Incipiunt capitula quas bone memorie genitor Pipinus sinodaliter instituit et nos ab homnibus conservare volumus.
1.
[recensere]Ut illas eclesias Dei qui deserti sunt restaurentur tam episcopi quam abates vel illi laici homines qui exinde benefitium habent.
2.
[recensere]Ut illi episcopi, abbates, abbatissas sub ordine sancto vivant.
3.
[recensere]Ut quicquid episcopi, abbates vel abbatissas vel reliqui sacerdotes de rebus ecclesiarum ad eorum opus habent, quieto ordine possideant, sicut in nostra sinodo iam constitutum fuit; et si quis exinde postea aliquid abtraxit, sub integritate reddat.
4.
[recensere]Ut ad illos pauperes homines magis non tollant nisi quantum legitime reddere debent.
5.
[recensere]Quicumque nostrum beneficium habet, bene ibi labore et condirgat; et qui hoc facere non vult, dimittat ipsum beneficium et teneant suas res proprias.
6.
[recensere]Quicumque in itinere pergit aut hostiliter vel ad placitum, nulla super suum pare prændat, nisi emere aut præcare potuerit, excepto herba, aqua et ligna; si vero talis tempus fuerit, mansionem nullus vetet.
7.
[recensere]Quicumque homo super suum parem, dum ad nos fuerit, aliquid abstraxerit aut exfortiaverit, secundum suam legem triplititer conponat.
8.
[recensere]Si aliquis homo ante nos se reclamaverit, licenciam habeat ad nos venire, et nullus eum per fortia deteneat.
9.
[recensere]De illis beneficiis unde intentio est volumus, ut ipsi eos habeant quibus antea dedimus.
10.
[recensere]Ut omnes homines eorum legis habeant, tam Romani quam et Salici, et si de alia provincia advenerit, secumdum legem ipsius patriæ vivat.
11.
[recensere]Ut omnes laici et seculares qui res ecclesiæ tenent precarias inde accipiant.
12.
[recensere]Ut quicquid missi nostri cum illis senioribus patriæ ad nostrum profectum vel sanctæ ecclesiæ melius consenserint, nullus contendere hoc præsumat.