In Dei nomine trinitatis. Anno septingentesimo quadragesimo quarto ab incarnatione Christi sub die VI. Nonas Martii et luna XIV. in anno secundo Childerici regis Francorum, ego Pippinus, dux et princeps Francorum. Dum plures non habetur incognitum, qualiter nos in Dei nomine una cum consensu episcoporum sive sacerdotum vel servorum Dei consilio seu comitibus et obtimatibus Francorum conloqui apud Suessionis civitas synodum vel concilio facere decrevimus: quod ita in Dei nomine et fecimus.
1.
[recensere]In primitus constituimus fide catholica, quam constituerunt CCCXVIII еpiscopi in Nicæno concilio, ut denuntiaretur per universa regione nostra, et iudicias canonicas aliorum sanctorum quæ constituerunt in synodis suis; quomodo lex Dei et ecclesiastica regula recuperetur, quæ in diebus priorum principum dissipata corruit.
2.
[recensere]Propterea nos una cum consensu episcoporum sive sacerdotum seu servorum Dei et optimatum meorum consilio decrevimus, ut annis singulis synodo renovare debeamus, ut qualiter populus christianus ad salutem animarum pervenire possit, et ut hæresis amplius in populo non resurgat, sicut invenimus in Adlaberto hæresim, quem publiciter una voce condempnaverunt XXIII episcopi: et alii multi sacerdotis cum consensu principis et populi ita condemnaverunt ipsum Adlabertum, ut amplius populus per falsus sacerdotes deceptus non pereat.
3.
[recensere]Idcirco constituimus per consilio sacerdotum et optimatum meorum et ordinavimus per civitates legitimos episcopos; idcirco constituemus super eos archiepiscopus Abel et Ardobertum, ut ad ipsos vel iudicia eorum de omne necessitate ecclesiastica recurrant tam episcopi quam alius populus. Ut ordo monachorum vel ancillarum Dei secundum regula sancta stabiles permaneant. Et de rebus ecclesiasticis subtraditis monachi vel ancillas Dei consolentur, usque ad illorum necessitati satisfaciant; et quod superaverit, census levetur. Et abbati legitimi ostem non faciant, nisi tantum hominis eorum transmittant. Et omnes clerici fornicationem non faciant et abitu laicorum non portent nec apud canis venationes non faciant nec acceptores non portent.
4.
[recensere]Similiter decrevimus, ut laici homines legitimi vivant et diversis fornicationis non faciant et periurias in ecclesia non consentiant et falsi testimoniis non dicant et ecclesiam Dei in omni necessitate conservent. Et unusquisque presbyter qui in parrochia est episcopo obediens et subiectus sit, et semper in cœna Domini rationem et ordinem ministerii sui episcopo reddat et crisma et oleo petat. Et quando iure canonico episcopus circumeat parrochia ad confirmandum populum, episcopi sive abbati sive presbyteri parata sint ad suscipiendum episcopo in adiutorium necessitatis.
5.
[recensere]Et statuemus, ut supervenientes episcopus vel presbyteri de aliis regionibus non suscipiantur in ministerio ecclesiæ, nisi prius fuerint probati ab episcopo cuius parrochia est.
6.
[recensere]Et omnino decrevimus, ut unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat, ut populus christianus paganus non fiant. Et per omnes civitatis legitimus forus et mensuras faciat secundum habundantia temporis.
7.
[recensere]Similiter constituemus, ut illæ cruciculæ quas Adlabertus per parrochia plantaverat omnes igne consumantur.
8.
[recensere]Similiter diximus, ut neque clericus mulierem habeat in domo sua, qui cum illo habitet, nisi matrem aut sororem vel nepta sua.
9.
[recensere]Similiter constituemus, ut nullus laicus homo Deo sacrata femina ad mulierem non habeat, nec suam parentem; nec marito viventem sua mulier alius non accipiat, nec mulier vivente suo viro alium accipiat; quia maritus muliere sua non debet dimittere, excepto causa fornicationis deprehensa.
10.
[recensere]Si quis contra hanc decretam, quam XXIII episcopi cum aliis sacerdotibus vel servis Dei, una cum consensu principem Pippino vel obtimatibus Francorum consilio constituerunt, transgredire vel legem irrumpere voluerint vel dispexerint, iudicatus sit ab ipso principe vel episcopis seu comitibus, componat secundum quod in lege scriptum est unusquisque iuxta ordine suo. Et si hæc omnia observavimus, quod superius scriptum est, Christi misericordia invenire aptemus in secula seculorum. Amen.
Subscriptiones
[recensere]- Signum inluster vir Pippino, maiorum domus.
- Signum Radobodo.
- Signum Ariberto.
- Signum Helmigaudo.