O, amice Phaedre, quonam et unde? Phae. Α Lysia, o Socrates, Cephali filio. pergo autem, deambulandi gratia, extra urbem. Plurimum enim tempus cum eo sedens a matutino ad hanc usque horam illic constiti. a tuo autem meoque sodali Acumeno persuasus, deambulando exerceor. quod quidem exercitationis genus facilius salubrius ille, quam currendi certamen existimat. So. Probe ille quidem, o amice, movet. at enim Lysias erat, ut videtur, in urbe. Phae. Erat. nam apud Epicratem divertit in hanc Olympo proximam Morychi domum. So. Quid rei agebatur illic? an videlicet orationis epulo Lysias vos accepit? Phae. Scies, modo tibi otium sit progredienti una mecum audire. So. Quid vero? nonne putas me iuxta Pindarum, negotio etiam anteferre, tuam et Lysiae collocutionem audire? Phae. Perge igitur. So. Dicas modo. Phae. Atqui disputatio illa, o Socrates, tuis auribus congrua. sermo namque fuit, qui habitus est, nescio quo modo, amatorius: scripserat enim Lysias elaboratam et luculentam orationem, non pro amatore quidem; sed ex hoc ipso artificiosa erat et compta oratio, quod aiebat non amanti potius, quam amanti, esse gratificandum. Soc. O generosum virum! utinam scriberet, inopi potius, quam opulento, et seni quam iuveni, et in ceteris omnibus ita affecto, ut ego et nostrum complurimi sumus, esse gratificandum. ita enim urbana et publice utilis foret oratio. Me tamen cupido tanta cepit audiendi, ut, si Megaras usque deambulando proficiscare, atque Herodici more, ubi ad murum accesseris, protinus inde recedas, non te relinquam. Phae. Quid ais optime Socrates? an non putas quae Lysias multo tempore per otium composuit disertissimus omnium, qui nunc sunt, scribendi, ea me rudem, ita ut illo dignum est, atque referre meminisse? permultum certe absum. atqui mallem equidem id mihi, quam multum auri adesse. So. O Phaedre, si ego Phaedrum ignoro, mei quoque oblitus sum. sed horum sane neutrum est. id enim certe scio, quod non semel tantum ille Lysiae sermonem audivit, sed iussit saepius recenseri. Lysias autem parebat libens. Nec vero Phaedro id satis: verum sumpto demum libro, quae maxime cupiebat, consideravit. quod cum fecisset, illic a matutino assiduus, deambulaturus abscessit, per canem, ut equidem reor, memoriae mandans, nisi forte prolixior erat ratio. Tendebat autem modo extra muros, ut ea ipsa meditaretur. obvians vero homini sermonum amore insano, eo conspecto laetatus est, quia congaudentem coëxultantemque foret habiturus, ac pergere una iussit. deinde vero, ab homine ipso sermonum avido rogatus dicere, simulabat gravari, quasi non cuperet referre: tandem vero etsi nemo sponte audire vellet, erat ad audiendum illata vi coacturus. Te ergo, Phaedre, rogarim, quod etiam non rogatus facturus es, mihi nunc ut facias. Phae. Satius est igitur, utcumque possum, dicere. videris enim non prius dimissurus, quam pro viribus dixero. So. Vere nimium tibi videor. Phae. Sic igitur faciam. sed enim verba quidem ipsa, o Socrates, non edidici; sententias autem paene omnium, quibus amantem ostendit a non amante differre, teneo equidem, easque breviter referre tibi per ordinem pergo. So. Ostende, amabo, prius, quid in sinistra habes sub pallio. suspicor enim, te librum ipsum habere. id si sic est, ita cogita, me quidem te magni facere: attamen, praesente Lysia, me tibi auditorem praebere non est consilium. sed age, ostende. Phae. Desistas. magna de spe me deiecisti, o Socrates, quam in te habui, quasi ingenium una tecum exercitaturus. Sed ubi vis sedentes legamus? So. Huc circa Ilissum fluvium divertamus. postea, ubi videbitur, sedentes requiscemus. Phae. Peropportune decalceatus sum: nam tu quidem semper. facile igitur nobis erit per aquulam ipsam vadere, et non iniucundum, praesertim hac anni hora atque diei. So. Perge igitur, et simul conspice, ubi sedeamus. Phae. Vides illam altissimam platanum? So. Video. Phae. Ibi et umbra, et ventus modicus, et mollis herba, ubicunque sedere vel etiam recumbere velimus. So. Perge igitur. Phae. Dic mihi, o Socrates, nonne hic olim fertur Boreas ab Ilisso Orithyiam rapuisse? So. Fertur quidem. Phae. An non hinc grata, pura, et nitida apparet aquula, puellarumque apta ludis? So. Nequaquam: sed paulo inferius ad duo vel tria stadia, ubi Dianae templum offendimus. atque ibidem ara quaedam est Boreae. Phae. Non adeo novi. sed dic per Iovem, Socrates, tunc hanc fabulam putas veram fuisse? So. Iam si non putarem, ut sapientes, absurdus non essem: deinde rem commentans, ventum Boreae dicerem proximis e petris, cum Pharmacia ludentem Orithyiam deiecisse: atque ita mortuam, raptam hinc a Borea fingi, vel ex Aereopago. est enim et alia fama, non ex hoc loco, sed ex illo raptam fuisse. Ego autem, o Phaedre, iucunda quidem haec existimo, sed curiosi nimium atque anxii, nec porro fortunati viri, si nihil ob aliud, at ob id ipsum quod ei necesse sit Centaurorum et Chimerae formam interpretari. atque etiam confluit turba Gorgonum et Pegasorum, aliarumque monstrosarum multitudo formarum. Itaque si quis ista non ita, ut narrantur, esse credat, sed ad convenientem sensum singula velit traducere, rustica quadam sapientia fretus, otio nimium indigebit. mihi vero ad haec otium non est, ob eam, o amice, causam, quia nondum queo, secundum Delphicum praeceptum, me ipsum cognoscere. ridiculum igitur puto, cum mea ipse ignorem, aliena perscrutari velle. Quare his dimissis, atque existimationi, quam de his paulo ante narrabam, fide adhibita, non ipsa quidem, se me ipsum considero, utrum ego sim bestia aliqua Typhone multiplicior ardentiorque et furiosior: sive placatius quoddam et simplicius animal divinae cuiusdam mitisque sortis natura particeps. At, o amice, nonne haec, ad quam inter loquendum pervenimus, ea erat arbor, ad quam nos ducebas? Phae. Haec certe ipsa. So. Per Iunonem, praeclara deductio. nam platanus ista patulis admodum ramis et procera est, et altitudo viticis illius, quem castum vocant, opacitasque pulchra nimium et amoena, ac praecipuum nunc habet florescendi tempus, ut omnis circum locus suavitate compleatur odoris. fons quoque nitidissimus sub platano fluit aquae nimium frigidae, ut ex tactu pedis coniectare licet: quem sculptae hic puellae caeteraque imagines Nymphis et Acheloo sacrum esse testantur. An non advertis praeterea, quam iucunda et dulcis hic aura spiret? aestivum insuper quiddam et canorum cicadarum subresonat choro. Sed omnium ornatissimum est, herbam ipsam aspicere, ut in prato suaviter acclivi recumbentis caput sit molliter suscipere apta. Itaque tu perquam optime me quasi hospitem deduxisti, o amice Phaedre. Phae. O admirabilis vir, absurdissimus quidam videris: et profecto, quod ais, hospiti cuidam deducto, non incolae, similis es: ita neque fines nostros transisse unquam, neque extra moenia ipsa egressus appares. So. Ignosce mihi, optime Phaedre. nam discendi cupidus sum. agri vero et arbores nihil docere me possunt, sed homines, qui in urbe versantur. Tu autem videris mihi exeundi incitamentum invenisse. ut enim famescentibus animalibus frondes aut fructus porrigentes, ea ducunt, ita tu mihi librum porrigens, per totam Atticam, et alio, quo velis, perduceres. Iam igitur cum huc pervenerimus, recumbere mihi placet. tu autem in qua potissimum figura videbitur commodissime posse legere, ea assumpta leges. Phae. Audi igitur. Mearum quidem rerum status sic se habet, et id maxime nobis, ut audisti, conducturum puto. Arbitror autem, me non minus ob id abs te, si quid petiero, consequi debere, quod amore tui captus minime sum. nam amatores cum primum libidinem expleverunt, collati beneficii poenitet: eos vero, qui amore irretiti non sunt, poenitet nunquam. non enim coacti, sed sponte, ut optime de suis rebus consultarunt, pro rerum suarum facultate beneficia contulere. Praeterea amatores mente quandoque revolvunt, quam negligenter res suas propter amorem administraverint, et quae suo damno contulerint beneficia, quosve labores subierint: ideoque dignam amatis gratiam retulisse existimant. Sed hi, qui amore decepti non sunt, neque rei domesticae negligentiam, neque labores praeteritos, neque propinquorum discordias se incurrisse amici causa conqueruntur. Quamobrem tantis malis sublatis, nihil aliud restat, nisi ut prompti sint ad omnia, quae grata illis fore existiment, peragenda. Aiunt plerique, amatores iccirco pluris facere oportere, quod maxima erga amatos caritate devincti sint, semperque parati, tum dictis, tum factis amatis obsequi, etiamsi ex hoc ceteros omnes offenderint. quorum sententiam veram non esse, hinc facile coniectamus, quod, translata ab aliis in alios benevolentia, posteriores amatos prioribus anteponunt: ac si recentiores iusserint, superiores hostiliter insequuntur. Atqui quanam ratione decet tale quid illi concedere, quia ea calamitate affectus est, quam nunquam expertus quisquam concesserit? Enimvero et ipsi insanire potius, quam sapere, confitentur, et nosse praeterea insaniam suam, sed continere se minime posse. At vero qui sapiunt, quonam pacto eorum, qui sic affecti sunt, consilia voluntatesque probabunt? Praeterea si ex amantibus optimum eligere velis, ex paucis tibi optio dabitur: sin autem ex aliis commodissimum tibi sodalem quaesiveris ex multis sane licebit eligere. Maior vero spes est, hominem amicitia tua dignum inter multos, quam inter paucos, repertum iri. Si igitur ex legum constitutione publicam vereris infamiam, meminisse oportet, amatores, qui ita se amandos censent, ut ipsi alios amant, solere palam, quod non frustra invigilaverint, gloriari: eos vero, qui non amant, quoniam continere se possunt, solere quod optimum est, potius quam rumorem multitudinis quaerere. Adde, quod vulgus, cum sentiat amatores amatos sequi, assidue in omnibus obsequi, suspicatur, ne turpis eos cupiditas ceperit, aut forte iam capiat: non amantium vero familiaritatem improbare non audet. scit enim, necessarium esse, homines invicem, vel amicitiae, vel commoditatis alicuius causa, saepe versari. Proinde si te metus invaserit putantem difficile fore, ut maneat amicitia, immo, simultate orta, accidere communem utrisque iacturam: te vero concedente ea, quae multi facis, maxime laesum iri: non iniuria amatores valde timebis. multa enim illos offendunt, atque omnia in sui detrimentum accidere arbitrantur. quapropter amatos versari inter alios prohibent, metuentes, ne divites eos opibus superent, aut docti viri intelligentia praestent: atque omnino, si qui egregium aliquid in se habere videantur, ab iis amatos procul arcere conantur. ita, ut ab iis abstineant, persuadentes, amicis omnibus privant. Tu vero, si rerum tuarum ratione habita, melius, quam illi, deliberaveris, ab eis dissenties, atque abibis. Qui autem amore tui capti non sunt, sed propter virtutem quae oportet efficiunt, aliorum tibi familiaritatem minime invidebunt: sed potius oderint eos, qui tibi haerere noluerint, arbitrantes, ab illis quidem te despici, a familiaribus vero iuvari. Quamobrem multo maior spes est, amicitias ex hoc commercio, quam inimicitias, provenire. Accedit ad haec, quod amantium plurimi prius corpus cupiunt, quam aut mores, aut alia quaevis ad amatum pertinentia, noverint. quo efficitur, ut dubium sit, an exstincta cupiditate in amicitia perseverent. non amantibus autem, qui, cum prius etiam amici essent, non agebant oblectamenti gratia omnia, consentaneum est non adeo ardentem conflari benevolentiam, sed ipsorum officia monumenta futurorum accipi. Quin etiam melior evades, si mihi credideris, quam si amatori praebueris aures. nam amantes praeter modum dicta et facta tua laudibus efferunt: partim quia verentur, ne te offendant, partim quia propter cupiditatis ardorem in iudicando falluntur. talia enim quaedam amor ex se parit: infortunatos quidem, ea etiam, quae aliis molestiam nullam praebent, tristia putare compellit; fortunatos autem, et voti sui compotes, quae laetitia digna non sunt, cogit tanquam iucunda laudare. Quapropter miserari eos magis oportet, quam diligere. Quod si mihi credideris, primo quidem non ad praesentem voluptatem, sed ad futuram utilitatem, familiariter utar, non amori mancipatus, sed mihi ipse imperans: neque ob minimas causas aliquando graves inimicitias suscitabo, immo vero ob maximas vix tandem commotus, involuntaria errata ignoscam, voluntaria emendare et devitare conabor. haec sunt diu duraturae amicitiae argumenta. Si autem tibi in mentem venerit, non posse firmam, nisi ab amore, amicitiam nasci, animadvertere debes, quod hac ratione neque filios multi faceremus, neque parentes, neque fidos eos haberemus amicos, qui non ex amoris huius ardore, sed aliis quibuslibet studiis, facti essent amici. Ad haec, si egenis obsequendum est maxime, convenit omnino, non meliores homines, sed pauperrimos iuvare: maximis enim liberati malis, gratias ingentes habuerunt. in propriis quoque et privatis sumptibus non convocandi amici erunt, sed esurientes et supplices. hi enim beneficium maximi facient, te sectabuntur, ad fores opperientur, applaudent, gratias ingentes agent, vota pro te fundent. Ceterum decet forsitan, non egenis maxime indulgere, sed his potius, qui referre gratiam possunt: neque amantibus solum, sed beneficio dignis: neque his, qui forma tua delectantur, sed qui tibi etiam seni profuturi sint: nec illis, qui voti sui compotes facti, palam sese iactabunt, sed qui verecundi tacebunt: neque illis, qui breve ad tempus te colent, sed qui per omnem vitam similiter diligent: neque illis, qui exstincto cupiditatis ardore, inimicitiarum occasiones inquirent, sed qui forma deflorescente, virtutem suam constantiamque ostendent. Tu igitur, quae dixi, memento, atque id cogita, quod amantes ab amicis increpantur, quasi turpe quiddam sit amor. at eos, qui non amant, nullus familiarium ob id vituperat, quod hoc pacto male sibi ipsi consulant. Forsitan me rogabis, numquid omnibus non amantibus obtemperare te moneam. ego autem puto, neque ipsum quidem amatorem iussurum esse, te erga omnes amantes hanc eandem mentem habere. neque enim accipienti, id pari gratia dignum: neque tibi, ceteros latere volenti, similiter facile. oportet autem, iacturam quidem ex hoc nullam, utilitatem vero ad utrosque aliquam provenire. Ego iam dicta sufficere arbitror: si quid autem tibi addendum videtur, interroga. Quid tibi videtur, o Socrates? nonne mirifice orationem hanc et in aliis rebus, et in verbis compositam esse? So. Mirum in modum, o amice, ita ut obstupuerim. atque ita, o Phaedre, propter te affectus sum, dum te respicerem, quia mihi videbare in legenda oratione gestire. putans ergo, te talia magis quam me cognoscere, tibi obsecutus, una cum divino isto tuo capite ipse quoque perbacchatus sum. Phae. Siccine tibi videtur iocandum? So. Ego tibi iocari videor? an non serio loqui? Phae. Nullo modo, o Socrates. sed verum dic, per Iovem amicabilem, putas quenquam Graecorum hac ipsa de re plura atque maiora dicere posse? So. Quid vero? laudandum scriptorem eo solum censemus, quia ea dixerit, quae oportuerit? ac non eo solum, quia dilucide, et rotunde, et eleganter singula verba posuerit? si enim vis, tui gratia concedendum est. nam me quidem ob ignaviam meam et imperitiam latuit. eloquentiae enim dicentis solum intendi: ad id vero nec Lysiam quidem ipsum sufficere se existimare putabam. Profecto mihi visus est, o Phaedre, nisi tu aliud dicas, bis et ter eadem repetisse, quasi deesset illi copia eadem de re multa dicendi, vel quasi nulla sibi de hoc cura esset. ac mihi visus est sese ostentare, quod posset eandem rem aliter et aliter dicendo utroque modo luculenter dixisse. Phae. Nihil ais, o Socrates. hoc enim maxime oratio habuit. nam quae erant in re, de quibus commode dici posset, eorum nihil praetermissum est, ut praeter illa, quae ab hoc dicta sunt, nemo eadem de re plura aut probabiliora dicere possit. So. Id ego non tam amplius confiteri possum. prisci enim sapientesque viri et mulieres, qui de his dixerunt scripseruntque, redarguent me, si tui gratia id concessero. Phae. Quinam isti? et ubi tu meliora audisti? So. In praesentia quidem non satis memini: sed profecto alicubi quaedam audivi, vel Sapphus pulchrae, vel sapientis Anacreontis, vel scriptorum aliorum. Unde vero hoc ipse coniecto? quia plenum, o beate, mihi sentio pectus aliorum et non deteriorum, quae dici possunt. quod vero a me ipso nihil tale cognoverim, intelligo, meae inscitiae conscius. Restat igitur, me instar vasis haec ex aliorum fontibus hausisse, sed iterum ob ruditatem meam, et quomodo, et a quibus perceperim, oblitum esse. Phae. O generose, optime dixisti. a quibus enim acceperis, et quomodo, neque etiam si iussero , dicas. At illud dicas, quod profiteris, rursus habere te plura et praestantiora his, quae a Lysia scripta sunt. Quod si feceris, ab istis abstinens, auream tibi promitto in Delphis statuam aequilibrem, quod novem principes solent, non meam solum, sed tuam etiam, ponere. So. Amicissimus es, et revera aureus, o Phaedre, si me dicere putas Lysiam omnino aberravisse, ac posse praeter haec omnia meliora alia dici. hoc enim ne deterrimo quidem scriptori arbitror evenire. Principio, quantum attinet ad id, de quo sermo habetur, putasne aliquem, probare volentem, non amanti magis, quam amanti, gratificandum esse, nisi probaverit, non amantem prudentem esse, amantem vero insanum, et illum quidem laudaverit, hunc vituperaverit, quae sane necessaria sunt, alia deinde quae dicat habiturum? Sed existimo, haec talia dimittenda scriptoribus et concedenda sunt; nec inventionem horum, sed dispositionem, esse laudandam. at illorum, quae non sunt necessaria, et difficulter reperiuntur, non dispositionem solum, sed inventionem etiam, laudandam puto. Phae. Concedo, quod ais. mediocriter enim dixisse videris. faciam igitur et hoc ipse modo. amantem enim, quam non amantem, magis aegrotare, praesupponere tibi permittam. in aliis autem si plura et praestantiora, quam Lysias, dixeris, iuxta Cypselidas in Olympia aureus stabis. So. Serio id accipis, o Phaedre, quod virum tibi dilectissimum reprehendi. ego vero tecum iocabar: ac me putas revera hoc aggressurum esse, ut aliud quiddam praeter illius sapientiam dicam ornatius. Phae. Hac de re, o amice, in easdem ansas pervenisti. dicendum tibi est omnino, utcunque poteris. Cave igitur ne molestum illud comoedorum aggressi eadem nobis vicissim rependere compellamur, neve illud me dicere cogas: Si ego, o Socrates, Socratem ignoro, mei quoque ipsius oblitus sum: et Cupiebat quidem, sed simulabat gravari. Demum ita cogita, non esse nos prius abituros hinc, quam tu dixeris, quae habere aiebas in pectore meliora. Sumus enim soli, et quidem in solitudine, ego autem iunior, et robustior. Ex his omnibus intellige, quid dicam: nec velis coactus potius, quam sponte, loqui. So. At enim, o beate Phaedre, ridiculus ero, si ipse rudis cum optimo illo scriptore contendero, ac de rebus eisdem ex tempore disputavero Phae. Scis, ut se res habet? missa istaec facias mecum. ferme enim inveni, per quae te compellam. So. Ne dicas, obsecro. Phae. Ne dicam? immo vero iam dico. Ad iusiurandum me vertam. Iuro enim tibi per aliquem Deum, vel, si vis, per hanc platanum, nisi tu dicas in eius conspectu, me nunquam posthac cuiusquam orationem tibi ostensurum esse, vel nuntiaturum. So. Papae, o sceleste, quam pulchre reperisti, qua ratione virum orationis avidum ad quidvis agendum compelleres! Phae. Quid ergo, cum talis sis, tergiversaris? So. Minime amplius, quandoquidem tu ita iurasti. qui enim quirem ab hac mensa abesse? Phae. Dic igitur. So. Scis, quid agam? Phae. Qua de re dicis? So. Obvolutus dicam, ut celerius transcurram sermonem, nec, ad te respiciens, ob pudorem impediar. Phae. Dicas modo: alia, ut vis, ita facias. So. Sic agite, o Musae Ligiae i. Camoenae, sive propter speciem cantus, sive propter musicum genus illud Ligium et canorum hoc habetis cognomen, meum adiuvate sermonem, quem me dicere optimus iste compellit: ut eius sodalis, qui primo huic sapiens videbatur, nunc magis etiam videatur. Erat puer quidam, immo vero adolescentulus, egregia indole praeditus: huic autem erant amatores complurimi: quorum unus, vir sane versutus, cum nihilo minus quam ceteri eum amaret, puero, se non amare, suasit. quandoque vero cum obsequium sibi ab eo peteret, probavit, non amanti potius, quam amanti, gratificandum, atque ita inquit: In omnibus, o puer, unicum principium iis, qui bene consulere volunt, est intelligere, quid illud sit, de quo consultatur, vel omnino aberrare necesse. plerosque vero latet, quod nesciant rei substantiam. tanquam igitur scientes, in disceptationis principio non declarant: procedentes vero, quod par est, consequuntur, ut nec sibi, nec aliis consentanea loquantur. Tibi igitur et mihi ne accidat, quod in aliis damnamus, postquam discrepatio est, utrum amanti potius, vel non amanti in amicitiam sit eundum: quid amor ipse sit, et quam vim habeat, definitione ex consensu posita cognoscamus; atque ad id respicientes referentesque consideremus, emolumentumne, an detrimentum afferat. Quod igitur cupiditas quaedam sit amor, omnibus manifestum: quod vero etiam qui non amant, pulchra seu bona cupiunt, non ignoramus. Ut igitur quo amans a non amante discernitur, intelligamus, scire oportet, duas in unoquoque nostrum ideas esse dominantes atque ducentes, quas sequimur, quocunque ducunt. Altera quidem est innata nobis voluptatum cupiditas: altera vero, acquisita opinio, optimi affectatrix. Hae autem in nobis quandoque consentiunt, quandoque in seditione et discordia sunt: et modo haec, modo altera pervincit. Quando igitur opinio ad id, quod optimum est, ratione ducit ac superat, haec ipsa vivendi potestas temperantia nominatur. Quando vero cupiditas absque ratione ad voluptates trahit, nobisque imperat, imperium istud libido vocatur. libido autem cum multiformis sit multarumque partium, multas utique appellationes habet: et harum formarum quae maxime in aliquo exuberat, sua illum appellatione nominatum reddit, nec ullum suis decorum aut dignum tribuit cognomentum. circa cibos enim superatrix rationis, et aliarum cupiditatum cupiditas, ingluvies appellatur: et eum, qui hanc habet, hac ipsa appellatione nuncupatum reddit. Rursus quae circa ebrietates tyrannidem exercet, ac eum, quem possidet, hac ducit, patet quod habebit cognomen. atque alia horum germana, et germanarum cupiditatum nomina, ubi aliqua maxime dominatur, quomodo ponenda sint, manifestum est. Cuius autem gratia superiora omnia diximus, fere iam patet: sive tamen dicatur, magis, quam si praetermissum sit, patebit. Nam cupiditas absque ratione, quae superat opinionem ad recta tendentem, rapitque ad voluptatem formae, et a cognatis cupiditatibus circa corporis formam vehementer corroborata, pervincit et superat, a romis, id est, robore et vehementia, eros, id est, amor, appellata est. Num tibi, o amice Phaedre, quemadmodum mihi, videor divinum quiddam passus fuisse? Phae. Profecto quidem, o Socrates, praeter solitum profluens quaedam amplitudo te cepit. So. Silentio igitur me audi. nam revera divinus hic videtur locus. quare si saepius Nymphis procedente sermone corripior, ne mireris. ea certe, quae modo canebam, a dithyrambis non multum distant. Phae. Verissima narras. So. Horum quidem tu causa es. sed audi cetera, ne abeat id, quod supervenit. Haec vero Deo curae erunt. nos disputando ad puerum revertamur. Age igitur, o optime, quid sit id, de quo consulitur, dictum et definitum est. respicientes ergo ad hoc, quod reliquum est, videamus, quid emolumenti, vel damni ab amante, et non amante, et, qui obsequitur, sit merito proventurum. Hominem libidini mancipatum, et voluptatibus servientem, necesse est amatum suum pro viribus sibi quam iucundissimum reddere. Aegrotanti vero quidquid non repugnat, iucundum: quod vero melius, aut aequale, molestum. Quare neque praestantiorem, neque parem amator amatum sponte unquam patietur esse: inferiorem autem indigentioremque, quoad poterit, semper efficiet. Deterior ignorans sapiente, forti timidus, ineptus ad dicendum rhetorico, hebes acuto. Haec et plura insuper animi mala cum natura insunt vel fiunt amato, gaudet amator, atque alia insuper inferre conatur: alioquin voluptate privatur. Invideat ergo necesse est amator amato, atque eum ab omni consuetudine studioque, unde vir excellens evadere possit, amovens, vehementer officiat. maxime tamen ex privatione illius obest, quod prudentissimum efficit. Prudentissimum, vero divina facit philosophia, a qua amator procul abducere amatum compellitur, metuens, ne ab eo, si fiat sapientior, contemnatur. denique omnia efficit, quibus ille omnium ignarus evadat, admireturque amantem. qualis cum fuerit, amatori quidem iucundissimus erit, sibi autem ipsi perniciosissimus. Atque ita in his, quae ad intelligentiam pertinent, noxia est. cum amatore consuetudo. Posthac videndum, quo pacto is, qui bono dulce anteponere cogitur, corpus illius, quem amat, si commissum sibi fuerit, sit curaturus. Optabit profecto corpus non solidum, sed molle. et delicatum, non sub sole, sed umbra nutritum: quod procul a periculis et laboribus siccisque sudoribus, muliebri et delicato victu fuerit educatum, coloribus alienis extraneisque ornamentis ex propriorum defectu ornatum, ceterisque horum similibus consuetum. quae omnia cum prolixius recensere indignum sit, summatim in praesentia concludemus, ut reliqua prosequamur. Talem sane corporis habitum in proeliis et quavis alia ingenti necessitate hostes quidem audacter invadunt, amici autem ipsique amatores huic maxime metuunt. Sed hoc iam, tanquam manifestum, dimittendum est: deinceps vero dicendum, quid nobis emolumenti, vel damni in rebus externis, amantis familiaritas et custodia praebeat. Atqui hoc omnibus, amatori praesertim, est manifestum, quod amicissima carissimaque et divinissima possessione orbam fieri amatum desiderat. parentibus enim, necessariis, amicis privari eum exoptat, existimans, eos dulcissimae ipsius cum amato consuetudini impedimento fore. Puerum praeterea, vel auri, vel cuiusvis possessionis, ditissimum, neque facile capi posse putat; neque, si captus fuerit, detineri. quamobrem necesse est amatorem, tanquam invidum, amati prosperitate dolere, adversitate gaudere. Quin etiam sine uxore, sine filiis, sine domo diu exoptat vivere adolescentem, cupiens plurimum tempus propria dulcedine perfrui. Sunt alia quoque mala: sed horum plurimis in ipso statim principio daemon aliquis voluptatem immiscuit: veluti adulatori, gravissimae bestiae, maximaeque calamitati, inseruit natura oblectamentum aliquod non inconcinnum. vituperabit quoque scortum aliquis, utpote noxium, et alia huiusmodi animalia atque studia, quae nos ad praesens delectare consueverunt. Amans vero, praeterquam quod noxius est, etiam sua consuetudine omnium molestissimus. pares enim cum paribus veteri proverbio iucundissime congregantur. nam aequalitas temporis, cum ad aequales voluptates propter similitudinem trahat, amicitiam parit. verumtamen his etiam nimiam satietatem affert. Proinde necessitas omnibus in rebus cuique gravis est: quae quidem simul cum dissimilitudine in amante ad amatum est maxime. iuniori enim senior adhaerens, neque die ulla, neque nocte ab eo sponte recedit, sed necessitate et furore rapitur, qui illum quidem voluptatum ilecebris trahit videntem, audientem, tangentem, et omnino amatum sensu quolibet attingentem, ita ut ingenti cum voluptate illi assidue obsequatur. Amatum vero qua voluptate, quove solatio aequale tempus adeo detinebit, ut extrema molestia non vexetur? eum faciem senilem deformemque aspiciat, ceteraque similiter, quae non factu solum, verum etiam auditu, molesta sunt, necessitate quadam ad ipsum captandum semper proposita, dum sedulis passim insidiis observatur, auditque importunas immoderatasque tum laudes, tum vituperationes, quibus amans ipsum prosequitur: quae in sobrietate quidem intolerabiles sunt, in ebrietate vero non intolerabiles solum, verum etiam ob nimiam aperte loquendi licentiam turpissimae. Praeterea, dum amat, perniciosus et importunus est: cum vero amare desierit, in posterum infidus adversus illum, quem multis iuramentis, precibus, atque promissis vix tandem induxerat, ut praemiorum spe infestam eius consuetudinem sustineret. Demum, cum rependere deceat, principem alium in se ac praesidem accipit, mentem temperantiamque pro amore atque insania: factusque iam alius, amatum latet. tunc amatus, eorum, quae dicta quondam et facta sunt, memor, beneficiorum gratiam exigit, putans cum eodem verba se facere: sed alter ob verecundiam neque audet mutatum esse se confiteri, neque invenit, qua ratione prioris illius principatus insani iuramenta et promissa persolvat, mentis iam et temperantiae compos effectus, ne, si eadem, quae et, antea, fecerit, similis idemque, ac fuerat ante, rursus evadat. Hoc efficitur, ut qui ante amaverat, iam aufugiat, mutatusque abeat, quasi testa in adversum cadente: alter vero persequi cogatur, graviter ferens, ad imprecationesque conversus. qui sane ab initio deceptus est, cum ignoraverit, non decuisse, amanti necessario amenti gratificari, immo homini multo magis ab amore libero mentemque habenti: alioquin necessarium fore, se ipsum committere homini infido, moroso, invido, molesto, pernicioso ad rerum possessionem, pernicioso ad corporis habitum, longe vero ad animi disciplinam perniciosissimo, qua quidem nihil apud Deos et homines revera aut est, aut erit unquam venerabilius. Haec, o puer, consideranda sunt, atque illud insuper animadvertendam, amatoris amicitiam non benevolentia ulla, sed aviditate quadam expletionis, quasi fame, constare. Ut lupus ipse agnum, puerum sic ardet amator. Hoc illud est, quod praedixeram, o Phaedre: nec dicentem me ulterius audies, sed iam finem habeat sermo. Quanquam putabam, dimidium disputationis transactum esse, ac restare tantundem de non amante dicendum, quod illi potius indulgere deceat, ad idque quot illi bona insunt, enumeranda. Phae. Cur ergo desistis, o Socrates? So. Animadvertisti, Phaedre, carmina me iam, non dithyrambos amplius canere, quamvis in vituperando mea versetur oratio? quod si laudare alterum pergam, quid facturum me putas? An non sentis, a Nymphis, tum opera tua, tum divina providentia, me afflari? Quare summatim dico, tot bona inesse alteri, quot mala in allero numeravimus. Sed quid multis opus est verbis? de utrisque enim sufficienter est dictum: atque ita, quod decet, fabula patietur. Ego iam transmisso flumine abeo, priusquam ad maius aliquid abs te compellar. Phae. Nondum, o Socrates, priusquam aestus abscedat. an non vides, ut iam plane meridies sit, in qua hora intentus est calor? sed interim morantes, ac de his, quae diximus, colloquentes, cum primum refrixerit, tunc abeamus. So. Divinus es circa sermones, o Phaedre, ac vere mirabilis. arbitror equidem, orationum, quae tuis temporibus habitae sunt, neminem pluribus auctorem causamque fuisse, quam te, sive ultro dicendo, sive quoquo modo alios compellendo. Simmiam Thebanum excipio: alios vero longe antecellis. et nunc videris causa fuisse, ut aliqua a me oratio habeatur. Phae. Non tu bellum sane denuntias. sed quonam modo, et quae oratio? So. Cum flumen transiturus essem, daemonium, et solitum mihi fieri signum, factum est: quod sane quoties accidit, quod facturus eram, agere prohibet. hinc vocem audire visus sum, quae abire me vetat, antequam expiaverim, quasi aliquid deliquerim erga Deum. Sum igitur vates quidem, at nequaquam bonus, sed quemadmodum qui male sciunt literas, quantum ad me ipsum sufficiens. clare itaque iam intelligo delictum meum. siquidem, o amice, praesagi quiddam etiam est in animo. me enim commovit et antea, dum loquebar. unde quodammodo verebar, ne, cum forte secundum Ibycum apud Deus deliquerim, apud homines gloriam consequar. Nunc sentio, in quo deliquerim. Phae. Quid est? So. Gravem, o Phaedre, gravem, inquam, sermonem et tu attulisti, et me dicere compulisti. Phae. Quonam pacto? So. Stultum, et quodammodo impium: quo quis gravior esse potest? Phae. Nullus, si tu vera narras. So. Quid enim? Amorem nonne Veneris filium, et Deum aliquem putas? Phae. Dicitur quidem. So. Non tamen a Lysia, neque a sermone tuo, qui per os meum abs te, quasi quadam incantatione demulctum, prolatus est. Si autem est, ut certe est, Deus aut divinum quiddam Amor, malum utique non esset. at sermones de illo, quasi malum esset, habiti sunt. in hoc ergo adversus Amorem deliquimus. atqui valde ineptae disputationes hae nostrae videntur, quamvis urbanae: quae cum nihil sincerum verumque contineant, gloriantur tamen, tanquam plurimum valeant, si homunculis nonnullis deceptis approbentur. mihi igitur, o amice, expiari necesse est. Est autem his, qui confabulando peccant, expiatio quaedam vetus, quam Homerus non novit, sed Stesichorus. oculis enim privatus ob Helenae vituperationem, non ignoravit caecitatis causam, ut Homerus, sed utpote musicus eam agnovit. itaque statim illa fecit carmina, Non verus sermo ille fuit: nec navibus altis Existi fugiens, nec adisti Pergama Troiae. atque ita edito poëmate, quam palinodiam, id est, cantum contrarium, vocant, «confestim visum recuperavit amissum. Ego autem in hoc ero utrisque sapientior, quod, antequam accidat mihi quidquam mali ob Amoris vituperationem, conabor illi palinodiam reddere, et quidem aperto capite, non, ut supra, ob verecundiam velato. Phae. His vero, o Socrates, nihil mihi gratius efficere posses. So. Etenim meministi, o Phaedre, quam impudenter ex libro lectum est, et a me ipso quoque de amatore dictum. Quod si generosus vir aliquis et modestus, qui similem sibi alium amet aut amaverit, nos audiat dicentes, quod amantes ob minimas causas saepe maximas inimicitias suscitant, et invidi amatis perniciosique sunt, homines audire se arbitrabitur in navibus educatos, qui liberalem amorem aliquem nunquam inspexerint, neque ullo modo nobis concedet, quae in Amoris vituperationem adducimus. Phae. Forte per Iovem, o Socrates. So. Hunc ego hominem veritus, et Amorem ipsum metuens, cupio veluti potabili oratione salsum illum auribusque nostris noxium sermonem diluere. Consulo quin etiam Lysiae, ut quam primum scribat, amanti potius, quam non amanti, ex similibus indulgendum. Phae. Ita futurum certo scito. nam postquam tu amatorem laudaveris, necesse erit, Lysiam, ut eadem scribat, a me compelli. So. Credo equidem, quamdiu, qui nunc es, fueris. Phae. Dic age forti animo. So. Eia: ubi mihi puer ille adest, ad quem superiorem sermonem habui, ut hunc etiam audiat? ne, si minus commode audierit, temere non amanti obtemperet. Phae. Is tibi proximus semper adhaeret, quoad cupis. So. Sic ergo, o egregie puer, cogita, priorem sermonem Phaedri Pythocle geniti Myrrhinusii fuisse: sequentem vero Stesichori Euphemi filii, viri amabilis, fore. huius hoc erit exordium: Non verus sermo ille est, qui praesente amatore non amanti magis iubet gratificari; quia amans furit, non amans vero sanus est. si enim simpliciter verum esset, furorem esse malum, recte a nobis dictum fuisset: nunc autem maxima bonorum nobis fiunt per furorem divino quodam munere concessum. nam et quae in Delphis futura praedicit vates, et quae in Dodona sacerdotes, furentes quidem multa ac magna commoda privatim et publice Graecis hominibus attulerunt: sanae vero dum sunt, exigua, aut nulla. Quod si referamus Sibyllam, et alios, quicunque divino usi sunt vaticinio, quam multa praedicentes in futurum profuerint, prolixum nimis extenderemus sermonem, et rem manifestam omnibus proferremus. Illud tamen dignum est testificari, non veteres, qui nomina rebus imposuerunt, non turpe quiddam, neque ignominiosum putaverunt furorem, non enim praeclarissimae arti, qua futurum discernitur, hoc nomen annectentes, eam manicen, id est, furorem nominassent; sed tanquam bonum quiddam sit furor, quando divina sorte provenit, honestae arti nomen huiusmodi indiderunt. at nunc iuniores, isti interiecta T litera, imperite nimium manticen dixerunt. Sane investigationes futuri sanorum hominum per aves et alia ostenta, utpote a coniectura humanae intelligentiae procedentes, mentem historiamque auguralem cognominarunt. quam deinde posteriores, o parvum in magnum vertentes, honestiori vocabulo exornant. Quanto igitur perfectius praestantiusque vaticinium augurali coniectione, et nomen nomine, opusque opere: tanto testificantur antiqui furorem ex Deo profectum, quam humanam prudentiam, praeclarius esse. Atqui adversus morbos et labores maximos, ob antiqua delicta quandoque divina indignatione mortalibus imminentes, gentibus quibusdam alicunde furor adveniens, ac praedicens, quibus opus erat, remedia adinvenit, confugiens ad vota cultusque Deorum: unde expiationes propitiationesque consecutus, incolumem reddidit possidentem et in praesens tempus, et in futurum, absolutionem praesentium malorum recte furenti occupatoque adeptus. Tertia veru a Musis occupatio et furor, suscipiens teneram intactamque anima, suscitat illam atque afflat: unde per cantus aliamque poësin infinita antiquorum gesta exornans, posteros instruit. qui autem absque furore Musarum poëticas ad fores accedit, confidens, arte quadam poëtam se bonum evasurum, inanis ipse quidem, atque eius poësis, prae illa, quae ex furore procedit: qua quidem haec, quae ex prudentia fit, evanescit. Tot equidem, ac etiam plura, divini furoris. praeclara opera referre possum. Quare hoc ipsum ne formidemus: neve alia nos ratio absterreat, ostendens, prudentem et sanum potius, quam concitatum, amicum esse deligendum. at ille insuper ostendat, si potest, ac victoriam reportet, non pro utilitate amantis et amati amorem a Diis esse concessum. Nobis vero nunc ostendendum est contra, pro felicitate maxima huiusmodi furorem a Diis hominibus esse datum. demonstratio autem erit contentiosis quidem incredibilis, sapientibus vero contra. Oportet autem nos prius de natura animae divinae et humanae, affectus et opera intuentes, vera novisse. Hoc vero demonstrationis huius principium sit: Anima omnis immortalis. quod enim semper movetur, immortale est. quod vero aliud movet ab alioque movetur, cum terminum habeat motus, terminum habet et vitae. Solum ergo quod se ipsum movet, quia nunquam se deserit, nunquam cessat moveri: immo vero et aliis, quaecunque moventur, id fons et principium est movendi. Principium autem sine ortu est. ex principio enim necesse est, quidquid generatur, oriri: ipsum autem ex nullo. nam si principium oriretur ex aliquo, ex principio utique non oriretur. Cum vero sit absque ortu, et absque interitu sit necesse est. nam si principium interiret, neque ipsum ex alio, neque ex ipso aliud nasceretur: siquidem ex principio omnia oriantur oportet. Sic ergo principium motus est, quod seipsum movet. hoc autem neque mori neque nasci potest. alioquin omne coelum, omnisque generatio concidat desinatque necesse est, neque rursus unquam constare possit, unde haec motum nacta oriantur. Cum igitur appareat, immortale esse, quod se ipsum movet, animae substantiam et rationem hanc ipsam qui dixerit, non erubescet. omne enim corpus, cui motus extrinsecus incidit, inanime est: cui vero intus ex se ipso id inest, animatum, tanquam haec animae natura sit. quod si ita est, ut non sit aliud quidquam, quod se ipsum moveat, praeter animam, necessario ingenita et immortalis est anima. De immortalitate animae satis est dictum. De idea vero ipsius in hunc modum est dicendum. Quale id omnino sit, divinae penitus prolixaeque narrationis foret: similitudinem vero eius quandam describere, humanae et brevioris. hoc igitur modo dicamus. Similis esto cognatae potentiae subalati currus et aurigae. Deorum equi et aurigae omnes boni sunt, atque ex bonis: aliorum vero, permixti. Principio quidem nostri princeps bigas habenis moderantur: deinde equorum alter bonus et pulcher, et ex talibus; alter contrarius, et ex contrariis. quo fit, ut dura et difficilis necessario sit aurigatio nostra. Qua vero ratione mortale et immortale animal appellatum est, conandum est dicere. Omnis, anima totius inanimati curam habet, totumque percurrit coelum, alias videlicet alias sortita species. Perfecta quidem dum est et alata, sublimis incedit, ac totum gubernat mundum: cui vero alae defluxerint, fertur, quoad solidum aliquid apprehenderit: ubi habitaculum sortita, corpus terrenum suscipit, sese movere apparens propter illius potentiam: animalque totum vocatur, anima simul corpusque compactum, et mortale animal cognominatur. Immortale autem ex nulla ratione discursu percepta, sed quae fingitur: quippe cum neque viderimus, neque satis intellexerimus Deum, immortale quoddam animal, habens quidem animam, habens etiam corpus, naturaliter omne tempus coniuncta. Sed haec iam, uti Deo placet, ita se habeant et dicantur. Per quam vero causam alae abiiciantur, decidantque ab anima, nunc dicamus. est autem talis quaedam. Naturalis alarum vis est, grave in sublime attollere, ubi Deorum inhabitat genus. Omnium vero, quae sunt circa corpus, maxime particeps divini est animus. Divinum autem pulchrum, sapiens, bonum, et quidquid tale dici potest. His utique alitur maxime augeturque ipsa alatio animi: turpi antem, et malo, contrariisque huiusmodi deficit alque interit. Magnus utique dux in coelo Iuppiter, citans alatum currum, primus incedit, exornans cuncta, provideque disponens. Hunc sequitur Deorum Daemonumque exercitus, per undecim partes ordinatus. Permanet autem Vesta in Deorum aede sola. aliorum vero Deorum, quicunque in duodecim numero censentur, ducunt per ordine, quilibet ut quisque est ordinatus. Permulta igitur beataque spectacula discursusque intra coelum exsistunt, quibus Deorum genus beatorum intendit, suum quisque officium peragens. sequitur autem semper volens et potens. livor enim a divino choro procul abest. Cum vero ad convivium ac dapes vadunt sublimes, in coelestem circumferentiam proficiscuntur iam ascendentes. Deorum quidem vehicula, apta habenis, aequaliterque librata, facile gradiuntur: alia vero vix. gravatur enim pravitatis particeps equus, ad terram vergens atque trahens, cuicunque aurigarum equus non bonus nutritus fuerit: ubi iam labor et certamen extremum animae proponitur. quae enim immortales vocantur, cum ad summum pervenerint, extra progressae in coeli dorso consistunt. ibi constitutas circumferentia ipsa circumfert, atque illae intuentur, quae sunt extra coelum. locum vero supercoelestem neque quisquam nostrorum laudavit adhuc poëtarum, neque unquam pro dignitate laudabit. habet se vero in hunc modum, audendum est enim verum dicere, praesertim de veritate loquenti. Sine colore, sine figura, sine tactu, essentia vere exsistens, animae gubernatore solo intellectu contemplante utitur, circa quam verae scientiae genus hunc habet locum. Utpote igitur Dei cogitatio intellectu et scientia immaculata se vertens, cogitatio quoque omnis animae, quaecunque convenientem sibi conditionem susceptura est, intuita per tempus id quod est, contenta veritatis contemplatione, nutritur et gaudet, donec circulo in idem circumferentia referat. In hoc autem circuitu conspicit ipsam iustitiam, conspicit temperantiam, conspicit scientiam: non qua adsit generatio, nec qua alia alicubi sit in alio, quales videlicet sunt eorum, quae nos entia nunc appellamus; sed illam, quae in eo, quod est ens vere, scientia est: et alia eodem modo, quae vere sunt, speculata, atque his enutrita, subiens rursus intra coelum, domum revertitur. Cum autem redierit, auriga, ad praesepe sistens equos, obiicit illis ambrosiam, et post ipsam nectar potandum. Atque haec Deorum est vita. Ceterarum vero animarum alia, optime Deum secuta, similisque effecta, extulit in supercoelestem locum aurigae caput, et cum ipsa circumferentia simul delata est, sed perturbata ab equis, et vix ea, quae vere sunt, intuita. Alia vero modo caput extulit, modo submisit: at violantibus equis, partim vidit quidem, partim vero non vidit. Aliae autem animae, affectantes quidem omnes superiorem locum, sequuntur: cum vero nequeant, submersae circumferuntur, calcantes sese invicem atque incumbentes, alia aliam praeire contendens. Tumultus igitur, et certamen, et sudor fit extremus: ubi quidem aurigarum vitio multae claudicant, multae multas pennas confringunt, omnes vero, magno implicatae labore, expertes eius, quod vere est, intuendi, discedunt: post discessum vero alimento utuntur opinabili. cuius quidem gratia multus inest conatus, veritatis campus ubinam sit, intueri. nam ex huiusmodi prato optima vis animae convenientem accipit alimoniam, et alarum natura, qua anima elevatur, hoc alitur. Regulaque Adrastiae Deae, id est, inevitabilis numinis, haec est, ut, quaecunque anima Deum comitata aliquid verorum inspexerit, ea usque ad circuitum alium sit indemnis: et si semper hoc facere queat, sit semper illaesa. si vero impotens assequendi non inspexerit, et casu aliquo usa, repletaque oblivione et pravitate gravetur, gravata autem pennas confregerit, in terramque ceciderit: tunc prohibet lex hanc in prima generatione in aliquam brutalem ire naturam; sed iubet eam, quae plurima viderit, in genituram viri futuri philosophi, aut pulchritudinis cupidi, aut musici, atque amatorii; eam vero, quae secundo loco, in regem legitimum, aut bellicosum virum et imperatorium descendere: tertio, in gubernatorem reipublicae, aut rei familiaris dispensatorem, vel quaestuarium: quarto, in laboriosum gymnasticum, aut circa medelam curamque corporis versaturum: quinto, in eos, qui vates futuri sunt, et circa mysteria quaedam: sexto, in poetam, vel alium quemvis eorum, qui apte in imitatione versantur: septimo, in artificem vel agricolam: octavo, in sophistam et popularem: nono, in tyrannicum. In his autem omnibus quicunque iuste vitam egerit, sortem postea naciscitur meliorem: qui vero iniuste, deteriorem. In idem enim, unde profecta est cuiusque anima, annis decem millibus non revertitur, nam alas ante hoc spatium non recuperat: praeter illius animam, qui philosophatus est sine dolo, vel una cum sapientiae studio pulchritudinem amavit. Hae quidem tertio ambitu mille annorum, si ter hanc ipsam deinceps elegerint vitam, sic recuperatis alis, post ter millesimum annum evolant abeuntes. Aliae vero animae, primae vitae finem consecutae, iudicantur. iudicatae autem, aliae sub terra in iudicii locum euntes, meritas illic poenas sustinent: aliae in coeli quendam locum per iudicium elevatae, ita degunt, ut dignum est ea vita, quam in hominis figura vixerunt. Millesimo anno ambae redeuntes, sortem et electionem secundae vitae suscipiunt, et deligit unaquaeque eam vitam, quam velit. Hic et in bestiae vitam humana anima transit, et ex bestia rursus in hominem, si modo ea anima quandoque prius fuerit hominis. Nam quae nunquam veritatem inspexerit, in hanc figuram venire non poterit. oportet vero hominem intelligere secundum speciem, ex multis procedentem sensibus in unum ratiocinatione conceptum. Hoc autem est recordatio illorum, quae olim vidit anima nostra cum Deo profecta, et illa despiciens, quae nunc esse dicimus, et ad id, quod vere est, sursum reflexa. quapropter sola philosophi cogitatio merito recuperat alas. nam illis semper, quantum fieri potest, memoria inhaeret, quibus Deus inhaerens divinus est. talibus autem commentationibus qui recte utitur, perfectisque mysteriis semper imbuitur, perfectus revera solus evadit. ab humanis autem studiis segregatus, divinoque inhaerens, carpitur a multitudine, quasi extra se positus: sed ipse Deo plenus multitudinem latet. Tendit igitur huc totus sermo, qui est circa quartum furorem, quo quando quis, visa hic pulchritudine aliqua, verae illius reminiscens, alas recipit, receptisque evolare nititur: cum vero id facere nequeat, tanquam avis superna suspiciens, et inferiora contemnens, crimen reportat, quasi furore correptus. Haec itaque divina alienatio omnium alienationum optima, atque, ex optimis fit, et habenti, et participanti: et qui hoc tenetur furore, cum amet pulchra, amator vocatur. Ut enim dictum est, omnis anima hominis ea, quae vere sunt, intuita est, alioquin in hoc animal non venisset. recordari vero ex his, quae hic sunt, illorum non facile est omnibus, nec quot ex illis breve tempus illuc inspexerunt, neque quot huc descendentes infortunatae fuerunt, ita ut quibusdam consuetudinibus depravatae, sacrorum, quae aliquando inspexerant, oblivionem susceperint. Quamobrem paucae restant, quibus satis memoriae supersit. Hae vero, quando hic similitudinem aliquam eorum, quae illic inspexerant, intuentur, obstupescunt, et quasi extra se ponuntur: quae tamen sit haec affectio, ignorant, quia non satis omnino persentiunt. Iustitiae quidem, et temperantiae, et aliorum, quot animis venerabilia sunt, splendorem nullum in his imaginibus cernimus: sed per obscura quaedam instrumenta vix et perpauci in eorum imagines accedentes, eius, quod assimilatur, genus aspiciunt. At pulchritudinem tunc licebat videre clarissimam, quando cum beate illo choro felicem visionem contemplationemque secuti, cum Iove quidem nos, alii vere cum alio quodam Deorum viderunt, et initiati sunt sacris, quae fas est dicere sacrorum omnium beatissima: quae operamur integri quidem nos, et malorum expertes, quot in posterum manebant, integra quoque et simplicia, immobiliaque, et beata spectacula initiati inspectantes pura in luce puri et immaculati, solutique ab hoc, quod nunc circumferentes, corpus vocamus, in modum ostreae huic alligati. Haec autem memoriae sint attributa, propter quam desiderio illorum, quae quondam vidimus, nunc sermonem extendimus. Pulchritudo autem, quemadmodum diximus, et cum illis progrediens effulgebat tunc, et huc profecti percepimus cum per sensum nostrorum perspicacissimum clarissime refulgentem. visus enim nobis peracutissimus est sensuum omnium, qui per corpus fiunt. quo sapientia non cernitur, ardentes enim excitaret amores, si quid tale ipsius simulacrum manifestum oculis proveniret. Eadem est de ceteris, quae sunt amabilia, ratio. At vero pulchritudo sola hanc habuit sortem, ut maxime omnium et perspicua sit, et amabilis. Qui ergo non est mysteriis nuper initiatus, aut potius est depravatus, haud celeriter hinc illuc ad ipsam pulchritudinem excitatur, similitudinem hic quandam, quae ab illa denominatur, aspiciens. quapropter non veneratur, dum aspicit, sed quadrupedis ritu deditus voluptati, aggredi et concumbere nititur: petulanterque congrediens, nec timet, nec erubescit voluptatem praeter naturam sectari. Sed qui nuper expiatus est sacris, quive aliquando est plurima contemplatus, quando vultum divina forma decorum videt, apte ipsam pulchritudinem imitatum, vel aliquam corporis speciem, primo quidem horret, metusque priscorum aliquis in eum revolvitur: deinde inspiciens, tanquam Deum colit: ac, nisi vereretur vehementis insaniae crimen, sacra amatis non aliter, quam Dei statuae, faceret. intuentem vero ipsam velut ex horrore, permutatio, sudor, et ardor insolitus occupat. quando enim pulchritudinis influxum oculos accipit, calefit, quo pennarum natura irrigatur: postquam vero incaluit, liquescunt quae ad pullulandum spectant, quaeque diu prae duritie compacta, exitum germinis cohibebant. Ubi autem influxerit alimonia, pennarum germina, iam ab ipsis radicibus tumescentia, impetu quodam per animae speciem totam nituntur erumpere. tota enim erat olim pennis suffulta. fervet itaque tunc omnis et prosilit: atque ut infantes, cum dentes emittunt, pruritu et dolore gingivarum vexantur: ita et pennas emittentis anima fervet, et titillatione molestiaque afficitur. Itaque cum pueri speciem intuetur, cupidinemque inde effluentem imbibens irrigatur calescitque, dolere iam desinit, atque laetatur. Cum vero procul abfuerit, exaruerintque meatus, qua parte scaturire nititur ala, aridi et constricti, pennarum germen cohibent. Hoc intus una cum cupidineo illo influxu occlusum, tumescentiumque more resiliens, ipsum sibimet suos meatus undique obstruit pungitque. Tota igitur anima undique saucia stimulo concitatur et angitur, rursusque memor pulchritudinis delectatur. Ex utrisque vero permixtis passionis huiusmodi vehementia et novitate vexatur, et anxia furit, atque insanit. Sic affecta, prae furore neque nocte dormire potest, neque die usquam consistere, sed passim discurrit desiderio pulchri videndi perculsa. Videns autem, et influxum illum cupidineum hauriens, abstrusa prius et conclusa, iam aperit et resolvit: cum vero iam respiraverit, stimulis angustiisque liberatur. Hac utique suavissima voluptate in praesenti usque adeo delinitur, ut nunquam ab eius illecebris sponte discedat: neque aliquem pluris facit, quam amatum; sed parentes, fratres, amicosque omnes oblivioni tradit, ac dissipato per incuriam patrimonio minime commovetur, patrias quoque consuetudines et dignitates, quibus gloriari solebat, penitus aspernatur, et servire et iacere parata, ubicunque permittitur, modo igniculo suo inhaereat. non enim colit solummodo et veneratur formosum, sed medicum etiam hunc gravissimorum morborum sibi solum invenit. Hunc itaque affectum, o ingenue adolescens, ad quem meus est sermo, homines erota, id est, amorem, appellant: quo autem modo Dii nominant, si audieris, merito propter iuventutem ridebis. Tradunt enim Homerici quidam, ut arbitror, ex reconditis carminibus, in Amorem carmina duo: quorum alterum valde petulans, neque admodum concinnum. sic autem aiunt: Hunc quidem mortales erota, id est, Amorem, vocant volatilem: immortales autem pterota, i. e. alationem, propter volandi necessitatem. His partim licet credere, partim non licet. atqui causa affectioque amantium haec ipsa est. Quotcunque igitur ex Iovis pedissequis capti fuerint, gravius constantiusque alationis onus ferre possunt: qui vero Martem coluerunt, cumque illo circumvagati sunt; amore illaqueati, si quam ab amato sibi inferri iniuriam putant, in caedem facile provolant; praecipitesque tum ad se ipsos, tum ad amatos necandos feruntur. Atque ita secundum quemque Deorum, cum quo quilibet chorum egit, eundem honorat, imitaturque semper in vita pro viribus, quoad permanet incorruptus: et hoc pacto primam hic vitae generationem ducit, talemque se ipsum ad amatos et alios exhibet. Amorem ergo pulchrum ex suo quisque deligit more, et, tanquam Deus sibi ille sit, quasi statuam fabricat et exornat, utpote honoraturus atque sacrificaturus, Iovis itaque cultores eum sibi amandum quaerunt, cuius Iovialis sit animus. quare considerant, utrum ad philosophiam et imperium natura sit aptus: et quando illum amant inventum, omni opere contendunt, quo ille talis evadat. Ac nisi prius, quod exoptant, ingressi fuerint studio suo, tunc contendunt admodum, discuntque undecunque aliquid possunt, atque ipsi etiam ad hoc opus progrediuntur. Investigantes ex se ipsis Dei sui naturam, voti tandem compotes fiunt, ex eo quod summa quadam attentione mentis aciem in Deum erigere compellantur: deinde cum per memoriam illum attingant, divinitate afflantur, atque ex eo mores et studia, quatenus homini licet Dei participem fieri, capiunt. quoniam vero horum omnium causas referunt in amatum, dilectione ardentius accenduntur. Ac si ab Iove hauriant, bacchantium sacerdotum more, in amati animum transfundentes, proprio Deo, quoad possunt, simillimum reddunt. Quicunque vero Iunonem secuti sunt, regium quaerunt: quo invento, similiter affecti eadem erga illum omnia faciunt. Apollinis praeterea reliquorumve cultores Deorum singuli, Deos singulos imitantes, eodem modo affectum natura adolescentem quaerunt: eoque comparato, et ipsi imitantes, et adulescentibus persuadentes moderantesque, in numinis ipsius studium et ideam pro viribus agunt: non invidia, non illiberali malevolentia in adolescentes suos utuntur, sed omni studio illos ad perfectam tum sui, tum Dei, quem colunt, similitudinem formare conantur. Cura igitur finisque vere amantium, si modo, quod cupiunt, fuerint assecuti, talis est profecto, qualem descripsimus: et insignis admodum felixque ab amico propter. amorem furente, dilecto suo, si captus fuerit, provenit. comprehenditur autem, quisquis capitur, hoc pacto. Quamlibet animam ab initio huius fabulae trifariam divisimus: atque equorum quidem formas geminas, duas quasdam species posuimus; aurigam vero, speciem tertiam: eademque nobis in praesentia maneant. Equorum autem alter bonus, alter non. Quae autem aut boni equi virtus, aut mali pravitas sit, nondum plane diximus: nunc vero dicendum. Bonus excellentiori habitu situs est, specie rectus et articulatim distinctus, ardua cervice, naribus modice aquilinis, nitido colore, nigris oculis, honoris cupidus, temperantiae pudorisque particeps, ac verae opinionis amicus, nullis stimulis indigens, scilicet cohortatione sola rationeque regitur. Alter intortus et multiplex, temereque delatus, fususque, et confuse compositus, rigenti et dura cervice, alque demisso collo, simo vultu, fusco colore, oculis caesiis sanguineque suffusis, morosus et contumax, hirsutis auribus atque surdis, vix flagello stimulisque obtemperans. Quando igitur auriga, amatorium aspiciens vultum, totamque sensu inflammans animam titillationis et desiderii stimulis concitatur, tum qui aurigae obediens est equorum, ut consuevit, pudore cohibitus se ipsum continet, ne prosiliat in amatum. Alter neque stimulis, neque verberibus coerceri potest, sed exultat, ac violentia delatus, coniunctum sibi equum aurigamque perturbat, rapitque ad Veneris voluptatem. At illi ab initio adversantur, indignati, quod ad gravia et iniqua trahantur: tandem, cum malum id minime cesset, compulsi teruntur, ceduntque iam, et consentiunt, quod iussi sunt facere. hinc haerent igniculo, aspectumque ipsius coruscum inspiciunt. quem intuitus auriga pulchritudinis ipsius naturam memoria repetit, rursusque illam cum temperantia cernit, in casto fundamento firmiter collocatam. videns autem metuit, ac prae reverentia recidit supinus: ubi simulque cogitur usque adeo habenas retrahere, ut equi ambo femoribus aut natibus humi resideant; sed alter quidem sponte, quia minime reluctatur, procax autem equus alter prorsus invitus. Longius vero discedentes, alter quidem propter verecundiam admirationemque sudore totam animam madefacit: alter vero, a dolore liberatus, quem et frenum et casus incusserat, vix tandem respirat, atque resipiscens, indignatione motus aurigam equumque coniunctum increpat, quod timiditate atque ignavia constitutum ordinem deseruerint. Rursusque nolentes accedere cogens, vix tandem concessit illis, differri in posterum exorantibus. accedente autem statuto tempore, cuius esse immemores illi quidem simulant, hic vero illis commemorat, vi illata, hinniens, trahensque, compellit iterum iisdem verbis amatos affari. Postquam vero prope accesserunt, inflexus inclinatusque, extensa cauda, frenum mordet, et impudentissime rapit. Sed auriga, multo magis eadem passus, et quasi de termino flectens resupinus, habenas longe vehementius trahit, et dentes equi flagitiosi reprimit, atque impuram linguam, maxillasque cruentans, crura natesque humi defigit, ac poenas dare compellit. Quando vero idem saepe pravus equus ille perpessus lascivire destitit, mansuefactus iam aurigae obtemperat providentiae, atque etiam, cum videt pulchrum, formidine contremiscit, adeo ut quandoque contingat amatoris animam iam cum reverentia quadam et metu adolescentum vestigia sequi. utpote igitur omni cultu, tanquam Deo aequalis adolescens, observatus ab amatore, haud quidem simulante, sed revera sic affecto, praesertim cum et ipse honoratus natura colentis sit amicus, in idem postremo cum amatore conspirat: ac etiamsi antea a familiaribus suis condiscipulisque et aliis per calumniam deceptus fuerit, dicentibus, turpe esse amanti haerere, ideoque amantem reiecerit; tandem vero procedente tempore aetas, et naturae debitus ordo eum in consuetudinem amantis inducunt. nunquam enim fato decretum est, vel malum amicum malo, vel bonum bono non amicum esse. Ergo cum adolescens colloquio et consuetudine receperit amatorem, tunc amantis illius benevolentia iam facta propinquior, amatum ipsum admirari compellit, animadvertentem, necessariorum amicorumque omnium aliorum benevolentiam, si cum amico divinitus afflato conferatur, nullius fore momenti. ac si senior illa diu sic pergat, haereatque, et in gymnasiis ceterisve similibus tangat, tunc iam fluxus liquorisque illius fons, quem himeron, id est, cupidineum influxum, Iuppiter Ganymedis amore captus vocavit, qui in amantem uber influxit, partim in ipsum infusus est, partim extra, ipso exuberante, effunditur. atque ut flamen et Echo a levibus solidisque repulsa corporibus, eodem, unde venerunt, iterum reflectuntur: ita pulchritudinis ille liquor, rursus in pulchrum per oculos refluens, qua penetrare in animam consuevit, adeo pennarum meatus irrigat, ut et possint iam et incipiant pullulare: atque ita amati animum mutuo implet amore. amat igitur: quid vero diligat, ambigit: affectumque suum nec novit, nec eloqui potest: sed perinde ac si lippi alicuius aspectu oculos similiter sit infectus, praesentis morbi assignare causam nescit: nec animadvertit, quod se ipsum in amatore, tanquam in speculo, respicit. itaque praesente illo, dolere ut ille similiter desinit: absente vero, desiderat vicissim desideratus, mutuum amorem tanquam amoris simulacrum possidens; nec amorem ipsum, sed amicitiam et vocat, et putat. Cupit ergo, ferme ut ille, quamvis moderatius, videre, atque assidua consuetudine perfrui: et, ut par est, posthac protinus haec facit. In ipsa igitur consuetudine, amatoris quidem intemperans equus aurigam compellans, brevem efflagitat pro multis laboribus voluptatem: adolescentis autem equus, eidem quid dicat, ignorat. sed percitus anxiusque amantem mutua prosequitur benevolentia, amantissimo suo congratulatus, atque in ipsa familiaritate paratus est pro viribus amatoris desiderio obtemperare. Coniugatus autem equus simul et auriga, cum pudore et ratione his in rebus huic adversantur. Quare si secundum rectam vitae institutionem et philosophiae studia meliores cogitationis partes obtineant, beatam atque concordem praesentem vitam agunt, sui ipsorum domini atque modesti, ea parte subiecta, cui animae vitium inest, ea contra liberata, ad quam probitas pertinet. In huius autem vitae fine, recuperatis alis, praepetes evolant, cum trium certaminum vere Olympicorum unum pervicerint: quo quidem nullum praestantius bonum, aut humana temperantia, aut divinus furor hominibus afferre potest. Quod si impudentiorem quandam vitam, philosophiae expertem, alioquin ambitiosam secuti sint, forte in ebrietate aut alia quavis desidiosa licentia intemperati illorum equi incautas animas invadunt, easque in idem conducentes illud oblectamenti genus, sectari compellunt, quod vulgo beatissimum iudicatur: inque eius desiderii expletione nonnunquam deinde versantur. hac tamen idcirco raro utuntur, quia non omnis in hoc consentit animi cogitatio. Amici ergo et isti, licet minus, quam illi superiores, tum fervente amore, tum restincto, degunt, fidem sibi invicem firmissimam et dedisse, et accepisse putantes. nefas enim esse ducunt fidem frangere, et inimicos quandoque ex amicis evadere. demum, cum naturae sic concesserint, affecti abeunt, ut alati quidem nondum sint, sed pennas emittere quodammodo coeperint: quamobrem praemium amatorii furoris non parvum reportant. nam in tenebras locumque sub terram descendere illos, qui iam iter sub coelis agere coeperant, lex prohibet: sed claram vitam agentes beatos fieri iubet, dum una pergunt, et simul alas emittunt. Atque haec amoris gratia fiunt. Tot igitur ac talia, o puer, tamque divina, amatoris tibi amicitia conferet. eius autem, qui non amat, familiaritas, temperantiae mortali coniuncta, mortalibusque et exilibus ministeriis dedita, illiberalitatem illam, quae vulgo virtus habetur, in sodalis sut animo generabit, efficietque, ut novem annorum millia super terram, et sub terra demens pererret. Hanc tibi, o dilecte Amor, quam pulcherrime optimeque valuimus, poëticis tum verbis, tam figuris, impulsu Phaedri palinodiam cecinimus. Quare et ante dictis ignoscens, et haec grata a nobis accipiens, benignus propitiusque mihi assistens, amatoriam artem, nobis abs te concessam, neque auferas indignatione aliqua, neque etiam minuas. quin etiam da, ut magis, quam nunc, apud honestos in pretio sim. Tum si quid numine tuo indignum a Phaedro et a me dictum sit, Lysiam disputationis huius auctorem accusans, ab huiusmodi sermonibus desistere facias: et ad philosophiam, quemadmodum frater eius Polemarchus versus est, ita illum converte, ut et hic eius amator Phaedrus haud amplius, ut nunc, modo huc modo illuc se transferat, sed in amoris simul et sapientiae studio prorsus vitam agat. Phae. Haec ego quoque, si praestat ita fieri, o Socrates, Deum oro. tuum vero sermonem iam pridem admiror, quam valde superiorem antecellit: ut iam verear, ne Lysias mihi humilis videatur, si ad hunc conferre alium studeat. Atqui eum nuper cuius quispiam, o vir mirifice, in hoc ipso vituperavit, perque totam accusationem orationum scriptorem vocavit. forte igitur honoris causa a conscriptione huiusmodi abstinebit. So. Ridicula haec, o adolescens, sententia est: et ab amici mente longe aberras, si eum usque adeo meticulosum putas. forte vero obtrectatorem eius existimas vera iudicare, quae obiicit. Phae. Ita profecto visum est, o Socrates: neque te fugit, potentes in republica praestantesque viros vereri orationes componere, eorumque scripta relinquere, ne Sophistae fuisse posteris videantur. So. Proverbium illud, Dulcis ancon i. e. cubitus, o Phaedre, te latuit, a longo cubito, qui prope Nilum est, ductum fuisse. neque id solum, sed illud quoque te fugit, quod excellentes prudentia cives in conscribendis posteritatique relinquendis orationibus summopere student: qui usque adeo laudatores suorum operum diligunt, ut primos eos adscribant, qui scripta ubique laudent. Phae. Quomodo istud ais? non enim intelligo. So. Nescis, quod in exordio libri, a civili viro compositi, primus est laudator adscriptus? Phae. Quo pacto? So. Probata est, inquit, ipsorum sententia senatui, aut populo, aut utrisque: et ille ait, qui ab illo, et quae deinceps ambitiose nominans, extollensque sententiae auctor. deinde etiam dicit post haec, suam ostentans laudatoribus Sapientiam: idque saepe postquam prolixam orationem habuerit. An aliud quidquam tibi istud videtur, quam scripta oratio? Phae. Non aliud certe. So. Quod si approbetur, gestiens ex theatro discedit, tanquam poeta. sin autem reprobetur, excludaturque a scribenda sententia, neque dignus, cuius sententia mandetur literis, habeatur, moeret ipse, eiusque amici. Phae. Et maxime quidem. So. In hoc plane demonstrant, se minime aspernari studium huiusmodi, sed multi facere. Phae. Summopere. So. Quid vero, si orator quispiam, aut rex eam nactus sit facultatem, ut, quemadmodum Lycurgus, aut Solon, aut Darius, immortalis in civitate scriptor haberi possit, an non et ipse aequalem se Deo, adhuc viventem existimat? et posteri, monumenta eius considerantes, de illo similiter iudicant? Phae. Vehementer. So. An igitur censes, talium quempiam, vel quantumcunque malevolum Lysiae, studium eius hoc scribendi vituperaturum? Phae. Ex his, quae tu dicis, id consentaneum non videtur. nam suum quoque studium, ut videtur, vituperaret. So. Ergo ex hoc perspicuum esse cuique potest, non ob hoc ipsum, quod scribat, quemquam esse vituperandum. Phae. Quid enim? So. At illud est, ut arbitror, turpe, turpiter ac male et loqui, et scribere. Phae. Manifestum id quidem. So. Quaenam igitur et bene, et non bene scribendi ratio est? Numquid opus est nobis, o Phaedre, de his a Lysia, vel ab alio sciscitari, qui vel quandoque scripserit aliquid, vel sit scripturus, seu civile publicum opus, sive privatum, aut carmine, ut poëta, aut, tanquam privatus, oratione soluta? Phae. Rogas, an opus sit? cuius enim gratia, ut ita dicam, vivat quispiam, nisi huiusmodi voluptatum? non enim illarum gratia, quas dolor necessario antecedit: alioquin voluptas minime provenit. quod omnes paene voluptates corporis habent: quare serviles non iniuria sunt appellatae. So. Otio utique abundamus: ac etiam mihi videntur, velut in aestu, super caput nostrum cicadae canentes, et invicem disputantes nos contueri. Si ergo nos viderent, quemadmodum et alios multos, in meridie non disputantes quidem, sed dormitantes, ab ipsis ob mentis desidiam delinitos, merito deriderent, existimantes, mancipia quaedam ad eas illuc divertisse, inque ipso secessu, tanquam pecudes sub umbra, secus fontem meridiano somno teneri. sin autem viderint disserentes nos, minimeque ab illarum, quasi Sirenum, illecebris captos, quo minus portum versus enavigaremus, forte nobis libentissime praemium illud tribuent, quod Deorum concessione traducere ad homines possunt. Phae. Quidnam muneris istud est, quod possident? nunquam enim audisse videor. So. Non tamen decet Musarum studiosum virum rerum huiusmodi ignarum esse. Fertur autem, hos olim homines ante Musas fuisse: natis deinde Musis, cantuque monstrato, illorum nonnullos voluptate cantus usque adeo delinitos fuisse, ut canentes cibum potumque negligerent, imprudenterque perirent: ex quibus deinceps cicadarum genus sit natum, munus hoc a Musis nactum, ut alimonia non indigeat, sed absque cibo potuque, quamdiu vixerit, cantet, postea vero ad Musas proficiscatur, quam quis hominum Musam hic colat renuntiaturum. Ergo Terpsichorae nuntiantes, qui praecipue illam in choris coetibusque celebraverint, eam ipsis propitiam reddunt: Erato autem eos, qui in rebus amatoriis honoraverint: atque aliis eodem modo, pro sua cuiusque venerationis specie. Calliopae autem antiquissimae, eamque sequenti Uraniae, eos, qui in philosophia vivunt, coluntque ipsarum musicam, referunt: quae prae ceteris Musis circa coelum, atque sermones tam divinos, quam humanos, versantur, vocem pulcherrime modulantes. Itaque multis de causis dicendum est aliquid, neque in meridie dormitandum. Phae. Dicendum certe. So. Igitur, quod modo statueramus, iam disserendum est, qua videlicet ratione quis recte, aut non recte et loquatur, et scribat. Phae. Procul dubio. So. An non necesse est, eum, qui recte dicturus sit, veram in ea re, de qua loquatur, intelligentiam habere? Phae. Audivi equidem, o Socrates amice, non esse futuro oratori necessarium, quae revera iusta sunt discere, sed quae iudicantium multitudini videantur: neque revera bona, aut honesta, sed quae sic appareant. ex his enim potius, quam ex veritate, posse persuadere. So. Nunquam, o Phaedre, sapientum contemnenda sunt dicta: immo diligenter, quid sibi velint, consideranda. itaque, quod modo dicebas, praetereundum esse non arbitror. Phae. Probe loqueris. So. Sic igitur istud consideremus. Phae. Quo pacto? So. Hoc plane. Si tibi suaderem, hostes te equo expugnaturum, utrique vero equum ignoraremus, sed ego id tantum de te scirem, quod Phaedrus equum putat esse domesticum et grandibus auribus animal. Phae. Ridiculum id quidem esset, o Socrates. So. Nondum istud: sed quando obnixe tibi persuadere conarer, oratione in asini laudes composita, equum illum vocans, affirmansque praestantissimum animal esse, utile domi et foris, ad bellum promptissimum, ad sarcinas ferendas aptum, et ad multa alia commodissimum. Phae. Valde id absurdum. So. Nonne praestat ridiculum amicum esse, quam gravem et inimicum? Phae. Videtur. So. Quando igitur orator boni malique ignarus, civitati similiter affectae suadeat, non oratione quidem in umbrae asini laudem, tanquam equus illa sit, composita, sed de malo, tanquam bonum id sit, disserens, vulgique opiniones aucupatus, mala facere pro bonis inducat: qualem putas oratorem huiusmodi segetem, quam sevit, messurum? Phae. Haud satis bonam. So. Num, o bone vir, rusticius, quam deceat, dicendi artem vituperavimus? Illa vero forsitan dixerit: Quid, o viri mirabiles, deliratis? ego enim neminem veritatis ignarum discere orare compello: sed si quis consilio meo paruerit, percepta veritate me capiet. Hoc sane affirmo esse maximum, quod absque me illi qui res noverit, nihilo magis persuadendi ars aderit. Phae. An non iure haec dixerit? So. fateor equidem, si modo sequentes rationes artem esse illam testentur. audire namque mihi videor rationes nonnullas, asserentes mentiri eam, neque artem esse, sed aliquem sine arte usum. veram autem dicendi artem absque veritate, inquit Lacon, neque esse aliquam, neque unquam fore. Phae. His utique rationibus opus est; o Socrates; igitur huc eas adducens, quid dicant, et quomodo, discute. So. Adeste, animalia generosa, ac Phaedro honesto adolescenti persuadete, nisi sufficienter philosophetur, eum nunquam aliqua de re sufficienter esse dicturum. Respondeat Phaedrus. So. Interrogate: An non rhetorica omnino ars. erit alliciens animam per sermones, non in iudiciis modo, ceterisque publicis coetibus, verum etiam in privatis congressibus eadem de magnis quibusque rebus et parvis? nihil enim honorabilius. in magnis, quam in exiguis, ex recta artis ratione se gerere. Numquid tu haec audisti? Phae. Non ita prorsus per Iovem. verum circa iudicia praecipue ars ista dicitur, scribiturque, nec non circa conciones: ultra vero eam porrigi non audivi. So. Numquid artem dicendi, qua Nestor et Ulixes apud Ilium usi sunt, audisti? eam vero, qua Palamedes, audisti nunquam? Phae. Et per Iovem, Nestoris orationes audivi: nisi forte Gorgiam Nestorem fingis esse, aut Thrasymachum Theodorumque Ulixem. So. Forsan: sed hos mittamus: tu vero responde: Quid in iudiciis adversarii faciunt? nonne contradicunt? An quid aliud dicemus? Phae. Hoc ipsum. So. Num de iusto atque iniusto? Phae. Ita. So. Nonne qui arte id agit, efficiet, ut idem eisdem tum iustum, tum iniustum appareat? Phae. Quid prohibet? So. Et in concione, ut eadem civitati modo bona, modo contraria videantur? Phae. Certe. So. Enimvero Eleatem Palamedem artificio suo efficere solitum accepimus, ut eadem audientibus similia et dissimilia, unum et multa, manentia et fluentia viderentur. Phae. Maxime. So. Facultas ergo contradictoria, non in iudiciis solum et concionibus, verum etiam in omnibus, ut apparet, quae dicuntur, quandoquidem una quaedam ars est, versatur: qua quis poterit omnia omnibus, et quae possunt, et quibus possunt, similia fingere, et, alio similia ista occulente, in lucem educere. Phae. Quonam pacto id ais? So. Hoc equidem. Num deceptio in his, quae multum, an quae parum differunt, accidit? Phae. In his, quae parum. So. Atqui si paulatim transieris, latebis magis, dum ad contrarium venies, quam si subito transilieris. Phae. Quidni? So. Oportet igitur eum, quicunque. decepturus sit alium, ipse minime decipiendus, similitudinem et dissimilitudinem rerum exquisite dignoscere. Phae. Necessarium est. So. Numquid igitur singulorum veritatis inscius poterit eius, quod. ignorat, similitudinem in universis parvam aut magnam diiudicare? Phae. Impossibile id quidem. So. Ergo illos, qui praeter rerum naturam opinantur, falsique sunt, constat propter similitudines aliquas sic esse affectos. Phae. Sic accidit. So. Num igitur poterit quisquam, si rem quaslibet ignoraverit, artificiose aliquem sensimque a vero in contrarium per similitudines aliquas sigillatim traducere, aut errorem hunc in se ipso vitare? Phae. Nunquam. So. Quamobrem, o amice, quicunque veritatem ignorat, et opinionibus ducitur, dicendi quoque facultatem, ut videtur, inertem exhibet atque ridiculam. Phae. Ita videtur. So. An vis in oratione Lysiae, quam in manibus habes, et in nostra disputatione videre, ubi artificiose, et ubi sine arte agitur? Phae. Maxime omnium. nude enim in praesentia loquimur, cum exemplis perspicuis careamus. So. At enim fortuna quadam orationes dictae sunt, ut videtur, exemplo monstrantes, compotem veritatis virum, dum verbis iocatur, trahere auditores. Atque ego, a Phaedre, locales Deos huius rei causas arbitror. Forte etiam Musarum interpretes, super capita nostra cantores, munus hoc nobis inspiraverunt. Ego enim dicendi artem habeo nullam. Phae. Esto, ut ais. solum, quod dicis, ostende. So. Age itaque, prooemium orationis Lysiae lege. Phae. Mearum quidem rerum status sic, ut intellexisti, se habet. itaque cum ita sit, quemadmodum nobis conducere putem, audisti. Arbitror equidem, me non minus ob id abs te, si quid petiero, consecuturum, quod amore tui captus minime sum. nam amatores, cum primum amare desierint, collati beneficii poenitet. So. Desine. in quo enim iste delinquat, et quid sine arte faciat, dicendum. nonne? Phae. Profecto. So. As non constat cuique, quod in aliis, dum loquimur, idem sentimus omnes, in aliis vero non idem? Phae. Quamvis, quod ais, intelligere videor; planius tamen ut dicas, cupio. So. Quando quis ferri nomen vel argenti pronuntiat, omnes protinus intelligimus. Phae. Prorsus. So. Quid, cum justi, vel boni nomen? nonne alius alio fertur, atque cum aliis, et nobiscum ipsi ambigimus? Phae. Magnopere. So. In aliis ergo consentimus, in aliis dissentimus. Phae. Sic est. So. Ubinam facilius falli possumus? et in quibus istorum rhetorica plurimum valet? Phae. Patet, in quibus ambigimus. So. Oportet igitur eum, qui rhetoricam sit assecuturus, primum haec ordine discrevisse, et, quae utriusque speciei figurae sint, percepisse, et ubi maxime falli ambiguitate multitudo potest, ubi non potest. Phae. Praeclaram quandam, o Socrates, agnosceret speciem, qui cogitatione id caperet. So. Deinde oportere eum arbitror nihil latere, eum ad singula venerit, sed acute persentire, id, de quo dicturus sit, utrius sit generis. Phae. Cur non? So. Quid porro Amorem? utrum ambigui generis, an alterius esse dicimus? Phae. Ambigui prorsus. So. An putas, eum tibi illa de se dicere concessurum, quae supra dicebas? quod videlicet amato simul atque amanti perniciosus est, ac rursus quod omnium: maximum est bonorum? Phae. Scite loqueris. So. Sed id quoque dicas, (ego enim praeter divinam illam occupationem non admodum memini) num amorem in disputationis principio definierim. Phae. Per Iovem mirifice. So. O quanto sollertiores Acheloi nymphas, et Pana Mercurii filium, Lysia Cephali filio ad orationes componendas esse demonstras! An vero nihil dico? sed Lysias in amatorii sermonis exordio coëgit nos intelligere, Amorem certum aliquid esse, quod ipse volebat, atque ad id sequentia referens orationem omnem peregit? Visne principium rursus legamus? Phae. Ut lubet: quamvis ibi, quod quaeris, minime sit. So. Lege, ut illum ipsum audiam. Phae. Mearum quidem rerum status, sic ut intellexisti, se habet. atque cum ita sit, quemadmodum nobis conducere putem, audisti. Arbitror equidem, non minus ob id abs te, si quid petiero, consecuturum, quod amore tui captus minime sum. nam amatores, cum primum amare desierint, collati beneficii poenitet. So. Permultum abesse videtur, ut, quod quaerimus, faciat. siquidem non a principio, sed a fine, modo quodam converso et resupino sermonem transigere nititur, incipitque ab illis, quae amator, exstincto amore, adolescentibus obiicit. An forte nihil dixi, o Phaedre, mi lepidum caput? Phae. Finis est profecto, o Socrates, de quo sermonem habet. So. Quid alia? nonne sparsim sermonis partes tibi iactae videntur? an censes, quod secundo loco positum est, necessitate quadam ita esse subiunctum? aut aliquid aliud ab illo dictorum? Nam mihi quidem, utpote omnium ignaro, videtur non ingenerose, quidquid incidit a scriptore, dictum fuisse. tu vero necessitatem scribendi aliquam habes, per quam ille sic ea invicem deinceps disposuit? Phae. Optimus es, o Socrates, siquidem me putas scripta adeo subtiliter posse diiudicare. So. Sed hoc arbitror te dicturum, oportere orationem omnem tanquam animal quoddam constitui, ut suum quoddam habeat corpus, quod neque sine capite sit, neque pedibus careat, sed habeat media atque extrema sibi invicem et toti convenientia. Phae. Quidni? So. Considera, quaeso, utrum amici tui oratio sic se, an aliter, habeat. reperies, eam nihilo ab eo epigrammate discrepare, quod Midae Phrygio inscriptum nonnulli fuisse tradunt. Phae. Quid istud, et quale? So. Audi: Aenea virgo sum, Midae sepulcro imposita, quoad aqua fluet, arboresque virescent, hic permanens praetereuntibus nuntiabo in hoc deplorato Midam iacere sepulcro. Quod vero nihil interest, quamlibet eius partem ut primam, vel ut ultimam ponere, ut arbitror, tu ipse vides. Phae. Orationem nostram mordes, o Socrates. So. Hanc ergo, ne nobis succenseas, dimittamus: quamvis in ea multa reperiri posse exempla videantur, quibus inspectis utilitas nobis ex hoc proventura sit, ne talia imitemur. Verum ad orationes alias descendamus. habebant illae quidem nonnihil, ut arbitror, quod a viris dicendi studiosis sit observandum. Phae. Quid illud? So. Erant utique contrariae. altera siquidem amanti, altera non amanti inhaerendum asseverabat. Phae. Ac strenue quidem. So. Quod verius est, te responsurum putaram, videlicet, Ac furiose quidem. ceterum, quod quaerebam, id ipsum est. furorem quendam Amorem vocavimus. an non? Phae. Certe. So. Furoris autem duas species ponimus: alteram, ab humanis morbis: alteram, ex alienatione divina, qua extra consuetam vitae constitutionem quis rapitur. Phae. Omnino. So. Divinae autem partes quatuor, ut etiam Dii praesunt quatuor. et vaticinii quidem inspirationem Apollini: mysteria, Dionyso: poëticam, Musis: amatorium furorem, Veneri et Amori omnium optimum tribuimus, Ac nescio, quo modo, dum amoris affectum per imagines quasdam effingeremus, veritatem forte aliquam attigimus: forte etiam alio transgressi sumus: ideoque miscentes orationem non penitus improbabilem, fabulosum quendam hymnum composuimus, et quasi ludentes meum ac tuum, o Phaedre, dominum Amorem, pulchrorum praesidem puerorum, modeste laudavimus. Phae. Haec mihi auditu non iniucunda. So. Hoc itaque inde accipiamus, quo pacto a vituperatione ad laudes disputatio pertransivit. Phae. Quonam modo id ais? So. Mihi quidem videmur cetera revera lusisse: at si quis duarum specierum, in quas modo ex fortuna incidimus, vim arte comprehenderit, opus non ingratum fuerit consecutus. Phae. Quas species dicis? So. Ut in unam ideam conspiciens, passim dispersa conducat: quo singula definiens, manifestum reddat semper id, de quo agitur: quemadmodum nos in praesentia, quid Amor sit, definivimus, sive bene, sive male id factum sit. Certe hinc disputatio nostra claritatem in se habuit, constantemque sibi ipsi concordiam. Phae. Alteram vero speciem quam dicis, o Socrates? So. Ut rursus secundum species articulatim pro rerum natura incidat: neque imperiti coqui ritu ulla membra confringat, sed perinde faciat, ut superiores sermones fecerunt, qui concitationem mentis unam communem speciem acceperunt. Quemadmodum vero in uno corpore membra gemina eodem nomine nuncupantur, dextrum unum, sinistrum alterum: sic et concitationis speciem in nobis natura unam sermones illi existimaverunt. et prior ille quidem partem sinistram dividens, ac rursus hanc partiens, non prius destitit, quam ibi sinistrum quendam reperiret Amorem, inventumque, ut par est, improbaret. sequens alter in dextram furoris partem nos duxit, ubi Amorem, nomine priori similem, sed divinum inveniens, et amplificans, laudavit tanquam bonorum nobis causam maximorum. Phae. Verissima loqueris. So. Harum ego divisionum collectionumque, o Phaedre, amicus sum, ut et intelligendi, et loquendi sim compos. Ac si quem alium posse arbitror tum ad unum tum ad multa pro rerum natura respicere, huius a tergo tanquam dei vestigia sequor. atque eos, qui id facere possunt, rectene anne contra cognominem, Deus ipse novit. voco autem hactenus Dialecticos. Nunc vero dic, obsecro, quo nomine pro tua Lysiaeque sententia nuncupari oporteat. An haec dicendi ars est, qua Thrasymachus aliique usi, sapientes et ipsi in dicendo fuerunt, ceterosque reddunt tales, qui illis, tanquam regibus, offerre munera volunt? Phae. Regii quidem illi viri, non tamen earum rerum periti, de quibus interrogas. Sed hanc speciem recte sane Dialecticam appellare videris: rhetorica vero adhuc nos fugit So. Quomodo istud ais? Pulchrumne aliquid erit, quod ab iis alienum, arte tamen percipiatur? haudquaquam spernendum id tibi mihique est, sed dicendum, quid sit reliquum in rhetorica. Phae. Permulta, o Socrates, in libris, de arte dicendi compositis, tradita. So. Opportune commemorasti. Prooemium arbitror primam orationis partem esse vocandam. talia quaedam egregia illa ornamenta artis appellas? Phae. Sane. So. Sequitur secundo loco narratio, testimoniorumque assertio: tertio, coniecturae: quarto, verisimilia. probationem quoque et approbationem, ut arbitror, optimus orationum faber Byzantius vir induxit. Phae. Eximium dicis Theodorum? So. Equidem. hic etiam invenit, quo pacto in accusatione et defensione fieri, et geminari redargutio possit. Egregium autem virum Euenum Parium cur in medium non adducimus? qui subdeclarationes primus invenit, collaudationes praeterea. nec desunt, qui dicant, vituperationes huiusmodi quasdam carminibus memoriae gratia illum inserere. vir enim sapiens est. Lysiam vero Gorgiamque valere sinemus, qui verisimilia veris anteposuerunt, ac vi orationis efficiunt, ut parva esse magna, et magna vicissim parva, vetera item nova, et novissima vetera videantur. Brevitatem quoque loquendi concisam, rursusque infinitam verborum prolixitatem adinvenerunt. Quae cum olim ex me audiret Prodicus, risit, seque solum invenisse asseruit, quibus verbis ars illa indigeat. egere autem neque paucis, neque multis, sed mediocribus. Phae. Sapientissime respondisti, Prodice. So. Hippiam vero nequaquam commemoramus. arbitror enim, cum ipso Eliensem quoque hospitem consentire. Phae. Cur non? So. Quid porro de musica Poli concinnitate dicemus? qui geminationem verborum, insignes sententias, comparationes, similitudinesque invexit, nominumque usum ad orationis splendorem, prout a Licymnione didicit. Phae. Protagorae autem scripta nonne talia quaedam erant, o Socrates? So. Recta sane ac propria, o puer, Protagorae elocutio, et multa in stilo praeclara. In commiserationibus autem, a senectute et paupertate commovendis, Chalcedonius orator excelluit: in ira item concitanda et sedanda potens, quasi incantatione, ut inquit, mulceret: in conficiendis solvendisque calumniis, unde opus fuerit, summus. De fine autem orationis omnes convenire videntur: sed hunc alii repetitionem, alii aliter nominant. Phae. Finem dicis summatim, supra dicta omnia in orationis calce in memoriam auditoribus revocare? So. Haec inquam, et si quid tu aliud habes, quod de hac arte dicas. Phae. Exigua quidem habeo, neque memoratu digna. So. Mittamus exigua: sed haec in lucem potius educamus, ut, quam et quando artis vim habeant, videre possimus. Phae. Et maximam quidem, o Socrates, in hominum coetibus potentiam habent. So. Habent profecto. sed, o beate, tu etiam vide, utrum tibi horum vestis, quemadmodum mihi, rara dissutaque videatur. Phae. Ostende modo. So. Dic age: si quis amico tuo Eryximacho, vel patri eius Acumeno dicat in hunc modum: Ego quidem illa scio corpori admovere, quibus et calescat pro arbitrio meo, et frigeat, vomitum quoque, rursusque deiectionem, et expurgationes alias provocare, ceteraque huiusmodi multa intelligo, quibus cognitis, et medicum me esse profiteor, et alium quemlibet medicum me facere posse: quid illos responsuros existimas? Phae. Quidnam aliud, quam percontaturos, numquid etiam sciat, quibus, quando, quousque singula istorum sint adhibenda? So. Ergo si dicat, nullo modo se id intelligere, sed oportere eum, qui ab ipso didicerit, talia quaedam facere posse: quid respondebunt? Phae. Certe huiusmodi hominem insanire, qui, cum ex aliquo medicorum libro audiverit quandoque aliquid, et in medelas nonnullas inciderit, neque quidquam artis intelligat, medicum evasisse se putat. So. Quid vero, si ad Sophoclem et Euripidem diceret quis, scire se parva de re prolixam orationem habere, et contra de magna brevissimam, et, quoties velit, misericordiam movere, atque eius contrarium, horrorem, et minas incutere, ceteraque similia, atque his docendis tragicam poësin se docere putaret? Phae. Et hi, o Socrates, ut opinor, illum riderent, qui tragoediam aliud quidquam putaret esse, quam istorum compositionem, et partibus invicem, et toti convenientem. So. Non tamen rustice, ut arbitror, increparent, sed facerent perinde ac musicus aliquis, offendens hominem, censentem se musicum esse, ex eo quod sciat, quo pacto fides tum gravissimae reddantur, tum acutissimae. hic enim non acerbe quidem diceret, O miser, insanis: sed, utpote musicus, sic mitius admoneret, O vir optime, necesse est omnino haec illum tenere, qui futurus sit musicus. nihil autem prohibet, eum, qui sic affectus est, ut tu, de harmonia nihil penitus intelligere. nempe quae ante harmoniam necessaria sunt, agnoscis: harmoniam prorsus ignoras. Phae. Rectissime. So. Sic et Sophocles illum sibi obvium, quae tragoediam antecedunt potius, quam tragoediam, habere diceret: et Acumenus medicus, medicinae praecedentia, non medicinam. Phae. Ita prorsus. So. Quid vero, si mellifluus Adrastus, aut Pericles, audirent, quae nunc ipsi referebamus egregia verborum artificia, breviloquia, similitudines, et reliqua illa, quae in lucem producta consideranda iudicabamus: numquid censemus, illos, quemadmodum nos, prae rusticitate asperrime illis succensuros, qui talia scripserint docuerintque, tanquam rhetoricam facultatem? an potius, utpote nobis sapientiores, nos ita increpaturos: O Phaedre atque Socrates, non succensendum est, sed ignoscendum, si qui disserendi ignari, definire quid rhetorica sit non possint: atque ita affecti, dum artem antecedentia possident rudimenta, rhetoricam invenisse se iactent, et ea docentes, oratoriam artem absolutam tradere profiteantur. singula vero istorum ad persuasionem disponere, totamque orationem contexere, quasi in his praeceptore opus non sit, oportere discipulos suos propria industria comparare. Phae. Talis profecto, o Socrates, ars illa videtur esse, quam isti tanquam rhetoricam docent, et scribunt. ac mihi videris vera dixisse. Verum oratoris persuasorisque veri artem quonam pacto, et unde nobis vindicare poterimus? So. Consentaneum est, o Phaedre, forte etiam necessarium, quemadmodum in ceteris, ita et in hoc certamine peragendo perfectum esse. quippe si tibi natura, ut sis orator, tribuerit, accedente doctrina et exercitatione excellens eris orator: si quid vero tibi istorum defuerit, mancus eris. Quanta vero ars huiusmodi sit, non ea via, quam Gorgias et Thrasymachus secuti sunt, sed alia potius, constare videtur. Phae. Quanam maxime? So. Videtur, o vir optime, non iniuria Pericles oratorum omnium perfectissimus exstitisse. Phae. Cur? So. Magnae quaelibet artes exercitatione dialectica, contemplationeque sublimium in natura rerum indigent. ipsa enim mentis sublimitas, et vis efficax in quavis re perficienda, hinc quodammodo proficisci videntur: quod Pericles ad ingenii acumen adiunxit. Anaxagorae namque, huiusmodi rerum indagatoris, familiaritate fretus, contemplationi se tradidit, mentisque et dementiae naturam iam comprehendit, de qua Anaxagoras diffuse disseruit. unde ad dicendi artem, quod ipsi conducere videbatur, traduxit. Phae. Quomodo istud ais? So. Medendi artis atque dicendi eadem ferme ratio est. Phae. Quonam pacto? So. In utrisque partiri naturam oportet, corporis quidem in una, in altera animae: si modo non exercitatione solum et usu, veram etiam arte, corpori medicinas et alimenta ita sis praebiturus, ut et sanum et robustum efficias; animae autem per rationes legitimasque institutiones persuasionem affatim virtutemque adhibiturus. Phae. Ita verisimile est, o Socrates. So. Animae vero naturam absque totius natura sufficienter cognosci posse existimas? Phae. Si Hippocrati, Aesculapii successori, credendum est, neque etiam corporis naturam sine doctrina huiusmodi comprehendi posse putabimus. So. Scite loquitur, o amice. oportet autem praeter Hippocratem considerare, utrum disputationis nobis ratio consonet. Phae. Assentior. So. De naturae igitur perscrutatione quid Hippocrates, et vera ratio dicat, attende. An non ita cuiusque natura excogitanda est? primo quidem, utrum simplex illud sit, an multiplex, de quo et ipsi habere artem, et aliis dare posse desideramus: deinde, si est simplex, investigandum, quam, et ad quid in agendo, rursusque quam, et a quo in patiendo natura vim habeat. Quod si species habet multas, his dinumeratis in singulis similiter ac in uno, naturalis et agendi et patiendi vis inquirenda. Phae. Sic apparet, o Socrates. So. Sine his vero progressio, tanquam caeci iter esse videtur. non tamen caeco vel surdo, qui arte tractat aliquid, est comparandus: sed patet, quod quisquis arte alicui sermones accommodat, naturam substantiae illius exquisite monstrabit, cui sermones adhibet: id autem est anima. Phae. Absque dubio. So. Nonne ad id studium illius omne contendit, ut huic penitus persuadeat? Phae. Prorsus. So. Constat igitur, quod Thrasymachus, et quicunque alius tradendae incumbit rhetoricae, primo quidem summa diligentia describere declarareque debebit, utrum anima naturaliter unum, et quiddam simile sit. an secundum formam corporis multiplex. hoc enim esse dicimus, naturam ostendere. Phae. Omnino. So. Secundo, quid facere cuique, quidve a quoque pati queat, ostendere. Phae. Certe. So. Tertio, distinctis sermonum animaeque generibus atque affectibus, causas omnes percurrere, singula singulis accommodans, docensque, qualis anima, qualibus sermonibus, quamve ob causam necessario haec quidem movetur, illa vero nequaquam. Phae. Praeclarissimum, ut videtur, hoc esset. So. Neque igitur hoc, o amice, neque aliud quidquam, si aliter tractetur, artificiose unquam tractabitur. Nostri vero in hac arte scriptores, quos ipse audisti, callidi sunt, et, animae naturam pulcherrime cognoscentes, nos celant. Nos vero, priusquam hoc modo loquantur, et scribant, nunquam ex arte eos scribere confitebimur. Phae. Quem dicis modum? So. Verba quidem ipsa non facile dixerim. quo autem modo scribere oporteat, si arte scripturi simus, quoad fieri potest, exponam. Phae. Dic, obsecro. So. Postquam dicendi facultas, quaedam animi attractio ac perductio est: futurum oratorem necesse est, quot species animus habet, cognoscere. hae vero tot talesque sunt, unde tales alii, alii tales efficiuntur. His ita distinctis, sermonum quoque tot talesque sunt species, Tales igitur animi, talibus quibusdam sermonibus certa quadam de causa ad talia quaedam facile persuadentur: aliter vero affecti, aliquam ob causam minime. Oportet itaque hominem talia contemplatum, quando haec in singulis fiunt iamque in ipsa re sunt, ea per sensum velociter assequi: alioquin nondum quidquam plus habere, quam verba sibi quondam a doctoribus tradita. At cum sufficienter potest dicere, qualis a qualibus sermonibus suadeatur, praesentemque hominem acute persentit eo ingenio praeditam esse, de quo antea fuerit disputatam, sicque ipsum esse talibus sermonibus ad talia compellendum: is ita instructus tunc demum perfecte artem hanc erit consecutus, cum ad superiora haec adiunxerit, ut opportunitatem loquendi tacendique calleat, et usum abusumve breviloquii, commiserationis, vehementiae acrioris, amplificationisque, ceterarumque partium orationis, a praeceptoribus traditarum, recte cognoscat: prius vero nequaquam. Eum vero, qui horum quovis caruerit in dicendo, aut docendo, aut scribendo, dixeritque ex arte verba se facere, qui non persuadetur, exsuperat. Ceterum scriptor ita forsitan nos compellabit: O Phaedre atque Socrates, itane prorsus, an aliter, dicendi artem capessendam esse censetis? Phae. Impossibile est, o Socrates, aliter: quamvis non parvum id opus appareat. So. Vera loqueris: atque horam causa oportet, omnibus sursum deorsumque sermonibus revolutis, perquirere, numquid via ad illam dita facilior breviorque occurrat, ne temere per longam et asperam pererremus, cum liceat per brevem et planam incedere. Quare si quam tu opem afferre potes per ea, quae a Lysia, vel aliquo alio accepisti, revoca in memoriam, et expone. Phae. Experiundi causa possem quidem, non tamen ad praesens. So. Visne ego tibi et sermonem recenseam, quem aliquando de huiusmodi rebus audivi? Phae. Quidni? So. Fertur iustum esse, o Phaedre, lupi illud dicere. Phae. Ac tu ita facias. So. Aiunt utique, nihil oportere ista tantum extollere: meque ad superna longo ambitu disputationem efferre. quippe, sicut in disputationis principio diximus, oratorem futurum non oportere veritatem nosse de iustis, et bonis, sive rebus, sive hominibus, natura vel educatione talibus. nam in iudiciis nulli prorsus istorum veritatem, sed persuasionem, curae unquam esse solere. Id autem esse verisimile, ad quod mentem intendere debeat, qui sit arte dicturus. neque facta dicenda esse aliquando, nisi probabile sit, facta fuisse; sed tam in accusatione, quam defensione, semper verisimilia inducenda: et omnino dicentem, verisimile quidem persequi, verum autem negligere. hoc enim si in omni oratione servetur, perfectam artem oratoriam exhibere. Phae. Ea narrasti, o Socrates, quae dicunt, qui artem rhetoricam profitentur. memini enim, id nos in superioribus breviter attigisse. videtur autem hoc magnum quiddam esse his, qui in hac arte versantur. sed et Tisiam ipsum graviter pessumdedisti. So. Dicat ergo id quoque nobis Tisias, numquid aliud probabile et verisimile nuncupet, quam quod vulgo videtur. Phae. Quidnam aliud? So. Hoc praeterea scitam et artificiosum invenisse et scripsisse videtur, quod si quis imbecillis et audax, cum robustum quendam timidumque verberibus caesum spoliaverit, in iudicium deducatur, neutrum istorum verum confiteri oportet: sed timidum quidem dicere, non a solo audace illo esse se caesum: audacem vero hoc refellere, solos fuisse monstrantem, atque ad tale quiddam confugere: Quonam pacto, imbecillis cum sim, robustum hunc invasissem? Ille autem timiditatem suam non dicet, sed falsum aliquid excogitans, forte: adversarium arguet. Atque in aliis etiam talia quaedam sunt, quae arte dicuntur. an non sic est, o Phaedre? Phae. Ita prorsus. So. O quam callide abstrusam artem adinvenisse videtur Tisias, vel quicunque alius fuerit, vel quocunque alio cognomine delectetur. Sed numquid hoc, o amice, dicemus, an non? Phae. Quid istud? So. O Tisia, iampridem, ante accessum tuum affirmabamus, probabile istud et verisimile vulgo non aliter, quam per veritatis similitudinem, fieri. similitudines autem veri ab eo, qui veritatem novit, aptissime ubique reperiri posse asserebamus. Quapropter, si aliud quidquam de hac arte dixeris, auscultabimus quidem: sin minus, his, quae paulo ante diximus, fidem praestabimus, quod videlicet, nisi auditorum quis ingenia noverit distinxeritque, atque res ipsas in species suas discreverit, rursusque singula idea una comprehenderit, nunquam dicendi artem, quoad homini licet, adipiscetur. haec autem sine longo studio assequetur nunquam. In quo non ideo insudabit vir prudens, ut dicere et agere ad homines possit, sed ut ea potius et loqui et facere, quae Diis grata sint, valeat. Viri enim nobis sapientiores o Tisia, virum mentis compotem aiunt non id meditari debere, ut conservis suis, nisi prout contigerit, obsequatur; sed ut dominis bonis, atque ex bonis, obtemperet. Quamobrem si longior sit circuitus, ne mireris. non enim ut ipse putas, sed magnarum rerum gratia, circumeundum. erunt autem, ut ratio dictat, si quis voluerit, ista quoque pulcherrime ex illis effecta. Phae. Perpulchre admodum dici hoc videtur, o Socrates: modo aliquis assequi possit. So. At praeclarum est, ad praeclara semper anniti, et, quidquid contigerit, tolerare. Phae. Valde. So. De arte hactenus et inscitia orationis sit dictum. Phae. Satis profecto. So. Reliquum est, ut de scribendi decore et indecentia, quo modo fiat, disseram, Phae. Plane. So. Scisne, quo pacto maxime de sermonibus dicendo, vel agendo, Deo placere potes? Phae. Minime. tu vero? So. Audivi equidem nonnulla a veteribus tradita: verum autem ipsi intelligunt. id vero si nos inveniremus, numquid humanarum opinionum nobis amplius cura esset? Phae. Ridicula sane interrogatio: sed, quae audisse dicis, recense. So. Audivi equidem, circa Naucratim Aegypti priscorum quendam fuisse Deorum, cui dicata sit avis, quam Ibim vocant: daemoni autem ipsi nomen Theuth. hunc primum numerum et computationem invenisse numerorum, geometriamque, et astronomiam: talorum rursus alearumque ludus, et literas. Erat tunc totius Aegypti rex Thamus, et in eminentissima amplissimaque civitate, quas Graeci Aegyptias Thebas appellant: Deumque ipsum Ammonem vocant. Ad hunc Theuth profectus, artes demonstravit suas, dixitque, eas distribui deinceps Aegyptiis ceteris oportere. Verum ille, quae cuiusque utilitas foret, interrogavit: et, ipso referente, quod bene dictum videbatur, probabat quidem; quod contra, vituperabat. ubi multa de qualibet arte in utramque partem Thamus fertur Theuthi ostendisse, quorum singula si enarrare pergamus, prolixior erit oratio. Cum vero ad literas descendissent, Disciplina haec, inquit Theuth, o rex, sapientiores magisque memoriosos Aegyptios faciet. memoriae namque et sapientiae remedium id est inventum. At ille, O artificiosissime Theuth, inquit, alius quidem ad artis opera fabricanda idoneus est, alius ad iudicandum promptior, quid emolumenti vel damni sint utentibus allatura. atqui et tu literarum pater, propter benevolentiam contrarium, quam efficere valeant, affirmasti. nam illarum usus, propter recordationis negligentiam, oblivionem in animo discentium pariet: quippe qui, externis literarum confisi monumentis, res ipsas intus animo non revolvent. quamobrem non memoriae, sed commemorationis, remedium invenisti. sapientiae quoque opinionem potius, quam veritatem, discipulis tradis. nam cum multa absque praeceptoris doctrina perlegerint, multaram rerum periti vulgo, cum ignari sint, videbuntur. consuetudine quoque molestiores erunt, utpote qui non sapientia ipsa sint praediti, sed opinione sapientiae subornati. Phae. Facile tu, o Socrates, Aegyptios, et alios cuiusvis gentis sermones facis. So. At, o amice, qui in Iovis Dodonaei templo versantur, ex quercu sermones primos fatidicos erupisse asserunt. priscis itaque illis, utpote qui non ita, ut vos recentiores, sapientes erant, satis erat ob eorum inscitiam petras et quercus audire, modo vera promerent. tu forsitan interesse censes, quisnam cuiasve sit, qui dixerit. non enim id solum consideras, verane an falsa dicantur. Phae. Recte admodum increpuisti, ac mihi videtur ita in literis evenire, ut Thebanus ait. So. Igitur quicunque se putat sic artem aut mandare literis, aut mandatam suscipere, ut certum quiddam et firmum ex literis sit futurum, admodum ineptus est, ac revera Ammonis vaticinium prorsus ignorat, cum plus aliquid in scriptis esse credat, praeter id quod scienti res ipsas, quae in literis significantur, commemorant. Phae. Rectissime. So. Grave id habet, o Phaedre, scriptura, et picturae revera persimile. picturae namque opera tanquam viventia exstant: si quid vero rogaveris, verecunde admodum silent. Non aliter sermones putabis fortasse quasi aliquid ipsos intelligentes dicere. verum si sciendi avidus ab iis dictorum aliquid sciscitaberis, idem in his semper et unum significatur: omnisque sermo, cum semel scriptus est, passim revolvitur aeque apud intelligentes, atque alios, inter quos minime decet: nescitque dicere, quibus oportet, et quibus non oportet. Iniuria vero immerito contumeliaque affectus. patris semper eget praesidio. ipse enim neque adversario repugnare, neque opem ferre sibi ipsi potest. Phae. Haec quoque recte abs te dicta videntur. So. Quid porro? alium videmus sermonem huius fratrem, quemadmodum legitimus sit, et quanto melior atque potentior, quam iste, nascatur? Phae. Quem istum? et quomodo fieri dicis? So. Eum, inquam, qui in animo discentis cum scientia scribitur, quia sibi ipsi auxiliari potest, intelligitque apud quos loquendum sit, apud quos tacendum. Phae. Scientis sermonem dicis viventem, et animatum, cuius oratio scripta simulacrum quoddam non iniuria nuncupabitur. So. Omnino. sed hoc quoque mihi dicas. Mentis compos agricola numquid carissima sibi semina, quorum fructus exspectat, aestate in Adonis hortis summo studio et diligentia sparget, ut octo diebus speciosos inde flores aspiciat? an potius, si quando id egerit, festi cuiusdam diei ludique gratia faciet? at ubi serio agens agriculturae studium adhibuerit, seret quidem, ubi convenit, et satis se consecutum putabit, si octo mensium intervallo satio sua ad fruges pervenerit? Phae. ita prorsus, o Socrates, illa quidem ioco, ut ais, haec autem serio faciet. So. Hominem vero, iustorum, honestorum, bonorumque scientiam possidentem, agricola imperitiorem ad semina sua spargenda putabimus? Phae. Minime omnium. So. Non igitur in aqua nigra studiose ipsa calamo cum sermonibus seminabit, cum succurrere illis periclitantibus nequeat, nequeat et ex ipsis veritatem sufficienter ostendere. Phae. Certe id non est consentaneum. So. Non sane. Ceterum hortos quidem literarum, ut ludi causa, ut videtur, seret atque describet: et postquam scripserit tanquam monumenta thesaurosque ad senectutis futurae oblivionem, tam sibi, quam ceteris vestigiorum eorundem sectatoribus, laetabitur utique, natos iam tenellos suos fractus inspiciens: ceterisque hominibus ludos alios sequentibus, et convivia horumque similia celebrantibus, ipse interim, his omissis, in sermonum oblectamentis vitam ducet. Phae. Praeclarissimum prae aliorum vilissimo narras, o Socrates, eius Indum, qui potest in sermonibus ludere, ac de iustitia, et aliis, quae tu dicis, confabulari. So. Est ita profecto, amice Phaedre. sed multo mea sententia in his praeclarius studium, quando quis arte dialectica utens, animam nactus idoneam, sermones cum scientia plantat, et seminat, qui et sibi ipsis, et satori suo afferre opem possunt, fructusve producunt, et semina reddunt. Unde alii, in moribus aliis nati, id semper munus immortale servare possunt, atque eum, qui haec habet, beatissimum, quoad homini licet, efficiunt. Phae. Multo id quoque praeclarius. So. Nunc iam illa, o Phaedre, his concessis, discernere possumus, Phae. Quaenam? So. Ea videlicet, quorum cognoscendorum gratia hucusque descendimus, ut vituperationem Lysiae discuteremus in ipsa scribendi arte, sermonesque ipsos, qui vel arte, vel sine arte scribuntur, artificiosam quidem, et artis expers, satis iam declarasse videmur. Phae. Sic apparet. So. Meminisse rursus oportet, non prius posse aliquem dicendi artem ad summum callere, ad persuadendum atque docendum, ut ratio superior nobis ostendit, quam veritatem earum rerum, quas dicit aut scribit, cognoverit, universamque rem definire, et, definitione posita, rursus secundum species usque ad individua dividere noverit: atque hac ratione animam contemplatus, et quid cuique ingenio congruum est aucupatus, ita maxime disponat exornetque sermonem, variae quidem animae varios, et harmonia multiplices, simplici vero simplices sermones accommodans. Phae. Sic prorsus apparuit. So. Quid autem de illa quaestione dicemus, quam supra tetigimus honestumne an turpe sit orationes componere, et quomodo studium hoc iure vituperari queat, quomodo nequeat? Num superiora nobis hoc satis declaraverunt? Phae. Quaenam illa? So. Quippe, sive Lysias, sive alius quispiam scripsit quandoque, aut scribit, scribetque privatim quidquam, vel publice civiles quasdam constitutiones, ita ut suis in scriptis magnam quandam stabilitatem et certitudinem putet inesse, turpe id esse scriptori, sive dicatur a quoquam, sive non dicatur, putandum est. siquidem ignorare quid verum sit, quid falsum, de iustis et iniustis, de bonis et malis, etiamsi vulgus universum laudaverit, fieri nunquam potest quin sit revera turpissimum. Phae. Turpissimum. So. Contra, qui scripta ludis ut plurimum iocisque necessario similia censet, orationemque nullam aut solutam, aut poëticam, magno componendi studio dignam esse ducit, instar eorum, quae sine diiudicatione et doctrina persuasionis gratia carminibus recitari consueverunt: sed revera sermonum illorum optimos commemorandi scientibus causa fuisse compositos: in sermonibus autem, qui docendi discendique causa dicuntur, ac vere scribuntur in animo de iustis, honestis, et bonis, duntaxat perspicuitatem perfectionemque inesse, eosque solos studio dignos existimat: iudicatque sermones huiusmodi filios suos legitimos esse vocandos, primum quidem eum, qui sibi inest, si modo sit adinventus, deinde si qui huius filii et fratres simul in aliis aliorum animis pro dignitate innati sunt, reliquos autem postponit: hic vir, inquam, talis, o Phaedre, videtur esse, quales: esse nos exoptaremus. Phae. Equidem, quae dicis, cupio prorsus, et voto precor. So. Sed haec iam satis a nobis de arte dicendi, quasi illudentibus dicta sint. Quare Lysiae dicas, nos ad Nymphae fontem Musarumque coetum profectos, sermones quosdam audisse, qui dicere iusserunt Lysiae, ceterisque orationum scriptoribus, Homero praeterea, et si quis alius nudam poësim, vel cantu exornatam composuit, Soloni postremo, et omnibus, qui civiles institutiones literis mandaverunt: quod si veritatis conscii talia composuerunt, possuntque sua in discussionem tracta defendere, ac dicendo scripta verbis viliora monstrare, non ubique ab his, quae calamo luserunt, sed ab aliis potius, quae serio excogitarunt, cognominandi videntur. Phae. Quaenam cognomina, et quo pacto accommodas? So. Sapientis cognomen, o Phaedre, magnum, solique Deo convenire videtur. Philosophi vero, aut similis alicuius cognomine, eiusmodi viros, quales modo descripsimus, convenientius modestiusque nuncuparemus. Phae. Certe non dedecet. So. Eum igitur, qui nulla habet in se praestantiora iis, quae conscripsit, et sursum deorsumque retorquens, diuturna emendatione addendo, vel subtrahendo composuit, iure poëtam vel orationum legumve scriptorem cognominabis? Phae. Quidni? So. Haec itaque amico referas tuo. Phae. Tu vero quid facias? neque enim amicus tuus praetermittendus. So. Quis iste? Phae. Isocratem probum, inquam. quid illi nuntiabis? o Socrates. quem esse dicemus? So. Iuvenis adhuc Isocrates est, o Phaedre. quid autem de illo praesagiam, non praeteribo. Phae. Quidni So. Videtur mihi praestantiori ingenio esse, quam Lysiam sua scripta demonstrent. praeterea moribus generosioribus praeditus. quamobrem nihil mirum putarim, si, crescentibus annis, in arte dicendi, cui nunc incumbit, magis, quam viri pueris, omnibus, qui eloquentiae unquam se tradiderunt, excellat: atque his etiam studiis non contentus ad maiora diviniore quodam instinctu feratur. inest enim, o amice, ipsa natura philosophia quaedam illius ingenio. Haec ego, ab iis Diis accepta, Isocrati mihi dilectissimo nuntio: tu illa, Lysiae tibi carissimo. Phae. Ita fiet. sed abeamus hinc, cum aestus nonnihil iam deferbuerit. So. Vota prius his facienda sunt, quam abeamus. Phae. Quidni? So. O amice Pan, et alii omnes, qui locum hunc colitis, Dii, date mihi, ut pulcher intus efficiar: et quaecunque extrinsecus habeo, intrinsecus sint amica. divitem autem sapientem solum existimem. tantum vero mihi sit auri, quantum nec ferre nec ducere queat alius, nisi vir temperans. Numquid aliud orandum censes, o Phaedre? mihi enim satis est optatum. Phae. Mihi quoque eadem opta. amicorum enim communia omnia. So. Abeamus.