PLATONI
SACROSANCTAE SYNODI RVSSICAE MEMBRO DIGNISSIMO,
DIOECEOS MOSQVENSIS et KALVGENSIS ARCHIEPISCOPO,
EIDEMQVE
LAVRAE SS. TRINITATIS SANCTIQVE SERGII HIEROARCHIMANDRITAE,
ACADEMIAE MOSQVENSIS DIRECTORI PROTECTORIque OPTIMO,
PATRONI SVI S. PLATONIS
diem feliciter reuersum
deuotissimo animo gratulatur
PHOEBVS
Idyllium
[recensere]- Dignum laude virum Musa vetat mori,
- Coelo Musa beat.
- Hor. lib. IV, od. VII
MELIBOEVS et CΟRΙDΟN.
Mel. Ite meae saltantes hic per prata juvencae.
Cor. Ite meae tenerae quoque per virgulta capellae.
Mel. Nos patulae, Coridon, fagi recubemus in umbra.
Et, quia iam tacitae fuerant nostrae sat auenae,
Iamque melos dudum Phoebus non auribus hausit,
Incipe ei cantum, me respondere parato.
Cor. O Meliboee, leui par ludere arundine laudes
Eius, inaequales Maro queis et diuus Homerus?
Mel. An nescis diuos non carmen cernere, corda?
Mente pia flectuntur ii, non carmine docto.
Cor. Incipe tu, Meliboee, meam tua fistula vincit.
Mel. Incipe; nostra suos cantus tibi iunget arundo.
Cor. O Diui! colitis quicunque cacumen Olympi,
Inuoco vos, testes nostri nunc carminis este.
Vos scitis, Phoebus nobis quanta otia fecit.
Quocunque adspicmius sunt illius omnia plena
Muneribus; pratis nemorique his gratia quanta!
Ille terit vobiscum celsa cacumina coeli,
Dextra potens tamen hic illius cuncta gubernat.
Ter finiuit iter sol per conuexa polorum,
Ter solum siccata carina quieuit ab undis,
Curat ut is pastores pastorumque capellas,
Haecque suo cordi suscepit prata tuenda.
Omne sed effecit simile hic coelestibus aruis.
Perpetuum dominatur ver per pascua nostra,
Non exterret hyems agnas tenerosque gemellos.
Gramina non marcent canis adoperta pruinis.
En per prata scatens nitidis fons garrulus undis,
Dat gregibus potum, nobis at murmure somnus
Inducit gratos, glacie ncc fringltur vnqttnm,
Hocque nemus sacrum, vestit quod culmina Pindi,
Illius officiis aeterna aestate fruendo,
Tempora non patitur diuersa; nec acta procellis
Prata tegit pomus folio de fronde cadente.
Sponte sua placido zephyro crescentia poma.
Mitia facta cadunt, Aganippes littora spargunt,
Colligite haec pueri, sinibusque reponite vestris!
Nostra magis retinent procerae corda cupressi,
Grata quies molli fessis arcubus in herba:
Dulcius illarum, nobis quiescendo sub umbra,
Carmine arundineo meditari munera Phoebi.
Mel.. Ite meae ruro tenerae per pratis iuuencae
Per valles saltetis oues quoque; Numine Phoebo
Gramen et arbores coelesti rore rigatae:
Pascua sunt vobis, requies et tegmen ab aestu.
Non trepidate; minax iam non latet anguis in herba,
Spernite triste lupum; seruat vos summus Apollo.
Gramina carpatis; non sunt infecta veneno.
Melle fluunt fontes illorum; haurite liquores.
Nectare prata sacro spirant, plenum omne salute.
Vellera ferte Deo, sient ea victima Phoebo.
Cor. Currite Najades huc vos Dryadesque puellae;
Ferre crocos nobis, quos vestra alit ubere Flora,
Imbuet agnus, eis redimitus, Apollinis aras.
En altaria iam fumant! en pinguis et agnus!
Mel. Tytire, tu sortem cessa celebrare beatam,
Desine ferre tuum Numen prope sidus auena;
Grandior est noster, maiorague munera Phoebi,
O mihi si clamans Homerica tuba daretur,
Cantarem nomen Phoebi noctesqne diesque;
Sed quid ego? non tuba canens modulamine flectit
Coelicolas, nec opimum thus, sed candida corda.
Nos sumus atque greges nostri tibi victima, Phoebe!
Cor. Vesper adit; Meliboee, trahunt iam sidera somnos!
Curre domum grex, currite oues ad ouile quietum.