare: qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem. Qui percitus iracundia etiam caedem regis audebat, nisi eum in (0948A)ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. A quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae patri reddebatur, abducta est. Inde Thetis mater ad coelum, lacrymas et contumeliam filii miserata proficiscitur. (0948B)Quae fiducia defensi quondam cum Aegeone Jovis ultum iri affectanti injuriam, obtestatur summum deorum, ut Trojanos in rebus belli superiores esse patiatur. Quibus Juno compertis iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium perderidiculum, ministrante Vulcano, simul consilii specie intercedente lenitur.

Periocha libri II Iliados.

Coelestes, hominumque genus superabile curis Tranquilla obscuri carpebant munera somni. At non pervigilem nox irrequieta tonantem Leniit, immodicos volventem corde paratus, Caedibus ut Graium laesum ulciscatur Achillem. Jupiter Agamemnonem somno monet praelii faciendi tempus adesse, ne cunctetur dimicare. Tum ille in (0948C)consilium proceribus advocatis, mandatum Jovis et speciem nocturnae quietis explanat. Mox in concione multitudine congregata, pertentat militum voluntatem, utque deposito bello ad sua quique redeant, cohortatur. Jamque omnibus navigationem adhortantibus, foeda discessio ab Ulysse cohibetur. A quo etiam Thersites deformis et loquax, et in Heroum contumelias verborum licentia promptus cum acerba objurgatione pulsatur. Ipse Minervae monitu cunctos a profectione deterret. Sumpto deinde cibo armatur exercitus. Neque secius a Trojanis instructa acies Iride ita monente producitur. Sequitur enumeratio copiarum viritim, ut per catalogi seriem milites, naves, duces, patriae referantur.

Periocha libri III Iliados. (0948D) Argivos sua quosque acies in bella sequuntur, Dispositi in turmas equitum cuneosque pedestres. Turbida clangentes confundunt agmina Troes. Instructum praelio exercitum, priusquam feriret acies, Priamus spectat e muris, et monstratu Helenae de viris insignibus edocetur. Dehinc Menelaus ad singulare certamen ab Alexandro provocatur: qui frustra Agamemnone dehortante, congreditur: facta inter utrosque populos sponsione, et foedere per sacra firmato, sub ea conditione, ut victorem Helena cum dote sequeretur. Sed superatus Paris, regressusque ad urbem jurgio uxoris excipitur, ab Agamemnone foederis pacta repetuntur.

Periocha lib IV Iliados. (0949A) Juppiter interea cum diis genitalibus una Concilium cogit superum de rebus Achivis. Jovi placet delere Trojam, ad quod pertinacia Junonis urgetur. Cumque id fieri Minerva properaret, dissidium foederis comminiscitur, et Pandarum sagittandi peritum astu suadentis aggreditur, ut clam, vulnerato Menelao, belli causa crudescat. Quo facto, a Graecis praelium instauratur, congressisque exercitibus mutua clade decernitur.

Periocha lib. V Iliados.

Hic et Tydidem monitum Tritonia Pallas Audaci virtute replet, vomit aurea flammas Cassis, et undantem clypeus defulgurat ignem. Ipse autumnali clarum micat aemulus astro. (0949B)Diomedes auxilio Minervae strenue praeliatur. Venus quoque filio subvenire conata, vulnere affecta digreditur. Mars etiam fit saucius exceditque bello. Sequitur Tlepolemi, Sarpedonisque congressio. Et Tlepolemus Herculis filius certamine victus occiditur.

Periocha lib. VI Iliados.

Solae decertant acies, sine numine divum, Cessante auxilio: vacuique exorsa laborem, Fortunamque; ferunt proprii discrimine fati. Trojanis fortuna inclinatiore pugnantibus, vates Helenus suadet, ut Minerva placetur. Igitur Hecuba ab Hectore monita, ut peplum in arcem inferat, peragit vota cum matribus. Alexander objurgatus a fratre pergit in praelium. Glaucus Lycius, Aetolusque Diomedes congressi ut dimicarent, cum jam certamen (0949C)oriretur, paterna inter se hospitia recordati, facta armorum permutatione discedunt.

Periocha lib. VII Iliados.

Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit Hector. Minervae, Apollinisque consensu fortissimus Graecorum ab Hectore provocatur. Novem ducibus ad dimicandum paratis, pugnaturum deligi placet sortis eventu. Ab Ajace Telamonio praelium singulare conseritur, in quo Hector lapide ictus in suorum se recipit multitudinem. Perseverante certamine caduceator Idaeus intervenit. Tum invicem missis muneribus pugna sedatur. Hector Ajacem gladio, Ajax Hectorem balteo muneratur. Intercessu noctis exercitus quique in sua discedunt. Die altero interfectorum (0949D)humatio procuratur. Graecorum etiam navalia fossa ac vallo circumdata muniuntur.

Periocha lib. VIII Iliados.

Aurora in croceis fulgebat lutea bigis. Acto deorum concilio, Jupiter pro parte pronuntiat, sua quisque exercitus sorte decernat, nullus deorum odio in alterius favorem procedat. In Idam montem ipse digressus, unde Graeci immisso terrore conterriti, turpi fuga ad munimenta compulsi, fossa et aggeribus sese tuentur. Junonem ac Minervam Graecis auxiliari volentes monitis Jovis Iris exterret. Diremptoque ob noctem certamine, victores Trojani in ipso praelii loco excubias obsidionis instituunt, (0950A)multisque ignibus factis per totam noctem de belli ratione consultant.

Periocha lib. IX Iliados.

Interea vigilum excubiis cohibentur Achivi. Graecis et praeterita dimicatione perculsis, et instante conterritis, proceres ab Agamemnone convocantur. Quibus rex fugae consilia et apparatum ordinandae per noctem navigationis indicit, Diomede et Nestore dehortantibus. Suadente autem Nestore Ajax et Ulysses legantur ad Achillem dona ingentia pollicentes, si desistat irasci, et se auxiliatorem fessis rebus accommodet. Sed Achille in iracundia pertinaciter permanente, legati Achivorum, re non impetrata, irriti revertuntur.

Periocha lib. X Iliados. (0950B) Caetera per naves somno sopita manebat Turba ducum, solum cura anxia vexat Atridem. Ulysses et Diomedes speculatum nocte progressi Dolonem conspicantur, qui et ipse promissis Hectoris incitatus, Graecorum consilia exploratum prodierat. Et fateri universa compulsum eodem loco interficiunt. A quo de adventu Rhoesi Thracum regis edocti, ipsum etiam cum eo obtruncant, equosque ejus praemium simul et testimonium grassationis adducunt insignes candore et celeritate, ut et nivibus et ventis antecederent.

Periocha lib. XI Iliados.

Tithoni croceum linquens Aurora cubile Spargebat terras, referens opera atque labores. (0950C)Ab omnibus Graecis egregie quidem, sed improspere dimicatur. Quorum proceribus vulneratis incognitae multitudini pugna committitur. Qua afflictione fortunae Achilles paulisper inflexus Patroclum mittit praesentia cogniturum. Qui cum adversi status nuntius reverteretur, Euripylum contemplatur aegrum ex vulnere: fomentisque medicae artis admotis redintegrat sanitati.

Periocha lib. XII Iliados.

Actorides fovet Euripylum dum vulnere fessum. Partes dubiae apud Graecos vel potius afflictae, ultimae fortunae statu aguntur, praestantibus procerum vulneratis, caetero exercitu fugato aut formidine perculso. Trojani navalium munimenta rescindunt, (0950D)vallumque transgressi auguriis juvantur ex eventu ambiguis. Itaque et pars muri ab Sarpedone convellitur, et ab Hectore ictu lapidis porta discutitur, et in ipsis navalibus pugna conseritur.

Periocha lib. XIII Iliados.

Juppiter admovit Troas atque Hectora classi. Neptunus miseratione commotus Argivorum tuendis navibus auxiliator accedit, et usurpata vatis effigie, Ajaces duos in praelium cohortatur, nec minus caeteram multitudinem praesentia majestatis instigat. Idomeneus egregio certamine eminet. Trojani jam referentes gradum, firmati rursum per Hectorem contrahuntur, et ingenti clamore utrinque certatur.

Periocha lib. XIV Iliados. (0951A) Concussit quamvis potantem Nestora clamor, Attonitasque aures pepulit gravitate tumultus. Juno vinculum Veneris (cui cesto nomen est) mutuata, ad Jovem pergit in secessum montis Idae, exhortatoque Somno, ut eum committeret in soporem, ac dehinc vigilias ejus uxoris labefactat illecebris. Cujus ignoratione Neptunus abutitur, fortunamque Graecorum promptius auxiliando restituit, Ajace Locro ultra caeteros praeliante.

Periocha lib. XV Iliados.

Jam vallum, fossamque super Trojana juventus Institerat, captae minitans incendia classis. Jupiter somno expergitus, videt statum certaminis innovatum, pellique Trojanos: Graecis opem ferente (0951B)Neptuno. Itaque aspere Junone increpata, et minaciter per iridem conterrita, fratrem jubet auxiliatorem desistere. Ipse Apollinem recreando allegat Hectori, monetque pro Phrygibus belli instaurare fortunam. Tum et Ajax Telamonius strenue praeliatur, et ab eodem plurimis hostium interfectis, conflagratio classis arcetur.

Periocha lib. XVI Iliados.

Dum face, dum ferro celsam oppugnare carinam Troes, et Argolici pergunt defendere reges: Achilles Graecorum statum jam sub extrema sorte miseratur, armis suis Patroclum permittit armari. Qui cum Myrmidonum produxisset exercitum, consternatosque Trojanos Achillis specie fefellisset, (0951C)ruentes supra vallum et invicem effugientes caeco pavore usque ad campi aperta compellit. Deinde congressus Sarpedonem perimit, multisque hostium caesis, ipse ab Hectore interficitur, prius ab Euphorbo vulneratus.

Periocha lib. XVII Iliados.

Actoridem caesum nec te, Menelae, fefellit. Circa interemptum Patroclum pugna contrahitur. Cum diversi exercitus contenderent, Graeci, ut corpus defenderent, Trojani, ut ad ludibrium cadaver eriperent, a Menelao Euphorbus occiditur, et ad ostentationem gloriosi facinoris Achillis exuviis Hector armatur. Antilochus ad Achillem nuntius cladis acceptae, Menelao instante, festinat. Qui et ipse postea cum Merione intra navalium munimenta se recipit, (0951D)cum tota moles belli Ajacibus ingruisset.

Periocha lib. XVIII Iliados.

Dum furit in medio belli vis ignea Martis: Achilles in miserabilem modum Patrocli deflet interitum, quem vi doloris actum consolantibus verbis mater alloquitur: nec inultum amicum fore pollicens, perlaturam sese Vulcani arma promittit Interea et Iris ab Junone demittitur, cujus instantia Achilles extra vallum, quamquam inermis, egreditur, conterristisque Trojanis super alios aliis praecipitantibus late fuga, et latius formido porrigitur. Eodemque tempore et Vulcanus exhortatus a Thetide tota (0952A)nocte (quam longa est) coelestia in gratiam Nymphae arma molitur.

Periocha lib. XIX Iliados.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit. Achilles armis coelestibus ope Vulcani et munere matris instruitur. Dein Graecorum primoribus in concilium vocatis, iracundiam sub abolitione deponit, et promissis ab rege muneribus coram concione ditatur. Tum militibus cibum capere jussis, ipse abstinet. Infesto deinde atque intento exercitu pergit in praelium.

Periocha lib. XX Iliados.

Jamque adeo celsis armati e navibus ibant, Millia quot magnis umquam venere Mycenis. At integris amborum copiis inter utrosque exercitus (0952B)pugna conseritur. Dein permissu Jovis in partes deorum studia dividuntur. Cum pro Graecis Juno, et Minerva decertarent, neque secius eos Neptunus et Mercurius, et Vulcanus assererent, Trojanos Apollo cum Venere, et Diana cum matre, Mars etiam et cum eis Scamander adjuvarent. Tum Aeneam diis, et viribus iniquis cum Achille congressum, quamquam studens Graecis, nube circumdatum Neptun us eripuit.

Periocha lib. XXI Iliados.

Intulerat fluvio trepidas fuga foeda catervas. Trojanis usque ad Scamandri fluminis alveum fuga et terrore compulsis, cum jam longius abeundi spatium non pateret, in ipso amne, cum flumen exundat, (0952C)ibi ab Achille duodecim Trojanorum juvenes vincuntur, qui Patrocli inferiis immolarentur. Ipse Vulcanus ardoribus suis vim torrentis exurit. Tum in campum Achille progresso, passim studia deorum pro sua singulari parte depugnant. Trojanorum exercitus, instante victore, in moenia urbis impingitur.

Periocha lib. XXII Iliados.

Pulsa metu Phrygios lustrabant agmina muros. Hector singulari certamine cum Achille congreditur, Priamo, atque Hecuba, ne pugnaret, orantibus, Minerva econtrario specie Deiphobi, ut dimicet adhortante. Hector interfectus et religatus ad currum, ter circum moenia Trojana raptatur. Deinde lacerum corpus defertur ad naves ultioni Patrocli, et victoris (0952D)iracundiae ad ulteriora supplicia reservandum.

Periocha lib. XXIII Iliados.

Troja vacat lacrymis, ludis Argiva juventus. Funebres ludi in honorem Patrocli frequentantur, quibus Diomedes equis superat, lucta et cursu Ulysses, aliosque alii genere certationis antestant.

Periocha lib. XXIV Iliados.

Quisque suas repetunt misso certamine naves. Jupiter Thetidem mittit ad filium cum mandatis ejusmodi, ut in defunctum saevire desistat, fataque hominum in exanimo hoste vereratur, ad sepulturam corpore restituto. Ejusdem jussu et Iris cohortatur (0953A)Priamum, ut auro filium rependat exanimum. Qui Mercurio duce inter nocturnas hostium profectus excubias, Achilli supplex advolvitur, redemptumque filium justitio publico et deflet, et sepelit.

Periocha primi libri Odysseae.

Dic mihi, Musa, virum captae post moenia Trojae, Qui mores hominum multorum vidit et urbes. Minerva in Ithacam, Jove ita volente, descendit, Mentorisque Taphiorum regis ducis sumit effigiem, suasura Telemacho, ut ad Nestorem, Menelaumque festinet, qui recens domum regressi certi aliquid de Ulysse novissent. Tunc Phemius citharista adhibitus convivio procorum inchoat flebilem cantilenam navigationis improsperae, quae profectos ab Ilio Graecos (0953B)diversis sparsit exiliis, quem Penelope digressa, Chalcidico argumento tam miserabilis offensa materiae, ut alia concinat, adhortatur.

Periocha lib. II Odysseae.

Oceano extulerat roseas Aurora jugales. Telemachus Ithacesios proceres cogit ad curiam, atque ibidem de contumelia domus, et bonorum profligatione conquestus, consilia profectionis exponit, Antinoo resistente, qui eum prius, quam mater nuberet, abire prohibebat. Qua altercatione diu protracta, concilium dissolutum est. Telemachus ad littus procis ignorantibus pergit: astantem sibi odorans Minervam, peregrinationi accommoda parat, hortante maxime dea, quae populum, ipsumque Telemachum (0953C)Mentoris simulatione fallebat. Instructo ergo remigio, et nave deducta, Telemachus et Minerva de portu vespere instante solverunt.

Periocha lib. III Odysseae.

Jam sol Oceano radiatos prompserat ortus. Telemachus Nestorem de patre percunctatus nihil novi accipit ab ignorante: verum idem senex sequenti die cum Pisistrato filio, ut ad Menelaum pergat, hortatur. Nec mora, facto consilio: nocte quippe ea, quae consecuta est, apud Pheras oppidum hospitio Dioclis versati, altera Lacaedemonem pervehuntur.

Periocha lib. IV Odysseae.

(0953D)Jamque adeo ventum validae ad Lacedaemonis arces. Telemachum et qui cum eo venerant, Menelaus comiter hospitio accipit, saneque sub vespera quaedam de Ulysse cognoscunt. Die vero altera totum navigationis ordinem Menelaus explanat. Quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Ulysses remoratur, exponit. Quae quidem Protheus eidem narraverat de Graecorum ducibus requirenti. Proci autem postquam de habitu Telemachi compererunt, instructa deductaque navi, viginti, qui sese legerant, navigavere. Redeunti ergo insidias molientes, circa Asteriam insulam, quae Itacham Samumque interjacet, delitescentes occasionem fraudis exspectant.

Periocha lib. V Odysseae. (0954A) Liquerat in tepido Tithonum Aurora cubili: Mercurius in Ogygiam insulam devolat, ut Jovis monitis Calypso conterrita Ulyssem patiatur discedere. Qui contextu ratis temere properare navigationem solus aggreditur. Duodevigesima die tempestate commota, ex iracundia infestante Neptuno, trabium compago dissolvitur. Quo casu proditur ultimae spei, et irritis conatibus nando ab Junone dea misericorde servatur, quae calanticam capiti suo demptam natanti accommodat. Cujus ille sustentatu adusque Phaeacum littus evadit.

Periocha lib. VI Odysseae.

Carpebat somnos dudum aerumnosus Ulysses. Ulysses postquam ad Phaeacum littus enaverat fatigationem (0954B)diluit somno. Sed cum virgo Nausicaa regis Alcinoi ludum in acta cum aequalibus exerceret, somno excitatus (ut erat nudus) erupit, foliorum oppositu pudenda velatus. Et cum supplex ad genua regiae virginis advolveretur, Minervae instructu movit misericordiam salutarem, impositusque carpento, et veste donatus usque ad templum Minervae, quod ante urbem est, ita suadente virginis pudore provehitur, ibique familiare sibi numen solita veneratione precatur.

Periocha lib. VII Odysseae.

Orabat superos dudum Laertia proles. Minerva in puellae speciem mutata Ulyssem primum in oppidum, mox in domum regiam ducit. Cumque (0954C)Arete uxor Alcinoi et unde vestem haberet, et cujas esset, et qua sorte delatus sermone ipsius comperisset, bonum animum habere jussus, suadente vespera concedit quieti.

Periocha lib. VIII Odysseae.

Jam coelum rutilat roseis Aurora quadrigis. Alcinous navigationis aerumnam summatim ab Ulysse cognoscit. Exinde jussis primoribus in curiam convenire, adventum hospitis, et infortunia diutinae jactationis explanat, accitoque ad convivium Ulysse citharam jubet pulsare Demodocum, qui cum de Dureo equo, et de Troico cantaret excidio, lacrymas Ulyssi memoria fortunae superioris elicuit. Quas cum occultare sedulo conaretur, aut vultu dissimulans, aut veste detergens, oculos in se omnium (0954D)et maxime regis advertit. Tum Alcinous causa fletuum cognita, ut cuncta ex ordine tolerata dissereret, benigne omnia pollicitus adhortatur.

Periocha lib. IX Odysseae.

Tum vice sermonis fatur Laertius Heros. Quatuor isthinc libri de Ulyssis errore contexti sunt. Namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus, primum ad Ciconas delatus sit, atque illic expugnata Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconiae promontorium circumegerit, ac deinde Lotophagos venerit. Mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis adjacebat, cum una nave processerit, (0955A)eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit: qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum ejus instruxerat, vino etiam quod Ulysses ingesserat temulentus, cum in somnum procubuisset, ab Ulysse caecatus poenas immanitatis exsolvit.

Periocha lib. X Odysseae.

Aeoliam ventorum agimur patriamque domumque. Hinc refert Aeoliam se fuisse pervectum, donisque donatum ab Aeolo rege ventorum, qui et omnibus comiter praebitis, quo securior navigaret, ventos etiam dederit utre conclusos. Utque cum jam Ithacae propinquat, et refusus sit in soporem, sociique ejus opes aliquas in lora inesse existimantes dormiente (0955B)ipso vincula dissolverint, adversisque flatibus ab ipsa patria jam sint relati. Inde ut Antiphatem Laestrygonasque delatus sit. Ibi amissis una minus caeteris navibus Circeum littus accesserit, ibique veneficio potentis deae Eurylochus, et praemissi cum eo socii in ferarum ora conversi sint: ipse etiam similia passurus Mercurio procurante vitaverit, caeterosque socios ad speciem pristinam redigi virtutis admiratione compulerit.

Periocha lib. XI Odysseae.

At postquam ventum ad naves et littora ponti. Digressus a Circe Avernum pervenit, qui locus descensus ad Manes existimatur. Ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine victimarum, et circumvolitantibus animabus nullam sinit haustum (0955C)cruoris attingere, nisi, ut Circe monuerat, prius Tiresias vates inde libasset: ibi et heroidas plurimas videt. Quarum enumerationem multa veterum fabularum venustate contexuit.

Periocha lib. XII Odysseae.

Jamque adeo Oceani liquidos pede liquerat amnes. Compertis a Tiresia vate, quae oportuit scire, regreditur ad Circen, ab eaque ut evitet mala caetera, docetur: ut Syrenas praetereat, letalem navigantium cantilenam, ut Scyllam praetervehatur et Charybdin freti Siculi famosa portenta: quibus malis non sine gravi perpessione superatis Trinacriam pervehitur. Ubi incustodita Solis armenta, frustra prohibente ipso, caeteri socii penuria cogente dilaniant, dirisque (0955D)prodigiis admissa boum caede terrentur. At mox inde navigantes fulmine ad unum omnes intereunt, excepto Ulysse qui fragmento carinae cohaerens, et adminiculo ejus adjutus ad Ogygiam insulam solus enavit.

Periocha lib. XIII Odysseae.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant. Enarratis omnibus quae in multiplici errore perulerat, a principibus Phaeaciae viris, donis plurimis honoratur, a quibus remigio et necessariis omnibus navis instruitur: dormiensque in Ithacam quietissima navigatione, devehitur. Atque illic in portu patrio cum muneribus universis quiescens et omnium (0956A)ignarus exponitur, Phaeacibus eo dormiente remeantibus.

Periocha lib. XIV Odysseae.

Egreditur portu tenuis quo semita ducit. Somno experrectus Ulysses portum et littus patriae non sine animi consternatione cognoscit, admiraturque ut advectus, ut expositus, ut relictus sit, ut cuncta nesciret. Requirit universa donorum: quae postquam incolumia videt, quam potest tutissime occultat; consiliisque a Minerva confirmatus ad servum suum Eumaeum subulcum simulatus accedit, naufragi et mendicantis imitatu. Interrogatus deinde quis esset, ait se esse Cresium: in Aegyptum navigantem Trojam fuisse delatum. Eumaeum etiam cum affectione moestissima pergens, et cogente denique vespere et (0956B)imbre continuo, sagulo amicitur: atque ibidem multa secum volvens, tandem concedit quieti.

Periocha lib. XV Odysseae.

Ad Lacedaemonias artes Tritonia Pallas. Telemachus a Minerva per somnium commonetur, domum ut rediret: maturoque digressus cubili, a Menelao veniam reversionis exorat. Qua comiter impetrata, regreditur ad navem in Portu Pylio manentem; Pisistratoque ad urbem atque ad patriam emisso, ipse propere solvit e littore, comite navigationis assumpto, Theoclymeno vate Argivo, uno ex iis quos Melampus Amythaonis erudivit. Vitatisque insidiatoribus procis, advehitur in patriam: et sociis quidem portum petere jussis, ipse adverso itinere ad (0956C)agrum, Eumaeumque proficiscitur.

Periocha lib. XVI Odysseae.

Commune Eumaeus mapale et divus Ulysses. Telemachus Eumaeum nuntium reditus mittit ad matrem: ipse, Minerva ita volente, patrem cognoscit, et cum eo deinceps agenda disponit. Penelope autem, cognito reditu filii, in conventum procorum, qua verecundia sinebat, egreditur: increpatisque insidiatoribus filii, non minus irata quam moesta discedit.

Periocha lib. XVII Odysseae.

Jam coelum roseis rutilat Tritonia bigis. Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat. Ulysses ad oppidum, Eumaeo opitulante, (0956D)perducitur. Domum in qua proci epulabantur ingressus, emendicat cibos miserabiliter ambiendo. Inde ab Antinoo injuriose afficitur. Cui Penelope Diras ob inhumanum facinus imprecatur, a qua missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim se ferebat) ad eam provocaretur. Quod tum quidem invitatus gratiam facit, sed venturum sese ad vesperam pollicetur.

Periocha lib. XVIII Odysseae.

Irus adest populi per mendicabula notus. Mendicante intra proprios lares Ulysse, alius quoque pari egestate Irus accessit popularis Ithacesius, stipes in triviis solitus rogare. Jurgium ergo inopiae communis aemulatione conseritur, quod ex verbis (0957A)processit ad manus, hortantibus procis quo magis rixa crudesceret propositoque praemio caprini ventris omento. Victor igitur Ulysses seminecem Irum extra januam projicit, ridicula adhortatione compellans. Penelope etiam munera sibi a procis pro opibus cujusque conferri, singulorum studia experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur.

Periocha lib. XIX Odysseae.

At parte interiore domus secretus Ulysses. Ulysses cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem comparantes, ne quid aut munimenti, aut teli relinqueretur, qui vel cavere vim, vel inferre possent: ad Penelopen inde accitu ipsius pergit, ibique, ut Eumaeo dixerat, Cretensem (0957B)se esse mentitur, Ulyssemque apud se hospitio diversatum comminiscitur. Mox cum Euryclia ejus nutrix hospitalis officii causa pedes ejus elueret, tactu manus animadvertit cicatricem, quam habebat ex vulnere in Parnasso quondam suis dente percussus. Quo argumento alumnum suum esse agnoscit, sed ab eodem, ne quid ultra vel quaerat, vel garriat, coercetur.

Periocha lib. XX Odysseae.

Jamque procos genua amplectens orabat Ulysses. Epulantibus procis Eresippus in Ulyssem crus bubulum jacit, sed destinatione non potitur. Theoclymenus autem apud Ithacenses, divinationis expertus, imminens procis vaticinatur exitium. Quorum (0957C)multa cavillatione derisus, mensa et domo tamquam furiosus excluditur.

Periocha lib. XXI Odysseae.

Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas. Ulysses Eumaeo et Philaetio, fidei eorum industriaeque confisus, qui sit revelat. Et postquam facta cognitio est, caedem procorum pro tempore instrui placet. Quos Ulysses astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum vires seniles explorare patiantur, quem uni quondam Ulyssi facilem, si quis intenderet, habiturus esset praemium, jus Penelopes nuptiarum. Sed prohibentibus procis ne id ridiculus et mendicus auderet, quod frustra juventus tam lecta tentasset, dat Telemachus Ulyssi caeteris abnuentibus (0957D)experiendi potestatem. Et hinc nascitur admiratio prima virtutis, dedecore suo caeteris erubescentibus, quorum ignaviam senex mendicus arguerit.

Periocha lib. XXII Odysseae.

Squalentes humeris habitus rejecit Ulysses. Ulysses loco ulteriore capto intendit arcum, omnibusque (0958A)foribus occlusis, ne qua pateret effugium, plerosque vino saucios, aut novitate rei stupidos, aut quidlibet aliud meditantes conficit. Cum primum omnium confixisset Antinoum, qui audacia, et petulantia caeteros superaverat, Eumaeus et Telemachus, et Philaetius sumptis et ipsi armis egregia in consternatos caede grassantur. Jamque omnibus interemptis, duobus tantummodo parcitur, Phemio citharoedo, qui ministerii causa adhibitus, nihilominus in Ulyssis domo, quod contumeliosum esset, ediderat: et Medonte, uni cujus modestiae etiam Telemachus suffragabatur, et qui cum Telemacho erant. Melanthium famulorum Ulyssis unum, qui procorum proterviam semper armaverat, cruciabiliter occidunt. Puellas inde duodecim quae cum procis flagitiose (0958B)consueverant, suspendio perimunt. Ulysses caede ad plenum perpetrata, ignem adolet, incensoque sulfure domum piaculo purgat.

Periocha lib. XXIII Odysseae.

Chalcidicum gressu nutrix superabat anili. Euryclia nutrix gestae rei nuntia Penelopem de somno excitat. Quae advenientem ad se maritum non temere ipsum esse persuadet: quadam cubiculi lege, et genialis lectuli positu, sibi tantum et Ulyssi cognito, an ipse sit maritus, explorat. In coitum deinde conveniunt, totamque noctem mutuo sermone consumunt, et hinc quidem elegans replicatio laborum, quos Ulysses pertulit, mira concinnatione colligitur.

Periocha lib. XXIV Odysseae. (0958C) Tartaream vocat in sedem Cyllenius umbras. Procorum animas recenti et communi caede congestas catervatim Mercurius ad inferna compellit. Tunc circa Agamemnonem manes heroici congregantur. Miratique lectorum juvenum gregem, densitatemque uno agmine commeante, causas itinerationis accipiunt. Tum apud inferos quoque virtus Ulyssis, et Penelopes pudicitia praedicantur ab Agamemnone prae caeteris, cui dispar fuerat in utraque fortuna. Ulysses ad Laertem patrem in agrum profectus, inopinato et reditu, et rerum gestarum relatu affecit senem, afficitur ab eo cognitu, quas exantlasset aerumnas. Subinde et patres procorum (0958D)neces juvenum properant ultum ire, consilioque et vi communicationis ante exspectatum agro superveniunt. Sed eos jam comitatior Ulysses fundit, fugatque. Verum gliscentibus odiis, et majore seditione, et tumultu spectato, ex sententia Jovis in Ithacam Minerva descendit: et conciliata utrinque pace, studia et motus partium, rerum gestarum abolitione componit.

(no apparatus)