Jump to content

Planctus Destructionis

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Planctus Destructionis Regni Hungariae per Tartaros
1242
editio: incognita
fons: [1]


Tu, qui deus es cuntorum,
iustus iudex meritorum
bonis reddens bona multa
mala nulla fers inulta
      equa lance iustitie.

Peccaverunt nostri patres
tibi, nos, et nostri fratres,
mala nostra succreverunt,
que nos nimis invenerunt
      in diebus angustiae.

Cuncti sumus neci dati,
sunt populi captivati,
sunt milites gladiati;
ad quid ergo sumus nati
      tanta mala cernere?

Fluit sanguis feminarum,
pallet decor puellarum,
puerorum turba iacet,
senex, anus ense iacet
      nephario funere,

Domum Saul Philistei,
Genus Iacob Canopei,
gregem iusti Iob Sabei,
cum insontes oves dei
      tanta cede sternitis.

Trucidatis matronarum
turbam, simul puellarum
neque clerum reverentes
neque secum miserentes
      nec parvulis parcitis.

Que vos terra, qui parentes
genuerunt tales gentes
tam crudeles, tam feroces,
ad nocendum tam veloces
      et sub armis vivere.

O natura mater dura,
quare tibi fuit cura
sevam gentem Tartharorum
ad flagellum populorum
      in hanc Iucem ducere?

Cur non matres conclusisti,
cur concessum concessisti,
nequam proles cur creatur,
per quam mundus conturbatur,
      cultor Christi moritur?

Heu, quis aquas capitibus
nec non nostris luminibus
lacrimarum dabit munus
ad plangendum tantum funus,
      quod nobis ingeritur?

Ierusalem mater, plange,
celi forum planctu tange,
mitte sursum suspirium,
vestem sume cilicium,
      caput sparge cinere.

Grandis tibi venit dolor,
omnis a te fugit color,
funde fontem lacrimarum,
planctum tibi fac amarum
      diro lesa vulnere.

Universi tui nati
probi, pulchri, delicati
sunt ab hoste iugulati,
vulnerati, vinculati
      per ingens opprobrium.

Interfecti sepultura,
vulnerati carent cura,
vinculati solutore,
fugitivi protectore
      pro timore gentium.

Arma duces acceperunt,
viri fortes convenerunt
hosti terga percussuri
vel ab hoste ruituri
      cuncti pari prelio.

Sed cum belli lux illuxit,
hostem Martem mox instruxit,
hungarorum cor expavit,
castra timor perturbavit,
      fugit mens et ratio.

Regnum nutat et corona,
Mars desevit et Bellona,
vibrat hastas, tela iacit
et inmensam cedem facit,
      fusa iacent corpora.

Pontifices et primates
una cadunt, almi vates
prosternuntur, viri fortes
disperguntur et cohortes,
      instant dura tempora.

Summa nescit occisorum
mera claudi numerorum,
dee bine, que venerunt,
cum sorore vix ruperunt
      morientum licia.

Hungarorum pro ruina
celum stupet pro ruina,
chaos ferri mundi rebus
crederetur hiis diebus
      hac visa miseria.

Est completum, Davitico
quod cantatur in cantico,
nullus fuit, magnatorum
carnes sive clericorum
      qui telluri traderet.

Tabescentes putruerunt,
aves celi commederunt,
dentes canum consumpserunt,
ossa lupi disperserunt;
      nemo, qui repelleret.

Non est mirum quod sunt victi,
quod sic morti sunt addicti,
nam maiores et minores
corrumpentes bonos mores
      sectabantur vitia.

Erant enim viri duri
repugnantes omni iuri,
falsi testes et periuri,
mechi, fures, Epicuri,
      quorum deus dolia.

Oppressores advenarum,
vastatores egenorum
et predones pupillorum
      repulsa iustitia.

In vestitu sumptuosi,
in ornatu studiosi,
compti, docti superbire,
curiosi lascivire
      prolventes mendacia.