Jump to content

Phaedra/III

E Wikisource
 chorus II chorus III 

Scaena I

[recensere]

[Theseus. Nutrix.]

[recensere]

Theseus
 835 Tandem profugi noctis aeternae plagam
vastoque manes carcere umbrantem polum,
et vix cupitum sufferunt oculi diem.
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
paremque totiens libra composuit diem,
 840ambiguus ut me sortis ignotae labor
detinuit inter mortis et vitae mala.
pars una vitae mansit extincto mihi,
sensus malorum; finis Alcides fuit,
qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,
 845me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
sed fessa virtus robore antiquo caret
trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
 850    Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?
expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
in limine ipso maesta lamentatio?
hospitia digna prorsus inferno hospite.
 
Nutrix
Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
 855fletusque nostros spernit ac morti imminet.
 
Theseus
Quae causa leti? reduce cur moritur viro?
 
Nutrix
Haec ipsa letum causa maturum attulit.
 
Theseus
Perplexa magnum verba nescioquid tegunt.
effare aperte, quis gravet mentem dolor.
 
Nutrix
 860Haut pandit ulli; maesta secretum occulit
statuitque secum ferre quo moritur malum.
iam perge, quaeso, perge: properato est opus.
 
Theseus
Reserate clausos regii postes laris.
    O socia thalami, sicine adventum viri
 865et expetiti coniugis vultum excipis?
quin ense viduas dexteram atque animum mihi
restituis et te quidquid e vita fugat
expromis?
 

Scaena II

[recensere]

[Theseus. Phaedra. Nutrix (muta).]

[recensere]

Phaedra
          Eheu, per tui sceptrum imperi,
magnanime Theseu, perque natorum indolem
 870tuosque reditus perque iam cineres meos,
permitte mortem.
 
Theseus
          Causa quae cogit mori?
 
Phaedra
Si causa leti dicitur, fructus perit.
 
Theseus
Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
 
Phaedra
Aures pudica coniugis solas timet.
 
Theseus
 875Effare: fido pectore arcana occulam.
 
Phaedra
Alium silere quod voles, primus sile.
 
Theseus
Leti facultas nulla continget tibi.
 
Phaedra
Mori volenti desse mors numquam potest.
 
Theseus
Quod sit luendum morte delictum indica.
 
Phaedra
 880Quod vivo.
 
Theseus
          Lacrimae nonne te nostrae movent?
 
Phaedra
Mors optima est perire lacrimandum suis.
 
Theseus
Silere pergit. - verbere ac vinclis anus
altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
Vincite ferro. verberum vis extrahat
 885secreta mentis.
 
Phaedra
          Ipsa iam fabor, mane.
 
Theseus
Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis
subito coortas veste praetenta optegis?
 
Phaedra
Te te, creator caelitum, testem invoco,
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
 890ex cuius ortu nostra dependet domus:
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: vim tamen corpus tulit.
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
 
Theseus
Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
 
Phaedra
 895Quem rere minime.
 
Theseus
          Quis sit audire expeto.
 
Phaedra
Hic dicet ensis, quem tumultu territus
liquit stuprator civium accursum timens.
 
Theseus
Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
regale patriis asperum signis ebur
 900capulo refulget, gentis Actaeae decus.
sed ipse quonam evasit?
 
Phaedra
          Hi trepidum fuga
videre famuli concitum celeri pede.
 
Theseus
Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moves,
 905unde ista venit generis infandi lues?
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
 910odisse Veneris foedera et castum diu
vulgare populis corpus. o taetrum genus
nullaque victum lege melioris soli!
ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
generisque leges inscius servat pudor.
 915    Ubi vultus ille et ficta maiestas viri
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
morumque senium triste et affectus graves?
o vita fallax, abditos sensus geris
animisque pulcram turpibus faciem induis:
 920pudor impudentem celat, audacem quies,
pietas nefandum; vera fallaces probant
simulantque molles dura. silvarum incola
ille efferatus castus intactus rudis,
mihi te reservas? a meo primum toro
 925et scelere tanto placuit ordiri virum?
iam iam superno numini grates ago,
quod icta nostra cecidit Antiope manu,
quod non ad antra Stygia descendens tibi
matrem reliqui. Profugus ignotas procul
 930percurre gentes: te licet terra ultimo
summota mundo dirimat Oceani plagis
orbemque nostris pedibus obversum colas,
licet in recessu penitus extremo abditus
horrifera celsi regna transieris poli
 935hiemesque supra positus et canas nives
gelidi frementes liqueris Boreae minas
post te furentes, sceleribus poenas dabis.
profugum per omnis pertinax latebras premam:
longinqua clausa abstrusa diversa invia
 940emetiemur, nullus obstabit locus:
scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
huc vota mittam: genitor aequoreus dedit
ut vota prono terna concipiam deo,
et invocata munus hoc sanxit Styge.
 945    En perage donum triste, regnator freti!
non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
adeatque manes iuvenis iratos patri.
fer abominandam nunc opem gnato, parens:
numquam supremum numinis munus tui
 950consumeremus, magna ni premerent mala;
inter profunda Tartara et Ditem horridum
et imminentes regis inferni minas,
voto peperci: redde nunc pactam fidem. -
genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
 955nunc atra ventis nubila impellentibus
subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
effunde pontum, vulgus aequoreum cie
fluctusque ab ipso tumidus Oceano voca.
 
 

 chorus II chorus III