| chorus II |
|
Scaena I
[recensere][Nutrix. Phaedra. Chorus.]
[recensere]Nutrix
360Spes nulla tantum posse leniri malum,
finisque flammis nullus insanis erit.
torretur aestu tacito et inclusus quoque,
quamvis tegatur, proditur vultu furor;
erumpit oculis ignis et lassae genae
365lucem recusant; nil idem dubiae placet,
artusque varie iactat incertus dolor:
nunc ut soluto labitur marcens gradu
et vix labante sustinet collo caput,
nunc se quieti reddit et, somni immemor,
370noctem querelis ducit; attolli iubet
iterumque poni corpus et solvi comas
rursusque fingi: semper impatiens sui
mutatur habitus. nulla iam Cereris subit
cura aut salutis; vadit incerto pede,
375iam viribus defecta: non idem vigor,
non ora tinguens nitida purpureus rubor;
[populatur artus cura, iam gressus tremunt,
tenerque nitidi corporis cecidit decor.]
et qui ferebant signa Phoebeae facis
380oculi nihil gentile nec patrium micant.
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
tepido madescunt imbre percussae nives.
Sed en, patescunt regiae fastigia:
385reclinis ipsa sedis auratae toro
solitos amictus mente non sana abnuit.
Phaedra
Removete, famulae, purpura atque auro inlitas
vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
quae fila ramis ultimi Seres legunt:
390brevis expeditos zona constringat sinus,
cervix monili vacua, nec niveus lapis
deducat auris, Indici donum maris;
odore crinis sparsus Assyrio vacet.
sic temere iactae colla perfundant comae
395umerosque summos, cursibus motae citis
ventos sequantur. laeva se pharetrae dabit,
hastile vibret dextra Thessalicum manus:
[talis severi mater Hippolyti fuit.]
qualis relictis frigidi Ponti plagis
400egit catervas Atticum pulsans solum
Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
coegit emisitque, lunata latus
protecta pelta, talis in silvas ferar.
Chorus
Sepone questus: non levat miseros dolor;
405agreste placa virginis numen deae.
Scaena II
[recensere][Nutrix. Hippolytus.]
[recensere]Nutrix
Regina nemorum, sola quae montes colis
et una solis montibus coleris dea,
converte tristes ominum in melius minas.
o magna silvas inter et lucos dea,
410clarumque caeli sidus et noctis decus,
cuius relucet mundus alterna vice,
Hecate triformis, en ades coeptis favens.
animum rigentem tristis Hippolyti doma:
det facilis aures; mitiga pectus ferum:
415amare discat, mutuos ignes ferat.
innecte mentem: torvus aversus ferox
in iura Veneris redeat. huc vires tuas
intende: sic te lucidi vultus ferant
et nube rupta cornibus puris eas,
420sic te regentem frena nocturni aetheris
detrahere numquam Thessali cantus queant
nullusque de te gloriam pastor ferat.
Ades invocata, iam fave votis, dea:
ipsum intuor sollemne venerantem sacrum
425nullo latus comitante - quid dubitas? dedit
tempus locumque casus: utendum artibus.
trepidamus? haud est facile mandatum scelus
audere, verum iusta qui reges timet
deponat, omne pellat ex animo decus:
430malus est minister regii imperii pudor.
Hippolytus
Quid huc seniles fessa moliris gradus,
o fida nutrix, turbidam frontem gerens
et maesta vultu? sospes est certe parens
sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?
Nutrix
435Metus remitte, prospero regnum in statu est
domusque florens sorte felici viget.
sed tu beatis mitior rebus veni:
namque anxiam me cura sollicitat tui,
quod te ipse poenis gravibus infestus domas.
440quem fata cogunt, ille cum venia est miser;
at si quis ultro se malis offert volens
seque ipse torquet, perdere est dignus bona
quis nescit uti. potius annorum memor
mentem relaxa: noctibus festis facem
445attolle, curas Bacchus exoneret graves;
aetate fruere: mobili cursu fugit.
nunc facile pectus, grata nunc iuveni Venus:
exultet animus. cur toro viduo iaces?
tristem iuventam solve; nunc cursus rape,
450effunde habenas, optimos vitae dies
effluere prohibe. propria descripsit deus
officia et aevum per suos ducit gradus:
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
Quid te coerces et necas rectam indolem?
455seges illa magnum fenus agricolae dabit
quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
arborque celso vertice evincet nemus
quam non maligna caedit aut resecat manus:
ingenia melius recta se in laudes ferunt,
460si nobilem animum vegeta libertas alit.
truculentus et silvester ac vitae inscius
tristem iuventam Venere deserta coles?
hoc esse munus credis indictum viris,
ut dura tolerent, cursibus domitent equos
465et saeva bella Marte sanguineo gerant?
Providit ille maximus mundi parens,
cum tam rapaces cerneret Fati manus,
ut damna semper subole repararet nova.
excedat agedum rebus humanis Venus,
470quae supplet ac restituit exhaustum genus:
orbis iacebit squalido turpis situ,
vacuum sine ullis piscibus stabit mare,
alesque caelo derit et silvis fera,
solis et aer pervius ventis erit.
475quam varia leti genera mortalem trahunt
carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!
sed fata credas desse: sic atram Styga
iam petimus ultro. caelibem vitam probet
sterilis iuventus: hoc erit, quidquid vides,
480unius aevi turba et in semet ruet.
proinde vitae sequere naturam ducem:
urbem frequenta, civium coetus cole.
Hippolytus
Non alia magis est libera et vitio carens
ritusque melius vita quae priscos colat,
485quam quae relictis moenibus silvas amat.
non illum avarae mentis inflammat furor
qui se dicavit montium insontem iugis,
non aura populi et vulgus infidum bonis,
non pestilens invidia, non fragilis favor;
490non ille regno servit aut regno imminens
vanos honores sequitur aut fluxas opes,
spei metusque liber, haud illum niger
edaxque livor dente degeneri petit;
nec scelera populos inter atque urbes sata
495novit nec omnes conscius strepitus pavet
aut verba fingit; mille non quaerit tegi
dives columnis nec trabes multo insolens
suffigit auro; non cruor largus pias
inundat aras, fruge nec sparsi sacra
500centena nivei colla summittunt boves:
sed rure vacuo potitur et aperto aethere
innocuus errat. callidas tantum feris
struxisse fraudes novit et fessus gravi
labore niveo corpus Iliso fovet;
505nunc ille ripam celeris Alphei legit,
nunc nemoris alti densa metatur loca,
ubi Lerna puro gelida perlucet vado,
solesque vitat. hinc aves querulae fremunt
ramique ventis lene percussi tremunt
· · · · · · · · · · · · · · · · · ·
510veteresque fagi. iuvat ‹et› aut amnis vagi
pressisse ripas, caespite aut nudo leves
duxisse somnos, sive fons largus citas
defundit undas, sive per flores novos
fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
515excussa silvis poma compescunt famem
et fraga parvis vulsa dumetis cibos
faciles ministrant. regios luxus procul
est impetus fugisse: sollicito bibunt
auro superbi; quam iuvat nuda manu
520captasse fontem! certior somnus premit
secura duro membra laxantem toro.
non in recessu furta et obscuro improbus
quaerit cubili seque multiplici timens
domo recondit: aethera ac lucem petit
525et teste caelo vivit. Hoc equidem reor
vixisse ritu prima quos mixtos deis
profudit aetas. nullus his auri fuit
caecus cupido, nullus in campo sacer
divisit agros arbiter populis lapis;
530nondum secabant credulae pontum rates:
sua quisque norat maria; non vasto aggere
crebraque turre cinxerant urbes latus;
non arma saeva miles aptabat manu
nec torta clausas fregerat saxo gravi
535ballista portas, iussa nec dominum pati
iuncto ferebat terra servitium bove:
sed arva per se feta poscentes nihil
pavere gentes, silva nativas opes
et opaca dederant antra nativas domos.
540 Rupere foedus impius lucri furor
et ira praeceps quaeque succensas agit
libido mentes; venit imperii sitis
cruenta, factus praeda maiori minor:
pro iure vires esse. tum primum manu
545bellare nuda saxaque et ramos rudes
vertere in arma: non erat gracili levis
armata ferro cornus aut longo latus
mucrone cingens ensis aut crista procul
galeae micantes: tela faciebat dolor.
550invenit artes bellicus Mavors novas
et mille formas mortis. hinc terras cruor
infecit omnis fusus et rubuit mare.
tum scelera dempto fine per cunctas domos
iere, nullum caruit exemplo nefas:
555a fratre frater, dextera gnati parens
cecidit, maritus coniugis ferro iacet
perimuntque fetus impiae matres suos;
taceo novercas: mitius nil est feris.
Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex
560obsedit animos, huius incestae stupris
fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt
et versa ab imo regna tot populos premunt.
sileantur aliae: sola coniunx Aegei,
Medea, reddet feminas dirum genus.
Nutrix
565Cur omnium fit culpa paucarum scelus?
Hippolytus
Detestor omnis, horreo fugio execror.
sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
odisse placuit. ignibus iunges aquas
et amica ratibus ante promittet vada
570incerta Syrtis, ante ab extremo sinu
Hesperia Tethys lucidum attollet diem
et ora dammis blanda praebebunt lupi,
quam victus animum feminae mitem geram.
Nutrix
Saepe obstinatis induit frenos Amor
575et odia mutat. regna materna aspice:
illae feroces sentiunt Veneris iugum;
testaris istud unicus gentis puer.
Hippolytus
Solamen unum matris amissae fero,
odisse quod iam feminas omnis licet.
Nutrix
580Ut dura cautes undique intractabilis
resistit undis et lacessentes aquas
longe remittit, verba sic spernit mea.
Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.
quo se dabit fortuna? quo verget furor?
585terrae repente corpus exanimum accidit
et ora morti similis obduxit color.
attolle vultus, dimove vocis moras:
tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.
Scaena III
[recensere][Phaedra. Hippolytus. Nutrix.]
[recensere]Phaedra
Quis me dolori reddit atque aestus graves
590reponit animo? quam bene excideram mihi!
Hippolytus
Cur dulce munus redditae lucis fugis?
Phaedra
Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.
intrepida constent verba: qui timide rogat
docet negare. magna pars sceleris mei
595olim peracta est; serus est nobis pudor:
admovimus nefanda. si coepta exequor,
forsan iugali crimen abscondam face:
honesta quaedam scelera successus facit.
en, incipe, anime! - Commodes paulum, precor,
600secretus aures. si quis est abeat comes.
Hippolytus
En locus ab omni liber arbitrio vacat.
Phaedra
Sed ora coeptis transitum verbis negant;
vis magna vocem mittit et maior tenet.
vos testor omnis, caelites, hoc quod volo
605me nolle.
Hippolytus
Animusne cupiens aliquid effari nequit?
Phaedra
Curae leves locuntur, ingentes stupent.
Hippolytus
Committe curas auribus, mater, meis.
Phaedra
Matris superbum est nomen et nimium potens:
610nostros humilius nomen affectus decet;
me vel sororem, Hippolyte, vel famulam voca,
famulamque potius: omne servitium feram.
non me per altas ire si iubeas nives
pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
615non, si per ignes ire et infesta agmina,
cuncter paratis ensibus pectus dare.
mandata recipe sceptra, me famulam accipe:
[te imperia regere, me decet iussa exequi]
muliebre non est regna tutari urbium.
620tu qui iuventae flore primaevo viges,
cives paterno fortis imperio rege;
sinu receptam supplicem ac servam tege:
miserere viduae.
Hippolytus
Summus hoc omen deus
avertat. aderit sospes actutum parens.
Phaedra
625Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos viam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hippolytus
Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
630sed dum tenebit vota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam,
et te merebor esse ne viduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Phaedra
O spes amantum credula, o fallax Amor!
635satisne dixi? - precibus admotis agam.
Miserere, pavidae mentis exaudi preces —
libet loqui pigetque.
Hippolytus
Quodnam istud malum est?
Phaedra
Quod in novercam cadere vix credas malum.
Hippolytus
Ambigua voce verba perplexa iacis:
640effare aperte.
Phaedra
Pectus insanum vapor
amorque torret. intimis saevit ferus
[penitus medullas atque per venas meat]
visceribus ignis mersus et venas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.
Hippolytus
645Amore nempe Thesei casto furis?
Phaedra
Hippolyte, sic est: Thesei vultus amo
illos priores, quos tulit quondam puer,
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii vidit domum
650et longa curva fila collegit via.
quis tum ille fulsit! presserant vittae comam
et ora flavus tenera tinguebat pudor;
inerant lacertis mollibus fortes tori,
tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei,
655tuusve potius - talis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
in te magis refulget incomptus decor:
est genitor in te totus et torvae tamen
pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
660in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum,
tibi fila potius nostra nevisset soror.
Te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, invoco ad causam parem:
665domus sorores una corripuit duas,
te genitor, at me gnatus. - en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
670finem hic dolori faciet aut vitae dies.
miserere amantis. -
Hippolytus
Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
et quando saeva fulmen emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
675aether et atris nubibus condat diem,
ac versa retro sidera obliquos agant
retorta cursus. tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
680cur dextra, divum rector atque hominum, vacat
tua, nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me velox cremet
transactus ignis: sum nocens, merui mori:
placui novercae. dignus en stupris ego?
685scelerique tanto visus ego solus tibi
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere vincens omne femineum genus,
o maius ausa matre monstrifera malum
genetrice peior! illa se tantum stupro
690contaminavit, et tamen tacitum diu
crimen biformi partus exhibuit nota,
scelusque matris arguit vultu truci
ambiguus infans - ille te venter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
695quos hausit et peremit et leto dedit
odium dolusque - genitor, invideo tibi:
Colchide noverca maius hoc, maius malum est.
Phaedra
Et ipsa nostrae fata cognosco domus:
fugienda petimus; sed mei non sum potens.
700te vel per ignes, per mare insanum sequar
rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;
quacumque gressus tuleris hac amens agar -
iterum, superbe, genibus advolvor tuis.
Hippolytus
Procul impudicos corpore a casto amove
705tactus - quid hoc est? etiam in amplexus ruit?
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
en impudicum crine contorto caput
laeva reflexi: iustior numquam focis
datus tuis est sanguis, arquitenens dea.
Phaedra
710Hippolyte, nunc me compotem voti facis;
sanas furentem. maius hoc voto meo est,
salvo ut pudore manibus immoriar tuis.
Hippolytus
Abscede, vive, ne quid exores, et hic
contactus ensis deserat castum latus.
715quis eluet me Tanais aut quae barbaris
Maeotis undis Pontico incumbens mari?
non ipse toto magnus Oceano pater
tantum expiarit sceleris. o silvae, o ferae!
Nutrix
Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
720regeramus ipsi crimen atque ultro impiam
Venerem arguamus: scelere velandum est scelus;
tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
ausae priores simus an passae nefas,
secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
725 Adeste, Athenae! fida famulorum manus,
fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
instat premitque, mortis intentat metum,
ferro pudicam terret - en praeceps abit
ensemque trepida liquit attonitus fuga.
730pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius
recreate. crinis tractus et lacerae comae
ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
perferte in urbem! - Recipe iam sensus, era.
quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
735mens impudicam facere, non casus, solet.
| chorus II |
|