Jani Broukhusii
POEMATA OMNIA.
[recensere]Jani Broukhusii
POEMATUM LIBRI SEDECIM.
Editore DAVIDE HOOGSTRATANO.
Excudit FRANCISCUS HALMA,
Illustr. Frisiae Ordinum Typographus ordinarius.
MDCCXI.
Viro nobilissimo Joanni de Witt, urbi Amstelaedamensi a secretis s. p. d. David Hoogstratanus.
[recensere]J ANI BROUKHUSII, ingeniorum sui temporis principis, Poëmata Tibi, Vir Nobilissime, offero & inscribo. Et cui poteram melius, quam Tibi, qui licet [fol. *3v] satis occupatus sis & districtus laboribus indies Reip. impendendis, tamen Musas ab aedibus Tuis numquam excludis, sed earum suavitatem exemplo aliorum magnorum & illustrium virorum, remissionis a gravioribus curis & laxamenti instar habes, omne tempus, si quod vacuum & subsecivum occupationibus Tuis potes subducere, in nullis relaxationibus libentius consumens, quam in exercitationibus frugiferis, & optimarum disciplinarum studiis? Quotquot enim te norunt, mecum compertum habent, Te jam a tenera aetate ad verae laudis decus inflammatum, nunc quoque studio acerrimo teneri illarum artium, quibus mortales non modo ad humanitatem, sed ad [fol. *4r] quandam excellentiam inter suos aequales conformantur, certe de vulgo eximuntur. Inprimis vero inter omnia studiorum genera nullum aeque Tibi curae est ac poëticum, tenerrima illa ac delicata eruditionis pars. Hinc non modo bene existimas de poëtis, eorumque operibus: sed si a paucissimis discesserimus, quos referre nullius esset morae, nemo Te uno hac tempestate in patria nostra artem Musicam, a plerisque vel contemtam, vel ludibrio habitam, majore affectu colit & tuetur. Neque est quod hac in parte me quis quam Tibi adulari putet, cum me ab hac suspicione absolvant eximia ingenii Tui monumenta, quae jam doctissimi homines & genuinae elegantiae cultores [fol. *4v] mirantur, & in oculis ferunt. Loquitur pro me ipse Broukhusius, qui cultissima, quae in his libris legitur, elegia, testari voluit, quo in pretio Te Tuasque dotes haberet. Nec dubito, quin gestiant ejus manes, a Te vicissim nobili carmine honestati, si quid manes sentiunt, ingenii sui foetus sub nominis Tui auspiciis a me produci in lucem. Certe succurrit etiamnum mihi non sine magno voluptatis sensu dies ille, quo studii Tui poëtici primitias ei praelegebam, quaque ratione vitam Tuam institueres signisicabam. Quae cum de Te praedicantem me audiret, & suavitate carminis, quod tunc temporis ad me miseras, traheretur, totus in amorem Tui rapiebatur. [fol. **1r] Cumque deinceps in ejus familiaritatem pervenisses, numquam destitit, quoties occasio se offerret, laudare Tuum pudorem, modestiam, vitae integritatem, continentiam, ingenii elegantiam, ceterasque virtutes, quae Virum Tui loci atque ordinis mirifice commendant. Tum quoque coepisti alacrius escendere illum poëticae felicitatis apicem, majorique ardore laetissima Musarum vireta nobiscum perlustrare, illorumque abstrusos & vulgo invisos recessus peragrare. Quae quidem res magno oblectamento fuit Viro Illustri Francisco Vroedaeo, florentissimae hujus Urbis Consuli, & magno eruditorum hominum patrono, socero Tuo, cujus repentinum obitum [fol. **1v] omnes boni lugent, & praeclaras ejus virtutes in perpetua habent memoria. Haec cum ita se haberent, non anxie mihi disquirendum fuit, cui haec Carmina dedicarem, quando Tu statim ultro mihi hoc agitanti veniebas in mentem, quo nempe nemo impatientius tulit moras huic editioni injectas, nemo frequentius questus est sua desideria & vota tam moleste suspendi. Neque minus hoc debui affectui, quo me complexus es etiam nondum visum, & benevolentiae, quam postilla mihi praestitisti, certissimis documentis, recepto scilicet me in album eorum, quos amicitia Tua dignaris, meque nuper taedii pleno, & quaerente ubi respirarem, alloquiis Tuis refecto & [fol. **2r] confirmato. Haec igitur Broukhusiani nominis monumenta, tanquam meae in te observantiae pignus, Vir Nobilissime, accipe illa fronte, qua me soles accipere. Deus, omnis boni fons & origo, Te Tuosque diu servet incolumes. Vale.
Amstelaedami postridie kal. Decembr. M DCCX. [fol. **2v]
Lectori benevolo s. d. David Hoogstratanus.
[recensere]L IBERO tandem fidem toties tibi datam, Lector benevole, producendo in lucem hos poëmatum Broukhusianorum libros. Ii jamdudum fuissent emissi, cum omni ope & viribus in id incumberem, nisi multa intervenissent impedimenta spissaeque occupationes, & Typographus, postquam typis coepissent describi, omnia alia mente agitans jam quoque de mutanda sede, rebusque suis in Frisiam transferendis cogitasset. Hinc molesta nimis mora consiliis meis est injecta, quam tamen pensavit luculento hoc characte[fol. **3r]re, & splendidis ornamentis, quorum magnificentia omnium φιλοκάλων oculos & animos advertit & allicit. Voluit scilicet tam egregium monumentum ponere honori & meritis hominis, quem, dum in vivis esset, colebat inprimis & observabat, cujusque ultimis versibus, paulo ante fatalem diem scriptis, fuerat laudatus & honestatus; & sic quoque aliqua parte respondere voluntati, qua sciebat me semper fuisse in amicorum optimum & certissimum: quem amittens jacturam feci irreparabilem, quae ut animum meum non leviter perturbavit, ita non desinit me implicitum tenere molestiae ac moerori, cujus acerbitatem nec longa dies est mollitura. Postquam enim Petrus Francius, vir celeberrimus, & Eloquentiae Romanae Graecaeque gloria florentissimus, quo utebar etiam familiarissime, rebus humanis esset exemtus, solus superfuit Broukhusius, quicum omnem meam voluptatem, & si quid animo haereret asperum & insuave, partiri solebam: solus, in cujus sinu curas meas deponebam, cuique omnia mea consilia credebam. Numquam certe animo meo excidet illud tempus, quo primum in hac urbe, deinde in secessu suburbano, in quem se abdiderat jam militiae satur, & rude donatus, ut se totum studiis involveret, tot horas jucunde consumsimus confabulationibus de optimarum artium & literarum studiis, deque scriptoribus cum antiquis, tum novis, [fol. **3v] qui in eo genere laudis & scientiae excellentes diserte scribendi gloria floruerant, & inde nomen immortale fuerant consecuti: deque aliis rebus multis, quas ille, ut stupenda valebat memoria, recensens animum meum mirisica voluptate perfundebat. Unde fiebat ut, quoties dubia mihi aut nodi in versandis antiquis scriptoribus oriebantur, aut aliquid de antiquitate Romana requirendum, aut poëticam aliquam quaestionem proponendam habebam, statim ad Broukhusium, tanquam ad Apollinis tripodem decurrerem, nec umquam nisi doctior ab eo discederem, quod grato & memori animo semper agnoscam. Carmina ejus, quae jam publici juris facio, nihil est cur operose tibi commendem. Si enim literis humanioribus es imbutus, neque tangeris his deliciis, nae tu nullius suavitatis gustum habes. Si non es, frustra hoc agam, cujus mens quoque non est exspatiari in laudes divini poëtae, primo quod nemo eum, quod olim de Hercule ferebatur, contemnat: deinde quod tam praeclarae dotes non sint in transcursu praedicandae, cum & publice jam praedicatae sint a viro clarissimo Petro Burmanno, qui non jussus, non per oblatam aliunde sibi occasionem, sed solo amore ductus in defunctum, cui vicissim fuerat carissimus, oratione Trajecti habita praeclare id executus est. Quo eximiae pietatis argumento egregiam simul laudem adeptus est, [fol. **4r] ingentem simul omnibus Broukhusiani nominis cultoribus attulit delectationem, cujus neque te expertem esse sinet: de quo jubeo te bono esse animo. Alioqui mihi, si actum velim agere, in proclivi esset tangere Broukhusii vitam, studia, & mores, dignationemque, in qua habuerunt eum viri principes, & natalium splendore non minus, quam doctrina illustres, quos hic parco enumerare, quia nec libet nominare eos, qui, cum vivum involare non auderent, umbram demortui aggressi sunt; quorum unus in omni paene studiorum genere dictaturam sibi vindicans, ideoque aegre ferens alios, quibus se multo superiorem putat, laudatos ab eo publice esse, quod certe signum est animi jejuni & pusilli, virus suum evomuit in operam Tibullo impensam, jactans ea, quae jactare potuisset in Propertiana, nisi tum noster fuisset superstes, cujus gratiam captabat, ut sic sociatis cum eo viribus, si diis placet, iret in communem adversarium, cui se ipse parem non esse satis videbat, uti nec par fuit aliis, qui non longo post tempore multiplices ejus errores exagitarunt, dignumque censuerunt, quem Musae e monte Pimplaeo furcillis praecipitem ejicerent; alter in suis ad Minucium Felicem commentariis ea chartis illevit, quae, si rem recte perpendas, scripta videntur ab homine non satis sani cerebri, vel a furia possesso (qualibus elogiis ornat manes Gudianos) unde ablata ei mens nihil attende- [fol. **4v] rit, quid manus scriberet. Ita obscura & confusa sunt ibi omnia. In his quoties alium quendam intempestivis laudibus ad caelum extollit, toties Broukhusium, ac si nimius nugator ad illius doctrinam fuisset, iniquis modis deprimit, amarisque dicteriis lacerat. Utinam suam potius, ut alicubi ipse ait, domum exornasset, neque tam amplam materiam praebuisset aliis existimationis suae vindicandae, & ea in illum, a quo male habiti erant, dicendi, quae mallet credo non fuisse dicta, cum ab ipso refelli non potuerint, utcumque asperrimum in literas imperium exerceat. Sed quamvis multa huc facientia a me possent adferri, si velim obsecundare dolori meo, justaeque indignationi, & famae hominis mihi amicissimi laboranti adesse, postquam ipse eam tueri non potest, quod non video cur mihi vitio verti posset, vicissimque invehi in degeneres tricones, qui ejus manes revellere sunt adorti; melius tamen erit ea praeterire, & te nullis ambagibus circumductum admittere ad haec bonae mentis sacraria, unde provenerunt tantae uberrimi ingenii deliciae & suavitates, ut jure mireris hominem a prima juventute castris innutritum inter armorum strepitum & irati maris fremitus tam polita, tam tersa carmina scribere potuisse. Ea mihi in manum data, meaeque fidei, cum moreretur, commissa, cujus rei testimonium extare voluit in tabulis supremae voluntatis, quibus mihi & alia [fol. ***1r] omnia manu sua scripta volumina, bonamque bibliothecae suae partem legavit, tecum bona fide communico universa, ne praetermittens quidem Juvenilia, ut & priora & posteriora ejus opera inter se conferas, quod tibi non injucundum fore certus sum; uti nec injucundum fuit peritissimis harum rerum aestimatoribus, qui immaturae aetatis specimina ab eo edita videntes nihil non ab ejus pereleganti ingenio sibi pollicebantur. Neque fefellit eos exspectatio. Siquidem omnia artis poëticae arcana exhausisse, intimosque ejus recessus penetrasse, postquam corroboratus esset, certissimis indiciis cognoscebant. Equidem si pateris meam quoque de eo sententiam alicujus apud te esse momenti, eam tribus verbis complectar, testans de eo, quod de Martiale testatus est olim Plinius Caecilius, fuisse nempe hominem ingeniosum, acutum, acrem, & qui plurimum in scribendo & salis haberet & fellis; nec candoris minus. Hoc & amici ejus experti sunt & inimici senserunt. Sed tuo potius judicio omnia permitto. Fruere iis & vale. [fol. ***1v]
Ejusdem in obitum Jani Broukhusii elegia.
[recensere]H OC quoque restabat: laurique hederaeque valete,
Quae tegitis crines serta caduca meos.
Hoc quoque restabat: rapuere immitia fata
Omne decus rebus praesidiumque meis.
5 Tene, facer vates, potuerunt perdere Parcae
Intentum studiis Numina dira tuis?
Cum subit illa dies (quando non illa subibit?)
Qua me tangebas deficiente manu,
Qua me spectabas, mediaque in morte vocabas
10 Aegidenque tuum, Pirithoumque tuum;
Qua mandata dabas suprema, orbemque perosus
Aetheriae ardebas tecta subire domus;
Quid superest nisi flere mihi? mea gaudia tecum
Aufers. ab superest nil nisi flere mihi. [fol. ***2r]
15 Heu ubi nunc doctique sales, dulcesque lepores?
Heu ubi nunc venae flumina larga tuae,
Quîs pectus, quîs ora mihi sine fine rigabas,
Ingenii promens luxuriantis opes?
Te duce Pierios licuit penetrare recessus,
20 Atque aliquem vates inter habere locum.
Te duce Romanos licuit tractare magistros,
Et non lassata volvere saepe manu.
Per te depulsis nova lux est orta tenebris:
Sensere auxilium sacra Latina tuum.
25 Hinc quid non teneri debet tibi Musa Propertii,
Aeternum cujus Cynthia nomen habet?
Hinc quid non culti debet tibi Musa Tibulli,
Quem finxisse manu creditur ipsa Venus?
Quid non Sinceri, quem Parthenopaea canentem
30 Mirata est Latiis carmina docta modis?
His mihi deliciis animum mentemque levabas:
Pellebas curas his mihi saepe meas.
O quoties sensi hinc vires in carmina! lecto
O quoties brevis est carmine visa dies! [fol. ***2v]
35 Ante focum quoties hilares consedimus ambo!
Excepit quoties nos Nucis umbra tuae,
Umbra Nucis, nostrae gratissima scena Thaliae,
Inter thyrsigeri munera laeta Dei!
Innocui calices, vos testor, saepe dedistis
40 Materiam argutis, at sine felle, jocis.
Nec tamen est positos egressa modestia fines,
Seria nec tempus non habuere suum.
Saepe mibi casus doctorum & fata solebas,
Fata etiam & casus saepe referre tuos.
45 Mnemosyne ipsa tibi veteris recluserat acta
Temporis, aetatis fida magistra tuae.
Illa tibi ut primis semper comes haeserat annis,
Haerebat senio sic comes usque tuo.
Omnia jam densis sunt tecum oppressa tenebris.
50 Omnia sub tumuli marmore condit humus.
Hei mihi, spes omnes, & quod mea vota ferebant,
Hei mihi, spes omnes abstulit una dies.
Non ego jam posthac pendebo loquentis ab ore,
Pandentisque mihi ad Musica sacra viam: [fol. ***3r]
55 Sed moerens loca cuncta meis implebo querelis,
Quaeque canam posthac carmina, moesta canam:
Moesta quidem, sed quae nostrum testentur amorem;
Meque fuisse tuum postera turba leget.
Te mihi certa fides, nullis pavefacta procellis,
60 Te mihi non uno nomine junxit amor.
Audiat hoc saevus, qui deterit omnia, livor,
Audiat hoc famae turba maligna tuae.
Audiat: atra tibi frustra vecordia laudem
Detrahit, & vires conficit ipsa suas.
65 Te vehet invidiae victrix super aethera Fama,
Te priscis dicet vatibus esse parem.
Dumque vigent vates, & vatum praemia lauri,
Ingenii vivent tot monumenta tui.
Accipe nunc, si grata tibi, dulcissime rerum,
70 Accipe nunc animi dona suprema mei.
Accipe quas spargo violas, hederaeque virentis
Munera, quae frontem cinxerat ante tuam.
Carminibus vatum interea dicere piorum.
Hi quoque virtutes & tua facta canent. [fol. ***3v]
75 Hi quoque rite tibi feralia dona parabunt,
Hi quoque de lacrimis humida serta ferent.
Burmannusque tuus, docta plaudente corona,
Ingenii dotes tollet in astra tui.
Forsitan inde tui capient solatia manes:
80 Forsitan agnoscent hoc pietatis opus.
Broukhusi dilecte vale, & si quis tibi sensus
Est super, hoc a me carmen amantis habe. [fol. ***4r]
Jani Broukhusii elegiarum libri quatuor.
[recensere][fol. ***4v: blanco] [p. 1]
Jani Broukhusii elegiarum liber primus.
[recensere]Elegia I. Ad reverendissimum celsissimumque principem Ferdinandum episcopum Paderbornensem ac Monasteriensem.
[recensere]I NCLITE Musarum, Princeps, Superûmque sacerdos,
Fernande, Ausoniae gloria prima lyrae;
Grande decus, Fernande, virûm quos insula vestit,
Grande poëtarum Pieridumque decus: [p. 2]
5 Da veniam, si forte sacras offendimus aures
Nec satis excultis solvimus ora modis.
Da veniam, posito Clio si nostra rubore
Ardet in aspectum luminis ire tui.
Haud equidem ignoro, cum sis genus ipse Deorum,
10 Qua te conveniat religione coli:
Sed tua me pietas, qua nil praeclarius usquam est,
Erigit: ingenuos temperat illa metus.
Ah ego quid cesso cultumque offerre fidemque,
Cum pateat castis vatibus aula tibi?
15 Aula tibi profugas cum protegat alta Camoenas?
In mores Domini transiit illa sui.
Non alius majore calet praecordia Phoebo,
Non alius Clariis plenior ora favis.
Testis Alexander, testes Tiberinides undae,
20 Et tu septeno Roma superba jugo;
Urbis Alexander magnus moderator, & orbis;
Maximus Aonidum, maximus orbis amor.
Inter Aricinos quoties tecum ille recessus
Deposuit curas ad tua fila suas!
25 Formosum quoties placide projectus ad amnem
Audivitque tuum deperiitque melos!
Plaudebant pariter Nymphae pariterque stupebant,
Hesperii Nymphae fama superba soli. [p. 3]
Ipse pater lucos inter Tiberinus opacos
30 Cornigerum flavo sustulit amne caput.
Atque ait: O clarae clarum decus addite Romae,
Cujus ab ingenio laus mihi prisca redit,
Jam nunc, Furstenberge, novos molire triumphos,
Et nova militiae fige tropaea tuae.
35 Non tibi praetulerim gelidi Sulmonis alumnum;
Sulmo licet Clariis luxurietur aquis:
Non Umbrum, ditemve foco lucente Tibullum;
Ille licet nostrum sit, licet ille, decus.
Nec tantum tibi debuerit, Germanice, Varus,
40 Dum volat ad Stygios umbra inhumata lacus;
Quantum Pieria manes quod suscitat arte
Furstenbergiacae chorda diserta lyrae.
Sensit & Arminii tua munera nobilis umbra:
Arminii ad laudes gestiit umbra suas.
45 Inter & Argivos proceres interque Latinos
Elysium gaudet nunc habitare nemus.
Arminium sonat amnis, & Arminium convalles,
Arminium silvae deviaque antra sonant.
Felix, qui tantum dignus meruisse poëtam
50 Exigis aetatis tempora laeta tuae.
Tu quoque ter felix, urnam declinis in auream
Eridane, Hesperio clarior Eridano. [p. 4]
Magne Pade, electro longe qui purior omni
Umbrosae colles dividis Angariae;
55 Cum tot busta ducum, cum tot Monumenta videbis,
Quaeque salutiferas saxa tuentur aquas;
Ecquid inardesces magni benefacta patroni.
Omnibus officiis demeruisse tibi?
Ecquid munificam gratus mirabere dextram,
60 Et Domini mores ingeniumque tui?
Imo ita: dumque vagos torques ad Nerea cursus,
Notescas populis fac magis inde tuis.
Eridanoque, poli vivo qui lucet in auro,
Invidiam facias, invidiamque mihi.
65 Certe ego jam invideo, pignus tam grande Deorum
Erudiisse mihi, nec genuisse mihi.
Vera Deus cecinit: Nymphae applausere canenti;
Plausit & e gelidis Anna Perenna vadis.
Vos quoque Phoebei numen sensistis olores
70 Qui sacra Germano tingitis ora Pado.
Sensistis, patriaeque Viro inspirastis amorem,
Sisteret ut notis finibus ille gradum:
Quoque solo primum vitales hauserat auras,
Erigeret Musis digna theatra suis.
75 Evenere. suo certant assurgere alumno
Angariae colles, Angariae nemora. [p. 5]
Illic numen habes: nec te praesentius umquam
Latoum Delos ardua sensit Herum:
Nec Lyciae dumeta, nec aërius Parnasus,
80 Potaque virgineo lympha beata choro.
Adsis, o Fernande, meisque allabere coeptis:
Te lyra, te calami, te mea plectra canent.
Virtutesque tuas serum diffundet in aevum
Pieris ad nutus officiosa tuos.
90 Jupiter humana cum possit laude carere
Humano gaudet se tamen ore coli.
Tu quoque sis quamvis Latiis decus omne Camoenis,
Non mea dedecori Musa futura tibi est.
Adsis o, validasque in carmina suffice vires:
95 Te sine muta lyra est, te sine plectra tacent.
Hoc mihi contingat! tua ni spiraverit aura,
Quis, nisi tu, digne te celebrare queat? [p. 6]
Elegia II. Ad Joannem Hudde, Urbis Amstelaedamensis Consulem, sponsum.
[recensere]D UM tua festivis collucent atria taedis,
Et jucunda tibi vincula nectit Hymen;
Nec piget, amotis paulum, vir maxime, curis
Ire sub amplexus lene tuentis Herae;
5 Fas mihi sit fausto testari gaudia cantu,
Et tacitas mentis prodere laetitias.
Fas mihi sit patriae voces ac publica vota,
Qua datur, applausu continuare meo.
Atque utinam tanto pulsarem barbita plectro,
10 Quanto te, Consul, par foret ore cani!
Nunc tenues offert elegos pudibunda Thalia,
Immemor, ah, cultu multa deesse suo.
Non tamen est facinus, si grandior hostia desit,
Caelestes salsa demeruisse mola.
15 Illa tibi geminum gaudens gratatur honorem,
Consulis & Sponsi connubiale decus. [p. 7]
Ire per & fasces, per nomina gentis avitae,
Perque tuos titulos officiosa velit:
Ni pudor ille tuus, prisci candoris imago,
20 Obstet, & accepti par decus imperii.
At te felici suffultum colla lacerto
Blavia speratis detinet illecebris:
Inque vicem paribus suspirans saucia flammis
Languet ad obtutum Conjugis ipsa sui.
25 Hymen io, Hymenaee io, quid gaudia differs?
Nunc erat ad festas accelerare dapes;
Nunc Genium celebrare mero, centumque choreis,
Et dare blanditis justa Cupidinibus.
Tu quoque quid cessas clauso procedere Olympo,
30 Vespere, delicium cuncta domantis Herae?
Dum loquor, argutum produxit Vesperus agmen,
Et picturatis excubat in speculis.
Qualis cum Triviae sopitum ad Latmia saxa
Vidit ab Oeteis Endymiona jugis.
35 Ille tui gestit numerum subducere lusus,
Basiaque intentis computat articulis.
Quorum sollicitus cum millia multa notarit,
Mox Veneris dulces conferet in tabulas.
At tu foecundo, mitis Lucina, labori
40 Annue: fac castas pondus habere preces. [p. 8]
Et tu, sancte Geni, felix tutela piorum,
Prolem pacatis respice luminibus.
Hac serie fulcite domum, servate nepotes,
Multus ut e claro sanguine Consul eat:
45 Et quidquid patriis faustum meus Amstela muris
Senserit, hoc patriae debeat omne Patri.
Elegia III. Ad Joannem Huidekooper, Marsevenium, Urbi Amstelaedamensi a Secretis, sponsum.
[recensere]Q UOT tibi felices promittunt gaudia curae,
O Marseveniae gloria prima domus!
Causa perorata est. blando Venus aurea vultu,
Cumque parente sua vincula nectit Amor:
5 Sanctus Amor, quem legitimi pia foedera lecti,
Quem pudor, & probitas, castaque sacra juvant;
Cujus ab auspiciis seros sperare nepotes,
Et longa fas est posteritate frui.
O ita Dii faciant quîs vincla jugalia curae,
10 O ita tam felix, quam bene gratus, Hymen, [p. 9]
Semper ut illius vivant vestigia flammae,
Quam Dominae tremulis imbibis ex oculis:
Multus ut illustri de sanguine prodeat haeres,
Qui valeat claram perpetuare domum.
15 Audior. Astrorum risit chorus: aetheris alti
Hesperus auratas excubat ante fores:
Hesperus innocuae dulcissima cura Diones,
Virgineis semper laetus in exuviis.
Ille tuos lusus narrabit & oscula Divae,
20 Oscula quae teneris supputat articulis.
Ite pares animae, concordiaque arma movete:
Nox vocat, & dubia Cynthia luce vocat.
Jam dudum torus & vigiles hinc inde lucernae
Debuerant vestris incaluisse jocis. [p. 10]
Elegia IV. Ad Hubertum Roosenboom, supremae Batavorum curiae praesidem, Academiae Lugduno-Batavae curatorem.
[recensere]C UM tibi Phoebeos tradit Res Musica fasces,
Et templum Batavi nobile Palladii;
Quîne satis festo testemur gaudia plausu,
O Rosenbomiae maxime gentis honos?
5 Carmen amas: carmen dabimus, sed quale pusilli
Paupere de rivo pectoris ire potest.
Et pia votivas suspendens Musa corollas
Incinget gracilem flore juvante chelyn.
Surgite Leidenses, recidivae surgite lauri,
10 Aonio lauri grata corona Deo. [p. 11]
Quales vos magni sevit manus enthea Douzae,
Illa Camoenarum prima Forique manus.
Quales Heinsiaden teneris fovistis in umbris,
Ducentem dulci saxa ferasque lyra.
15 Surgite Leidenses, recidivae surgite lauri,
Aonio lauri grata latebra Deo,
Musarum formosa domus, quam Dorica Pitho,
Quam Romana suo nectare Suada lavit.
Et tu, Rhene pater, sterili luctatus arenae
20 Flecte precor vultus ad nova sacra tuos.
Flecte, pater, vultus & cornua divitis alvei:
Digna dies plausu, digna favore tuo est.
Ite leves Nymphae, Rheni genus, ite puellae,
Collaque muscosis glauca levate vadis.
25 Nec vobis certent Haganae Numina silvae,
Quamvis deliciis invidiosa suis.
Haga quod Auriacis tumet ambitiosa tropaeis,
Auriaca Pallas stat tua, Leida, manu:
Auriaci victoris opus sortissima Pallas,
30 Nunc etiam Auriaci nobile Regis opus.
Surgite Leidenses, recidivae surgite lauri,
Aonio lauri nomina grata Deo.
Sub vestris ingens se Rosenbomius umbris
Colliget atque fori grande reponet onus. [p. 12]
35 Blanda catenatis dabitis vos otia curis,
Sed quorum fructus Belgica tota ferat.
Unde animae passim illustres, unde aurea vatum
Pectora, & eloquii cuncta domantis honor.
Unde seges numerosa virûm, quos inserat astris
40 Uranie: unde animi nobilioris opes:
Et victrix fati Prudentia sana, Fidesque,
Et quae constanti sub pede probra terit.
Inpleat extentos sic Rosenbomius annos,
Longa Camoenarum gloria, longus amor!
45 Gaudeat & fructu curae GULIELMUS honorae,
Qui voluit Musis dexter adesse suis!
Elegia V. In funere Joannis de Witt, urbi Dordrechtanae a secretis.
[recensere]E TSI inproviso perculsum fulmine, Witti,
Mens animi tantis deserit icta malis;
Nec potis est luctu concussa & clade recenti
Condignum moesto promere corde melos:
5 Invenit tamen ipse viam dolor, & sua longis
In lacrimis ac singultibus ora quatit. [p. 13]
Hoc unum potuit male fortis; at aeger acerbo
Vulnere, jacturis incubat usque suis.
Qualis praerupto scopulorum in vertice turtur
10 Non consolandis fletque gemitque modis.
Qualis populeo sub tegmine tristis aëdon
Amissos foetus nocte dieque vocat.
Ah Witti, ah patriae Witti tener urbis ocelle,
Unica Musarum gloria, nempe jaces.
15 Nempe jaces nostri custos Heliconis: in ipso
Paene Juventutis limine ademte jaces.
Flent circum Charites, flet desolatus Apollo,
Et Venus, & scissis Mnemosyne aegra genis:
Et Virtus, & qui fecit tibi nomina Candor,
20 Et Pudor, & lacera squalida veste Fides.
Quid breve tantorum spatium, mala Parca, bonorum
Contrahis, & secto stamine rumpis opus?
Sed nihil egisti, dea livida: Wittius ille
Vivet, &, invita te quoque, victor erit.
25 Wittius extento semper memorabitur aevo:
Wittius Aonidum cura perennis erit.
Illum vivacis subfultum numine Famae
Excipiet multa Gloria laude recens.
Ipsa pios cineres complexa fidelibus ulnis
30 Condet in aeterno Bibliotheca sinu. [p. 14]
Elegia VI. In funere Joannis Huidekooper Marsevenii.
[recensere]S Ic, ubi praecipites agitant vaga nubila Cori,
Imbribus & densis caeca tumescit hiems,
Afflatus saevi rapido Jovis igne viator
Vix animam extremis continet in labiis:
5 Ut me tam subito, tam tristi nuntius ictu
Perculit, ut sensus obriguere mei.
Heu Marseveni, carum caput, heu mihi cuncta
Inter amicorum nomina praecipuus,
Vixisti: nec te duri vis ferrea fati
10 Prima senectutis tangere septa sinit.
Quid loquor? ah annos non expleture viriles
Occidis, antiquae flenda ruina domus.
Flos patriae, flos virtutum praeclare bonarum,
Civibus exemplar nobile principibus:
15 Cujus in ore sibi Probitas mitissima sedem
Legerat, innocui nuntia certa animi; [p. 15]
Justitiae sanctos lex finxerat aurea mores,
Atque inlibata fronte serena Fides;
Hospitium tot virtutum praenobile, purae
20 Sedes pura animae, dosque beata, jaces.
Et dulces te nati, & te sanctissima conjux,
Et desolatus plorat uterque parens,
Et cari fratres, & moestarum ora sororum,
Quidquid & in terris suave piumque fuit.
25 Heu pius, heu frustra pius es, Dolor. ite gementum
Effrenes lacrimae, ruptaque verba, procul.
Ite procul lacrimae. non est medicabile vulnus,
Injecta Lachesis quod facit atra manu.
Quod si confusi mortalia corda dolores
30 Quirent ex aliqua parte levare malo,
Vobiscum divae flerent Aganippides, & se
Desertas sacro congemerent nemore.
Vobiscum Latius planctu indulgeret Apollo,
Tristiaque indignis rumperet ora modis.
35 Nam cui plus divae dederunt Aganippides? aut quem
Complexus tanta est noster Apollo fide?
Ipsa quoque adfleret pia Patria: Patria moestos
Numquam siccando spargeret imbre sinus.
Illa sibi hanc olim, virtutis conscia adultae,
40 Quamvis primaevam, legerat ipsa manum. [p. 16]
Illa virum rebus prudens praefecit agendis:
Et bene compositi pectoris acta probat.
Purpura restabat. Mors inportuna diremit.
Tot dotes una disperiere die.
45 Tot laudes periere, capax quas nominis alti
Nutribat puro pectore sancta quies:
Illa quies animi, fraudem fugientis & astus,
Et non fucatae mentis amator honos.
At nos, quod superest, memori sub corde repostum
50 Nomen honoratis condimus exsequiis.
Illic pectoribus spirantem semper in imis
Egregio statuam sit statuisse Viro:
Spirantem statuam, cui pro suffimine odoro
Sit lyra, sit cantus, & bene gratus amor.
55 Hoc melius, Marseveni, celebrabere templo,
Quam si marmorea cultus in aede fores.
Diruit humanos aetas spatiosa labores,
Aut focus, aut rapidi vis truculenta maris:
At nullas umquam metuent monumenta ruinas,
60 Quae bene sacrata mentis in arce vigent. [p. 17]
Jani Broukhusii elegiarum liber secundus.
[recensere]Elegia I. Ad Christum Servatorem.
[recensere]H AEC tibi, Christe Deus, cordis suspiria fracti,
Has tibi non fictas, optime, libo preces.
Sis bonus, o, facilisque mihi, quem languor adesum,
Quem torret lenti vis inimica mali.
5 Viscera (tu nosti) tabem traxere profundam:
Desunt officio languida membra suo.
Mens quoque pressa stupet longi fuligine morbi.
Una super spes est in bonitate tua.
Non tamen ut vivam, te deprecor; utve recentem
10 Jucunda liceat ducere luce moram.
Tu pro jucundis dabis optima: sic tibi mos est,
Numinis offensi cum petit aeger opem. [p. 18]
Accipe me miserum; gremio, pater, accipe dulci:
Et prosit patrii nominis aura mihi.
15 Sum tuus, ac dextrae labor istius. Accipe, Christe,
Accipe, qui semper supplicat esse tuus.
Hoc ego non merui: sed nec meruere priores,
Quorum supplicio noxa piata tuo est.
Tota tua haec pietas, tua tota est gratia, quae nos
20 Stelligera aeterni collocat arce poli.
Me quoque cum multis crudeli morte redemtum,
Christe, tui sacro sanguine scribe gregis.
Simque ego materies laudandi nominis una;
Simque ego militiae pars quotacunque tuae.
25 O ubi tuta quies! ubi dulce sonantibus hymnis
Turba creatorem concinit omnis herum!
O ubi lux aeterna, & purae gaudia mentis,
Et nitor, & nulla sordida nube dies!
Quod si forte sacro nondum maturus Olympo
30 Censeor, & nondum sat tibi mundus ego:
Da vires miserate novas; da corporis artus,
In quîs sana olim mens habitare queat.
Sic quoque pro vita te deprecor: hanc usuram
Luminis ab miti sic quoque patre peto.
35 Quod superest, totum dabitur tibi. Tu mea merces,
Tu dos, tu requies, tu labor, unus eris. [p. 19]
Te fidibus celebrare novis, tibi dicere laudes
Mens ardet, radio numinis icta tui.
Grande lyrae precium, rerum cecinisse potentem,
40 Per quem mortales, quod sumus, omne sumus.
Elegia II. In Laurentii Bakii poemata sacra.
[recensere]Q UANTA tuas animat, Baki, facundia chordas!
Quantus & in sacro carmine spirat honos!
Non hi Pegaseo veniunt de fonte liquores:
Jordanis Musas abluit unda tuas.
5 Sive canis fidos castae Sulamitidis ignes;
Uror, & exuviae sunt amor ille meae.
Ille amor, ille pudor, caelo demissus ab ipso,
Quam nil terrenae lubricitatis habet!
Seu pater Amramides, ductis e gurgite turmis,
10 Victoris laudes cantat & arma Dei;
Adspicio mersasque acies, mersosque tyrannos,
Sceptraque Erythraeo fracta natare mari. [p. 20]
Ora Deus movet ipse viro, dictatque canenti
Quae velit a longa posteritate coli.
15 Seu pius Hilkiae sanguis delicta suorum
Luget, & in lacrimis solvitur ipse suis;
Mens cadit, & trepidos horror mihi concutit artus,
Haeret & attonito lingua retenta metu.
O Solyme, o adyta, o sacrae ferale cadaver
20 Urbis, &, heu, templum quod fuit ante, cinis!
Cuncta cruentato quae milite proruit Assur;
Hei mihi, non isto digna alimenta rogo.
Haec cecinit vates, & fletibus ora rigavit:
Sanguis erant lacrimae, lumina sanguis erant.
25 Non ita praecipitantur aquae, cum montibus altis
Liquuntur positae sole tepente nives:
Non ita, cum nigris proruptus nubibus imber
Irruit in flores, & sata laeta metit.
Parte alia plenusque Deo certusque futuri
30 Amosides saevas intonat ore minas,
Ultricesque manus scelerum, dominosque superbos,
Lapsurasque brevi vaticinatur opes.
Prosperiora vocant. duris quid Amazonas armis
Feminea video bella movere manu?
35 Non hae trans Tanaïm, non hae trans Phasidis amnem,
Aspera peltato praelia Marte gerunt. [p. 21]
Causa jubet melior, pietasque & cognita virtus:
Ipse jubet causa pro meliore Deus.
Pugnat & ipse Deus pariter. desecta tyranni
40 Cervix captivam sanguine lavit humum.
Zizara, pone minas. clavo transfixa trabali
Tempora non magna femina mole premit.
At vos Bakiades, castissima Numina, Musae,
Tam bene quae sacrum sollicitatis ebur;
45 Cingite Idumaeis victura poëmata palmis:
Non facit ad vestram laurea Graja chelyn.
Elegia III. Ad villam Marseveniam.
[recensere]R URIS honos vicini, o Marsevenia Tempe,
Digna nec antiquis cedere Thessalicis,
Quis me iterum blandi sistat prope fluminis undam?
Aërii quis me frondibus in nemoris?
5 O molles aurarum animae, trepidique susurri,
Dulcis & annosis umbra sub ilicibus,
Vosne ego Pieriis dubitem componere silvis?
Tene ego Pegaseo, Vechta pater, latici? [p. 22]
Vechta pater, molli crinem circumdate musco,
10 Pinguia qui tenero murmure prata secas:
Qui liquida virides reddens in imagine silvas
Ludis ad umbrosos Naïadum thalamos:
Per te multiplici gaudet vicinia foetu,
Per te non uno munere dives humus.
15 Te Venus ante alios Belgarum diligit amnes:
Tu quoque, diligeret quem Venus, unus eras.
Se tibi plurima Nympha vovet, praeque urbis honore
Otia pacati mollia ruris amat.
At tu tranquillo vectus, pulcerrime, lapsu
20 Occultas ignes dissimulasque novos.
Hoc erat, hoc ipsum, cur te torpere deceret:
Ista mora est flammis officiosa tuis.
Interea spectas oculos, vultumque, manusque,
Dum spectat lymphas ipsa, probatque, tuas.
25 Atque aliqua indigenis Aegle comitata puellis
Portat ad agrestes florea serta Deos.
Atque aliquis patria per gramina mulcet avena
Securus niveas Alphesiboeus oves.
Audit, & e viridi ramo respondet aëdon,
30 Ah nimium diro crimine docta queri.
Hic ego te certe, soror o nitidissima Phoebi,
Non reor invitas ducere saepe moras. [p. 23]
Namque ubi tu dulces radios in lumine puro
Exseris, & picta sidera nocte micant;
35 Non hic Haemonio feralia murmura rhombo
Inficiunt vultus, candida Diva, tuos.
Non mala pallentes bustis anus evocat umbras:
Saga nec arcanos vertitur ad numeros.
Sed liquido Procne plectro, doctaque puellae
40 Voce sonant, tacitas & remorantur aquas.
Ah quoties, quamvis clarus dulcedine cantus,
Obticuit dulci carmine victus olor!
Ah quoties illo captum modulamine Vechtam
Immemorem caeptae vidimus ire viae!
45 Inde tot anfractus, longoque volumina cursu,
Dum vitat lentis Nerea vorticibus.
Pro speculo tremulas praebet tibi, Cynthia, lymphas
A radiis amnis lucidus ipse suis.
Nox abiit. laetos sectemur, Delia, campos:
50 Haec tua militia est: hic tibi fervet opus.
Seu timidum canibus leporem, seu casse volucres,
Sive juvat plumbo praemia parva sequi;
Seu tenui celerem cyprinum ducere seta;
Haec quoque tutelae sunt, vaga Diva, tuae.
55 Sed neque fraternas ideo dediscimus artes:
Da veniam: fratris sic quoque turba sumus. [p. 24]
Ille Aganippeis saepe Aurea Saxa viretis
Mutat, & Aonio Martia prata jugo.
Illum muscosis formosae Naïdes antris
60 Saepe vident docta plectra movere manu.
Quid mirum? Latii dos Marsevenia Phoebi
Est Domus: antiquas ille tuetur opes.
Vive Domus longum sanctissima: vivite silvae,
Fluminis umbrosae vivite deliciae.
65 Et me, qui sensus vobis animumque relinquo,
Mansueto memores excipite hospitio.
Elegia IV. In Arnoldi Monenii poemata.
[recensere]S IMICHIDAE calamos ac Doridos orgia Musae
Obduxit tacito longa senecta situ.
Et fontes, Arethusa, tuos dulcesque recessus
Horridus occluso numine squalor habet.
5 Quique prius sacras mulcebant cantibus umbras,
Obticuit flavo cum Corydone Mycon. [p. 25]
Nec spes jam super ulla, nemus lustrare canorum,
Aut desueta suas ducere in antra Deas.
Quis putet? ad gelidos nova nascitur Enna triones,
10 Exsistitque novis Himera dulcis aquis.
Trinacrii pastoris opes tibi, culte Moneni,
Detulit a Siculis rustica Musa jugis;
Et peram, & fulvo baculi splendentis ab aere
Munus, & Oebalia cum genetrice Thoum;
15 Et vitulum dulci cum matre, levesque capellas,
Et mulctram niveo nunc quoque lacte gravem.
Accedit, donis pretiosior omnibus una,
Illa Syracosio fistula trita seni:
Fistula vel Pani non inficianda Lycaeo,
20 Pinea semiferum cui tegit umbra caput;
Fistula, Mantous quam dum sibi Tityrus aptat,
Ascreae numeros vicit, & orsa, lyrae.
Hanc digitis, hanc voce animans, dulcissime pastor,
Sicania Batavos elicis arte modos.
25 Gaudent insolita tactae dulcedine silvae,
Et demulsa novis versibus antra sonant.
Antra sonant hirsuta, sonat cum frondibus Echo
Mobilis, & gelidum quae quatit aura nemus.
Et Salae virides ripae, campique Tubantum,
30 Et maris in rauco murmure laeta Thetis. [p. 26]
O veterum revocator opum, nova fama vetusti
Carminis, o grati muneris auctor ave.
Cantor ave facunde, tuis nove saltibus Orpheu,
Optime bucolici carminis auctor ave.
35 Tu primus faciles docuisti jungere cannas,
Tu mulcere novo carmine primus oves:
Tyrrhenamque tubam gracili mutare cicuta,
Et trahere agrestes ad sua sacra Deos:
Panaque cum satyris quercu lustrare sub alta
40 Primus, & oblitam lacte piare Palem:
Primus in umbroso convivia ducere luco,
Et veteri testa promere dulce merum;
Primus ad Arcadiam juvenem nudare palaestram,
Primus inexperto fingere more choros.
45 O pecudes! o rura! o simplicis otia vitae,
Et contenta tuis dotibus alta quies!
O non abrupti mollissima munera somni,
Quaeque susurrantem praetegis arbor aquam!
Muscosaeque specus, & docti canna Monenii,
50 Et volucrum dulci gutture dulce melos!
Sit mihi vobiscum gelida requiescere in umbra,
Sit super infusis membra levare vadis:
Jamque chelidonio fultum thymbraque virente
Sic temere in molli ponere corpus humo; [p. 27]
55 Jamque sub annosa meditari carmina fago,
Quae legat in tenero cortice scripta Dryas.
Sit duri fesso Martis fessoque viarum
Mitibus Aonidum posse vacare choris;
Donec maturis inspargens tempora canis
60 Obrepat passu tarda senecta gravi.
Tum si me teneri suspiret arundo Monenii,
Jam nihil est ultra cur querar: aura vale.
Elegia V. In fragmenta operum Q. Ennii, denuo edita a Francisco Hesselio.
[recensere]Q UINCTE pater, triplici accipimus quem corde fuisse,
Moeonide saecli prodigiose tui;
Pave Samo; veterem Euphorbi mentite figuram;
Pythagora in formas saepe renate novas;
5 O utinam possis post ultima fata renasci,
Atque animi ingentes promere divitias! [p. 28]
Qualem Sardois miratus Porcius agris
Mutavit Latio verba Pelasga sono.
Qualem Scipiades fracta Carthagine victor
10 Audiit heroa grande sonare tuba;
Aut gravis orchestrae quatientem pulpita versu,
Quantus in Aeschyleo spiritus ore tonat:
Aut soccum tentare, & inexspectata Latinis
Auribus indocili reddere verba modo;
15 Et Satyros nudare leves, Faunosque procaces,
Et condire novo seria prisca sale,
Et Siculum Latiae monstrare Euhemeron Urbi,
Unde suos novit fabula Graja Deos.
O utinam! nunc te lacerum crudeliter ora,
20 Nunc mutilum cunctis artubus adspicimus.
Quis putet hoc? EnnI tanto de corpore pauca
Frusta, Vetustatis dente peresa jacent:
Foeda situ, & longa labentia frusta senecta,
Vix tenues magnis manibus inferiae.
25 Atque equidem dudum periisses funditus omnis,
Ni pia discerpto dextra tulisset opem:
Dextera magnanimi numquam reticenda Columnae,
Maximus Euboicae nobilitatis honos.
Clare Columna, Columna rei stator alme Latinae,
30 Lucida Pierii gemma, Columna, chori; [p. 29]
Per te stat Rudiis decus & sua fama Camenis;
Tu cineres, sancti tu legis ossa senis.
Tu male disjectos artus divolsaque membra
Artifici nexu jungere certus ades.
35 Sic quondam Hippolytum pavidi per curva jugales
Litora in Actaeis diripuere jugis.
Illum autem proles Paeania, amorque Dianae
Incolumem a leti limine restituit.
Et nunc Indigetes inter, non numine ficto,
40 Albano colitur Virbius ipse lacu.
Macte animi, Vir magne, aeterni macte laboris.
Nil, te si cupiat laedere, livor aget.
Et tamen ista tuae benefacta inlustria curae
{{Versus|Heu facinus!) coepit rodere tempus edax.
45 Rara tui sudoris erant monumenta: nec usquam
Parebat doctae sedulitatis opus.
Vix licuit cupidis Clariae cultoribus artis
Usurpare oculis teque, tuamque manum.
Si quis eras (ubi eras haud inveniende?) premebat
50 Invida te caeco bibliotheca sinu.
Non tulit hoc virtus Hesselia, teque tenebris
Ereptum luci restituit Latiae.
Et pugnatricem vivaci carmine Musam,
Et laudes voluit perpetuare tuas. [p. 30]
55 Gaude, si quid amas virtutem, magne Columna:
Adserta est operi vitaque luxque tuo.
Quidquid longinqui detrivit temporis aetas,
Reddidit Hesselii nunc pia cura mei:
Hesselii pia cura mei, quem baccare pura
60 Lustratum Orchomeni lavit in amne Charis;
Cui Venus ex alto nascenti risit Olympo,
Et sua certatim dona dedere Deae.
Floreat, ut dignum est, & longa laude fruatur
Hesselii pietas officiosa mei!
65 Ipse senex juvenes rursum induat Ennius annos;
Et tu de tumulo plaude, Columna, tuo. [p. 31]
Elegia VI. Ad Sebastianum Kortholtum, Professionem Poësios in Illustri Holsatorum Academia Kiloniensi laetissimis auspiciis ingredientem.
[recensere]C LARA patris clari soboles Kortholte, perenni
Jugis amicitiae foedere juncte mihi;
O bene, quod patrius sibi te delegit Apollo,
Qui facias casta sacra Latina manu;
5 Quod pia Mnemosyne favit tibi, Principe dextro,
Creditaque est curae Cimbrica Musa tuae!
Grande rudimentum primaevae flore juventae
Ponis, in aetatis limine paene vetus.
Sic decet. elisis Tirynthius anguibus infans
10 Invictum tenero prodidit ore Jovem.
Et Semelae proles vix pubescente sub aevo
Indica thyrsigera contudit arma manu.
Tu quoque Barbariae calcatis impiger hydris
Illaesum referes victor ab hoste pedem.
15 Nec rudis ad tales, juvenum fortissime, pugnas,
Aut insueta novus miles ad arma venis. [p. 32]
Neu te, quod duri provincia plena laboris,
Sumta quod est humeris sarcina magna tuis,
Quodque fremunt torva vervecum fronte manipli,
20 Terreat. auctores mens habet ista Deos.
Strenuus i contra: tam fortibus acta lacertis
Quamlibet audaces proruet hasta globos.
Nec tu crede tuae pretium marcescere palmae,
In qua proludit prima juventa sibi.
25 Scilicet his ingens quondam Morhosius orsis
Ingenii coepit promere ditis opes.
Muhlius his crevit, sacri decus ordinis altum,
Muhlius ingenio maximus, arte pari.
Tu quoque subcresces: sic auguror: & tua tantis
30 Non impar junges nomina nominibus.
Rumpere livor iners, turpissime rumpere Livor.
Quid prodest, morem dissimulare tuum? [p. 33]
Jani Broukhusii elegiarum liber tertius.
[recensere]Elegia I. Ad Joannem Sixium, urbis Amstelaedamensis consulem de vino ad se misso.
[recensere]C ARMINA quod cari, Sixi facunde, sodalis
Donasti, veteris hoc pietatis erat.
Nec satis id visum: superaddis amabile rarae
Floribus Aonidum pignus amicitiae,
5 Lecta sub Argolici foecundo sidere caeli
Munera bis nati laetitiamque Dei.
An quia delicias Pindi commendat Iacchus,
Nec facit ad Clarias sobria lympha dapes? [p. 34]
An quia certa sumus Bacchi tutela poëtae,
10 Percussi gemino pectora nempe Deo?
Ut tuus irradiat cyathumque manumque Lyaeus!
Ut salit, ut multo fervidus igne rubet!
Sic puto sic rubuit, cum saevi fulminis alae
Afflarunt uterum, Sidoni caesa, tuum:
15 Cum puerum multo ferventem pulvere & igni
Cissusae gelidis abluit unda vadis.
Nunc quoque Liber amat Nymphas: en ipse colorem
Induit, & liquidae more relucet aquae.
Talia Maeonii cepit carchesia Bacchi
20 Amissas Pastor qui modo flebat apes.
Tali Neritius lusit Cyclopa veneno,
Cui pretium dubiae vina salutis erant.
Tale suo nectar fert Teïa Musa Bathyllo,
Pressanti sociis praela Cupidinibus.
25 Nec meliora dabat calathis Ariusia plenis,
Daphni, tuus niveas Tityrus inter oves.
Palmite ab hoc maduit, cum dixit Horatius Evoë,
Et cecinit Nymphas, capripedumque choros;
Discentes Nymphas, & capripedes intentos
30 Nysaeum cupida combibere aure melos.
Me quoque, me faciunt, Sixi, tua vina poëtam;
Et vetus ille animi serpit in ima calor. [p. 35]
Frondentes hederae, Semeleïa serta, corollam
Nectite, quae crines ambiat apta meos.
35 Attonitum varia succinctus nebride pectus
Devia Parnasi per juga solus agor.
Liber ïo, bellator ïo, quid concava cessant
Tympana? quid rauco cornua curva sono?
Accipe me choreis comitem, Pater: accipe Nyseu,
40 Dum calet afflatu mens agitata tuo.
Quid fugis, o Evan? quid sola in rupe vagantem
Deseris, atque alio tramite lyncas agis?
Hic neque sunt vini fontes; nec candida lactis
Flumina; nec medio Naxos odora mari.
45 Et mihi pulvereo aret jam lingua palato.
Pelle, age, pelle novam, Graja saliva, sitim.
Elegia II. Ad Petrum Francium.
[recensere]D ELICIUM Phoebi, Phoebi nova gloria, Franci;
Pegasidum, Franci, sed mage noster amor;
Vivis, & ex animi procedunt omnia voto,
Et tibi cum Musis mutua spondet Hymen? [p. 36]
5 Spondeat o utinam, voto potiaris ut omni,
Simque ego laetitiae pars quotacumque tuae:
Et mea festivas incendant carmina taedas;
Simque ego Pierio multus in ore tibi!
Nec, reor, ut patriis longe de finibus absum,
10 Broukhusii poteris non memor esse tui.
Quem nunc emenso per tot discrimina cursu
Urbs Treverûm fido suscipit hospitio:
Urbs Treverûm, Latio non inficianda Tonanti,
Et Themidis Latiae Pegasidumque domus.
15 Indigetes salvete, loci, Geniique locorum,
Et quaecumque tuos occulis, herba, Deos.
Antiqui salvete Lares, salve inclita Mater,
Et mihi felici sis bene tacta pede.
Pars ego sum Batavo de sanguine; pars ego, Diva,
20 De tibi tam juncta non inhonora manu.
Seu tua Germanos jactant cunabula patres;
Hercynii nemoris nos quoque turba sumus.
Sive Arelatensem Francas juvat ire per urbes;
Est quoque de Franco sanguine nostra domus.
25 Seu Romana tuum commendant foedera nomen;
Nos etiam Fratres Martia Roma vocat.
Et nunc communi bellorum exercita casu
Communi adversas foedere frangis opes. [p. 37]
Ut juvat intonsos vicino a flumine montes
30 Scandere, & in viridi secubuisse jugo!
Ut juvat annosa meditari carmen in umbra,
Et faciles calamo sollicitare Deas!
Nec caret afflatu locus hic, ab Apolline nomen
Mons habet, antiqua religione sacer.
35 Illic structa sibi quondam delubra tenebat
Cynthius, abrupto vix adeunda jugo.
Tum Veneris dominae simulacrum ex arte vetusta
Ostentat magna primus ab urbe lapis.
Quam quondam certa fudisse oracula voce
40 Fama est, & veteres testificantur avi.
Plurima quin etiam Latios spirantia vultus
Aera sub egesta repperiuntur humo.
Quid Circos loquar, & magni vasta Amphitheatri
Rudera, ruderibus ipsa sepulta suis?
45 Quid veteres aras, quas muri in parte reducta
Et Dea silvipotens, & Deus Arcas habet?
Nec desunt templis caeli miracla recentis,
Qualia Phidiacae perpoliere manus;
Aut Lysippaea viventia marmora dextra;
50 Aut positus docta Mentoris arte lapis.
Aedis adorandae media decus urbe superbit,
Fanaque cum Nato proxima Mater habet. [p. 38]
Multa latus circum moribundi languet imago,
Multa stat artifici picta tabella manu.
55 Illic compositas venereris in ordine mitras,
Sacraque defunctis marmora principibus.
Illic marmoreum lentus mirere cadaver:
Ossa vides tantum: cetera tempus habet.
Cedite, quae solers laudavit signa vetustas.
60 Artis erat, summam dissimulare sui.
Vidit; &, ut vidit, Mors admirata figuram,
Tam similis, dixit, unde ego facta mihi?
Est & venandi non infoecunda voluptas.
Ire lubet. campo jam lepus ipse vocat.
65 Ite canes mecum: cursu plumboque sequemur:
Non male militiae congruit iste labor.
Inde petam fontes, multaque madentia lympha
Jugera, & eruptae fertile murmur aquae.
Invitant somnum volucres; volucrumque querelas
70 Et Zephyri lenes ipsaque silva juvat.
Ramus adulantem jucundo flamine ramum
Mulcet: odoratis floribus undat humus.
Sic premit intacti calicem Cytherea ligustri,
Idalio quoties secubat in nemore,
75 Sic dulci Ascanium raptum per inania furto
Purpureis Charites composuere rosis. [p. 39]
Et molles puerum circa duxere choreas,
Spargentes pullis lilia cum violis.
Tunc subit Hagani facies pulcerrima saltus,
80 Materies nostris non operosa jocis:
Tunc nemus Harlemium, Batavi tunc otia Nerei,
Tunc ruris species deliciosa tui:
Et quidquid tecum solitus peragrare reliqui;
Et quaecumque animo grata fuere prius.
85 Tunc neque me tangit Treveri clementia caeli;
Nec Zephyri molles, silva nec uda movet.
Moestus ad Amstelios avertor solus amicos,
Et Trajectini rura beata soli.
Inque tuos dum suspiro, dulcissime, vultus,
90 Sum memor absentis, vix memor ipse mei.
Sed quoniam tetricae sic decrevere Sorores,
Candida nec vitae sunt data fila meae;
Ipse meas solor curas, plebemque perosus
Auferor in Clarii Pythia templa Dei.
95 Et gracili blandum modulatus arundine carmen
Ipse mihi auditor, ipse poëta vaco.
Nunc pastoralis calamo delector avenae,
Et sedeo saturas dux bonus inter oves.
Nunc, ubi me durus silvis amor exigit altis,
100 Occlusas dominae conqueror ante fores. [p. 40]
Nec piget annales & prisca revolvere secla,
Armorum varias nec didicisse vias.
Et Regum modo fortunas compono, measque;
Et minus hinc videor Regibus esse miser.
105 Otia sic fallo, sic fallunt otia lucem,
Sic languet serus emoriturque dies.
Haec inter tua si me visat epistola, Franci,
Leniet exilii taedia multa mei.
Omnia sic cedant feliciter, & modo quanti
110 Est mihi vester amor, sit tibi noster amor!
Elegia III. Ad Nicolaum Heinsium.
[recensere]T E tuus Hannonia Broukhusius Urbe salutat,
O Heinsi, o Clarii duxque decusque chori.
Quamque tibi mallet praesens offerre camoenam,
Offeret inculta charta notata manu.
5 Sed tamen agnosces carae vestigia dextrae;
Parsque mei tecum parva laboris erit.
Erubui (fateor) tenuis molimina curae
Mittere; propositum mensque reliquit opus. [p. 41]
Ipsa reclamabat, me declinante, voluntas;
10 Et pius audacem compulit esse pudor.
Sic, ubi sacrificos major decet hostia cultros,
Placavit faciles agna tenella Deos,
Autumnoque suo, lectis de vite racemis,
Concidit Ogygio victima parva Deo.
15 Cum tibi sit virtus alto contermina caelo,
Affectu tangi non meliore potes.
At mihi si pleno spiraret numine Paean,
Plenior in titulos surgeret ara tuos.
Tunc ego tranquilli formosa ad flumina Leccae,
20 Qua caput in lentis condit arundinibus,
Erigerem Pario dives de marmore templum,
Quale Paphos Veneri fecit amoena suae:
Quale suo rupes servat Parnasia Phoebo;
Quale Jovi stadio nobilis Elis habet.
25 Ipse tenens laurum, lauro cohibente capillos,
Stares Getuli nobile dentis opus.
Aureus in longa flueret cervice capillus;
Aurea Latois plectra darem digitis.
Fulgerent circum Latii, tua cura, poëtae,
30 Portantes sacrae civica serta comae.
Quique tibi vitam, tibi se debere fatetur,
Princeps purpurei doctor Amoris erit, [p. 42]
Naso, pater Musarum, & Cypridis ultima cura,
Pegaseo Naso pectora plenus aqua.
35 Et qui Smyrneae certans de munere palmae
Transtulit ad Latios Trocïa fata Deos:
Quique tuos, Brimo, raptus luctumque parentis,
Pulsaque Taenariis sidera dixit equis:
Quique canit fulvae Nepheleïa vellera lanae,
40 Phasiaque Haemoniam ducit in arva manum:
Et cui perpetuus foculo deposcitur ignis;
Et qui Callimachi molle secutus iter;
Et Christi qui scita sacro Prudentius ore
Propugnat, castae Religionis amor;
45 Atque alii centum: quorum quod reddita vita est,
Praestitit ingenii lima perita tui.
Ipse ego cum vittis, cum longa veste, sacerdos
Costum & Oronteo munera ture feram.
Bisque die Genioque tuo Genioque parentis
50 Fiet ad Aonias, me praeeunte, fores.
Illius niveo conspergam lacte sepulcrum;
Et nova serta meis plexa dabo manibus.
Illius sanctos venerabor carmine manes,
Irriget ut venas purior unda meas:
55 Et mihi dulce melos facili nascatur in ore:
Sic ego te, magno sic patre dignus ero. [p. 43]
Quali formosam permulsit carmine Rossam,
Cumque illa campis lusit in Idaliis.
Qualia felici furto sublecta Cupido
60 Matris jucundis tinnit in auriculis:
Quale tibi vacuae nemus ad geniale Vianae
Delius arguto gutture dictat olor.
Quo feror ah demens? quae blanda insania mentem
Ludit, & aëriis dat mea vota Notis?
65 Mi sat erit, sacra dum tu spatiaris in umbra,
Phoebeos docili combibere aure modos:
Et citharae strepitum lucis captare sub altis,
Qua tremit ad citharam mobilis umbra tuam.
Tum mihi plebeiae parient fastidia curae;
70 Inque novas artes & nova sacra ferar.
Forsan & audebo (nisi fallunt omina mentem)
Condere quod culto possit ab ore legi.
Felices umbrae, fortunatissima silva,
Lymphaque pumiceis prosiliens scatebris,
75 Et virides ripae, sanctique silentia luci,
Quaeque nites sudo lumine pura dies!
Accipe, terra beata, meos (te dignor) amores
Heinsiacas lauros Heinsiacamque chelyn.
Depositumque Deûm serva, qui carmine & arte
80 Provocat antiquos, vicit ut ante novos. [p. 44]
Elegia IV. Ad Joannem Georgium Graevium.
[recensere]U LTRA pollicitum, fateor, carissime Graevi,
Defuit officio nostra Thalia suo.
Ne tamen idcirco (culpam nam deprecor istam)
Arguar absentis non meminisse tui.
5 Hoc nolit Phoebusque pater, doctaeque sorores,
Et Venus, & Veneri proxima cura Charis.
Hoc vetet Atlantisque nepos, & conscius Evan,
Et quidquid doctas jungit amicitias.
Te sistunt animo, te menti cuncta reducunt:
10 Te quamvis oculus non videt, illa videt.
Sive manum poscunt castrensia munia; sive
Diluimus curas flore, Lyaee, tuo:
Occursat species dilecti plurima Graevii;
Inque oculis semper, semper in ore mihi est.
15 Sive animum doctis juvat oblectare libellis:
Hic stimulos toto pectore versat amor.
Ille tuae campus laudis, tua fama, Georgi,
Immemorem Suadae non sinit esse tuae. [p. 45]
Nec semel (Aonidum communia numina testor)
20 Carmine te volui demeruisse novo.
Verum inter strepitusque virûm sonitusque tubarum
Quis locus Aoniis lusibus esse potest?
Nunc, furtiva mihi cum praestitit otia Mavors,
Phocidis ad lucos, Grajaque rura feror.
25 Nunc animum dulci labor est componere cantu,
Et trahere hibernum carminis arte diem.
Non tamen ut magni victricia Principis arma
Condere Maeonii moliar oris opus.
Quod licet, innocuos vacui modulamur amores,
30 Et responsurum sollicitamus ebur.
Et nunc blanditias, placitae nunc jurgia formae
Dicimus, & quidquid dictat amoenus Amor.
Et modo Romanum mens concipit enthea Phoebum;
Et modo materno molliter ore sonat:
35 Vulnificosque oculos dulcique armata veneno
Oscula Sicaniis ludit arundinibus.
Te quoque (si possim) libeat, jucunde Georgi,
Victurae fidibus condecorare lyrae.
Sed nervos dedit ingenio Natura pusillos:
40 Et tu, quod nequeat crescere, nomen habes.
Atque utinam has saltem nugas ac ludicra detur
Sistere judicio carmina posse tuo! [p. 46]
Munditiis placitura tuis cultuque decoro
Sustineant Clarii templa subire Dei.
45 Aut utinam Trajectinam delatus in urbem
Praesenti recitem qualiacumque tibi!
Tu pariter Musas, pariter complexus amicum
Ingenuae legeres otia pigritiae.
Nec, scio, defugeres media sub mole laborum
50 Seria deliciis posthabuisse meis.
Subductaeque sibi partem concederet horae
Romani princeps Tullius eloquii:
Tullius ille tuae lima nitidissimus artis;
Artis opus rarum Tullius ille tuae.
55 Quem tu detersa longi rubigine saecli
Restituis Romae, quo decet ore, suae.
Qualem Palladiis Academi vidit in umbris
Promentem sacras pectore Brutus opes:
Damnantem quali stupuerunt fulmine Rostra
60 Antonii natas ad scelus omne manus.
Se tibi debebit Suadae venus ista Latinae:
Tota tua haec virtus, laurea tota tua est.
Nec te poeniteat critici, vir magne, laboris:
Hoc dedit & Caro Tullius ante suo.
65 Fascibus adsurget Pompeji pagina Trogi;
Et quod Caesareo nomine vivit opus; [p. 47]
Ascraeusque senex; & vafri Lucius oris,
Ille hominum Momus Lucius, ille Deûm;
Quique alii plures (neque enim mihi dicere promtum est)
70 Ingenii produnt tot benefacta tui.
Et tibi Tarpejo Musae de monte Latinae
Docta Palatina tempora fronde tegent:
Et titulum facient, SERVATO ROMA PARENTE.
Haec illi vitam debuit, ille tibi.
75 Munere sic uno cum demerearis utrumque,
Quis te Romani sanguinis esse neget?
Dii proprium hoc faciant, Graevi: longumque fruatur
Ille tuis curis, tu Cicerone tuo.
Elegia V. In funere Nicolai Heinsii literatorum ac poëtarum principis.
[recensere]S I potuit lacrimas Orpheus meruisse Dearum,
Si Linus, Aonio fletus uterque choro;
Demite odoratis genialia serta capillis,
Pierides: laetis demite serta comis. [p. 48]
5 Flos & amor vester, vestrum decus Heinsius, ille
Heinsius Eois notus & Hesperiis,
Heinsius Ausonii certissima gloria Pindi
Occidit. Exequias (sic decet) ite Deae.
Tuque adeo scissis Elegeïa crinibus amens
10 Desine solennes, ah miseranda, choros.
Solve choros, miseranda. tuus, tuus Heinsius ille,
Ille tui plausus unicus auctor, ubi est?
Pro dulci cithara, teneri pro carminis arte,
Taxus Hyanteas moereat ante fores.
15 Pro myrto fragili crinem lacrimosa cupressus
Ambiat, ah luctus te monitura tui.
Qualem te memorant olim moriente Tibullo
Flebiliter scissis exululasse genis.
Qualis eras, cum Peligni crudele poëtae
20 In Getico funus litore duxit Amor.
Ille Deos tecum confusus dixit iniquos,
Cumque suis lacrimas miscuit ille tuas.
Hanc quoque tempus erat longa deflere querela
Jacturam, & tantis ingemuisse malis.
25 Non negat hoc Naso: non hoc tua fama Tibullus;
Non negat hoc gelido Parrhasis alta polo.
Parrhasis ad citharam stupuit Nasonis & Heinsii:
Bisque peregrino plausit honore sibi. [p. 49]
Ah quoties illis carmen modulantibus haesit;
30 Nec memor aerumnae jam fuit ipsa suae!
Ah quoties Heinsii numeros mirata canoros
Tam doctas voluit demeruisse manus!
Nunc dolet, & vetitis mallet latuisse sub undis,
Nuncia ne tanti sit sibi facta mali.
35 At tu, grande decus septem Regina trionis,
CHRISTINA, invictis gloria major avis;
Fama sub attonitas cum lurida venerit aures,
Numquid ab admonitu mens tibi tristis erit?
Tu cineres, Augusta, tui manesque poëtae
40 Ire sub infletam non patieris humum.
Et Tuscum Tiberim & Latios testabere colles,
Heinsiaden gemitus elicuisse tuos.
Adspice, Pierias nemoralis Aricia frondes
Exuit, & posito nuda stat umbra Deo.
45 Certatim Latii accurrunt longo ordine vates,
Portantes cineri debita justa pio.
Spargit odoratas Favoriti Musa corollas:
Et magno manes Gradius ore vocat.
Quin etiam tumulis vatum simulacra priorum
50 Isse ferunt fusis moesta per ora comis.
Umbraque Chisiadae, tenerique Propertius oris,
Creditur ad planctus exiluisse novos. [p. 50]
Luget in exequiis demissis cornibus Arnus,
Arnus Apollinea clarus ab arte pater.
55 Et, qua Maeonios longo secat agmine muros,
Turbidus ipse suis volvitur a lacrimis.
Ipse etiam niveos, en, Mincius inter olores,
Et Phaëtontei Nympha superba Padi,
Sebethusque decens lato projectus in antro,
60 Ad cineres plorant, Phoebe Batave, tuos.
Quid loquar Amisium? Paderae quid flumen amoeni?
Hic Paderam tangit Amisiumque dolor.
Illos Fernandus, doctarum prima sororum
Gloria, Castalias jussit amare Deas.
65 Et nunc ecce jubet magno dare justa poëtae,
Sertaque Castaliis humida de lacrimis.
Haec tibi, sancte senex, vatum chorus omnis ademto
Munera cum multo sacra dolore facit.
Sed licet aeternis superaris saecula chartis,
70 Totque tua vivant inclita scripta manu;
Musaeas licet unus opes, licet unus amores
Possideas, toto qua patet orbe dies;
Non ingrata tamen pietas tibi nostra futura est.
Debent se meritis carmina nostra tuis.
75 Graevius Ausoniis non ultima fama Camoenis,
Graevius Argivo nobilis eloquio, [p. 51]
Graevius extincti plorabit funus amici:
Jamque tuos cineres, jam pius ossa legit.
Jam tibi Franciacae sacrant lugubria Musae
80 Carmina, & aeternis busta notanda modis.
Non alio velles laudari dignius ore:
Non posses alio dignius ore cani.
Ipse ego, curarum nuper pars blanda tuarum,
Manibus inferias & mea sacra dabo.
85 Nec tibi de Pario speciosum marmore bustum,
Nec stabit Phrygiis caesa columna jugis.
Pulcrius his aliquid Clarii meditantur olores,
Quod decus a sera posteritate ferat.
Pro tumulo septem tibi Roma det ardua montes:
90 Non poteris tumulo nempe minore tegi.
Deinde, Palatini qua fulsit Apollinis aedes,
Ara stet in titulos, aurea tota, tuos.
Hanc circum veteres celebrent, gens docta, poëtae,
Magne Heros, genii tot benefacta tui.
95 Quorum pars hedera juveniles vincta capillos
Latoum tenero pollice pulset ebur:
Pars sua regali decantet scripta cothurno;
Pars elegos faciles, pars epigramma sonet.
Ad latus innocui centum modulentur Amores,
100 Aureaque in prima fronte locanda Venus. [p. 52]
Nec tua, magne, chelys absit cultissima, vates:
Illa chelys Musis adnumeranda novem.
Haec ubi conspicies, simul annua festa videbis,
Quae tibi laurifero culmine Cirrha parat.
105 Plaudet ab Elysio genitor tuus: &, Bene, dicet,
Consuluit famae postuma fama meae.
Elegia VI. Ad Theodorum Buseroum.
[recensere]D UM tua regali Clio subnixa cothurno
Auriaco patriis induit arma modis:
Dum tua Trinacriis contendit canna cicutis,
Docta vel hirsutas canna movere feras;
5 Me procul Aoniis arcet Gradivus ab antris,
Castaliique vetat ducere fontis aquam.
Et Furor, & belli comites Iraeque Minaeque
Insultant lateri, noxia turba, meo.
Nec sinit assuctis caput hoc lustrare choreis
10 Irrequieta quies, ac sine fine labor.
Non tamen ut dulces penitus contemnere curas,
Aut possim nullis vivere carminibus. [p. 53]
Ah pereant enses potius, pereantque manipli,
Quam ferar immeritas deseruisse Deas:
15 Quam cogar fontesque sacros formosaque Tempe
Linquere. non tanti bellica fama mihi est.
Quod licet, & fas est vacuo, statione soluta
Aonas in montes & juga docta feror.
Indomitumque meus Martem moderatur Apollo:
20 Nec nihil ingenii, nec nihil artis adest;
Nec nihil oris adest. Sed repprimit ora Cupido,
Frangit & alternos improbus ille pedes.
Ausus eram (memini) nuper, Buseroë, virosque
Armaque magnanima condere nostra tuba.
25 Jam mea Phoebeis albebant tempora vittis,
Ibat in Heroos jam calor ille modos.
Risit Amor fastus ac verba minacia magni
Carminis, & crescens attenuavit opus.
Atque ita: Quid graciles sub iniquo pondere nervos
30 Rumpis? an in cantum non satis unus eram?
Et mihi militia est, & sunt mihi castra, tubaeque,
Et mea maternis artibus arma valent.
Quo tibi tam magnos fuerat potare liquores?
Haec est ingenii certa ruina tui.
35 Tu cane nocturni pompam titulosque triumphi,
Et quae letifero vulnere bella vacant. [p. 54]
Tu cane sidereos spatiosae frontis honores,
Et teneros morsus, & sine dente jocos;
Malarumque rosas, & murice tincta labella,
40 Et quod sub vivo murice candet ebur:
Quique vagi longa ludunt cervice capilli,
Qualis vicinis vitis in arboribus.
Nec tu credideris invisum nomen Amoris
Pieridum turbae Pieridumque Patri.
45 Hoc tibi, si nescis, dicat Rhodopeïus Orpheus:
Hoc Linus: Aoniis fletus uterque jugis.
Tum facit ingenium, tum mentem plectra sequuntur,
Cum tener ad partes se quoque jungit Amor.
Sed neque tu magnis nomen titulosque poëtis
50 Invideas. Cineri gloria sera venit.
Et te Fama vehet felicibus aurea pennis;
Si modo sis constans, si modo semper ames.
Teque Philetaeis evinctum colla corymbis
Ipsa Venus luco sistet in Idalio.
55 Illic & Paphios mirabere laetus olores
Ad citharam numeros edidicisse tuos:
Et myrteta vagis superimpendentia rivis
Sponte sua ad nitidas deproperare comas.
Nil tibi cum lauru Peneide: cingere myrto:
60 Cumque suis Marti bella relinque modis. [p. 55]
Finierat. positis grandi cum carmine vittis
Exiguos lusus alteraque arma cano.
Sed quocunque meae feriuntur pectine chordae,
Reddere jam discunt, praeter amare, nihil.
65 Non tamen haec ingrata tibi, Buseroe, legenti
Auguror: ingenuis lusibus ipse faves.
Sic ubi marmoreis debetur victima templis,
Ponitur ad faciles picta corolla Deos.
Nos quoque nunc inopes plenum persolvere votum
70 Portamus grata vilia tura manu.
Elegia VII. In funere Theodori Georgii Graevii, ad Joannem Georgium Graevium patrem.
[recensere]E T merito. Quis enim tam crudo vulnere, Graevi,
Durus inexpletis temperet a lacrimis?
Quisve tuo leges ausit fixisse dolori,
Cum superet fati litora & ipsa dolor? [p. 56]
5 Occidit, ah, viridi tua dos Theodorus in aevo:
Spesque suas lucis condidit Elysiis.
Nec prosunt juveni dulces ante omnia Musae;
Nec prodest casto pectore culta Themis.
Nec varias prodest animum finxisse per artes;
10 Nec Grajum doctis invigilasse choris.
Sic olim diti florens Hyacinthus in horto,
Delicium ille vagis nobile Naïasin,
Eurus ubi rapidis radit prata imbribus, & sol
Obvolvit picea triste caput nebula,
15 Fusus humi, dulcem vultu moriente decorem
Exuit, & stratis languit in foliis.
Ah pater, ah frustra jam nunc pater! impia Clotho
Sustulit immerito gaudia quanta tibi!
Qualia nascentis secuit praeludia famae,
20 Jussit & in primo germina flore mori!
Jam Latium, ac veteres norat Theodorus Athenas,
Plenus Erechtheis pectora deliciis.
Jam Cyreneos ibat recludere fontes.
Injicit, en, atras Parca severa manus.
25 Et tot praeclaros intercisura labores
Nobile Letheo mergit in amne caput.
Ille quidem, ante diem raptus, (si credere dignum)
Afflixit casu teque tuosque suo. [p. 57]
Sed tamen huc omnes properamus: ea ultima rebus
30 Linea nascendi conditione data est.
Neve ego solator veniam tibi: respice, Graevi,
Egregium toto quidquid in orbe fuit.
Respice Grajorum monumenta, tuosque Latinos.
Ferrea Mors cunctos, & cinis ater, habet.
35 Omnibus huc iter est: nec prae vulgaribus umbris
Eximit insignes Pallas ab arte viros.
Una sed ingenii stat gloria: nominis auctor
Sola perennantis Musa perire vetat.
Musa mori prohibet, patrioque reponit Olympo
40 Quos videt aeternum promeruisse decus.
Sic tuus in chartis vivet Theodorus; &, annos
Egressus, tecum saecula cuncta feret.
Illum Fama volans pernicibus ignea pennis
Trans maria, & terras, sideraque ipsa vehet.
45 At tu, (nam veterum Manes meministis amorum)
Accipe de lacrimis uvida serta meis;
Accipe parva tui nuper, Theodore, sodalis
Munera, Pieria quae tibi valle fero.
Nunc tuus Elysio tecum sub colle vagetur
50 Battiades; curae debitus ille tuae. [p. 58]
Elegia VIII. Ad Joannem de Witt, urbi Amstelaedamensi a secretis.
[recensere]Q UAMQUAM in me dulcis Musae deferbuit ardor,
Visque animi longis tabuit icta malis:
Ceu quondam rosa, purpurei nova filia Veris,
Demittit laesum sole vel imbre caput:
5 Non tamen omnino committam, candide, quin te
Exiguo, Witti, munere condecorem.
Nec prius a caro desistam carmine, quam tu
Parte aliqua chartae conspiciare meae.
Hoc meruere tui mores, hoc pectus honestum,
10 Puraque simplicitas, & sine labe fides;
Hoc patriae virtutis amor, candorque Batavus,
Et cultum pulcris artibus ingenium;
Et pudor, & probitas, rectique modestia mater,
Et Themis, & Themidi junctus Apollo suae.
15 Nam quamvis ad summa tibi contendere fas sit,
Invitentque tuas aestus & aura vias; [p. 59]
Parcis, & angusti contentus murice clavi
Litus amas: blandi litoris ora juvat.
Et quandoque catenati siluere labores,
20 Sepositae repetis mollia fila lyrae.
Saepe juvat priscis mentem oblectare libellis,
Saepe aliquid privo condere Marte juvat.
Et modo arenosis tibi collibus exspatianti
Inlaesum leporem vertagus ore trahit.
25 Et modo faginea tecum meditatus in umbra
Harlemiae condis carmen Hamadryadi,
Quod legat ipsa Dryas, quod Oreades admiratae,
Et Nonacrinae turba pudica Deae.
Otia sectantem, sed honesta, & amica labori,
30 Demulcet tenera voce Latina Charis.
Talis odoratis quondam ludebat in hortis
Cilnius, Etruscis regibus ortus eques:
Cilnius Augusto par dextra, comesque laborum,
Maxima dos magni Cilnius imperii.
35 Ergo aut ipse suos teneris deflebat amores
Versibus, & pulcrae saevitiam dominae:
Aut in gramineo temere sic cespite fusus
Audiit argutae carmina Calliopes.
Saepe Maro tenerum domino praelegit Alexim,
40 Et pecus, & forti rura subacta manu. [p. 60]
Saepe necem Tyriae indignam ploravit Elissae;
Saepe etiam lacrimas, Anna relicta, tuas.
Saepe suos Flaccus cithara modulatus amores,
Mutavit grandi tenuia plectra sono:
45 Aut urbem sale defricuit, risuque decente
Contudit indoctae jurgia stultitiae.
Saepe tuos ignes recitasti, blande Properti,
Cum premeret duro colla Cupido pede;
Nocturnamque fugam cecinisti, & vincta corymbis
50 Pocula, & haerentes uda per ora rosas.
Omnis in Esquilias migrarat Musa salubres,
Et Tiberim, & justi conscia rura Numae.
Egeriaeque nemus lauru refloruit alta;
Et Latium volucres edidicere melos.
55 Tu quoque rure tuo, (nec fallimur) optime Witti,
Excipies profugas ex Helicone Deas.
Incertis quas nunc palantes sedibus ab se
Spernit, & invisas barbarus orbis habet.
Dii bene, quod censu tu non censeris in isto,
60 Nec stolida insanae somnia plebis amas!
Dii bene, quod studiis pulcre innutritus honestis
Pierias cupido pectore condis opes!
Grande feres operae pretium: Pimpleïdes ipsae
Praemia cultori debita sponte dabunt. [p. 61]
65 Non tua mordaces divellent commoda curae:
Non rumpet somnos invidia aegra tuos.
Non avidis aliena oculis limabis, & exspes
Aspera mutatae tela pavebis Herae.
Sed liber, jurisque tui, vinclisque solutus
70 Omnibus, aeternis par eris ipse Deis.
Quorum quod propria est, nec fuco picta, voluptas,
Dulcia perpetui tempora veris agunt.
Haec tibi sub lenta securus vite canebam,
In vario florum fusus humi gremio:
75 Qua tepidus blandis resonat concentibus aër,
Et matutinae dulce queruntur aves:
Et nucis umbra, meae gratissima scena Thaliae,
Non infoecundam propter opacat humum. [p. 62]
Elegia IX. In funere Joannis Georgii Graevii.
[recensere]N AM quid dissimulo ulterius, lacrimasque reservo,
Et sortem infelix decipio ipse meam?
Quo feror? & misero indulgens fomenta dolori
Aerumnis etiam pascor ab ipse meis?
5 Ite, licet, doctae Libethrides: ite Camoenae:
Pendeat e muto pariete muta chelys.
Cur ego vestra sequar pius Orgia? cur ego lassem
Laurigerum plectro suaviloquente nemus?
Graevius (ah dirum nostros eat omen in hostes)
10 Vester honos, divae, Graevius, ecce, fuit.
Vulneris heu miseri! quod nulla aetate cicatrix
Leniet, extenso non medicina die.
Nec vero aut Latius vobis hoc nomine Varro
Plus dedit, aetatis gloria prima suae:
15 Aut, quem Taenariis & nunc Catilina tenebris
Horret, inexhausto Tullius ore potens.
Heu miserande senex: quamvis maturus, & aevi
Plenus, & annorum militiaeque satur: [p. 63]
Te tamen ingemuit studiorum moesta peremto
20 Conditio, fati praescia facta sui.
Tene gubernantem dubii molimina cursus
Non doleat? laceris non fleat aegra comis?
Tene ministrantem nostris, pater optime, velis
Non in perpetua ploret amaritie?
25 Orbis amor docti, docti stupor orbis, & unus
Qui merito cunctis diligereris, eras.
Cum tamen hoc esses, te nemo modestius umquam
Est usus magni dotibus ingenii.
Mitis eras, ac pacis amans, animique quietem
30 Mens tua ventosis laudibus antetulit.
Non tua fuscabant infames otia rixae:
Integer, & niveo pectore purus eras.
Nec tibi jucundi rumpebat pensa laboris
Acta tribunitio saepe furore dies.
35 Atque utinam studiis vigeant communibus artes,
Foedaque triconum natio dispereat;
Et quicumque olim nostri sub sidere caeli
Sevit inhumana dira aconita manu!
Per quorum rabiem, scelerataque bella, quietis
40 (Heu pestem saecli) non licet esse bonis.
Sed valeant noxae, nec sint in honore furentes,
Quorum ope virtutum spes bona praecipitur. [p. 64]
His te submotum vitiis, pax aurea stellis
Inserit, o ista digne quiete senex!
45 O vitae perfuncte malis, perfuncte periclis,
Et quidquid miseris spesque metusque parit!
Te bona honestorum comitatur fama laborum,
Te pietas, fuci nescia, fraude vacans.
Civibus o gaude jam nunc adscripte beatis:
50 Gaude sidereum civis adepte larem.
O quem purpureo nova lumine gloria vestit,
O cui caelestes fas habitare domos:
Cantus ubi felix, & sine carentia semper
Gaudia, & ad dulces nablia nata modos!
55 Hic petet amplexus, tua nuper cura, paternos
Filius, aetherii laetus honore chori.
Hic pia te conjux gratantibus induet ulnis,
Prole sua felix, laeta favore viri.
Salve sancte pater, nitidi novus incola Olympi,
60 Et nostro semper mactus amore, vale. [p. 65]
Elegia X. Ad Joannem Ulricum Meurerum in Britanniam abeuntem.
[recensere]I BIS ad aequoreos, solers Meurere, Britannos
Visere, & adversae rura beata plagae.
Quae tibi caussa viae? num qui temerarius error
In levibus juvenum mentibus esse solet;
5 Multa peregrinis fingens, miracula in oris,
Multa sibi terra, multa videnda mari?
An ditescendi magis exitiosa libido
Tam procul a dulci cogit abire lare?
Absit: & in viles animas eat aegra voluptas,
10 Foedaque cogendae sollicitudo rei.
Te Musae Phoebusque pater, te provida Pallas
Ingeniique vigor nobilioris agunt.
Qualiter Aesoniden niveis nova Gloria pennis
Ab gelido Schytici Phasidos amne vocat.
15 I bone, discendi quo te rapit ardor, & alti
Ignea vis animi, purpureusque decor.
I pede felici, nec te male fida morentur
Aequora, nec dubiae caeca pericla viae. [p. 66]
Sternat aquas placidi facilis clementia Nerei,
20 Et Zephyri motam provehat aura ratem.
Mox ubi jam laribus feliciter inde paternis
Redditus, aetatis tempora laetus ages,
Utere Musaeis opibus, fructu utere longo
Tam bene quaesitae, candide Jane, rei.
25 Aut tu Antenorei divina volumina Flacci
A docta prodes nunc meliora manu:
Aut aliquid proprii meditaberis ipse laboris,
Quod decus a sera posteritate ferat.
Sed quocumque tuae vigilabunt nomine curae,
30 Ne fueris nomen lassus habere meum. [p. 67]
Jani Broukhusii elegiarum liber quartus.
[recensere]Elegia I. Ad Petrum Francium.
[recensere]D UM sumus in Morina, Franci dulcissime, terra,
Et rabiem Mavors & nova tela parat;
Ecquid prisca tui superest tibi cura sodalis,
Nec meus e caro pectore fugit amor?
5 Ecquid in incepto perstat tibi vita tenore
Otia doctarum degere Pieridum?
Et modo Sicania celebras Amaryllida canna;
Et modo Maeonia concinis arma tuba?
Nasonemve tuum per Thespia rura secutus
10 Idalium tenui stamine fingis opus?
Felix, quem Clario nutrivit Phoebus in antro;
Quem Charitum excepit triga, decensque Venus. [p. 68]
Felix, qui viles didicisti spernere curas,
Ac Musis tantum vivere, & ipse tibi.
15 Cur, rogo, cum studiis pariter capiamur iisdem,
Cumque tuo vivam pectore, tuque meo;
Et pariles animos non impar corpus honestet,
Et pariles annos par quoque vita regat;
Cur, inquam, parili non cedunt omnia fato?
20 Omnia cur tibi sunt candida, nigra mihi?
Non equidem strabo limo tua commoda visu;
{{Versus|Absit, & in vulgus dedecus illud eat)
Sed mea me dudum docuerunt damna dolere;
Et superest, video, nil nisi flere mihi.
25 Quae si cuncta querar, primoque a fonte dolorem
Ordiar indignum; quid nisi nota querar?
Ac tibi praesertim, vitae qui fata peractae
Nobiscum memori condita mente tenes.
Et tamen hoc quodcumque mali est superare ferendo
30 Possem, fortuna nec minor esse mea.
Haud me adeo finxit animi Natura pusilli,
Ut, quod praeteriit, praeteriisse querar.
Sed te quod careo, quod tot regionibus absum,
Quod mea speratus gaudia fallit amor;
35 Id vero miserum cruciat, mentemque venenat:
Hinc trahit ingratas vita mihi tenebras. [p. 69]
Nunc & luce mali redeunt, & nocte, dolores;
Nec bona nocte quies, nec bona luce venit.
Sordent rura oculis, sordent gelidae convalles,
40 Et pellucenti rivus amoenus aqua;
Deliciaeque meae densis nemora ardua ramis,
Antraque ludentum mollia Naïadum.
Tentavi, fateor, veterem si pellere possem,
Esset & alterius funus amoris amor.
45 Et, Mihi, quod teneam, quod amem, quo ludere possim,
Ganda dabit, dixi: nec mora, Ganda dedit.
Ante oculos blandae versabat imago Neaerae:
Ilicet, in ventos jam novus ibat amor.
Spes quoque magna fuit nuper te, care, videndi:
50 Illa sed heu fallax & male firma Dea est.
Omnia cum cupiam potare oblivia juncta,
Non minuunt luctus omnia juncta meos.
At, puto, mors minuet: quae si miserabitur olim,
Non est ad veras surda futura preces.
55 Ergo ego cum cinerem fuero conversus in atrum,
{{Versus|Quando erit, o superi, quando erit illa dies?)
Tu, precor, infaustae solamen dulce juventae,
Reliquias nostri collige naufragii.
Nempe tuae fidei tenues commendo libellos,
60 Quaeque mihi niveus verba praeivit Amor. [p. 70]
Illic invenies primae conamina Musae:
Forsan & invenies quod placuisse queat.
Quae tu sive virûm cupies volitare per ora,
Sive magis longa carmina nocte premi:
65 Te sibi patronum, te sunt habitura parentem,
Quando aliter functus noluit esse parens.
Quod mihi si praestes, (sed nec praestare negabis)
Inque operis partem te juvet ire mei;
Aequius occumbam, nec sic, dilecte, pigebit
70 Ad fortunatas ferre pedem choreas.
Elegia II. In foedissimam tempestatem, qua in navi bellica pone insulam Mataninam jactabatur.
[recensere]O umbrae nemorum, o molli saxa oblita musco,
Ruraque, & uvidulae Naïadum latebrae!
Quando iterum dulci dabitis gaudere recessu,
Otiaque & mentis frangere dividias?
5 Quando iterum tenues vobis inflare cicutas,
Et tepido agrestem lacte piare Palen?
Sic melius poteram curas mulcere canendo.
Non facit ad mores nautica vita meos. [p. 71]
Felix, qui patrio vitam traducit agello,
10 Inque una gaudet consenuisse casa.
Illi delicias faciles ignotaque nobis
Gaudia ruricolae composuere manus.
Illi jucundos certant praebere sapores
Uvaque & incurvis poma sub arboribus.
15 Ipse, ubi sera polo suspendit sidera Vesper,
Vimineis niveas cratibus abdit oves.
Ipse & apum multo foetas examine cellas
Diripit, ac dulci nectare dispoliat.
Haec mihi vita foret! pelago nec tristia nossem
20 Sidera, & ingentes caeli hiemisque minas!
Nunc omnes timeo ventos, nunc concita ventis
Nubila, nunc tristes aequoris insidias.
Ah pereat, quicumque rates eduxit in altum
Primus, & invito vela dedit pelago!
25 Quod si mors quaerenda fuit, quaeremus in undis?
Mille modis tellus funera mille dabit.
Vulnera me caedesque prius, prius horrida bella,
Quaeque decet fortes mors violenta viros.
Dii date, ne fato ignavi fungamur inulto!
30 Hostibus eveniat sic cecidisse meis. [p. 72]
Elegia III. Ad Juliam.
[recensere]E TSI nec generis tibi me commendat aviti
Gloria, nec titulo fulta potente domus:
Hoc unum, formosa, hoc unum, Julia, laetor,
Non penitus Musas displicuisse meas:
5 Innocuas Musas, puri quae pectoris ignes
Late per populos, per freta longa ferent.
Atque utinam tantas spirarem in carmina vires,
Quanto formosas par erat ore cani!
Tecum ego lauriferis e culminibus Parnasi
10 Subdita cum terris aequora despicerem.
Tecum Pierios gauderem intexere flores,
Sertaque odoratis myrtea temporibus.
Tu violas tondens (violas locus ederet omnis)
Albaque puniceis lilia mixta rosis,
15 Narcissumque crocumque & purpureos amaranthos,
Ditares foetu versicolore sinum.
At mihi dilecto nectenti brachia collo,
Haerenti e blandae luminibus Dominae, [p. 73]
Ille tuus large viresque animumque canendi
20 Afflaret teneris spiritus halitibus.
Qualiter ad Zephyri pandit se laeta susurros
Quae rosa de vernis imbribus immaduit.
Et modo mirarer, vitreum projectus ad amnem,
Ut suspensa tuos lamberet unda pedes:
25 Et modo gauderem fluvium increpuisse morantem,
Dum speculum lento consulis in fluvio.
Tu modo frigidula mecum spatiata sub umbra,
Qua trepidat densis umbra sub arboribus,
Calliopen dulci superares, Julia, plectro,
30 Calliopen doctis, Julia, carminibus.
Et modo vicinis habitantem in vallibus Echo
Immemorem faceres dissimilemque sui.
Illic assidue sacri modulantur olores:
Aura levis caelo sibilat, aura solo;
35 Et Pandionia mulcentur aëdone lauri,
Applausisque nemus concinit omne comis.
Illic te videat, mea lux; mutescet aëdon,
Blandus & arguto gutture cedet olor.
Ipse utinam teneri liquefactus acumine cantus,
40 Has habitem sedes, haec loca semper amem!
Ipse tuae fiam vocis resonabilis Echo,
Ultimaque e dulci carmine verba sequar! [p. 74]
Trajecti turres, dilectaque rura Camoenis,
Quique suburbana laberis, amnis, aqua;
45 Vos eritis testes, si quos sentitis amores,
Indelibata Thyrsin amare fide.
Vos eritis testes, dilectam rite puellam
Indelibata Thyrsidis esse fide.
Illic incisos, trunci, servatis amores,
50 Et legimur junctis nomina nominibus.
Una tamen magni, multos victura per annos,
Certius indicium fagus amoris habet:
QUAE ME TAEDA TIBI, QUAE TE MIHI, JULIA, JUNXIT,
AMBORUM JUNCTOS LUCEAT ANTE ROGOS.
55 Vive, precor, seris dictura nepotibus, arbos,
Quae fuerint nostri foedera connubii.
Et tecum longi vivant monumenta caloris,
Osculaque in libros credita saepe tuos.
Mox quoque, cum fato laeti solvemur eodem,
60 Et cineres umbra protege & ossa tua. [p. 75]
Elegia IV. Ad Cupidinem de amore Petri Francii.
[recensere]C INGERE materna, puer invictissime, myrto:
Accessit spoliis haec quoque praeda tuis.
Noster ïo seros insanit Francius ignes,
Et dominae victas porrigit, ecce, manus.
5 Ille ferox, & adhuc nullis penetrabilis armis,
Uritur, ac toto pectore vulnus alit.
Ille ferox, puerique timor cum matre volucris,
Uritur. o superi, non ego solus amo.
Franci, tune meos igitur sentire dolores
10 Cogeris, & poenis ipse favere tuis?
Quid tibi nunc tragicis evincto crura cothurnis
Prodest Ionii praelia flere maris?
Invictumque Ducem patrio transscribere olympo?
Non facit ad nostros Musa severa Deos.
15 Tu satius Coo versum tenuare sub antro
Incipe, & ad faciles orgia ferre choros; [p. 76]
Ascraeumque nemus molli lustrare cicuta,
Quod resonent montes, quod resonent silvae.
Inferior magno non est Mimnermus Homero.
20 Nil nisi lene probat, nisi nisi molle Venus.
Qualia Callimacho sua Cynthia debuit Umbro:
Quale melos Nemesis, culte Tibulle, tibi.
Quale canit teneri blandissima Musa Secundi,
Cum docet e gelidis basia nata rosis.
25 Qualia (si magnis fas est committere parva)
Purpureus nobis carmina dictat Amor.
At, memini, nuper tenuem ridere laborem
Ausus es, & nostras, improbe, delicias.
Ah quoties lacrimis turbata rigantibus ora
30 Damnabis fastus tot monumenta tui!
Cum foribus clausis, clausis cum dura fenestris
Despiciet querulae carmen inerme lyrae:
Et tibi cantati facient convicia postes,
Et matutino sparsa pruina solo.
35 Ah quoties medio haerebunt verba palato,
Singultu tremulos impediente sonos!
Sic fastum perhibent Nonacrinae Atalantes
Flesse sub umbrosis Milaniona jugis.
Fertur & Alcides (at qui fuit ille!) rigorem
40 Eurytidos lacrimis comminuisse suae. [p. 77]
Nec tu turpe puta dilectae flere puellae.
Gaudet Amor lacrimis, gaudet & ipsa Venus.
Sed tua ne injusto succumbat pondere virtus:
Neu timidus primo carcere siste gradum.
45 Demens, qui potuit dulces mutare calores,
Primaque translato vincula servitio.
Obsequio devicta tuo formosa Corinna
Dedit se teneris languida brachiolis.
Inque tuos labens humeros, ac pectus amatum,
50 Adjiciet timido murmure, Noster eris.
Tum tibi mitescet: tenui tum blanda rubore
Multa tibi rapiet basia, multa dabit.
Tu roseis inhians humeris, roseisque papillis
Multa procax sumes basia, multa dabis.
55 Concharumque modo nexis utrimque labellis
Festivum duplex lingula curret iter.
Quare ne pigeat primos durare labores.
Iste labor certi foederis instar habet.
Alma fave Cytherea; fave puer alme poëtae;
60 Nam tuus est. Mystam laedere parce tuum.
Vivat, &, ut fas est, ex aequo flagret uterque
Igne Corinna pari, Francius igne pari. [p. 78]
Elegia V. In nuptias Joannis Derramoutii et Corneliae Villepontosiae.
[recensere]D UM tua festivis, Dermouti candide, taedis
Lustrat Hymen felix atria, lustrat Amor;
Fila tibi faciles dispensant aurea Parcae,
Ducentes fausta stamina longa colo.
5 Et mollem tremulo dum torquent pollice lanam,
Fati nescio quid murmurat aura tui:
Aura levi Paphios demulcens frigore campos,
Aura Cytheriacis edita culminibus.
Nimirum lepidas Veneris fert illa tabellas
10 Vatibus, &, jubeat quid Dea magna, docet.
Ipsa tibi longe venientes ordinat annos;
Temperat & fausta sidera luce Venus.
Et dominae Veneris mitissima cura columbae
Firmant augurio foedera vestra suo.
15 Nec dubitare licet. Si quis tamen hoc quoque, si quis
Contendat fluxam vatibus esse fidem: [p. 79]
Ad te, virginei decus o Cornelia coetus,
Provocat aetatis praescia Musa tuae.
Quidquid in Idaliis signavit Cypria fastis,
20 Consciaque arcano Nox tegit in gremio,
Illud flammiferis jamdudum inscripsit ocellis,
Non mentitura qui tibi fronte micant.
Illinc & leges Dermoutius & nova jura
Hauriet, ac cupidis imbibet auriculis;
25 Inque foro Dominae causam dicturus Amoris
Et reus, & judex, & simul actor erit.
Ludite, & innocuam lusu exercete juventam,
Dum res, & vires, & pudor ipse sinet.
Ludite concordes animae. sic mensibus actis
30 Audiat effusas casta Diana preces;
Exprimat & caros numerosa in prole parentes,
Quae valeat sanctam perpetuare domum. [p. 80]
Elegia VI. Ad fontem amoenissimum, qui est e regione Augustae Trevirorum juxta Mosellae ripam.
[recensere]F ONS pellucidula saliens argentee lympha,
Irriguum scabro pumice operte caput:
Et vos o nemorum dulces in valle recessus,
Humida Nympharum Naïadumque domus;
5 Has vobis in serta rosas, haec veris adulti
Delicias plenis lilia do calathis.
Vos mihi cantanti nimium defendite solem,
Dum rubet admoto lumine sera dies.
Una aestum lenite, una auscultate querentem:
10 Excipit argutum jam mea verba nemus.
Hic ego sollicitos committam frondibus ignes,
Inque meas curas ingeniosus ero.
Cara Neaera, Neaera meos experta furores,
Et non obscuri vincula servitii,
15 Quis Deus avulsit tibi me? quod amantibus obstans
Sidus tam longas compulit ire vias?
Non poteram placidi contentus flumine Vechtae
Aestivo lentos fallere sole dies? [p. 81]
Non tecum laeta spatiari, Vita, sub umbra,
20 Umbra ubi proceris decidit a trichilis?
Non dulces tibi blanditias, non mollia verba
Dicere? non caro deficere in gremio?
Deplorat nostras, en, ipse Mosella querelas,
Turbidus & crebris volvitur a lacrimis.
25 Ad mea responsant vasti suspiria montes;
Te ripae virides, te cava saxa sonant.
Moestaque desertis habitat quae vallibus Echo
Jam didicit nomen sponte referre tuum.
At me secretis jactantem carmina silvis
30 Nec virides ripae, nec cava saxa juvant:
Nec quae desertis laetatur vallibus Echo,
Echo Maenalii maxima cura Dei.
Ipse meos solus mecum lamentor amores,
Votaque, solennes concipioque preces.
35 Et, quod nunc superest pro votis omnibus unum,
Te nascente die, te moriente cano.
Cara Neaera, Neaera meos miserata dolores,
Obsequio tandem victa Neaera meo;
Num te sepositi capiunt nunc otia ruris?
40 An nostri memorem ducis in urbe moram?
O ita Dii faciant, ita tu cum matre Cupido,
Ut meus in casto pectore spiret amor! [p. 82]
Sed bene me Divi, bene me sperare Cupido,
Et bene cum parvo Mater Amore jubet.
45 Si tamen hic mecum sinerent te fata morari;
Haec etiam regio, quo capereris, habet.
Nulla serenatum vitiant contagia caelum,
Non furit insano Sirius igne canis.
Non lupus insidias pecori meditatur inultus;
50 Effoeta serpens non stabulatur humo.
Sed liquidi fontes, & prata sonantia rivis,
Ingenioque satis terra beata suo:
Et tepidi colles, gravidaeque in collibus uvae,
Et tempestivo frigore mite nemus:
55 Indocilesque viae lympharum, & dulcis aëdon,
Antraque muscosis roscida pumicibus.
Hic certo lepores exercet Delia cornu,
Aut cervum rapidis insequitur canibus:
Dumque levem tremula captat sub fronde soporem,
60 Incustoditae pone jacent pharetrae.
Hic Pan Arcadiae reminiscens virginis ignes
Hispida cerato labra terit calamo:
Oblitusque sui, sed non oblitus amorum,
Haec Deus Arcadiae praetulit arva suae.
65 Delius hos olim multo medicamine fontes
Imbuit: hinc grato frigore spirat acor. [p. 83]
Ipsaque, ni patrio deberet nomina ponto,
His iterum nasci Cypria vellet aquis.
Hic tecum dulces gauderem ducere somnos,
70 Amplexu curas & sepelire tuo:
Et tecum lusus, mea lux, & seria tecum
Dividere, ipsius nec meminisse mei.
Irrita quid voveo? discerpunt omnia venti;
Vanaque non ullo pondere vota cadunt.
75 Et nunc Hesperio se tinguit in aequore Titan,
Fraenaque flammiferis aurea demit equis.
Experiar noctem: nocti ne somnia desint,
Obverses oculis fac, mea Vita, meis.
At tibi, Fons, blanda qui Musas excipis umbra,
80 Vivat inexhaustae vena perennis aquae:
Nec pecudes, nec te turbent, nitidissime, frondes,
Et vitreo semper nectare purus eas. [p. 84]
Elegia. VII. E vernaculo Hoofdii expressa ad Neaeram.
[recensere]J AM super intonsos montes atque humida rura
Candida formoso nascitur ore dies.
Jam Rheni tremulis resplendens Phoebus in undis
Auricoma gratas luce salutat aves.
5 Tu placido somnos exhalas, cara Neaera,
Pectore, sopitis languida luminibus.
Nec te purpureo perfusae mane fenestrae,
Temporis aut species deliciaeque monent?
Nec matutinae volucrum potuere querelae
10 Somnum sidereis excutere ex oculis?
Ecce mea arguto Philomelae accenditur ore
Fistula: concentus provocat illa meos.
Te quoque tempus erat desertis, o mea, plumis
Plumigeros cantu sollicitare choros.
15 Surge, age. Quid cessas docta contendere voce,
Lux mea, doctarum vocibus alituum? [p. 85]
In nemus & verno viridaria lucida rore
Ibimus: invitat te procul omne nemus.
Invitant tremulae teneris cum floribus herbae,
20 Et ros mobilibus qui natat in foliis:
Qualis cum cupido deducta puella marito
Turgidulis lacrimas depluit ex oculis.
Illic si nostros Nymphis modulaberis ignes,
Sive meis numeris, seu mage, Vita, tuis;
25 Ad cantus facunda tuos attendet aëdon,
Et linguam argutas vertet in auriculas.
Quos ubi perdidicit, nemorum petet inde recessus,
Miratasque novo more docebit aves.
Quid loquor, & dulcem rumpo tibi carmine somnum,
30 Qui mea commendat jam, puto, vota tibi?
Quem tu nec nemorum commutes omnibus umbris,
Nec liquidis levium vocibus alituum.
Forte meos tecum sic sola revolvis amores;
Quodque neges vigilans, dat mihi amica quies.
35 Forte tuis nunc jungo haerentia labra labellis;
Aut oculo mecum verba loquente facis.
Quid loquor? immodicum rumpam modo carmine somnum.
Surge, precor, tandem surge, Neaera, precor.
Derident lepidae jam somnia nostra columbae,
40 Verbaque, in aërio quae mihi rore natant. [p. 86]
Illae compositis certae dant oscula rostris:
At mea frigidulo praeda cadunt Zephyro.
Nondum etiam nitidis somnus decessit ocellis?
Surge, precor, tandem surge, Neaera, precor.
45 Quid differs, quod sponte velis, quod postulat aetas,
Quod jubet accensa lampade dulcis Amor?
Adspice: uti dubiae carpamus gaudia vitae
Hortantur volucres, silva, juventa, dies.
Elegia VIII. Amor elusus.
[recensere]I Rriguae valles, gelidaeque in vallibus umbrae,
Et trepidans liquido caerula lympha pede;
Auraque per cultos suspirans molliter hortos,
Saxaque muscosis frigida porticibus:
5 Quam bene consuluit vestro Natura decori!
Quantum non comtis detulit illecebris!
Vos licet horrentes nivibus concreta capillos
Acriter immiti frigore adurat Hiems;
Vinciat & fontes, & latos vinciat amnes,
10 Et moestam lapsis velet humum foliis; [p. 87]
Ver tamen amissam renovat cum foenore formam
Pictum purpureis ora sinumque rosis.
Ver impacatae compensans damna senectae
Perfundit solitis omnia deliciis.
15 Grataque odorati praebent umbracula rami,
Hospitium Nymphis, hospitium Satyris.
Nec volucrum dulces desiderat alta querelas
Silva, nec ingenuum florea rura decus.
Starem utinam longis nixus radicibus ipse
20 Ad caput arguti pinus amans fluvii!
Aut florum generi accedens non simplice cultu
Pars essem vestri quantulacumque chori!
Tum me conspicuae felicem munere formae
Mulceret tacito rure beata quies:
25 Et Boreae tutum a furiis & sideris aestu
Afflarent tepidi molle latus Zephyri.
Tum quoties reserare diem Matuta pararet,
Matutae riguis pascerer a lacrimis.
Atque apis ad flores alis allapsa sonoris
30 Nectar dulce meo sugeret e calatho.
Vel si me niveo carpsisset pollice virgo,
Languerem in niveis virginis uberibus.
Omnia nunc ingrata. Oculis lux sordet in ipsis,
Et riget in tristi pectore amoris hiems. [p. 88]
35 Non mea me dulci delectat tibia cantu:
Non Nymphas illo, quo prius, ore cano.
Non nemus, & dociles referunt mea verba myricae.
Quod solum superest, nil nisi flere juvat.
Flere juvat solum, durisque incidere saxis
40 Perfidiae crimen, dura Neaera, tuae.
Quae licet aeterno superent adamanta rigore,
Ingenio non sunt asperiora tuo.
O Pan, Pan, periere mei periere lepores,
Et calami, & lusus, o Tegeaee, tui.
45 I quaeso, atque alium, si tanti est, quaere poëtam:
Me dolor & luctus & mea fata vocant.
Quae nostro celebrata superbiit ore Neaera,
Nobilis a Musis illa Neaera meis:
Illa, illa ingenua toties Mea dicta cicuta,
50 (Proh scelus) alterius sustinet esse viri.
Et roseam rigido cervicem fulta lacerto
Sustinet hirsutis basia ferre genis:
Blanditiasque inter formosi conjugis, inter
Amplexus, tenerum supposuisse latus.
55 Est aliquid, fateor, tumidis committere labris
Oscula, & horrentem dente notare cutem:
Liventesque oculos & longa tabe fluentes
Cumque suis oculis jungere cumque labris. [p. 89]
Est aliquid, lecto juvenem gremioque fovere,
60 Cujus se dici nulla puella velit.
Thyrside contemto, deserto Thyrside, tune
Rustice ad has epulas & mea sacra venis?
Ite lupi: pax est: ovibus connubia nostris
Jungite: vobiscum nunc sociantur oves.
65 Jam jam mala ferent hirsutae mitia pinus:
Jam rigido quercus cortice vina ferent.
Ah crudele genus, genus ah crudele puellae,
Insidiosa boni pernicies animi!
Quae nos transfixis Aeaea venefica ceris,
70 Ut mala praefracta mente petamus, agit?
Quae nos Haemonio tentatos saga veneno
Devovet, & lento macerat igne jecur?
Acer Amor, fractis utinam cogare sagittis
Inter oberrantes delituisse feras;
75 Extinctasque faces videam, & sine viribus arcum,
Instrumenta tuae pessima saevitiae!
Quid tibi cum placidis pastoribus? i, pete Regum
Atria, & exiguos, saeve, relinque lares.
Illic muneribus, illic celebrabere votis:
80 Illic nequitiae fige tropaea tuae.
Nos sine, qua celsis trepidant de montibus amnes,
Ludere, & in viridi pascere valle pecus. [p. 90]
Nos sine faginea non doctum carmen in umbra
Fingere, quod Satyri, quod probet alma Pales;
85 Et nivei lactis sinum portare Priapo,
Arceat ut fures, arceat ut volucres.
Nos cervo struere insidias, leporemque fugacem
Excipere, & calamo praemia parva sequi.
Hic tamen, aut nusquam, es. quid te juvat, improbe, silvas
90 Urere, quid nostris crescere ab exuviis?
Sis licet exiles breviter contractus in artus:
Sis licet & nudus: sis licet usque puer;
Exilis certe es: saevis tamen impete multo,
Magnaque fecisti vulnera, magna facis.
95 Nam modo sub nitidos furtim collectus ocellos
Evibras caecas ima per ossa faces.
Et modo formosae levi super aequore frontis
Non evitandas tendis, inique, plagas.
Et modo, qua teneris effulget purpura malis,
100 Occultant dulces te, fugitive, rosae.
Os quoque Thessalica, toties qua ludimur, arte
Non vacat; & labris multa venena sedent.
Haec sunt foeta tuis armamentaria telis:
Hinc mortis titulum quaeris, acerbe, meae.
105 Parce, precor, puero puer, & florentibus annis.
Parce: decent teneras mitia jura manus. [p. 91]
An tibi dedecori credis fore & acribus armis,
A te servatus si modo dicar ego?
Thyrsidis extincti quoties plorabis ad ossa;
110 Et, Meus hic, dices, nempe poëta fuit!
Quis nunc pastorum lusus, quis cantet amores,
Sive tuos Daphne, seu Galatea tuos?
Quis nunc corticibus carmen properabit in udis,
Quod chorus errantum laudet Hamadryadum?
115 Ah miserum, dulci quem confecere juventa
Luctus, & erepto durus amore dolor.
Elegia IX. Ad silvas Trevericas de Delia.
[recensere]S ILVAE, felices silvae, quas mater Amorum
Incolit, & lucis plus amat Idaliis;
Vosque super liquidos extenta umbracula fontes,
Quaeque facis mollem cespitis herba torum:
5 Vobis fausta meae referam praesagia flammae,
Secretus solo dum vagor in nemore. [p. 92]
Sed tacitam servate fidem: nec sentiat Echo,
Ne temere voces reddat inepta meas.
Delia nexilibus modo me complexa lacertis
10 Exiguo strinxit murmure basiolum.
Erubui, sensique novas in corde sagittas;
Atque oculis vocem conciliabat Amor.
Illa levi risu, Non me, inquit, amare negabo,
Sit modo non fictus, quem meditamur, amor.
15 Sed ne te capiant vani ludibria vulgi,
Quae gaudes, tacito gaudia conde sinu.
Et me, per Dominae juratus sacra Diones,
Unam dilectis dilige plus oculis.
Procubui, flexoque innixus poplite supplex
20 Oscula candidulis mille dedi manibus.
Quoque minus, dixi, dubites, pro munere tanto
Accipe cor: speculum cor erit omne tibi.
Illic invenies carae simulacra puellae:
Stabit & aeternis Delia scripta notis.
25 Namque aliquem quamvis possit meruisse favorem
Et calor, & longo juncta calore fides;
Officiumque sequax, & non ingratus Apollo,
Caraque captato vincula servitio:
Nempe tuum est quod spiro; tuum quod amamus uterque;
30 Prae reliquis, grato quod licet esse, tuum est. [p. 93]
Dii facite, haec longos concordia duret in annos,
Blandaque dissolvat vincula nulla dies:
Delia nec nostro quemquam praeponat amori,
Neve mihi oblito defluat illa animo!
35 Risit, & adjiciens tria millia blanditiarum
Adstrinxit teneris brachia brachiolis.
Ne mihi ne invideas felices, Jupiter, ignes:
Non tibi ego caelum, Jupiter, invideo.
Nunc ego nec stellas malim calcare micantes,
40 Nec tecum infectos visere ad Aethiopas;
Dilectis mihi dum liceat pendere lacertis,
Et dominae blando deficere in gremio.
Gaudia quanta mihi, quanta o mihi gaudia dulcis
Spondet Amor! dulcis gaudia quanta Venus!
45 Qualia vere suo nec candida Laodamia
Protesilaëum detulit in thalamum:
Qualia nec sensit frondosa raptor ab Ida,
Iret ad Iliacas cum nova praeda domos.
Quod si libertas nulli restabit amanti:
50 Vincla mihi placeant, non ego liber ero.
Aut si olim caros optem transferre calores,
Damnet & officium mens malesuada suum:
Ante nefas tam grande, sibi Proserpina crinem
Auferat, & merito torreat ossa rogo. [p. 94]
Elegia X. Ad Deliam de ejus oculis.
[recensere]N ON ita Pleïades caelo nituere sereno,
Non Ariadnea demta corona coma:
Non ita de celsa radiavit Cynthia Lathmo,
Non vigil Oetea Vesperus e specula:
5 Ut possint istis, mea lux, contendere ocellis,
Quos majora polo sidera servat Amor.
O decus, o rarae rarissima gloria formae,
Ipsi par Veneri, ni Venus ipsa fores!
Andromache talis Thebis formosa relictis
10 Laomedonteum venit in hospitium.
Talis in aeterno Pallas spatiatur Olympo,
Cum posuit cristas, cum posuit clypeum.
Nec mihi jam quisquam nigros commendet ocellos.
Nigra aliis placeat, caerula forma mihi.
15 Nec decantati Jovis objiciantur amores:
Nigra licet Lede, nigra sit Antiope. [p. 95]
Jupiter, ignoscas a te diversa probanti.
Hic ego nec tecum, nec tuus esse velim.
Caerula belligeram commendat forma Minervam:
20 De cerebro illa quidem, de capite orta tuo est.
Caerula Juno tua est: & quid speciosius illa?
Caerula, spumoso quae Dea nata mari.
Caerula Nereïdas inter Panopea sorores
Eminet, & liquida caerula Doris aqua.
25 Caerula erat Nymphe, tibi quae, Leandre, natanti
Praeluxit nitidam per freta caeca facem.
Denique (longinquum ne diffundamur in aevum)
Delia caerulea est, caerula Deliola est.
Iste serenatum color exhilaravit olympum,
30 Cum posuit multae turbidus imber aquae.
Iste maris color est, cum in fluctibus apricantem
Nerea delphines adsiluere sui.
Tale coronato Bromius resplendet in auro,
Quem libat tenera sponsa novella manu.
35 Sol utinam, sol o utinam mea Delia fiat;
Et quae olim Clytien, me quoque fata trahant.
Aut ego sim speculum, quo se pulcerrima comat,
Et me de forma consulat illa sua.
Aut ego stelliferos unus convertar in orbes,
40 Atque unam stellis omnibus intuear. [p. 96]
Tum neque mi luci libeat decedere adultae,
Nec mergi canum Thetyos in gremium.
Ipse dies longos longasque ex ordine noctes
Pascam dilectis lumina luminibus.
45 Mirentur trepidique homines, miretur & aethra,
More novo media sidera stare die.
Elegia XI. Galatea ex Hoofdii vernaculo adumbrata.
[recensere]D APHNIDIS occulto Galatea peribat amore;
Flammarumque satis, nec satis oris, erat.
Ne posset sanare, novum ne prodere vulnus,
Stabat in excubiis hinc Amor, inde Pudor.
5 Tentabat quam saepe fateri lingua dolorem,
Haesit, & in cursu substitit usque suo.
Et nutus oculis, & desunt verba labellis,
Et tactum timido frigore pectus hebet.
Ipsa quoque articulis si dextra loquacibus ignem
10 Exprimat, articulos deserit ipsa suos.
Quid facis? exclamat. quid inania vota fovemus,
O anime, & certum quaerimus exitium? [p. 97]
Nesciat hoc Phyllis, hoc aemula nesciat Aegle:
Fabula ne pagi sit Galatea sui.
15 Et tamen aut unus Galateam Daphnis habebit,
Aut certe nullus Daphnin habebit amor.
Mane erat: in gelidae se sola crepidine ripae
Collocat, incultas dispositura comas.
At puer ut sensit (nam senserat omnia) Daphnis,
20 Non observatis prosilit e latebris.
Et sensim post sepem adrepens, proximus illi,
Trans humerum puros prospicit in latices.
Horruit, ut vidit Galatea in imagine Daphnin:
Respicit, & veri Daphnidis ora videt.
25 Imo, ait, insidiis si sit locus, accipe palmam:
Vincis, Daphni: impar una duobus eram. [p. 98]
Elegia XII. Ad Deliam rusticantem.
[recensere]E CQUID te patrio cessantem, Delia, rure
Ulla subit vatis mutua cura tui?
Et modo se in gelidis spatianti leniter umbris
Pectoris, ut nunc est, sistit imago mei?
5 Et modo praeteritos mens est revocare calores,
Quaeque tuo tantum cognita sunt thalamo?
Quis mihi nunc tecum non suadeat esse? relicta
Urbe quis agrestes non coluisse Deos?
Rura trahunt animum. Postquam rus praetulit urbi
10 Delia, neglecta migrat ab urbe Venus.
Ipse comes matri volitat, gaudetque Cupido
Delicias veris carpere frigiduli.
Qua Dea praecessit, qua tu, formosa, sequemur.
Jam venio, mea lux; lux mea, jam venio.
15 Haerebo fixus lateri spatiantis; & una
Excipiet positos cespitis herba duos. [p. 99]
Seu tu capreolis, seu delectabere damis:
Nunc damas figam, nunc tibi capreolos.
Sive sub ilicibus tenerum captare soporem,
20 Qua vetus umbra altis decidit ilicibus,
Sive libet dulces in serta ligare amaranthos;
Ipse tibi custos, ipse sedebo comes.
Nec pigeat, ne te radiis sol acribus urat,
Umbellam capiti sustinuisse tuo.
25 Et si quid peccent aestus vehementius; aestus
Discutiet nostra mota tabella manu.
Tu me luminibus, tu me dignata labellis,
Mille jocos facies, oscula mille dabis.
Jamque pharetratae ritu succincta Dianae
30 Ludes formosas inter Hamadryadas.
Jam, lusu defessa, papillis nuda sinuque
Lene susurrantes excipies Zephyros.
Quale per excultos Zephyrorum spiritus hortos
Aurea mala suis mulcet in arboribus.
35 Fronde sedens sub populea vocalis aëdon
Eliciet cantus ad sua plectra tuos.
Ne tamen usque adeo nemoris te gratia tangat,
Ut sine me solum per nemus ire velis.
Sunt illic Satyri, sunt improba numina Fauni,
40 Silenique senes, & gregis ille Deus. [p. 100]
Nec capiant fontes, vicinaque fontibus antra,
Lymphaque muscosis devia pumicibus.
Talis in extremis Mysorum flebilis oris
Thiodamanteum perdidit error Hylan.
45 Neve putes inpune vagas errare puellas:
Exemplo docuit multa puella suo.
Flumina praecipue, sic sis formosa, caveto:
Ipsa etiam norunt flumina quid sit amor.
Quis caluisse suis Acheloum nescit in undis,
50 Cum pretium pugnae Deïanira fuit?
Quid? non Haemonio placuit Salmonis Enipeo,
Et pressa est sicco rapta puella Deo?
Ille papyrifero spatiosus gurgite Nilus
Visus in Evadne pallidus ire sua est.
55 Tu quoque, si, fluvius cur sis, Arethusa, requiram:
Alphei, dices, sum modo crimen ego.
Infelix Arethusa, tuae dolor Ilithyiae,
Quam malles nullis membra rigasse vadis?
Quo tibi nunc volucri cervos praevertere cursu?
60 Instat, & indomita te premit ille fuga.
Indue flumineos liquidi jam corporis artus:
Flumineos artus junget & ille tibi.
Et trans Orchomenon, & trans Erimanthon, & Elin,
Cyllenaeque umbras Maenaliosque sinus, [p. 101]
65 Pisaeasque urbes, vestigia cara secutus,
Tecum Sicaniis influet aequoribus.
Nunc quoque vitatos non est vitare Hymenaeos.
Heu quanto raptor constitit ille tibi!
Illud idem, mea lux, in te vereare licebit.
70 Semper formosis insidiatur Amor.
Nec te decipiat tranquillo frigore Sabis.
Crede mihi, in medio frigore Sabis amat.
Sabis amat certe: sed ne prodatur amare,
Horrentes umbrae silvaque multa facit.
75 Ah cave, ne tantus mihi sis dolor. ille ruinam,
Si tibi quid fiat, ducet utramque dies.
Nec tibi sit rivos tanti lustrare liquentes,
Ut novus ipse meis rivus eam lacrimis.
Flumina habent alias, mea vita, habeantque puellas:
80 Incolumem servet te Cytherea mihi. [p. 102]
Elegia XIII. Ad noctem.
[recensere]N OX bona, quae longos hominum miserata labores
Languida jucundo membra sopore foves:
Nox bona, dulce caput redimita micantibus astris,
Dulce papaveribus vincta rosisque caput;
5 Adspice me ingrato nequidquam lumina somno
Sollicitum multis flectere cum precibus.
Nequidquam. Fugit ingratus mea lumina Somnus,
Et surda blandas negligit aure preces.
Ille tamen, cum tu medio placidissima cursu es,
10 Debuerat matri junctior ire comes.
Aut illum torvo terrent mea somnia visu;
Vel curas potius deficit ante meas.
Aut, quod crediderim, furtivo captus amore
Deliciis fruitur nunc sine teste suis.
15 At memini, cum me speratae ad gaudia noctis
Sisteret in thalami limine dulcis Amor,
Invitaeque oculis furtim irrepsisse puellae,
Deliciasque mihi praeripuisse meas. [p. 103]
Jam, bona, concilia somnum; lenitus ut ipse
20 Mulceat irrigua lumen utrumque manu.
Nulla mihi cupidis ignes argutat in ulnis:
Exigit officium nulla puella meum.
Blanda veni, prolixa veni: tibi cespite vivo,
{{Versus|Sic venias) Arabo fiet odore tibi.
25 Non tibi contulerim, nitidi quae nuntia solis
Purpureum roseo provocat ore diem.
Non tibi, quae, radiis quamvis argentea puris,
Stellarum vigiles emicat ante choros.
Fusca licet, sis nigra licet: sic fusca capillos,
30 Sic oculos Phyllis, si modo vivit, habet.
Hei mihi, quid volui? dum te lenire precando
Molior, admonitu Phyllidis instat Amor.
Phyllidis admonitu sensi recalescere pectus,
Et male sopitas serpere in ossa faces.
35 Phyllidis ad nomen dum mens mihi tristis anhelat,
Nec memor est somni, nec memor ipsa sui.
Jam mihi Trajectum videor, collesque supinos,
Erroresque, pater Mosa, videre tuos;
Inque sinu dominae dulcem spirare soporem,
40 Ardua qua gelidam fagus opacat humum.
Quid queror infelix? vigilans, en, somnia narro:
Et mea nunc sine me gaudia Phyllis habet. [p. 104]
Tu modo, tu Nox alma, fave. tu redde quieti,
Et recrea afflatu pectora lassa tuo.
45 Aut, si vulneribus superat spes ulla medendis,
Urgeat aeternus lumina victa sopor.
Elegia XIV. In nuptias Gerardi Frankenii et Catharinae Adelheidis Moneniae.
[recensere]F RANKENIUM dulci formosa Monenia vultu
Ceperat: ignoti servus Amoris erat.
Quid faciat? caecum stridebat pectore vulnus;
Nec tamen auxilio vulneris auctor erat.
5 Phoebe pater, dixit, si nos tua cura medentes
Dicimur, huc medicam (nam potes) adfer opem.
Audiit, herbarumque potens subrisit Apollo,
Ac leviter, Fies tu quoque sanus, ait.
Dos mea (nec nescis) succos miscere salubres:
10 Dos mea, laurigeras increpuisse fides. [p. 105]
Utraque, si quid id est, tibi nunc deserviet uni:
Atque erit in tantis promta medela malis.
Tu mihi cura vetus, postquam de matre cadentem
Ad nostros genitor detulit ipse tholos.
15 Virginis ecce parens, (obmutuit ore tremente
Virginis audito nomine Frankenius)
Ille parens, quo non alius me plenior ipso
Salanas dulci carmine mulcet oves.
Hic quoque noster amor: nec plus mihi filius Orpheus
20 Debuit, aut grata notus ab arte Linus.
Jungam ego tam pariles animas, dulcesque catenas
Aeterno nexas ex adamante dabo.
Finierat. nivea mitis Concordia palla
Venit, & aurata cum face blandus Hymen:
25 Et Venus, & Veneris justissima cura Lepores,
Cordaque qui stringit mutua castus Amor.
Ite agite, o juvenes: gracili bona Cynthia cornu
Praelucet primis officiosa toris.
Mox eadem decimo cum plena refulserit orbe,
30 Luciferae partes mite juvantis agat.
Sic Phoebi cantoris opes, Phoebique medentis
Sentiet haud uno fulta nepote domus. [p. 106]
Elegia XV. Genethliacon filio primum genito Joannis Huidekooper Marsevenii, urbi Amstelaedamensi a secretis.
[recensere]N ASCERE Phoebei puer o genitoris imago;
Unice foecundae nascere matris amor.
Nascere avo promisse nepos proavoque, vetustam
Nomine qui possis perpetuare domum.
5 Ominor, en: vives, susceptaque vota tuorum
Solvere erit sacris, ad tua festa, focis.
Ominor, en: Patrias feliciter ibis in artes,
Ingenio numeris sufficiente suis.
Spes generis recidiva tui, spes celsa parentum,
10 Consulibus binis gloria, parve puer:
Cresce puer: celeres supera virtutibus annos:
Ex utroque ingens sanguine calcar habes.
Jam te felices laetis complexibus Horae,
Jam ligat ad sanctos Pallas amica sinus. [p. 107]
15 Uberaque indulget teneris turgentia labris,
Mox pascenda tuo nectare Graja Venus.
Exspectant primos Latii decora alta labores
Nominis, ingeniis terra superba suis.
Exspectant Latiae monumenta perennia Musae,
20 Parvule, conatus nata juvare tuos.
Tum majora manent: toto vocat agmine Tibris,
Inque vetustates te jubet ire suas:
Heroum Tibris genitor, genitorque Deorum;
Hesperiis Tibris non leve numen aquis.
25 Ille tibi fortes ostendet in ordine turmas,
Totque triumphali fixa tropaea manu.
Ille tibi placidae pinget bona commoda Pacis,
Et semper curis otia tuta novis.
Nempe rudimentis formandus talibus olim,
30 Inque tuas laudes erudiendus eris.
Inde quid effugiat virtus tua, quidve sequatur,
Hauriet, & monitis crescet ab ipsa suis;
Inde exempla petes magnorum magna virorum,
Quaeque domi possint, quaeque decere foris.
35 Sic prius ingentem Ascanius quam conderet Albam,
In Siculo Trojam litore lusit avo. [p. 108]
Elegia XVI. In nuptias Sebastiani Kortholti, et Annae Lobedantziae.
[recensere]C ARMINA quae thalamis genialibus aurea, Divae,
Concinitis, cupido dicite pauca mihi.
Dicite Pierides; & tu formose Dearum
Sectator, crocea dulcis Hymen tunica.
5 Dulcis Hymen, Hymenenaee patris stirps digna Lyaei,
Uraniae proles candida matris Hymen.
Vobis, qui canitur, primis devotus ab annis
Promeruit fausta nunc quoque voce cani.
Ille cliens vester, vestri Kortholtus amores
10 Uritur, ac toto pectore vulnus alit.
Uritur, ut celeres populant sata pinguia taedae;
Ut sacer Eoo qui sonat igne focus.
Nec minus ardet amans Lobedantzia, quamlibet illi
Luctatur tenero dulcis in ore rubor.
15 Junge pares, Domiduce, aeterno foedere amantes:
Junge pares animis, ingenioque pares. [p. 109]
Dignius haud alia caluisset virgine Sponsus:
Anna quoque haud alio digna perire viro.
Anna, Cupidineis numquam temerata sagittis,
20 Hic primum coepit discere quid sit Amor.
Hic primum trepido Venerem non spernere voto;
Ah misera, ah voti non bene certa sui!
Obstat virginitatis amor, actumque pudice
Tempus, & aetatis ver, & amoena quies.
25 Damna quoque extimuit laudatae hostilia formae,
Et quae plura rudis fingere virgo solet.
Desine legitimas, ô formosissima, flammas
Damnare, & casti jura timere tori.
Non ideo decus oris habes praenobile blandi,
30 Torpeat ut gelido moesta juventa situ.
Non ideo totos adflavit Gratia census,
Pectore quae sedem gaudet habere tuo.
Adspice, virginibus quam sis formosior una
Omnibus, una tui temporis Anna decus.
35 Qualis odoratis in apricae vallibus Hennae
Ussit amatorem Persephonea suum.
Qualis Gargaphio spatiatur gramine Pallas,
Virgineum nulla casside pressa caput.
Qualis ab exhausta rediens cum strage ferarum
40 Perspicuis corpus Delia lavit aquis. [p. 110]
Adspice, ut Aonio juvenis conspectus in ostro
Te petat, illecebris saucius ille tuis.
Ut desiderio contabescentis inani
Lumina perpetuae semper edant lacrimae.
45 Illum Pegasidesque Deae, nemorumque puellae,
Optarunt gremio semper habere suo.
Sertaque donarunt non marcescentia ab annis;
Et calamo dulces edocuere modos.
Illum nec calami moverunt, nec nova serta.
50 Ardet inexpleto victus amore tui.
Et tibi Pegasidasque Deas nemorumque puellas
Posthabuit, sancto vinctus amore tibi.
Flecteris. en sensi. nec te rigor iste pudicus
Ulterius vacui pectoris esse sinit.
55 Et Venus, & Veneris subeunt artesque dolique:
Et puer ille novo fervidus igne subit.
Et flammae tenero ignotae sub corde tepescunt:
Incertusque vago ducitur ore color.
Et suspiria furtivis erupta labellis,
60 Et lacrimae ignarum sponte fatentur onus.
Hoc habet. En justi nova praeda Cupidinis Anna
Gemmiferas domini ducitur ante rotas.
Annue, purpureis quae nunc, vaga Cynthia, bigis
Sidereo tacitum limite carpis iter. [p. 111]
65 Cynthia, legitimo venerabile numen amori,
Femineas semper promta juvare preces.
Promta laborantes utero relevare puellas;
Promta salutares ferre vocata manus.
Huc Dea, mox decimum cum plena reduxeris orbem,
70 Auctor jucundae candida lucis ades.
Huc ades, o nivei custos Lucina pudoris:
Credita tutelae sit domus illa tuae.
Quae Latonigenam cantu Paeana frequentans,
Per fratrem meruit muneris esse tui.
Elegia XVII. Ad Davidem Hoogstratanum, in gemellarum ejus filiarum natalem primum.
[recensere]S OLVE, gemelliparae conjux facunde Mariae,
Munera Lucinae debita, solve pater.
Ecce, tibi, tenero frangentes murmura risu,
Exiguas tendunt utraque gnata manus.
5 Et laetis genitorem oculis matremque salutant
Aurea spes generis, biga venusta, novi. [p. 112]
Salvete o hiemis flores, salvete puellae,
Mox quoque maturo non leve vere decus.
Haec est vestra dies, primo quae vidit in ortu
10 Edere vagitus, ac puerile queri.
Nunc etiam blandum ridetis, & oscula matri
Uda lacessitis pangitis uberibus.
Nunc etiam blaeso rumpentes gutture vocem
Vultis inexpertis fingere verba sonis.
15 At nimium properatis: at o dormite sorores:
Versabunt cunas Lallus Amorque duas.
Ille ut jucundo resolutis membra sopore
Leniat ingratae taedia longa morae:
Hic ut vulnificos non intellectus ocellos
20 Armet, & occultum muniat ore decus.
Sic venient mores, venient cum moribus anni,
Imperiique satis conscia forma sui.
Et quisquam dubitet, qui vos modo viderit olim,
In medio nasci frigore posse rosas? [p. 113]
Elegia XVIII. Ad Samuelem Munkerum sponsum.
[recensere]A ONIDUM, Munkere, & Phoebi cura Latini,
Illustris generi fama future tuo,
Ecquid contentus poteras Peneïde lauro
Sutilibus myrtis abstinuisse manus?
5 Non poteras. sensi. vatum tutela Dione
Te quoque festivis inplicuit pedicis.
Te quoque non noto gaudet tetigisse flagello,
Et sibi Phoebeis plaudit in exuviis.
Talis in Eurydice suspirantem Orphea quondam
10 Ismarus incultis ingemuit scopulis.
Cum juga, cum silvae, cum devia lustra ferarum,
Excitaeque suis Naïdes e latebris,
Certatim duros consolarentur amores;
Lymphaque ab exesis humida pumicibus
15 Halitibus longis, & dulci suspiratu,
Vatis inexhaustas combiberet lacrimas.
Te quoque ab Idaliis incensum viscera flammis
Isalaque & notis Amstela vorticibus [p. 114]
Et toto doluere sinu, & videre gementem,
20 Sixia quem multis ante petita procis
Indomito sineret pectus consumier aestu,
Et praedam saevis esse Cupidinibus.
Eurydicen tamen & lacrimis Rhodopeïus heros
Flexit, & auratae deliciis citharae.
25 Nec tibi, quas omni coluisti aetate, Camoenae
Auxiliatricem ferre morantur opem.
Ardet Sixia victa, & amoribus externata
Non negat ipsa tuo ferre pedem thalamo.
Felix, formosis cui nunc haerere labellis,
30 Munkere, & caro cui licet ore frui!
Felices ambo, quîs pennis alma secundis
Non sterilem spondet Ilithyia domum! [p. 115]
Jani Broukhusii lyricorum libri duo.
[recensere][p. 116: blanco] [p. 117]
Jani Broukhusii lyricorum liber primus.
[recensere]Ode I. D. M. Mariae Magnae Britanniae, Franciae, Hiberniae, reginae.
[recensere]Q UANTAS sub altis Acrocerauniis
Exercet iras magna manus Jovis,
Qua terra, qua ponti profundum
Intremuit, volucresque fulmen
5 Vibravit alas: talis in ultimo,
Regina, luctuque & lacrimis tuos
Funesta tempestas Britannos
Attonuit, trepidosque Belgas. [p. 118]
Heu triste vulnus! vulneris heu dolor
10 Acerbus, atrox, inmedicabilis!
Heu plaga feralis, tribusque
Perniciem meditata regnis!
Te scissa canas Religio comas,
Te liberalis Munificentia,
15 Te luget invitis ademtam
Casta Fides, Pietasque terris.
Moresque, & artes pectoris aureas
Sexum evagati, & nobile consilii
Mirata robur, sempiterno
20 Fama novum dolet aere funus.
O feminarum gloria Principum
Quacumque currus Sol agit igneos,
Quacumque per fluctus remotos
Irrequies sonat ira Nerei;
25 Zmaragde nostri lucide saeculi
MARIA, gentis delicium tuae;
Quid plectra, perfunctumque tristi
Barbiton ingeminare cantu
Pergamus? omnis tecum abiit Lepos,
30 Tecum Voluptas, & chorus Artium
Facundus, & pulsae citatis
Munditiae emicuere pennis. [p. 119]
At Moeror atro pectore lugubres
Singultat hymnos, & face fumida
35 Deformis insano lacertos
Ense ferit, pavidosque vultus.
Frustra. Sereni te mediam poli
Formosus Aether lumine vestiit
Aeterno, & astrorum coronant
40 Pervigiles sine labe flammae.
Illinc tuorum suscipe civium,
Regina, curam; mater, ut antea,
Jucunda subjectis, & orbis
Mite patrocinium relicti.
45 Illinc triumphos Conjugis incliti
Gavisa spectes, utque per hostium
Caesorum acervos justa victor
Explicet invidiosus arma.
Illinc, faventum munere caelitum,
50 Rerum beatam deplue copiam,
Dignata tutari Britannos
Incolumes duce GULIELMO. [p. 120]
Ode II. Ad Petrum Francium.
[recensere]E T me meorum cura sodalium,
Et me relictae tangit amor domus;
Et mens Batavorum per urbes
Anxia praetrepidat vagari.
5 Visendus altis Amstela moenibus;
Ingentis ingens aequoris arbiter
Visendus Ya, Ya magni
Progenies animosa Nerei.
Illic amores inveniam meos;
10 Illic amicos, & memores mei
Vates; &, ut defungar, illic
Francius est amor ille noster.
Franci, meorum conscie lusuum,
Vivisne Franci? vive, & amabiles
15 Annos, & insignem juventam
Exige Apollineas per artes,
Carus Camoenis, carus Apollini,
Mihique rebus carior omnibus:
Quem primum & has artes fatebor
20 Meque meas docuisse dotes. [p. 121]
Tecum beati temporis otia,
Curasque molli ruris in angulo
Fallebam amaras: tecum amoenis
Aonidum spatiabar hortis.
25 Nos saepe picto vesper ab aethere,
Nos saepe puro sidere Lucifer
Vidit jocabundos, merique
Innocuos calices trahentes.
Nunc vel recentis nos labor ingenii,
30 Vel si quid aevo restat ab aureo
Una legentes detinebat,
Et celeres variabat horas.
Nunc in remoto gramine devius
Ducebat ardor Pieriam chelyn
35 Plectro fatigare, & jocosas
Carmine sollicitare nymphas.
Sed me Latini pectinis arbiter
Parvo retentum fine coërcuit;
Brevique circumscripta gyro
40 Vis animi melioris haesit.
Talis reductae vallis in abdito
Sinu sub alto lympha cacumine
Per gramina & virgulta serpens
Exiguo trepidat susurro. [p. 122]
45 Non illam apricis caprea pascuis,
Siticulosi nec dominus gregis,
Siccusve collaudet viator,
Cum medius coquit arva Titan.
Te magna forti dicere spiritu,
50 Te parva leni ludere barbito,
Apteque formam fingi in omnem
Pegasides docuere Divae.
Te Cypris aequo ducta Cupidine
Legit sacerdotem, & nivea manu
55 Comtos tibi gestit capillos
Idalia cohibere myrto.
Tu plena magno vela moves mari,
Sulcasque latis aequora cursibus,
Grajos ut observes magistros:
60 Nos veteres renovamus ignes;
Et miti ocellos sidere lucidos,
Et basiorum mella, & amabiles
Genas, verecundamque frontem
Exiguo modulamur ore. [p. 123]
Ode III. Ad Theodorum Doppium.
[recensere]D OPPI, tu tenerae conjugis osculum
Ac dulces cupidus visere liberos,
Natalis repetes delicias soli
Et cari requiem laris.
5 Illic militiae taedia mitibus
Mutabis studiis, ad Solymae juga
Et formosa sacro pascua gramine
Commissum revocans gregem.
Illic sub patriae tegmine populi
10 (Cum festus pariet laetitiam dies)
Fusus, candidulos inter amiculos,
Curarum aspera dilues.
Me quamvis alio dura necessitas
Invitum Batavo dividat a mari;
15 At non immemorem, non vacuum ignibus
Cari pectoris arguet.
Tu (si quid veterum cura sodalium
Exhaustusque simul commeruit labor)
Vivas vel Pylii saecula, sed tui
20 Semper Broukhusii memor. [p. 124]
Ode IV. In libros Antonii Bynaei de passione Christi.
[recensere]U LTIMA dum tecum mortem meditantis Iesu
Docto revolvis pectore,
Bynaee, & sacri reseras mysteria ligni,
Ac triste Iudaeae scelus;
5 Quis neget aetheriis cognatam sedibus auram
Duxisse scribentis manum?
Deproperasse altis Cedronis flumina lucis,
Mentem irrigatum quis neget?
O lac, o violas, o florum quidquid ubique est,
10 Dulcesque caelitum favos!
Non aliter gravidis formosum in nubibus arcum
Natura pingit artifex.
Tales mellilegae sub apricis collibus Hyblae
Zephyrus colorat areas.
15 Macte tui longum felix, Bynaee, laboris,
Et invidendae paginae: [p. 125]
Macte isto, Bynaee, animo, quem proluit altus
Caelestis imber gratiae:
Et depone pios, monumentum dulce, libellos
20 Crucis salubrem ad stipitem.
Ode V. Ad Petrum Bernagium sanitati restitutum.
[recensere]C LARA Machaonii Bernagi gloria coetus,
Nec cura Musarum levis,
Tene ego Persephones erepto e carcere furvo,
Ipsisque Lethae faucibus,
5 Tene fruor redivivo, & pectore pectus amicum
Artis tero complexibus?
Tene fruor, tueorque tuos, dulcissime, vultus
Vix ipse credulus mihi?
Gratia magna tibi, Paean pater, unde medentum
10 Pendet salutaris manus:
Unde sacri latices Aganippidos Hippocrenae
Foecunda vatum pectora [p. 126]
Rore fovent dulci, mentemque caloribus aptam
Dio furore temperant.
15 Gratia magna tibi, Paean pater. occidat ille
Cui Musicus sordet labor.
Vivat, & extentos Bernagius inpleat annos
Uno parente te minor.
Ode VI. In historiam horti medici Amstelaedamensis ad manes Caroli Clusii.
[recensere]C LUSI, si quid adhuc sentis tellure sub ima,
Nec segnis tua degravat ossa
Letheo torpore lapis; huc nobilis umbra,
Huc ades, o consulta sagacis
5 Naturae, veterumque tenax prudensque laborum,
Telluris Floraeque sacerdos.
Non erit Illyrios iterum tibi quaerere colles,
Aut gelida reptare Pyrene. [p. 127]
Aethere sub patrio Belgarum, & dulcibus umbris,
10 Amstelii prope fluminis alveum,
Sacra recognosces priscis incognita mystis,
Alterius miracula mundi.
Larga recognosces peregrini munera caeli,
Exuvias fragrantis Eoi.
15 Quidquid odoratae privum genuere Moluccae,
Armiferae quod litora Javae;
Tabrobaneque ferax, lucenti nota Canopo;
Mira fides! his germinat hortis.
Edomitoque soli vitio, morboque palustri,
20 Amsteliis viret India lucis.
Sed neque sola novos Matuta huc misit honores,
Aut nigri pia Memnonis aula.
Aspice quo dites spoliarint munere silvas
Americes nova regna remotae.
25 Ignotisque tibi ramis pendentia poma,
Ignotos mirare racemos.
Hic nemus auricomum, hic varios induta colores
Ruris honos Ananassa superbit:
Ruris honos Ananassa, Deum dignissima mensis,
30 Omnigeni Regina saporis.
Hic platanus foecunda: & quo te carmine dicam,
Naturae stupor ipse, Pudica? [p. 128]
Hic, quod Marmaricas Barce vix inter arenas
Excoctis enutriit arvis.
35 Hic, quod magnorum mater truculenta leonum
Aequoreo tulit Africa tractu,
Qua nimbis insessa furentibus & madida Austro
Grande Spei latus explicat almae.
Has, Clusi, tibi delicias (quis crederet umquam?)
40 Hollandus secrevit Apollo.
Eductasque, vides, non nostro sidere stirpes
Maturat sub sidere nostro.
Quid non magnanimi potuit pia cura Senatus?
Quid non Marsevenius ardor?
45 Hoc quodcumque loci est, tetrae tenuere paludes:
Alcinoum modo provocat uber. [p. 129]
Ode VII. In notitiam Germaniae Inferioris conscriptam a Mensone Alting, urbis Groninganae consule.
[recensere]A NTIQUITATIS Belgicae novum jubar
Orbisque Romuli simul;
Aperta rerum magne priscarum; decus
Altingiani nominis:
5 Ut te Deorum quidquid est faventium
Nutu benigno sospitet!
Ut hos labores, mente conceptos gravi,
Stylo explicatos masculo,
Aeternet ille, digna qui virtutibus
10 Dignis rependit praemia,
Sempervirente laurea cinctus caput
Pulcerrimus Deorum Honor!
Jam laetiore fluctuantes alveo
Circa Batavum limitem [p. 130]
15 Nymphas, & udo prosilire gurgite
Video novos Palaemonas,
Rhenus bicorni rura qua secans vado
Prospectat undosum mare.
Te Vitreus Visurgis, Albis te pater
20 Sonat citato flumine:
Ulvaque laetus & palustri arundine
Unsingis amnis patrius:
Unsingis ille nemini notus prius,
Expers vetusti nominis.
25 Quem tu tenebris erutum & longo situ
Consul redonas Consuli.
Huic nempe, cujus ex recondita penu
Prisco salutem Belgio
Nunc reddidisti, mox daturus alteram
30 (Sic Dii volunt) Germaniae.
Quid tu? negasne? sed negare non sinit
Pignus, quod orbis nunc habet;
Quod publici favoris exceptum sono
Aeternitatis ad tholum
35 Musae reponunt; quod perennes Gratiae
Fausto secundant alite. [p. 131]
Ode VIII. In ejusdem notitiae partem alteram, ab eodem editam.
[recensere]A NTIQUI Latii, antiqui dux optime Belgii,
Altinge, rebus clara fax domesticis;
Quas tibi pro tanto, pro tali munere, cives
Dignas rependent promerenti gratias?
5 Per te custodes patriae condiscimus amnes
Quo flumen ore, quove fonte solverint;
Limite quo Batavos Rhenus discreverit agros,
Vahalisque rapido largus exundans sinu,
Quo Lavica tepens, quo Mosa feracibus undis,
10 Ingensque sicci terminator Helius:
Flevusque, Amisiusque, ac spumosi ostia Widri,
Tethyi Batavae non pudenda nomina.
Quantus & in terras violato foedere Nereus
Rapacis iram gurgitis permiserit,
15 Atque domos, atque arva, atque oppida tota refuso
{{Versus|Nesas videre) texerit ferox mari.
Per te reliquias, & nomina prisca locorum,
Tot urbium, tot arcium cadavera [p. 132]
Novimus, & longa ritus aetate sepultos,
20 Et tot vetusti temporis vocabula
Eruta de nigra caligine noctis opacae;
Quales avorum tunc fuere sortium
Deliciae sermonis, & inculti oris egestas,
Hostem ferire doctior quam scribere.
25 Hanc tibi Dii patrii curam injecere: tuamque
Res Foederata postulat facundiam.
Macte nova virtute, & praecellentibus ausis,
O saeculorum digne scriptor omnium
Omnibus elogiis, qua Sol se condit in undis,
30 Et qua rubente promit Oceano diem,
Extinctis lucem rebus qui reddis, & arte
Mentis disertae mortuos vetas mori.
Ode IX. Ad Joannem Hudde, cum urbis Amstelaedamensis consul esset creatus.
[recensere]E N iterum te pulcer Honos, te purpura felix,
Huddaee, nostris praestitem rebus vocant;
Ingentesque urbis curas caramque salutem
Tuis reponunt creditas laboribus. [p. 133]
5 Sancte pater patriae (liceat mihi vera profari,
Veroque dotes nomine eloqui tuas)
Sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia gaudens
Fremitu secundo surgit, & plausus jacit.
Te resonat laetis pater Amstela fluctibus, urbem
10 Jam puriore qua secat lympha suam.
Addunt se Musae comites, & pulcer Apollo,
Virtutis ille nobilis praeco tuae:
Praesidii pars magna tui: nec notius ullum
Limen salutant doctus Artium chorus.
15 Gaudet in auspiciis redeuntibus ipsa severi
Astraea juris quae tribunal temperat;
Et quae lucrifico perfundit moenia censu
Beatitatis ductor Hermus aureae;
Quique procellosas hiemes, qui sacra tridente
20 Nautis vocatus ponit aut tollit freta.
Invidiae domitrix Prudentia certa nocentis
Pro laureatis excubabit fascibus.
Plurima descendet cornu bona Copia pleno,
Hilarosque quina fruge ditabit lares.
25 Et quae sanguinei peccaverat ira Gradivi,
Pax alma largo sarciet cum foenore.
Dii date, ne meritis desit sua gratia tantis,
Laetusque sortem civis agnoscat suam. [p. 134]
Nominis Huddaei longum pia fama superstes
30 Gratis ut olim sancta sit nepotibus.
Ode X. In funere Joannis Hudde, urbis Amstelaedamensis consulis.
[recensere]I NTENDE moestam, Melpomene, chelyn.
Vixit Batavi gloria nominis
Huddaeus, & sanctum senectae
Nox operit tenebrosa honorem.
5 Te flebimus, lux Urbis, o Amstelae
Altricis olim destina, nunc dolor:
Te flebimus moestis ademtum
Civibus, & patriae gementi.
Non quo recisas Fata tibi colos
10 Avara nerint, quove malignius
Artaverit livor Deorum
Praecipitis spatium senectae:
Sed quod secundis usque laboribus
Perfuncta virtus, nunc miseram nimis
15 Urbem, & laborantes penates
Tempore difficili relinquit. [p. 135]
Heu efficacis consilii vigor
Pudens, & alto pectore conditum
Prudentiae robur, probique
20 Moris amor, facilisque virtus,
Et frons sereno lumine comiter
Communis, & mens artibus ac bono
Incocta, Musarumque cultu,
Quo fugitis? crepitante nimbo
25 Armorum Erynnis saeva trementibus
Insultat arvis, funeraque urbibus
Minatus, ac stragem, cruento
Ense furit homicida Mavors.
Ergo perenni cum gemitu dolor
30 Te noster urget; nec lacrimis modum
Figunt, edacibusque curis
Moeror atrox, animique morsus,
Non cum nitenti praevius aethere
Ducit choreas Vesperus aureas;
35 Non igne cum puro relucens
Luciferi rota dulcis exit.
Flent circum amoeni Naïdes Amstelae,
Et lubricorum numina fluctuum,
Quacumque per salsum capaci
40 Ore ferox spatiatur Ya. [p. 136]
Tu lege princeps, indociles regi
Et temperato momine devehi,
Undas coërcebas, severo
Colla domans animosa freno.
45 Quid mirum, amicis imperiis bonos
Parere cives, cum fera Nerei
Gens, atque inassuetae feroci
Ingenio famulentur undae?
Salve supernis addite sedibus
50 Civis, beatus aetheris incola,
Quem mente possessum tenace
Pridem equidem atque animo occupabas.
Nos te sagaci pectore consulem,
Nos te fideli consilio patrem
55 Dum vita, dum vires sinebant,
Assiduo memorare cantu
Pergemus ultro: dumque Diespiter
Curru volucri tempora dividet
Feracis anni, sempiterna
60 Laude recens animabis hymnos
Aevi sequentis. nec minuet dies
Moestos honores; ad tumuli aggerem
Virtutis Huddaeae triumphum
Postgeniti recinent nepotes. [p. 137]
Ode XI. Ad Petrum Burmannum. felicia novae curationis exordia in Academia Trajectina ei gratulatur.
[recensere]I NGENII, Burmanne, potens Latiique leporis,
Lyraeque doctus efficacis arbiter;
Jam tibi nutrices persolvunt praemia Musae,
Stipendiorum non avarae mancipes.
5 Jam nova per veteres serpit tibi laurea ramos,
Et publicus commendat otium labor.
Te sibi res Romana, sibi te Graja vetustas
Interpretem deposcit haud rudem sui.
Utere sorte tua. sic fesso Atlante resedit
10 In Herculis cervice siderum domus. [p. 138]
Ode XII. In Joannis Brantii commentationes Paullinas.
[recensere]T ARSENSIS dum gesta doces illustria Paulli,
Et fulmina oris, & gravem constantiam;
Quaeque sub immani Judaeae pertulit ira,
Infanda multa passus ob Christi crucem;
5 Branti docte, tuas numquid pia flamma medullas
Edit, novoque cor amore inaestuat?
Numquid ab aetheria prognatus spiritus aura
Scribentis almo rexit igne dexteram?
Felix, Branti, animi, felix praestantibus ausis,
10 In aevitatis sic iture gloriam.
Hoc tibi stravit iter genitor tuus: hoc face multa
Monstrant avitae clara gentis nomina. [p. 139]
Jani Broukhusii lyricorum liber secundus.
[recensere]Ode I. Ad sodales.
[recensere] N ONDUM satis priorem
Sol mitigavit aestum:
Haeretque adhuc medullis
Siticulosus ardor.
5 Quid mirum? ubi in profundo
Mediisque scimus undis
Ipsos sitire pisces.
Insana vis caloris!
Vivamus, o sodales,
Aestumque leniamus
10 Capaciore vitro:
Non, si procul paterno [p. 140]
Hic exulamus orbe,
Idcirco ademtus omnis
15 Usus fuat bibendi.
At Lesbio poëtae
Ajunt vel inter arma,
Lato vel in profundo,
Unam fuisse curam,
20 Curas ut unus omnes
Dissolveret Lyaeus.
Quinimo Teucer ille,
Bellator ille Teucer,
Vino fugam levabat
25 Cinctus virente myrto.
Ades Lyaee; Liber
Ades, jocose Liber,
Pater facetiarum.
Puer, capaciores
30 Miscere perge conchas.
Furere hunc juvat furorem.
Suam bibat puellam
Cuicumque amare cordi.
Mihi quinquies dat HERSE :
35 Potisque dein puellis
Libabimus vicissim
[p. 141]
Dulcissimae parenti
Cupidinum, atque Amori,
Musisque, Gratiisque.
40 Sic leniamus aestum.
Ode II. Ad Neaeram e vernaculo Hoofdii expressa.
[recensere]S I non ingenuam nobilis indolem
Mentitur facies, & decus inclitum
Formae pectoris imis
Respondet penetralibus;
5 Illis me, mea lux, conde recessibus:
Illo sepositus commodius loco
Mutatae stationis
Vivam sorte beatior.
Sed nubes animi pellere candido
10 Si te, Vita, juvat sidere; cor tuum
Illa sede repone,
Qua nostrum modo sumseras. [p. 142]
Hic voti modus est metaque fervidi.
Nam quis tam fatuis uritur ignibus
15 Ut, fido sine corde,
Nudis gaudeat artubus?
Quamvis Hippomenes fraude potens nova
Tardarit volucrem virginis impetum;
Et Schaeneida pomi
20 Jactu ceperit aurei.
Quid tu, consilio si superat tuo,
Succenses juveni, Cypria, credulo
Festis ignibus orba, &
Grati turis honoribus?
25 Non istis animus concidit artibus:
Sed fallax Atalantam & celeris fugae
Cursum fregerat aurum,
Et versa in pretium Venus.
Quod caeli tenebris, quod nemorum coma
30 Furtivos operit Luna cupidines;
Viderunt tamen astra,
Et Noctis vigiles chori.
Vidit caeruleo Vesper ab aethere,
Dum saxis residens Cynthia Latmiis
35 Sopitum Endymiona
Longo detinet osculo. [p. 143]
Cur non (si vacuum corpus amabimus,
Nec spes est animi prospera mutui)
Blando figimus ore
40 Duris basia cautibus?
Quod si plena mihi gaudia destinas,
Me dulci gremio, me patere unicum
His haerere labellis
Cordis participem tui.
Ode III. Novam se Cupidini praedam esse.
[recensere] F ALLAX Amoris virus & irritos
Experto amores, plus vice simplici,
Vitare casses ac ferocis
Insidias steterat magistri.
5 Sed me decorae lumina Deliae,
Quae parte quinta numinis imbuit
Sui Dione, me capilli
Retibus inplicuere densis.
Talis fugaci cervus anhelitu,
10 Quem per nivalem Taygetum premit
Venator, e ramo infideli
Praeda feris canibus pependit.
[p. 144]
Ah me! furorem cor trepidat novum;
Plenumque herili numine languidum
15 Suspirat. ah me! parce, virgo,
Parce meas animare flammas.
Per quem potenti vi decoris tui
Tenes revinctum, bella, Cupidinem;
Per lampades, flammasque, & arcus;
20 Perque tuos, mea fata, ocellos.
Quos si beato sidere conspicer
Quondam faventes; haec ego myrteo
In cortice exsolvam Dionae
Carmina postgenitis legenda:
25 SIBI HOS OCELLOS CUM LEGERET LEPOR
ET GRATIARUM ET CYPRIDIS HOSPITES ;
ADJUVIT ALMUS, DELIAEQUE
MUNUS HABERE DEDIT, CUPIDO. [p. 145]
Ode IV. Ad Deliam.
[recensere] O frons marmore purior!
O astris oculi pares,
Plenis cum radiis micant!
O os purpureum! o genae,
5 Genae dulce rubentes!
Quae mentem misero anxiam,
Quae me surripitis mihi,
Et vitam datis & necem;
Quo vos carmine, qua lyra
10 Condigne venerabor?
Verum & carminis & lyrae
Multo imbellior est sonus:
Nec dotes animi decet,
Nec formae jubar aureum,
15 Vili deterere ausu.
Nostri, Delia, muneris
Pignus nobilius cape,
Imo pectore conditum.
Illic te invenies mei
20 Fibris cordis inustam. [p. 146]
Hanc ego effigiem tui
Mecum, cum cava lumina
Longus obruerit sopor,
Portabo Elysium ad nemus,
25 Tristem trans Acheronta.
Et cultum facile & fidem
Vivacesque Cupidines
Emirabitur; at tuis
Invidebit honoribus
30 Nigri Juno Tyranni.
Verum liveat ut libet:
Dum te, dum faciem tuam
Bina conspicuam face,
Vel se judice comprobet
35 Prima sede locandam.
Dum punctum omne ferat sibi
Frontis marmoreae decus,
Et astris oculi pares,
Et os purpureum, & genae,
40 Genae dulce rubentes. [p. 147]
Ode V. Hymnus in pacem.
[recensere] J AM furor saevi posuit Gradivi:
Jam tubae rauci siluere cantus;
Jam Fides & Pax rediit supernis
Exul ab oris.
5 Pax Jovis magni Themidisque nata,
Heu nimis longo male pulsa bello,
Oppida & prisco viduata cultu
Arva revisit.
Sume Dircaei nova jura plectri,
10 Mitis Euterpe: bona Pax canenda est.
En ades mecum, citharamque festis
Floribus orna.
Tuque dum nostris fidibus sonanda es,
Alma Pax, canos olea capillos
15 Vincta, sis vati facilis, meisque
Illabere venis. [p. 148]
O diem terris nimis auspicatum!
Auream o lucem veterisque massae,
Qua redux tecum bona tot, tot orbi
20 Commoda ducis?
Ne, precor, tutum meditare caelum,
Ne fugam molire: tibi ecce venti
Lene subsidunt: tibi ridet omni
Aequore Nereus.
25 Te novo Tellus speciosa cultu
Ambit, & matrem reducem salutat,
Qua duce haec ingens stetit universi
Machina mundi.
Namque cum densum chaos & tenebrae
30 Cuncta confuso premerent duello;
Tu, bona, aeternis elementa vinclis
Rite ligasti;
Ne parum sidos ruerent in ignes
Deviae lymphae, tenuisque ut aër
35 Ambiat terras, radientque picto
Sidera caelo.
O quies lassi Dea mitis orbis,
O decus rarum, viden’ ut serena
Luce gaudentes amicire terras
40 Gestiat aether? [p. 149]
Ut diem curru nitido reducens
Gemmeum Titan pelago e propinquo
Surgat, & nostros meliore colles
Vestiat auro?
45 Te canunt multo sinuosa plausu
Flumina, & lapsus celeres morantur;
Te mare, & motis Zephyrorum amoenus
Spiritus alis.
Tu pedes quacumque moves decoros,
50 Nascitur nullis rosa blanda spinis;
Et croci dulces, Syriumque late
Fragrat amomum.
Ridet aeterni tibi, Diva, veris
Suda tempestas: tibi mella durae
55 Depluunt quercus, liquidoque manant
Nectare dumi.
Te Fides nulla temerata culpa,
Te probi Mores comitantur, & Lex,
Et decens Virtus, & amica pleno
60 Copia cornu.
At procul caeco Furiarum in antro
Vinxit insanos Pietas Furores;
Vinxit & diram Rabiem; & catenae in-
frendet Enyo. [p. 150]
65 Da, precor, post tot mala, tot labores,
Rebus optatam requiem Batavis;
Et tuas tecum comites secundo
Numine firma.
Nulla fac tristis doleat colonus
70 Arma vastato volitare campo:
Spemve protritam gemat, & carentem
Messibus annum.
Educet dulces sine fraude gnatos
Cara dilecto mulier marito:
75 Nulla confundant maculosa sacrum
Crimina lectum.
Ensis in falces abeat recurvas;
Vomis e longis coalescat hastis;
Inque cristata faciant columbae
80 Casside nidum.
Nil opus telis, modo tu Deorum
Prima non clausos tueare muros,
Lenis o tandem dare amica fessis
Otia Belgis.
85 Si quid in nostris odii relictum est
Urbibus, si quid minus expiatum;
In feros Turcas & inhospitalem
Rejice Phasin. [p. 151]
Bistonas diri lanient tumultus;
90 Bistones saevis agitentur armis
Perfidi; & contracta gemant rubentis
Cornua Lunae.
Nos tuus sanguis, tua cura simus,
Nos amor: quos tu decores honestis
95 Artibus, quos tu radio benigni
Numinis adfles.
Interim ramis oleae sub artis
Annuum laeti modulamur hymnum,
Et tuam festo colimus frequentes
100 Carmine frondem.
Unde si dulcem liceat corollam
Plectere, & nostrae tibi cura Musae est;
Nec mihi myrtus, neque Apollinari
Laurea serto
105 Ambiat comtos operosa crines.
Se tibi, rerum decus & voluptas,
Se tibi parvo tenuis Thalia
Dedicat ore.
Sume quae dulci modulata plectro
110 Accinunt castae pueris puellae:
Sume Panchaeos, Dea Sospitatrix,
Turis odores. [p. 152]
Ode VI. In Petri Colartii et Elisae Hofmannae diem nuptialem.
[recensere]N OBILE depositum Phoebi castaeque Minervae
Hofmanna, Musarum soror,
Siren, Sparne, tua, & nemoris Philomela propinqui,
Hymenaei ad aram ducitur.
5 Harlemiae sperate novum mox Orphea fagi,
Materna quem finget chelys.
Et tu, connubii vinclo dignande pudico,
Beate sponse, dulcibus
Virginis ex oculis flammam qui combibis acrem,
Agnosce fortunam tuam:
Ac reverenter habe. nec Divûm contigit ulli
10 Habere Musam conjugem. [p. 153]
Jani Broukhusii hendecasyllaborum liber.
[recensere][p. 154: blanco] [p. 155]
Carmen I. Ad epistolam Neaerae.
[recensere] T ENE, litera, tene mî Neaera
Sui testem animi suique amoris
Misit? tene ego conspicor beatus,
Quam illa dextera, lactea illa dextra,
5 Illa candidula, illa mollicella
Castis ductibus exaravit, atque
Solitudinis ad meae latebras
Jussit visere, & occupare amantem?
Sic vivam, bona charta, sic Neaerae
10 Coram sistar in urbe concupita;
Ut me non Arabum beata messis,
Non lauti tituli potentiorum, [p. 156]
Nec grandes cumuli pecuniarum,
Nec vel Regibus invidendi honores,
15 Tantillum hercule prae tuo lepore,
Prae tua ingenua benignitate,
Possint afficere, aut juvare amantem.
Mene, litera, men’ putas Neaerae
Obliviscier, & putare parvi
20 Omnes delicias, jocos, amores?
Ah prius Arabum perite messes;
Perite o tituli potentiorum;
Et grandes cumuli pecuniarum;
Vosque Regibus invidendi honores.
25 Quin prius peream ipse, & ista mecum.
Carmen II. Ad L. Petrum Francium.
[recensere] F RANCI candide, ter venuste Franci,
Ecquid ex animo fugatus omnis
Tuo Broukhusius tuus sodalis?
Quicum ludere saepe, cui solebas
5 Olim credere seria atque nugas; [p. 157]
Tecum ludere qui solebat olim,
Tibi credere seria atque nugas.
Ecquid te pudet exteris in oris
Absque ulla prope collocutione
10 Prorsus negligere immerentem amicum?
Non te inquirere, non rogare saltem
Quid rerum gerat, aut quibus severas
Fallat lusibus occupationes!
At culpam, puto, deprecatur omnem,
15 Tuis quem numeris vocas ad astra,
Magnus Archithalassus, & frequentis
Plausus & favor & decus coronae.
Non tanti mihi sunt tui labores
Isti, nec furor ille, Mantuano
20 Qui praefiscine proximus furori est,
Tam longae ut veniam vocationi
Dandam ullam rear, atque epistolaris
Haec commercia desinam negotii.
Quare (ni mihi supplicabis ultro,
25 Et te poenitet oscitantiae hujus)
Paucis, si valeam, diebus ad te
Ingens horribilis sacerque Iambus
Plenus frigoris & mali veneni
Ibit, unde tibi, o amice, febris [p. 158]
30 Praesens omnibus aestuet medullis:
Cui numquam, veluti Catullus olim,
Urtica medearis otiove.
Hoc tu, si sapias, malum caveto,
Franci: sic soleo meos amicos.
Carmen III. Ad Davidem Bergium et Henricum Hasium.
[recensere] B ERGI, dulce mihi meisque nomen;
Hasi, dulce meis mihique nomen;
Ecquid vos facere augurer, remotos
Hinc ad litora Doridis Batavae?
5 Ecquid me facere auguramini ambo
Sub caelo positum benigniore?
Non caeli favor hic benignioris,
Non umbrae nemoris sacrae propinqui
Mulcent mî trepidas levantve curas.
10 Solus (nam quid agam?) meos sodales, [p. 159]
Nec solus tamen, & meos amores
Optata teneo allocutione,
Jucundis premo & adligo lacertis.
Mallem frigora Doridis Batavae;
15 Mallem Nerea vel tumultuantem
Vobiscum bibula tueri ab acta;
Omnes quam nemoris sacras propinqui
Umbras, & nitidi fluenta Vechtae
Solus prospicere humidis ocellis.
20 Ergone illa dies redibit umquam,
Felixne illa dies redibit umquam,
Quae nobis lare conditis sub uno
Antiquam exhibeat beatitatem?
Perfundat solito lepore mensam?
25 Amatosque simul simulque amantes
Jungat foedere triplici sodales?
Quod si haec aurea lux redibit umquam;
O laetos ter & amplius sodales!
O lucem ter & amplius beatam! [p. 160]
Carmen IV. Ad Carolum Crucium sponsum.
[recensere] E RGO, Carole, nuptias, relicto
Lecti coelibis otio, parasti?
Ergo te niveae decore formae,
Et miti placidae pudore mentis,
5 Castis moribus, aureoque vultu,
Caris detinuit Maria vinclis?
Euge, Carole: cui venusta Cypris,
Cui Juno savet, & benignus Hymen.
Huc o agmina blanda Gaudiorum,
10 Huc o Deliciae, Jocique molles;
Et Lascivia casta; virginumque
Terror, Connubii parens Cupido,
Pura virgine purior Cupido.
At vos o viduae perite Noctes,
15 Et suspiria, & inquieta Cura;
Et tot millia mille Taediorum,
Quot dulcis nitidis Maria ocellis [p. 161]
In imas animae sui latebras
Vibrat millia multa spiculorum.
20 Tuque o Pronuba, tu Marita Juno,
Seu Lucina magis probas vocari,
Quos nunc auspicio bono jugasti
Post foecunda suos revise menses.
Carmen V. In somnia.
[recensere] N IGRA Somnia nigriora nocte;
Morpheu perfide, ter sceleste Morpheu;
Tenebrae improbulae, improbae tenebrae,
Quae mî Deliolam meam abstulistis,
5 Et longa tenuistis in querela
Illusos trepida quiete ocellos.
Quin vivit mea vita, amare amantem
Omnes perpetuo parata in annos.
Quin valet mea Delia, & querelas,
10 Longas ah nimis ah nimis querelas,
Longa diluit osculatione.
At vos ite procul genus molestum, [p. 162]
Infidum genus: ite foeda Noctis
Foedae progenies, sceleste Morpheu,
15 Morpheu perfide, perfidae tenebrae,
Nigra somnia nigriora nocte.
Carmen VI. Ad Davidem Bergium.
[recensere] Q UIS, Bergi, calor ille inauspicatus,
Qui tantum capiti creat dolorem
Tuo? quis calor ille tam molestus,
Qui te, seu lateri incubas sinistro,
5 Seu dextro lateri incubas, pedesque
Nunc huc nunc alio movere pergis,
Insomnes adigit cubare noctes?
Et nondum tamen omnis ardet aether,
Nec stella Icariae nocens puellae
10 Siccat fluminis alveum propinqui.
At tu saeve calor, calor tyranne,
Qui meum excrucias mihi sodalem;
I quo te vocat inquietus Eurus
Ad mundi spatium extimum aestuantis, [p. 163]
15 Nec mecum excrucia mihi sodalem.
Quod ni continuo facis, paratus
Culpae corrigere omne quod patrasti;
Adsum perfide, perduellis adsum
Qui te cedere qui perire cogam.
20 Quaeris, qua ratione sit futurum
Ut te cedere, & ut perire cogam?
Nostri frigore carminis peribis:
Quod vel frigore frigidum mage ipso
Non te unum modo, sed necare tecum
25 Trecentos alios queat calores.
Carmen VII. Ad Theodorum Jansonium ab Almeloveen sponsum.
[recensere] J ANSONI Clariae sititor undae,
Jansoni medicae sititor artis;
Qui tot vulnera Romuli nepotum
Felici modo dextera abstulisti;
5 Qui Coi senis auspicatus haeres [p. 164]
Fatorum celeres moraris alas;
Ecquid nunc tibi praesidii relictum in
Istis artibus, artibus medendi
Morbis corporis ingeniique morbis?
10 En en, ureris: & ferox Cupido
Musas negligit ac Deos medentum.
En en, ureris: & decus tuorum
{{Versus|Sic visum Veneri) suis ocellis
Suis illicibus puella ocellis
15 Immerzelia vindicat laborum.
Illi mysta futurus à Latinis,
A Grajis, moneo, abstine Camoenis.
Cujus in tremulis micant ocellis,
Cujus in roseis sedent labellis,
20 Cujus in niveis latent papillis
Omnes Deliciae, Joci, Lepores,
Omnes Blanditiae, Lubentiaeque,
Atque omnes Veneres Cupidinesque.
O factum bene! o venuste noster!
25 Pro te Gratia, Cypris ipsa pro te,
Pro te stat niveis Cupido pennis.
Jam felix, tibi, jam beate sponse,
Dabit se cupidas tremens in ulnas
Exorata tuis puella votis, [p. 165]
30 Omnium omnibus expetita votis.
Ah virguncula bella, mollicella
Ah virguncula, quae tuo pudori
Tristes exequiae parantur! exi,
Exi, vane pudor. moraris? exi.
35 Quid nugas agis, & resistis? exi.
Jam facem quatit auream decorus
Hymen, & pede candido cubile
Circumsultat honestior Voluptas.
Haec scena est tua, sponse; casta scena:
40 Haec est fabula nunc agenda vobis.
Quare per genium tuum, tuaeque
Junonem Catharinulae, à Latinis
A Grajis, moneo, abstine Camoenis.
Immerzelia jam Pelasga Siren,
45 Immerzelia jam Latina Suada est.
[p. 166]
Carmen VIII. In saeculum Perralti.
[recensere] S AECLUM mobile, molle, delicatum,
Saeclum, Gallica Musa quod polivit,
Et gustu dedit esse Gallicano,
Hoc est praetenero atque nauseante;
5 Saeclum, quod fatuae regunt puellae,
Cirratique probant puellulastri;
Cui sordent veteris reperta Musae,
Atque infantia, debilesque nervi;
Cui magno Latiae parente linguae
10 Praestant causidici Parisienses;
Cui vatum pater & pater Deorum,
Infelix clypei faber Pelasgi,
Large vapulat, & Maroniani
Majestas genio febriculoso
15 Versu raditur, innocente lima:
Saeclum mobile, molle, delicatum,
Quid pro tot meritis tibi Pelasgae
Dabunt, quid Latiae dabunt Camoenae? [p. 167]
Quîs te muneribus remunerentur?
20 Quarum scilicet interest rotundo,
Nec Grajo tamen, ore vapulare.
Votis omnibus hoc tibi Pelasgae,
Votis omnibus hoc tibi Latinae
Musae, mobile Saeculum, precantur,
25 Ut sis quod fueras, tuoque jure
Malignos facias malosque versus.
Carmen IX. In Petronium Larvatilem.
[recensere] S ALVE nec Natio libelle naso,
Nec lingua facili neque elegante,
Nec sane nimis Attici saporis,
Proles patris imaginosa Galli.
5 Tu te ludere credis, & jocari,
Romano sale, Gratiis Latinis?
Tun’ fucum facere auribus Batavis?
O inscitia ruris inficeti!
O vecordia putidi cerebri! [p. 168]
Carmen X. In calumniatorem Gallum.
[recensere] B UHURSI pater Elegantiarum,
Limati ingenii perite censor;
{{Versus|Quamquam te vitio ferunt creatum
Isti, qui criticum timent acumen)
5 Vim postquam genii venustam amoeni,
Ac motus agiles, bonamque mentem
Certis limitibus coërcuisset
Virtus illa tuae sagacitatis;
Quid tantum Borealium virorum
10 De te commeruit misella turba,
Germani puta, Belgiique cives?
Quid nos prodigii loco tenendos
Censebas, & haruspicem vocandum
Aedilemque, bonae vigore mentis
15 Si quandoque pares tuis fuisse
Gallis arguimurve credimurve?
Ergo quidquid amabile ac venustum,
Argutum, leve, molle, delicatum est,
Vestris finibus omne continetur. [p. 169]
20 Ergo barbaries sumus stuporque,
Vappae, quisquiliae, meraeque nugae,
Et ludibria Celtici nitoris,
Quicumque ad gelidos fati Triones
Torporem hausimus aëris maligni.
25 Heu heu nos miseros malique fati,
Quos extra genii decentis oras
Ejecit patris ira Gallicani.
Nunc aeraria turba circum amoenum
Parnasi nemus innubasque lauros,
30 Ceu ranae vel hirundines, vagamur.
At vos Hectoridae, propago Divûm,
Caelum ducitis undequaque purum:
Afflati radio sereniore
Spiratis violas, crocos, amomum,
35 Et meras Charitas, Jocosque, Risusque,
Et meras Veneres, merosque Amores.
Vobis ingenium politum, & acre,
Ardens, flexanimum, jocosum, amoenum,
Vobis omnia Dii dedere magni.
40 Hinc tot Historiae, tot hinc Novellae,
Tot Milesia, amabilesque nugae,
Tot Aenigmata plexa, prurientum
Longae deliciae puellularum. [p. 170]
Vestrates etiam fabri jocosis
45 Eleganter ineptiunt libellis:
Vestrates etiam suas poëtae
Ancillas sibi reddidere Musas.
Nos fumos olidae Nicotianae,
Nos coctae Cereris gravem vaporem
50 Ructamus tumidi, malosque versus
Rauco gutture fundimus supini:
Quales Lotichius, Sabinus, Hessus,
Quales Grotius, & tener Secundus:
Dum deliria gentis ista crassae
55 Rident Castalides, paterque Paean.
Id Gujetus abominatus olim
Foedo stigmate BARBAROS notavit,
Foedi carminis exsecrandus auctor.
Id nuper quoque, te ducem secutus,
60 Firmavit bonus ille Bajuletus,
Doctorum rudis arbiter virorum.
Sed tu nos gravius, Pater venuste,
Implacabilibus premis libellis:
Nec tantum modo barbaros, sed ipsis
65 Aequales facis ire Moscovitis,
Aequales, Pater alme, Moscovitis!
Junxisses potius, diserte noster, [p. 171]
Cum Muhamedicae nitore Portae.
Namque, si modo vera vis fateri,
70 Una haec natio Gallico favore
Digna creditur, inque Christianos
Jam pridem parili furore saevit.
Si tanto tamen excidunt honore
Germanique simul simulque Belgae,
75 Nec te judice Moscovita vates
Differt Teutonicove Belgicove:
Quam vellem caperes, amoenitatum
Promeconde facete Gallicarum,
Carmen nobile Teutonis poëtae,
80 Rectum, magnificum, decens, sonorum,
Tale denique, cui Racinus ipse,
Cui Boilavius invidere possint,
Non tu, non similes tui trecenti!
Id si per maciem febriculosae
85 Mentis blande tibi Pater liceret,
Nec caligo oculos teneret aegra;
Jam (nec fallimur) ipse jam negares
Tale umquam ingenio vel arte quidquam
Ullum scribere posse Moscovitam.
90 Aut ut simplicius loquar, negares
Ullum scribere posse Jesuitam. [p. 172]
Carmen XI. In carmina Hulleriae, poetriae Gallicae.
[recensere]
V ENAE Hulleria Musa delicatae,
Tota mellea, tota mollicella,
Tota Pieriis nitens ligustris,
O quam te memorem, canora Siren!
5 O rosas & amaracos Deorum!
O convivia sumtuosa Phoebi!
Tali pectine Lesbia illa Sappho,
Tali personuit Corinna plectro.
Et quisquam (nisi moverit bidental)
10 Perraltos tibi conferat trecentos? [p. 173]
Carmen XII. In Catharinam Lescaille poëtriam Batavam. Ulciscitur eam carmine Latino pro usu carminis Belgici sibi denegato.
[recensere] P INDI gloria Belgici puella,
Cui surgunt Heliconiae puellae,
Carmen nobile fecit aureumque,
Argutum, leve, molle, delicatum:
5 Cujus Broukhusium suavitatis
Expertem voluit, suaeque Musae
Usuram imperiosa denegavit.
Illam Broukhusius novis phaleucis
Nunc ulciscitur, & quidem Latinis,
10 Suas ne capiat superba laudes.
[p. 174]
Carmen XIII. Nuptiis Danielis Joannis Bernartii, reip. Amstelaedamensis judicis, et Mariae Sixiae.
[recensere] A DESTE O Veneres Cupidinesque,
Et Lubentia laeta, Faustitasque,
Et quisquis thalamos Deus jugales
Casto perficis adjuvasque nutu.
5 Namque Sixia, Sixia illa digna
Avo Consule, digna Patre virgo,
Bernartii cupidas itura in ulnas,
Vobis auspicibus domum vocanda est.
Vos propagine ducite ex utraque
10 Laeta germina, surculos tenellos.
Vos confundite sanguinis vetusti
Hinc vestigia & inde per pusillos,
Spem longam generis boni, Quirites.
Hoc Bernartius, hoc vicem Mariae
15 Votis Sixius omnibus precatur. [p. 175]
Carmen XIV. In Davidis Hoogstratani poemata vernacula.
[recensere] M USA candida candidi poëtae,
Dulcis Aoniae colona silvae,
Ut te exosculor! ut juvat suaves
Suspensa inbibere aure cantilenas!
5 Seu myrto nitidum decora crinem
Castas connubii faces celebras,
Et vitae pia praemia innocentis:
Seu tu funeream tenens cupressum
Sanctis manibus is comes, gravemque
10 Solaris tumulis diserta luctum;
Seu te ludere, seu juvat jocari,
Et doctas sale, sed pudente, chartas
Intertinguere nobili paratu.
Dulces versiculi, venusti, amoeni,
15 Et graves simul, & simul tenelli,
Dulcis Pieri candidi poëtae;
Semper vivite, semper invidendo [p. 176]
Batavi eloquii vigete cultu,
Dum stabit Batavis honos Camoenis;
20 Dum terram pater ambiet Batavam
Nereus murmure belluosus udo;
Canum Nerea dum secabit audax
Pubes litoris inquilina nostri.
Carmen XV. Ad Jacobum Wildium genethliacon.
[recensere] C USTODI Genio, beate Wildi,
Sexagesima liba dum parantur,
Et natalitiae dapes, & alto
In cratere corymbifer Lyaeus;
5 Peccem, ni precibus piisque votis
Diem concelebrem tuum, meoque
Indictum patiar perire cantu.
Hanc Libethrides, hanc Apollo lucem
Signarunt melioribus lapillis.
10 Cadentemque piae sinu parentis
Excepit gremio Thalia dulci. [p. 177]
Cunas movit Amor manu tenella,
Et primas tibi dulce vagienti
Detersit lacrimas nitente pluma;
15 Esses ut pater omnium leporum,
Et castae Veneris frequens satelles.
Hinc connubia laeta, liberorum
Hinc grex floridus, & decore formae &
Cultis moribus eminens propago.
20 Nec minus tibi Diva risit illa,
Quae Pandioniam tuetur arcem,
Altrix ingenii Minerva amoeni;
Nec minus tibi florulentus Hermes,
Doctarum vigil artium patronus;
25 Esses ut veteris peritus aevi
Custos, qui studio laborioso
Docta plurima mente parturires,
Quîs priscum Latii decus potentis.
Longis non sineres perire ab annis.
30 Wildi noster amor, venuste Wildi,
Haec sunt dona faventium Deorum
Tagi divitibus priora arenis,
Et quod Maeonius tacente fluctu
Intra litora volvit Hermus aurum.
35 O felix pater, o marite felix, [p. 178]
Servent Dii faciles, tuique, sanctam
Domum, sospite te, tuaque Vita,
Dum lucis saturos vocante Olympo
Post longas senii moras quieti
40 Componat pia turba liberorum!
Carmen XVI. Ad Catulum suum.
[recensere] L OBBI candide, delicate Lobbi,
Pridem Belgice, nunc Latine Lobbi;
Quid te quid rogo reddidit poëtam?
An quod sis solitus cubare mecum?
5 An quod, qui dominum colis poëtam,
Contactu quoque factus es poëta?
An sacri nemoris decens venustas,
Cujus accola jam diu fuisti,
Inspirat lepidos, amice, versus?
10 Certe quidquid id est, disertus Hercle
Atque amabilis & bonus poëta es:
Nec te corpore quam vigore mentis
Magis suspiciunt probantve Musae. [p. 179]
Quare, quod superest, ego atque mecum
15 Patronus tuus omnibus medullis
Adnitemur, ut orbe sub Batavo
Ne sit pulcrior ulla te catella,
Ne Latinior ulla te catella.
Carmen XVII. In commentarios artis pictoriae Gerardi Laeressi.
[recensere] L AERESSI artifices videre ductus
Et miracula vividi coloris
Cuicui contigit, hic beatus ultro
Naturae potuit videre operta;
5 Jam nec cortice semicincta clauso,
Verum qualia Dii vident Deaeque.
Tanta est mirificae manus potestas,
Docti gratia tanta penicilli.
Invidit Nemesis, virumque longis
10 Damnavit tenebris, & orba lucis
Pressit lumina nigricante velo. [p. 180]
O duram Nemesim, o maligna Fata!
Sed nec sic tamen omnis ille nobis
Laeressus periit. sagace mentis
15 Lustrat lumine quidquid undecumque
Magnae arti peperit suum decorem;
Quidquid sedulitas, laborque felix
Longa contulit aemulatione;
Quidquid tot varii creant colores,
20 Quantis nec pluvius relucet arcus.
Haec solatia caecitatis, haec sunt
Duris otia ducta sub tenebris.
Crevit pervigili tenore charta,
Illustrans facili docentis ore
25 Quae mysteria condidit vetustas,
Et quae multiplici labore saepta
Non omnes voluit docere mystas.
Salve docte senex, o aurearum
Princeps conditor elegantiarum,
30 Foecundae pater & magister artis.
Jam nunc in foliis virescit istis,
Eque ipsa bene pullulat papyro
Annorum domitrix decora laurus;
Quae nomen vetet interire clarum,
35 Et noctem invidiae geluque vincat. [p. 181]
Carmen XVIII. Elicium ad Phaedrum tertiis curis Davidis Hoogstratani procuratum.
[recensere] M USARUM rosa amoena, ver Diones,
Imber auree, pulle Gratiarum,
Castae simplicitas Latinitatis,
Prodi Phaedre venuste, Phaedre prodi;
5 Qualem Particulo probavit olim, &
Prudens Eutychus, omnis & virorum
Postilla chorus elegantiorum.
Prodi Phaedre, venuste Phaedre prodi,
Purae amabilitas Latinitatis,
10 Siren Thressa, Remi canora aëdon.
Non tu sordibus inquinatus Oscis,
Truncatusve pedem, minorve nasum,
Trahes ridiculos miselle lumbos:
Sed purus, nitidus, tuus, tuoque [p. 182]
15 Totus carmine & integer nitebis.
Talis candida Noctiluca puro
Fulget aethere in aureis quadrigis.
Talis in tremuli quiete ponti
Formoso rubet Hesperus sub ortu.
20 Prodi Phaedre, venuste Phaedre prodi.
Non debes stolidos timere ronchos,
Non fastidia plebis inperitae.
Te docti accipient sinus, & auris
Amabit veterum capax leporum.
25 Prodi Phaedre, venuste Phaedre prodi.
Carmen XIX. Virtuti et meritis Gulielmi Wildii, cum in ordinem jurisconsultorum cooptaretur.
[recensere] R EGINAE Themidis novelle mysta
Wildi candide, digna Patre proles;
Post stipendia justa, post labores
Inpensos studiis, forensiumque
15 Curarum meditationi ad unguem
Exactae tetricum, novos capessis,
Sed pridem tibi debitos, honores. [p. 183]
Nunc forum vocat, & sacrum tribunal:
Nunc ad commoda tristium reorum
10 Veras incipies movere pugnas
Miles numinis incruentus aequi.
Macte laude nova, venuste Wildi!
Tu Musis & Apollini paterno,
Divis mitibus elegantibusque,
15 Infers Justitiae severum honorem.
Carmen XX. In Petri Rabi carmina sacra.
[recensere] P RODI candida Musa, (quid moraris?)
Prodi Musa pii diserta Rabi;
Non laurove hederave comta crinem,
Sed Jordanis in amne lota sacri,
5 Et caelestibus inplicata gemmis.
Prodi candida Musa, caelitumque
Castas delicias favente Christo
Orbis sparge per ora Christiani.
Hos vatum chorus ille sanctiorum, [p. 184]
10 Hos Clemens meus ambiisset hymnos.
Tales Flaminius sonante plectro
Plenus numine dividebat odas.
Prodi candida Musa, (quid moraris?)
Prodi Musa pii canora Rabi.
In poëmata vernacula Joannis Plumeri.
[recensere] R ISUS, Blanditiae, Procacitates,
Dulci Basia dulciora melle,
Et blandi puer artifex veneni,
Et tinctae sale Gratiae Batavo
5 Has, Plumere, tibi dedere chordas:
Quîs nec mollius elegantiusve
Suspirare suos queant amores
Grajarum chorus Elegantiarum.
Talis de patrio Venus profundo
10 Pulcros sustulit invidenda vultus.
Haec caeli facies amoenitasque,
Cum pleno radiat decenter orbe
Pura nocte soror superba Phoebi.
Et quisquam neget esse te poëtam,
15 Cui laurus meritos odora crines,
Cui Regale sinus pererret aurum? [p. 185]
Jani Broukhusii eclogarum liber.
[recensere][p. 186: blanco] [p. 187]
Ecloga I. Menalcas. Ad reverendissimum celsissimumque principem Ferdinandum, Paderbornensem & Monasteriensem episcopum, comitem Pyrmontanum et liberum baronem de Furstenberg, &c.
[recensere]AEGON, THYRSIS.
F ORTE sub aëria quercu consederat Aegon,
Qua sacrum pater Amisius per pinguia rura
Flumen agit, tenero praecinctus cornua junco.
Juxta erat & Thyrsis: ambo cantare periti,
5 Ambo pares aetate, pares & amoribus ambo. [p. 188]
Atque ita vicinum Thyrsin prior occupat Aegon.
Ae. Thyrsi quid aestivum toto te pectore solem
Excepisse juvat? mecum hanc succede sub umbram.
Mecum inter densos captabis frigora ramos,
10 Mecum divinum cantabis & ipse Menalcam.
T. Imo ego vel ranis videar tibi ineptior ipsis,
Raucior aequoribus, contemta vilior alga,
His ignobilior tribulis, si nostra Menalcam
Fistula, si meritos obliviscatur honores.
Ae. (15}} Illum vastati miserantem incommoda ruris,
Dispersosque greges, raroque mapalia culmo,
Ipsa Pales, ipse & laetis excepit Apollo
Plausibus, & laetae passim applausere Napaeae.
T. Ille meos habeat (meruit quoque solus) amores;
20 Audiat ille meos, qui reddidit otia, cantus:
Et, Procul hinc, dixit, procul hinc feralis Enyo:
Pascite oves pueri, & pascite, ut ante capellas.
Ae. Haec quoque (nam memini) senior praedixerat Almo,
Almo fatidici pignus memorabile Phoebi:
25 Tempus adest pueri, quo magni cura Menalcae
Otia det populis, concussis otia silvis.
T. Haec quoque (nam memini) referebat fama, Menalcam,
Nescio quem Tusci celebrantem Tibridis amnem,
His umbris, his arboribus decus omne futurum, [p. 189]
30 Vellentem spinas, & pinguia culta rigantem.
Ae. Ut gregibus taurus decus est, ut matribus haedi,
Pampinus arboribus, flores ridentibus hortis,
Tu decus omne tuis. sub te pastore, Menalca,
Utilius vigilat praescripta ad munia pastor.
T. 35 Gaudet ager, gaudent pecudes, magnumque Menalcam
Et placidi soles & mobilis aura Favonii
Acceptum caelo testantur; & aethere toto
Intempestivos compescit Jupiter imbres.
Ae. Liber & Alcides, & virtus clara Quirini
40 Templa sibi posuit. meruit quoque ponere templa.
Et te, si qua fides, olim sacrabit olympo
Gloria. Jam votis, jam nunc adsuesce, Menalca.
T. Has tibi ego dulces dulci cum matre columbas,
Has tibi ego violas, & suave rubentia fraga.
45 Quae si grata tibi, sacras tener imbuet aras
Agnus, & hoc ipso statuam convivia luco.
Ae. Est mihi bissenis quae gallina incubat ovis,
Nobilis & plumis, & cono nobilis albo.
Si propria haec fuerit, nostris de vitibus addam
50 Bis duo Rhenano certantia pocula Baccho.
T. Sis bonus, o, felixque tuis, divine Menalca.
Te canat, e magna cum venerit urbe, bubulcus,
Te canat upilio, te vinitor omnis & omnis [p. 190]
Messor, & hirsutae ediscant nova carmina valles.
Ae. (55}} Te rigui fontes, te murmure saxa canoro,
Te, pater, e tilia cantet nemoralis aëdon.
Te volucrum certet genus, & genus omne ferarum,
Mollibus in pratis densa stipare chorea.
T. Quale nitet puro lustratum sidere caelum,
60 Cum matutino subsultant rore cicadae:
Quale rosis hilares cum texunt lilia Nymphae:
Talis agris facies, agros lustrante Menalca.
Ae. Quale melos vel lusciniae, vel cantus olorum,
Aut ubi formosae terram plausere puellae;
65 Quale per aestivas errat qui rivulus herbas;
Tale sonat magni vocalis arundo Menalcae.
T. Dulce satis imber, nascentibus aestus aristis;
Dulce levem gelida somnum captare sub umbra;
Et vituli mugitus, & alta turtur ab ulmo;
70 Dulce parens gnato: nobis tua cura, Menalca.
Ae. Tardus eas ad magnanimi promissa Tonantis
Sidera: tardus eas: nos te hac tellure moremur.
Hic pater, hic princeps dici merearis, amesque;
Annuaque accipias solenni carmina pompa.
T. 75 Nos tibi maturos praesenti demus honores;
Nos te, magne pater, te ture colamus, & aris.
Tu gregibus facilis adsis, tu vota precantum [p. 191]
Accipias, faveasque tuis, pater optime, sacris.
Talia cantabant pueri: cantantibus illis
80 Lanigeri tacuere greges, tacuere capellae.
Ipsa quoque, ut nomen melius captaret amatum,
Aura per intonsos ibat lenissima ramos.
Ecloga II. Corydon. Ad Joannem Sixium, reip. Amstelaedamensis judicem.
[recensere]E T locus, & verni facies mitissima caeli,
Et Zephyri molles nova per virgulta susurri
Exhilarant animum, dum ludimus. Accipe, SIXI,
Quae mihi deserto dictarunt rure Camoenae,
5 Accipe, nec pigeat Musas committere Marti.
Usque adeo multum est assuescere. Non minus ille
In faciles choreas & lusus solvitur, ac si
Ad Venerem exhausto mitis paret ire duello.
Nec minus hae pilo discunt galeaeque tubaeque
10 Virgineas aptare manus. Nunc ruris amoeni [p. 192]
Umbrosos vocat in saltus me verna voluptas,
Ut vacuus mecum dulces Corydonis amores
Evolvam, nostro Corydon si carmine gaudet.
Dauliadum grex blande, modos quîs Delius ipse
15 Suggerit, & liquido permulcet guttura cantu,
Cernitis ah Corydona suis liquescere flammis?
Cernitis? an gelidus circum praecordia sanguis
Obstat, & antiquum tristes horretis amorem?
Carmen amor vestrum atque incesti Tereos ira.
20 Nunc procul a patria, procul a Pandionis arce
Extorres, tremulo mulcetis ubi aethera plectro,
Semper Ityn ah semper Ityn geminatis ademtum.
Me quoque per terras & vasta per aequora vectum
Saevus amor sequitur, comitemque haud abnegat ultro.
25 Ille etiam Frisias mecum lustravit Athenas
Improbus, ille etiam saltus penetrare Sicambros
Sustinuit mecum, signansque in cortice flammas
Nescio quid lusit. Moestae gemuere Napaeae,
Atque ita: Quid vano juvat indulgere furori?
30 Ne quaeso ne crede udo tua carmina libro
Infelix: nequeunt Francas durare secures.
Atque utinam pariter nostros absumpserit ignes
Hostis, & insano finem praescribat amori!
Haud equidem infelix dudum demensque vagarer. [p. 193]
35 Ibo, ibo quocumque pedes, quocumque per aequor
Vela ferunt: hostem quaeram, mortemque lacessam.
Quidni? tam vilis levis est jactura poëtae.
Quid loqueris Corydon? quae mentem insania versat?
Nec te saevus amor, nec te contemta Dione
40 Insequitur: potius fortunae tela sinistrae.
Haec te vel mediis bellorum fluctibus aegrum
Detinet, aut procul hinc peregrina in gente moratur.
Quid? nuper patrios casu delatus in agros
Agnostin’ veteres dilecto in pectore flammas?
45 Agnovi, Galatea, tuoque a lumine vitam,
Invisa jam jam cessurus luce recepi.
Heu ubi nunc tremuli nutus, oculique loquaces?
Basiaque humidulis utrimque impressa labellis,
Qualia vel dulces optent fixisse columbae?
50 Collaque lascivo toties liventia morsu?
Omnia mecum una perierunt gaudia luce.
Ceu quondam Zephyro rosa colludente decorum
Extulit os, totique novum decus addidit horto:
At pluvia perfusa gravi, quassataque ab austris,
55 Languidulum collo flectens caput exspiravit.
Cur mihi non tecum longas requiescere noctes
Fas erit, & tecum longos producere soles?
Unus amor quoniam felici foedere binos [p. 194]
Compulit, & tibi me, mihi te promisit habendam.
60 Ilicibus patulis hederae ludentia stringunt
Brachia; vitis amans frondosam amplectitur ulmum:
At me, si patrios fas est remeare penates,
Non hederae vincant nexus, non vitis in ulmo.
Tunc mihi nemo umquam vel prudentissimus ullas
65 Suaserit ire vias, aut te, mea vita, relicta
Militiam tentare novam, mortisque labores.
Tunc propter salices patriae quae margine ripae
Incumbunt fluvio, molli projectus in herba
Tecum foecundi mirabor gaudia ruris.
70 Tecum languidulo componam lumina somno,
Sol ubi jam medius, suadentque incendia somnum.
Tu qua pura fluit lucentibus unda lapillis,
Mecum una timidos captabis arundine pisces:
Aut ubi levis ames turdos decepit edaces,
75 Autumno ridente, epulis gaudebis inemptis.
Hic meus inviset festa me luce Menalcas,
Et Charitum decus, & Musarum cura Menalcas.
Huic mea vernantem texet Galatea corollam
Mollibus e calathis & purpureo hyacintho,
80 Et thyma fragranti ludens variabit acantho.
Huic ego pastorum lusus, huic ruris amores,
Huic mea silvestri modulabor carmina canna: [p. 195]
Ut Glycera simplex flagraverit Alphesibaeus,
Callidaque ut Glycere deluserit Alphesibaeum.
85 Ille mihi pictis evinctus crura cothurnis
Arma canet graviore sono, tum funera regum
Atque exundantes depinget sanguine campos.
Interea clauso procedet vesper olympo,
Et stabulum pastae repetent, mea turba, capellae:
90 At nobis hilari frugalia fercula Baccho
Diluet, & fructus ridens Galatea salubres
Ipsa ministra feret. Tum me nec purpura Regum
Nec fastiditae castis pastoribus olim
Urbis deliciae capiant. Mihi paupere cultu
95 Posse frui detis, Superi, mihi paupere tecto
Tranquillos agitare dies, securaque fastus
Otia, nec luxu mentem cruciare protervo.
Haec Corydon. Vos haec facietis maxima, Musae
Sixiadae, cujus meritis pronoque favori
100 Quidquid id est doni ferimus, carmenque sub ipsum
Condimus assultum Martis, Gallique furores.
Quod si infelices posito certamine Belgas
Sidere contingit dextro Deus, otia nobis
Si qua facit, majore olim cantabimus ausu
105 Quidquid apud Rhenum patriis bellator in armis
Gesserit Auriacus. Nec tantum silva canentem [p. 196]
Audiet, aut vacuo desertus rure colonus.
Sed tu, si merui, nostrum, pater Amstela, nomen
Demiranda feres niveis ad moenia cygnis,
110 Unde mei quondam volvat monumenta laboris
Candida posteritas, Batavusque applaudat Apollo.
Ecloga III. Amator ineptus.
[recensere]H AS inter quercus, patriaeque ad flumina ripae,
Dum matutinis resonat concentibus Echo,
Ossibus infixos soli meditemur amores.
Nec tam grata quies medio messoribus aestu,
5 Nec tam apibus cythisus, nec frons iligna capellis;
Quam mihi sub densis arrident otia silvis.
Hoc quoque jussit amor. Quid enim certemus amori?
Ille & Hyperboreos saeva face torruit ursos,
Ut perhibent, ille & matres furiavit equorum.
10 Tum ferus iste quis est, maculis suffusus, & omni
Virgatam ostentans truculento corpore pellem,
Quem vicina novo transmiserat India Phoebo?
Ille etiam furit (& sunt qui videre furentem)
Saucius igne acri, terretque ululatibus agros.
15 Nimirum genus omne hominum, genus omne animantum [p. 197]
Ardet, compare quodque sua, me Thestylis urit.
Pallesco, atque animum spinoso in vulnere verso.
Thestyli, tene meos unam nescire furores?
Quos utinam una scias, nec dedigneris amantem!
20 At gemitu quem saepe, oculisque loquacibus ignem
Fassus, & arcanis languentia viscera flammis,
Ah illos tremulos affabar mutus ocellos!
Dic, rogo, dum nuper prato spatiamur eodem,
Tuque mihi contra gressum fers obvia, numquid
25 Vidisti miserum varios pallere colores,
Ebriaque incerto vestigia ducere passu?
Vidisti certe: Nam subridere notabam,
Securamque mali, nec quidquam tale timentem:
Non tu saeva tamen: nam quo te crimine damnem,
30 Cui numquam nostras fas est audire querelas?
Quas procul in silvis ad devia lustra ferarum.
Heu miser effundo, & ventis suspiria mando.
Ludentes Zephyri; seu vos cultissima Flora
Alliciat, seu vos Floram eliciatis amantem,
35 Has, oro, ante preces dominae deferte per auras,
Quando mihi ne quid praestem pudor obstat inanis.
Perdit hiems segetes, cervos formido paventes;
Viscus aves, & squalor aquas, haedosque lupûm vis:
Me mea rusticitas, & amandi devius error. [p. 198]
40 Mala tibi servo dulci distincta rubore,
Aequa tuis, ah aequa tuis, mea vita, papillis.
Est foetura recens in ovilibus: est levis haedus,
Aspersus tenui candentia vellera nigro;
Qui simulac tenero balatu contigit auras,
45 Thestylis hunc habeat, dixi, mea: munere laeta
Agnoscet dantisque animum, dantisque favorem.
Sunt bissena mihi niveo mantilia lino,
Pulcra suis plicis atque ordine; quîs mea mater
Purpureo circum limbos variavit amictu,
50 Et dixit moriens: Lycida, tibi nevimus ista,
Tu memor asserva materni texta laboris.
Haec quoque, cara, tuos jam nunc ornantur ad usus.
Sed quid te meditor malis, mantilibus, haedo
Demeruisse, mei cum sis ignara doloris?
55 Sum brevis: at mecum brevis est dux ipse Cupido,
Et brevis aligerorum exercitus omnis Amorum.
Nec brevibus violis, nec contractis Hyacinthis
Gratia abest: spirat foliis laetissima parvis.
Quid? quod pubentes inter ferar esse poëtas,
60 Atque aliquid de me sibi polliceatur Amyntas,
Et gratus Musis, & Phoebo gratus Amyntas?
Hinc ego te certe poteram, modo passa fuisses,
Aequales supra caelo transcribere nymphas. [p. 199]
Tunc omnis nostros lusus, tunc arbor amores,
65 Qua patet omne nemus, rugoso cortice ferret.
Tunc laetos juncto vestirent nomine truncos
Thestylis & Lycidas: Lycidas & Thestylis omni
Fronde notarentur. spirarent germina flammas.
Sed quid ego haec autem ventosus somnia fingo?
70 Scilicet is nostrae labor est, ea cura, puellae,
Scire ubinam caecos deplorem rusticus ignes.
Ah Lycida infelix! quis te malus abstulit error,
Ut nec funestum possis deponere amorem,
Et nec opem aut blando poscas fomenta furori?
75 I, morere: aut felix exuto vive pudore.
Ecloga IV. Celadon sive Desiderium patriae.
[recensere]N YMPHAE, Nereïdes Nymphae, gens edita ponto,
Hos mihi non duros paullum concedite lusus,
Dum refero quae puppe sedens cantabat ab alta
Cretides Celadon, patriae non immemor artis. [p. 200]
5 Vos quoque tangit amor: nec longi frigora Nerei
Extinguunt veteres molli sub pectore flammas.
Vobis fluctivagos ferimus Celadonis amores.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus,
Et nostras audite preces. Si numine dextro
10 Sulcamus tumidi canentia marmora Nerei,
Tandem, oro, monstrate viam, ventosque ferentes
Addite, dum patriam cursum obliquamus ad actam,
Postque tot exhaustos pelagi servate labores.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus,
15 O si sublimi liceat superare volatu
Terrasque tractusque maris! ceu Daedalus olim
Chalcidicam fertur pennis delatus ad arcem;
Ut mea me solito exciperet Galathea favore!
Ut lacrimas gaudens daret, amplexuque foveret
20 Eluctantem animam, & latebris exire parantem!
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
At nunc insano torremur sideris aestu,
Insuetumque gravi languescit ab aëre corpus.
Hei mihi! qualis ero, cum te, mea vita, revisens
25 (Si pateris) niveos amplectar decolor artus?
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
Ire libet. terris quis sit nam ludus in illis,
Gens ubi nuda suis contenta mapalibus errat, [p. 201]
Et faciem & rubro fucat membra omnia cocco,
30 Docta leves volucri configere arundine damas?
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
Vos o formosa prognatae Doride divae,
Pulcra oculos Panopea, & candida Limnorine,
Xantoque, Drymoque, & caerula Cymodocea;
35 Omnes florentes aevo, Oceanitides omnes;
Ferte bonae ventos: ventis parebimus aequis.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
Pocula bina dabo niveo spumantia lacte,
Binaque Rhenanum spirantia pocula nectar;
40 Quaeque peregrinae servo munuscula terrae;
Has conchas, atque haec evulsa corallia ponto,
Citriaque, & dulci distentas saccare cannas.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
Est mihi praeterea pictis avis aurea plumis,
45 Barbarici donum regis, pulcerrima visu:
Qualem nec patriis quisquam conspexit in oris,
Nec qualis campum nostri secat aëris ulla.
Hanc etiam, hanc vobis sistam, sacramque dicabo.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
50 Fluctibus in vestris quondam, si vera vetustas,
Mulcebat curvos audax delphines Arion.
Quem circum Phorci chorus assultabat, & omnes [p. 202]
Ad strepitum citharae ponebant murmura venti.
Volvite majores, maria ardua, volvite fluctus.
55 Nil ego tale precor; Austros date rite faventes,
Atque Jovi sacram faciles defendite puppim:
Vota ut arenoso persolvam in litore sospes
Et Glauco, & vobis, atque Inoo Portumno.
Haec Celadon: sudo sed enim Pater aethere Divûm
60 Intonuit laevum, puraque in luce refulsit.
Ecloga V. Amantes.
[recensere] I NTER oves pastor Lycidas consedit & Aegle,
Pastorum Lycidas, nympharum flosculus Aegle.
Ambo pares aetate, pares in amoribus ambo.
Dumque die medio rapidus coquit aethera Titan,
5 Ibant vicini captatum frigora luci;
Inque vicem faciles inflabat uterque cicutas,
Atque ita mellito Lycidas prior incipit ore.
L. Parce meis haedis, raptor lupe, parce capellis:
Neu dentes acuas in praelia, de grege magno
10 Praeda petenda tibi est. salvis ego gratuler agnis.
Ae. Has, Lampure, tibi commendo, fide, capellas:
Sed vigila, atque hostem latratu prode sonoro, [p. 203]
Dum succedo antro, gremioque infundor amato.
L. Quamvis admota gravis urat lampade terras
15 Cynthius, & teneris incumbat Sirius herbis;
Areat omnis ager, sitiant pecudesque, lacusque;
Multo major in his spirat mihi flamma medullis.
Ae. Quale per aestivas ignis bacchatur aristas,
Cum pennis venit ad partes stridentibus Auster;
20 Quale rigent raptis incensa novalia culmis;
Tanta meum, Lycida, pascunt incendia pectus.
L. Me petat ex alto Juno, me Cypris, Olympo:
Non Juno Lycidam, non aurea Cypris, habebit.
Vel si cornicis vetulae producar in annos;
25 Aegle primus amor Lycidae, amor ultimus Aegle.
Ae. Me si forte suo Phoebus dignetur amore,
Insignisque lyra Deus, insignisque capillis:
Postponam, Lycida, (si quid bene credis amanti)
Phoebeamque lyram tibi Phoebeosque capillos.
L. 30 Cor mihi molle tuis, Aegle, liquescit in ulnis;
Cor mihi formosis, mea lux, praedaris ocellis.
Flecte alio vultus, & quae me lumina perdunt
Flecte alio: radios non est tolerare potentes.
Ae. Te prope nutantes platanos in vitibus ipsis
35 Candida deposuit mater, laetissima partu,
Egregium forma, egregium spe divite: qualis [p. 204]
Inter virgineas ridet rosa verna papillas.
L. Quod spirant violae, quod spirant Cinnama longe,
Quod malum tenera redolet mordente puella,
40 Indica Nisaeis fragrant quod balsama in hortis;
Spirat odorato cervix tibi sparsa capillo.
Ae. Fias germanus utinam, mecumque feraris
Ubera dilectae pariter siccasse parentis!
Fias o utinam frater! securior essem,
45 Nec medio tibi defugerem dare basia campo.
L. Aegles frater ego, soror est mihi scilicet Aegle:
Una parens, torus unus, & est domus una duobus.
Ipsa Venus, Paphiaque bonus cum matre Cupido
Securos medio jubet oscula jungere campo.
Ae. (50}} Desinite, aequales, vestigia ferre jocosas
Ad choreas mecum, & nostros celebrare penates.
Praeda ego sum Veneris, Veneris sum praeda, puellae.
Me sibi, me Lycidas totam sibi vindicat uni.
L. His ego te vinctam teneo, mea vita, lacertis.
55 His ego purpureis recubem, mea vita, papillis,
Inque sinu niveo niveoque in pectore somnos
Exhalem dulces, & mecum amor ipse quiescat.
Ae. Non ego te teneris infusum molliter ulnis,
Non ego te patiar roseis recubare papillis,
60 Inque sinu longos niveo producere somnos? [p. 205]
Pectore non foveam, toto quem corde recepi?
L. Qualis myrtus in Eurotae pulcerrima ripis,
Aut Nardi pretiosus onyx, aut roscida mala;
Quales Methymnae progignit vinea botros;
65 Tales marmoreo fulgent tibi pectore mammae.
Ae. Aura susurrantis Zephyri per mollia prata,
Aura, meus dum dormit amor, depelle calorem.
Et vos, humida mobilibus viridaria rivis,
Invitate levem jucundo murmure somnum.
L. 70 Sic super Idalium Venus, aut super alta Cythera,
Languidulum dulci natum gremio sustentat;
Quem circum Nymphae tunicis lusere recinctis;
Ast illum blanda demulcet imagine Morpheus.
Ae. Qualis purpurei formosus flos Hyacinthi,
75 Purpureaeve rosae subrident vere rubente;
Punicave ut tenui pellucent cortice grana;
Talis conspicuas tingit tibi purpura malas.
L. Qualis quae Tyrio medicatur lana veneno,
Quales aestivis fotae modo solibus uvae,
80 Et cerasi dulces, & nondum dulcia mora:
Tale coloratis decus est tibi, Vita, labellis.
Ae. Quam folia arboribus, quam picto gramina campo,
Graminibus flores decori sunt, pluma volucri,
Armento taurus, lascivi matribus haedi; [p. 206]
85 Tam tibi caesaries, pulcerque sine arte capillus.
L. Hic ego te calathis portantem lilia plenis
[[Poemata (Broukhusius)#Parvus eram, studioque legebam lilia eodem)
Et vidi primum, & visam sine fine probavi.
Jam tunc aspirabat amor felicibus ausis.
Ae. (90|Parvus eram, studioque legebam lilia eodem)
Et vidi primum, & visam sine fine probavi.
Jam tunc aspirabat amor felicibus ausis.
Ae. (90]] Vallibus his primum (memini) convenimus ambo,
Egimus & pastas ad flumina nota capellas.
Tunc ego me sensi totis flagrare medullis,
Cum mediis audax misceres oscula verbis.
L. O mihi maturis, Aegle, o mihi dulcior uvis:
95 Lucidior rivo, tenera fragrantior herba;
Candidior lana; recta conspectior orno;
Floridior campo; melior Libanotide cedro.
Ae. Hortus ego, circumductus ego sepibus hortus;
Me rosa, me dulci commendat amaracus aura.
100 Sed nisi tu spires Zephyrus meus: areat hortus:
Nec rosa, nec dulces exhalet amaracus auras.
L. Hac ego conceptum suspendam ex arbore carmen,
Conceptum tibi carmen, amantum vota, Cupido:
Dum Lycidas Aeglen, Lycidam dum diliget Aegle,
105 Nulla tuum nobis tollent oblivia nomen.
Ae. Hanc ego florentem sacro tibi, Cypria, Myrtum,
Litoream Myrtum: quae (si non vana vovemus)
Ut foeta est baccis, ut fronde superbit odora; [p. 207]
Exemplo sic crescat amor, sic floreat, isto.
110 Talia dum inter se laeti modulantur amantes;
Hesperus Oetaea statione exire parabat,
Noctis & auratum ducebat praevius agmen.
Mutua sic dulci solantes vulnera lusu
Condebant spatiosum alterno carmine solem.
Ecloga VI. Hyella. Ad Jacobum Servatium.
[recensere]N YMPHAE, quae liquidum parvi prope Sabidis amnem
Halantes legitis per prata virentia flores,
Sabiades Nymphae, mecum infelicis amorem,
Mecum ignes Dorylae tenui lugete cicuta,
5 Dum pecudes umbras, dum captat frigora pastor.
Non ingrata cano. docto Servatius ore
Haec legat, & valles, & respondentia saxa,
Et jubeat patrias ediscere carmina quercus.
Pergite nunc calami. Vix decedentibus umbris
10 Extulerat caelo roseos Aurora jugales, [p. 208]
Cum veterem incumbens Dorylas sic coepit in ulmum,
Parcarum memor, atque amissa conjuge moerens.
Incipe supremum mecum, mea fistuia, carmen:
Fistula laurigeri donum Acidis, hac ego dulces,
15 Ah memini, dulci modulabar carmine flammas:
Hac ego funereos gemitus, acceptaque caris
Manibus heu lamenta, & dignas vulnere acerbo
Effundam lacrimas. lacrimis dignissima Hyella est.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
20 Tune meos sic, tune meos, dulcissima Hyella,
Deseris amplexus? multaque in nocte relinquis
Infelicem animam Dorilae infelicis, & aegro
Nequicquam gemitu vultus quaerentis amatos?
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
25 Heu dulces vultus! & te tumulavimus ista,
Lusisti qua nuper, humo? Cur non ego tecum
Aut obii, aut tristem descendi vivus ad orcum?
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
Tecum Deliciae, tecum periere Lepores;
30 Tecum ruris honos. laniat Venus ipsa capillos;
Et Charites moesto tundunt rosea ubera planctu.
Flent Risusque Jocique: abjecit tela Cupido,
Egelidas sine luce faces, sine cote sagittas.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen. [p. 209]
35 Arent & violae, arent & lilia luctu:
Cumque suis teneri moriuntur matribus haedi.
Lugent & Dryades, lugent & Oreades altis
Mecum in montibus, ac caram lacrimantur Hyellam.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
40 Ipsa Pales agros, silvas Pan ipse reliquit,
Et celeres Fauni, & capripedes Silvani.
Ipse suas lacrimas jam non capit amnis, & udo
Margine ludentes ad fletum invitat olores.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
45 Heu heu dulcis Hyella, heu heu mea dulcis Hyella,
Amisi te meque simul. tantum umbra, superstes
Nominis umbra mei, vagor, & sine corpore corpus;
Cumque sua infelix Dorylas extinctus Hyella est.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
50 Tu nunc Elysiis in vallibus, inque beatis
Sedibus antiquas circumspicis Heroinas:
Me procul atra palus coenoso lurida tabo
Arcet, & heu manes inhumatos nauta recusat.
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
55 Jam pecori lupus insidias meditetur inultus;
Arida depositum fallat seges: urat aristas
Et mordax lolium, & spinis paliurus acutis.
Vivite pastores, dilectae vivite silvae. [p. 210]
Incipe supremum mecum, mea fistula, carmen.
60 Pastores, tumulum misero facite, & precor isto,
Quo jacet illa, loco; & tumulo hos inscribite versus:
Foedere quos fausto conjunxerat alma Dione,
Hic praematuro junxit mors funere amantes.
Desine supremum, mea, desine, fistula, carmen.
65 Haec Dorylas. vos haec, si quid meruisse videmur,
Sabiades quondam facietis maxima Nymphae.
Tuque adeo decus o patriae magnique senatus,
Servati, seu cana Themis putealque forumque
Deposcunt vigiles ad publica commoda curas;
70 Sive operum vacuo nemora in genialia Cyrrhae
Ire libet; Pindique sacros lustrare recessus:
Accipe quae nullo portant munuscula cultu
Silvestres Musae; nostras simul accipe Musas.
Quae ni displiceant, te mobilis aura Favonii,
75 Te canet omne nemus; te concava saxa loquentur,
Et tumidi montes, & depressae convalles:
Vechtaque flumineum mitratus arundine crinem
Servatii vitrea caelabit nomen in urna. [p. 211]
Ecloga VII. Doris. Ad Davidem Bergium.
[recensere]B LANDA iterum me rura vocant, saltusque sonantes,
Quique strepunt gelidi foecundo murmure rivi.
Rura vocant iterum. spumoso Cypria ponto,
Ruri natus amor: ruris dicamus amores.
5 Tu vero pars o animae dulcissima nostrae,
Bergi, noster amor, tenues en accipe lusus:
Accipe, & umbroso mecum recubare sub antro
Ne pigeat, muscoque caput fulcire virenti.
Hic tibi, quae nuper puero sublecta notabam
10 Alconi, Latia modulabor carmina canna.
Tantum (si quis honos calamis) ne despice amantum
Delicias, rigui laetus sub fornice saxi
Me pariter pariterque Alconem audire canentem,
Dum parat e viridi fiscellam texere junco.
15 Quid, Panope, quid me vultu, Galatea, protervo
Adspicis, & rides, malo si forte per umbram [p. 212]
Incautum tetigisti, & te male prodis in umbra?
Dorida amo ante omnes. resonant & Dorida silvae.
Doris amor meus est. resonant & Dorida montes.
20 Montibus in nostris, in nostris Dorida silvis
Omnis fagus habet, omnes servant cyparissi.
Nec Veneri Dominae, nec Nymphis gratior ulla est,
Quam sibi quae tenero praescripsit Dorida trunco.
Illic injusso jam vernant flore genistae,
25 Puniceaeque rosae rident, gravidumque papaver.
Illic & dulces nidum posuere columbae;
Mollibus & Soli in soliis blanditur acanthis.
Me quoque Doris amat. Ni me mea Doris amaret;
Nec pecus hoc, pecoris nec viveret ipse magister.
30 Arboribus frondes decori sunt; frondibus umbrae;
Pastores umbris; nitidi pastoribus agni;
Agnis bella puella; puellis gloria Doris.
Lucida ad Eridanum sudant electra sorores
Phaebigenae; Assyriae stillant opobalsama silvae;
35 Myrrha pluit lacrimas, fragrantia basia Doris.
Basia dum Doris cupido concedat amori;
Myrrha pluat lacrimas, Syriae sua balsama silvae,
Lucida Phoebigenae stillent electra sorores.
Huc ades, o Cytherea: tibi tua cura palumbes
40 Oscula composito libant mordentia rostro: [p. 213]
Te musco vocat e molli mitissimus amnis,
Te virides ripae, gelidi te, Cypria, fontes,
Fontibus & ripis numen venerabile, & amni.
Hoc antrum, & dulci quae populus imminet antro,
45 Vota tibi fuerint. gaudebis tu quoque votis.
Hic posuit teneri Doris nova miles amoris
Prima rudimenta; hic primos mihi miscuit ignes.
Hic ego litorea tibi lucum, Amathusia, myrto
Constituam, & laetas inducam fontibus umbras.
50 Addam solemnesque choros atque annua sacra
Mense tuo, cum ver aperit pulcerrimus annus.
Denique (sic grati sint, quos meditamur, honores)
Hic zonam tibi Doris, & Alcon ponet avenam.
Haec sat erit, Bergi, molli cecinisse sub umbra,
55 Dum levis argutis assibilat aura cicadis,
Dum calet, & medio Titan altissimus orbe est.
Surgamus: vocat ipsa cavis e vallibus Echo,
Atque alias alio solemur pectine curas. [p. 214]
Ecloga VIII. Lycidas.
[recensere]I NTER odoratum Bredae nemus, inter opacas
Naïadum latebras, sacrique silentia luci,
Fallere quaerebat saevi monumenta doloris
Infelix Lycidas, Lycidas non ultima Musis
5 Gloria, Castalio Lycidas nutritus in antro.
Illum etiam montes, illum flevere gementem
Muscosaeque domus Nympharum, umbrosaque Tempe.
Illum etiam pater ipse sacra Thymbraeus ab umbra
Vidit, & indoluit, durumque misertus amorem est.
10 Ipse autem tristi volvens sub pectore curas
Ibat, & hirsutis narrabat vulnera dumis.
Phyllida moerebat: desertam Phyllida longo
Implorans singultu, animumque aegerrimus omnem,
Luctificos imo promebat pectore cantus.
15 Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Phyllidis abruptos moesti modulemur amores,
Speratosque toros frustra, dulcemque Hymenaeum.
Quae vos secretae tenuerunt avia silvae,
Pierides? quae vos, Clariae, laureta, puellae,
20 Cum pater e sacro sustollens gurgite glaucum [p. 215]
Mosa caput Lycidae discessum flevit, &, Ibis,
Ibis, ait, puer, o numquam rediture secundis
Alitibus: miserae properabis fata puellae.
Quae vos Idaliis umbrae occuluere sub antris,
25 O Charites; cum tot lugens suspiria Phyllis,
Tot lacrimas, tot singultus, tot moesta querelas
Ore daret, Divosque omnes in vota vocaret?
Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Phyllida Bredanos non conspiciemus ad amnes
30 Servantemve pecus; floresve in serta legentem,
Aut longos fluvio fingentem judice crines.
Illam inter scopulos, exesi in fornice montis,
Flebiliter suspirantem, gemitusque cientem
Mosa videt lacrimans, & dum videt, adgemit ipse.
35 Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Ergo ego te numquam, numquam te, Phylli, videndam
Deserui, & miseram crudeli in tabe reliqui?
Quae mihi duritia est animi, quod pectoris hujus
Robur, & immotum circa praecordia marmor?
40 Ferre tuas potui lacrimas, dulcissima Phylli?
Ferre tuas lacrimas? nec sum liquefactus in illis?
Heu miserande puer! jam te nec sancta Dione,
Jam nec pronuba luminibus Juno adspicit aequis.
Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae. [p. 216]
45 Phyllis ubi est? periere joci, periere lepores,
Osculaque, & blando repetiti murmure questus:
At dolor, & luctus, & turbida mortis imago
Excubat ante oculos, curasque venenat amaras.
Phyllis ubi est? dulces mihi Phyllida reddite silvae,
50 Reddite Phyllida mî dulces, ah, reddite silvae.
Talis amor Lycidam, qualis cum matris abactae
Continuis desiderium balatibus agni
Exercent, qualis rapto cum vacca juvenco
Errat, & insano incendit nemora omnia luctu;
55 Talis amor torquet, nec spes super ulla medendi est.
Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Purpureos Ver ecce novum de semine flores
Elicit, & tepidi nova sibilat aura Favonii;
Vitis agit gemmas, pomis sese induit arbos;
60 Exultant passim pecudes, pictaeque volucres.
Sed neque me flores, nec mobilis aura Favonii
Delectant, neque nascentes in vite racemi,
Nec quae se foliis aut pomis induit arbos;
Nec pecudum lusus varii, pictaeve volucres.
65 Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Sola meas secum flammas miseratur aëdon.
Sola canit nemore in vacuo, longaque querela,
Atque meum atque suum pariter deplorat amorem. [p. 217]
Perge queri, Philomela: querar, querar ipse vicissim,
70 Cumque tuo nostros confundam carmine questus,
Donec ab Eoïs Titan caput exerit undis.
Perge queri, Philomela: meos mea fistula luctus
Flebilibus numeris iterabit, & ordine longo
Flebit inexhaustos misero sub corde dolores,
75 Donec in Hesperiis Titan caput occulit undis.
Phyllida, Bredanae, mecum lugete, cicutae.
Quid mihi vobiscum, quondam mea cura, capellae?
Quid mihi vobiscum, quondam mea fama, Camoenae?
Ite, Deae. primos vobis sacravimus annos:
80 Hos sibi poscit amor, Fideique injuria laesae:
Hos Nemesis sibi poscit: Amor, Nemesisque, Fidesque
Ah infelicem simul ulciscuntur amorem.
Sed jam labentes frigus subrepit in artus:
Caligant oculorum orbes: tremebundaque membra
85 Horrescunt subiti vicino in limine leti.
Fata vocant, video. Fatis parere necesse est.
Tu vero, si forte meo de funere quisquam
Narrabit tibi, Phylli, supremorumque dolorum
Testis erit Lycidae; veteris reminiscere flammae.
90 Obstitit innocuis (nosti) Sors impia votis:
Obstitit impia Sors, mihi te quae invidit habendam,
Meque tibi, mea Phylli, tibi me invidit habendum. [p. 218]
Phylli vale, mea Phylli; vale dulcissima Phylli.
Dixerat: atque illum media jam in morte natantem,
95 Et lapsos tollentem oculos, frustraque moventem,
Alma Venus vidit, funesto percita casu.
Nec tulit hanc speciem mitis Dea: sed simul alto
Corde dedit gemitum, simul ora, genasque, comamque
Ambrosio sparsit succo & felicibus herbis.
100 Nota tua est pietas, inquit, mihi: semper amasti,
Semper amaturus, sineret si longior aetas.
Nec tibi laesa sides, cum non peccaveris ultro.
Non aget hunc de te mors importuna triumphum.
Myrtus eris: Paphio myrtus fragrabis in horto,
105 Unde nec ipsa meum nitidis intexere sertis
Dedigner crinem, & dulci requiescere in umbra.
Creverat in truncum Lycidas, & brachia late
Pandebat formosa, comis insignis odoris.
Mansit honos formae, mansere in stipite amores:
110 At vitae series crimenque inamabile fati
Quae fuerint, gustu baccae testantur amaro. [p. 219]
Jani Broukhusii epigrammatum libri quatuor.
[recensere][p. 220: blanco] [p. 221]
Jani Broukhusii epigrammatum liber primus.
[recensere]I. Ad Petrum Francium.
[recensere]F LOSCULE amicorum, prisci candoris alumne,
Franci care, tui gloria Broukhusii;
Ergo ades? ergo redux reducem te amplector, & una
Osculor hoc pectus, osculor hos oculos?
5 Vix (ita sim felix!) nexu divellor amico,
Atque aegre hoc pectus desero & hos oculos.
Quos utinam mecum lusu lassaret eodem
Laeta Philetaeos ducere Musa choros!
Fata (vides) obstant, & honestis invida votis
10 Sidera conatus destituere meos.
Non tamen obstabunt, obstent licet omnia fata,
Quin hoc te gestem pectore & his oculis. [p. 222]
II. In columbas ejusdem a fele devoratas.
[recensere]H ARLEMII nemoris dulcissima fama, columbae,
Quae nunc Elysio luditis in nemore;
Has violas vobis dat Acon; hoc cespite, si quid
Raptoris saevo restat ab ungue, tegit.
5 Tum superinducta laurus quae germinat umbra
Manibus & tumulum sufficit & titulum.
At vos securo terram nunc radite passu:
Felibus innocuum non vacat Elysium.
III. Ad corollam.
[recensere]A LBA ligustra, meae munus properate puellae,
Addita puniceis alba ligustra rosis:
Et verno calicem dum panditis ebria rore,
Haec tempestivo fingite verba sono:
5 Quae nos blanda hodie commendat forma, Neaera,
Cras Zephyro frondes concutiente cadet.
Et tibi, nympharum pulcerrime floscule, carpit
Hunc formae florem proxima quaeque dies.
Quem nisi carpendum praebes, dum ver breve suadet,
10 Moerebit lapsas spina relicta rosas.
<a name = "AdAnimumSuum">[p. 223]
IV. Ad animum suum.
[recensere]A RSISTI, quantum nutritae sulphure taedae,
Quas celer immisso flamine Corus agit.
Flevisti, aërio qualis de monte volutus
Per nova designat gramina rivus iter.
5 Cur non in tenues poteras migrare favillas,
O anime, & flammis mollior esse tuis?
Cur non in tepidas sensim liquescere lymphas,
Et fontem aeternis promere de lacrimis?
Nimirum requiem misero dum quaeris amori,
10 Bis gemini causam funeris intus habes.
Aut igitur flammis lacrimas compesce nocentes;
Aut lacrimis flammas vincere disce tuas.
Crudelis fati clementia! fata negantur,
Saepius ut possis & sine fine mori.
[Vertaald door Dirk Smits (1740}}]
V. Ad Deliam.
[recensere]D ELIA, Phoebeo deductum a nomine nomen,
Delia, Phoebea condecoranda lyra;
Delia, formosis formosior omnibus una,
Accipe duritiae justa tropaea meae. [p. 224]
5 Ante tuos, mea vita, pedes cor ecce repono,
Et cum corde mei jus simul omne animi.
Libertas dilecta, vale: vale, optima Divûm.
Vincimur; exuviis gaudet acerbus Amor.
Nec tamen indignor. a te, mea Delia, vinci
Virtutis fuerit laurea prima meae.
VI. Ad eandem.
[recensere]N ECTAR & ambrosiam spirant tua, Vita, labella,
Os quoties molli comprimis ore meum.
Tum neque mî Syrio crinem perfundere olivo,
Nec veniat fusis, Myrrha, tibi lacrimis.
5 At simul os avido tenerum divellis ab ore,
Helleboro mutas nectar & ambrosiam.
Me miserum! quare nec longior ista voluptas,
Nec brevior lusu poena luenda meo?
Cur non in dominae complexibus elanguentem
10 Aureus aeterna compede stringit Amor?
Dum breve ver, dum fata sinunt, laetemur amantes,
Saepius & tritum saepe teramus iter.
Mille mihi roseis da basia mille labellis;
Mille tibi reddam, lux mea, mille tibi. [p. 225]
15 Quae si de supera spectarit Jupiter arce,
Basiolis mutet nectar & ambrosiam.
VII. Ad oculos Deliae.
[recensere]F ALLACES oculi, jucundi semina morbi;
Jam didici vestrae crimina perfidiae.
Sed bene cum didici, bene quid didicisse juvabit?
Irasci vobis me vetat acer Amor.
VIII. Ad eandem.
[recensere]C ANDIDIOR cum sis nivibus, mea Delia, primis,
Unde tibi niveo flagrat in ore rosa?
Lucida cum Tyrium simulent tibi labra venenum,
Unde coloratis nix variata rosis?
5 Anne arsit Natura in te reserare, quid esset
Forma sine exemplo, quid sine labe decor?
Tale sub impositis radiant electra pyropis,
Perque suos flores aurea mala rubent.
Quam bene, foecundo ne totus in igne liquescam,
10 Has nivibus flammas temperat almus Amor! [p. 226]
IX. In Corinnam puellam formosissimam.
[recensere]B ELLA Corinna, Corinna meis dicenda Camoenis,
Digna vel Aonia, bella Corinna, lyra;
Hos oculos, haec ora tibi Venus aurea cessit,
Esset ut exemplar numinis ipsa tui.
5 Sic formosa fuit: tali Cythereïa cultu
Cepit amatoris lumina torva sui.
Hei mihi! cum Paphiis exures omnia flammis,
Non habet in pectus jus mea flamma tuum.
Jure caret: fateor: sed (plus ita juris habebit)
10 Utere luminibus, bella Corinna, meis.
X. Amantis suspiria.
[recensere]O nemus, o verni facies laetissima campi,
O umbrae, & multa Naïde dives humus;
Quaeque sub his tiliis sacri citharistria luci
Flexanimo blandum dividis ore melos: [p. 227]
5 Fas mihi sit, tacitas vobis committere flammas,
In vestro curas & sepelire sinu.
Fas mihi sit dulcem leviter captare soporem
Cespite suffulto versicolore caput.
Atque utinam sic deposito cum lumine amore
10 Inter oberrantes condar Hamadryadas!
Tum lacrimis si me Phyllis decoraret ademtum,
Prodirem molli flos novus e tumulo.
Germina cur iterent: Utinam, Phylli, hunc mihi rorem
Lucidulum argutis deplueres oculis? [p. 228]
Jani Broukhusii epigrammatum liber secundus.
[recensere]I. Ad celsissimum principem Lignaeum, regis Portugalliae legatum.
[recensere]Q UAM bene patricio cum Phocide convenit ostro,
Lignaee, antiqui sanguinis altus honos!
Montis honos immortalis, Lignaee, canori;
Nil nisi cui Clarium nobile tinnit ebur.
5 Hoc erat, Augustas aeterno carmine taedas,
Hoc erat aurifluo digna sonare Deo.
Per te Castaliae gaudent revirescere lauri:
Umbraque quod paucis, hoc dedit Aula tibi.
Felix, Pierias Reges qui ducis ad undas,
10 Qui Musas Regum cogis amare domos. [p. 229]
Duxerit & rupes & flumina Thracius Orpheus,
Cumque suis silvas duxerit ille feris:
Plus fuit, Ausonias Tiberino a litore Musas
Ad fortunati sistere regna Tagi.
II. Ad Joannem Georgium Graevium, una cum ecloga vernacula.
[recensere]G RAEVI, Musarum dulce os, cultissime Graevi,
Lucida Palladii gemma decusque chori;
Accipe quae sola ludebam nuper in acta,
Inque meos saltus & mea rura veni.
5 Non hic Simichiden, non blandi labra Bionis,
Non Moschum Siculas conspicis inter oves:
Sed patrium suspirantem prope flumen Amorem
Nescio quid densis flere sub ilicibus,
Et rudibus cannis & agresti carminis arte
10 Orgia in Amstelium Dorica ferre nemus.
Tu lauro Musam, Graevi, tu baccare lustra:
Fortior illa tuis surget ab auspiciis. [p. 230]
III. In Samuelis Pufendorfii historiam Suecicam.
[recensere]A RMA virumque legis, quo Gothica Principe signa
Extimuit dubiis debilis Ister aquis.
Quo ducente, caput Germania sustulit altum;
Sospite quo faciles sensit habere Deos.
5 CHRISTINAE pia gesta legis, gelidosque Triones
Inter Hyperboreas incaluisse nives:
Et Clarias, Phoebo non indignante, sorores
Templa sub Arctois constituisse jugis.
Quae tibi non rerum pandet miracla suarum
10 CAROLUS, Odrysii fulmen amorque Dei?
Quae non in teneris Princeps modo Regius annis,
Inclita belligeris fama futurus avis?
Magnae molis erat, bellacem scribere Suecum:
Majus erat, docta gesta referre fide.
15 Quamlibet invicto jactet se Suecia Marte,
Haud alia condi debuit ille manu. [p. 231]
IV. Ad Apollinem pro Theodoro Janssonio ab Almeloveen, cum inventa nov-antiqua ederet.
[recensere]H AEC tibi, quae veterum studio detecta sagace
Traxerat ad partes postera turba suas,
Haec tibi, Phoebe pater, veterum studiose medentum,
Jansonius grata dedicat ecce manu.
5 Tu face, ne parili doctus labor irritus ausu
In non ingenuas incidat ipse manus.
Vivat, & antiquis meritos qui reddit honores
Gratetur merito laetus honore sibi.
V. De Petro Francio victorias Caesaris celebrante.
[recensere]A EMULA Dircaeo sublimia carmina plectro
Pindarus Elysiis vidit ab usque choris.
Vidit, & Ausoniae miratus fulmina Suadae
Sic ait, Heroa promtus ad arma lyra: [p. 232]
5 Francius haud alio me reddere debuit ore;
Haud alio Caesar debuit ore cani.
VI. In ejusdem victorias Venetas.
[recensere]A UDIIT attonitus strato pater Hadria ponto
Quae canis, Orpheo pectine digna cani.
Audierunt vitreis Venetae Nereïdes antris;
Atque avida grandes aure bibere modos.
5 Jamque tuos cantus toto sonat aequore Triton,
Et Morosina fixa tropaea manu.
Palluit Odrysiae Phoebe tutela Tiarae,
Obducta lacerum nube adoperta caput.
Thessaliae illa malum domitae plus horruit omen,
Quam si Thessalico carmine tacta foret.
VII. In ejusdem orationes.
[recensere]N AM quis te Arpini cultos deduxit in hortos,
Reclusit varias & Ciceronis opes?
Quis Deus Ausoniae tibi tradidit orgia Suadae,
Flexanimoque dedit fortiter ore loqui? [p. 233]
5 Quidquid id est, certe Deus est. Dare fulmina linguae
Auxiliatricis non fuit artis opus.
Num tibi nascenti Clariae risere sorores?
Excepit dulci num Charis ipsa sinu?
Num te Corycio Paean speculatus ab antro
10 Aonio tenerum tinxit in amne caput?
Anne redux a Taenariis te Roscius umbris
Multiplici docuit vocem animare modo?
Salve, viva tui, Franci, Ciceronis imago,
Salve o Romano plus semel ore potens.
15 Et jam nunc, gemina redimitus tempora lauro,
Incipe pro meritis nomen habere tuis.
VIII. Ad eundem cum Mariae Britanniarum reginae oratione publica parentasset.
[recensere]T RISTIA dum raptae deploras fata MARIAE,
Nec tempestiva fila relecta colo;
Me quoque par pietas in eosdem compulit ausus,
Et volui magnis Manibus ire comes.
5 Sed, quae juncta gerit nostri monumenta doloris,
Velle meum dicet pagina, posse tuum. [p. 234]
IX. Ad Didericum Sixium, cum supremos in utroque Jure honores consecutus esset.
[recensere]Q UALIS Olympiaci laetus certamine campi
Stat pugil, & doctis viribus arma movet;
Nobilis Eleo quem pulvere palma decorum
Ostendet Superis cum Superisque sibi:
5 Talem te Claria Themis emirata palaestra
Hortata est plausu, proque secuta suo.
Talem te patrii reducem videre penates,
Sanguinis o prisci, laus, Diderice, recens.
Juris iter dubii, scopulis freta perfida caecis
10 Emensus, doctae praemia frontis habes.
Nunc sibi te totum poscit res publica: nunc te
Invitant fasces, & trabeatus Honos.
Excitat ingenium virtutis imago paternae,
Atque a non uno Consule clara domus.
15 Excitat & pretium capiendi grande laboris
Gloria, & aeterni nominis acer amor.
Auguror: in laudes feliciter ibis avitas,
Et plaudet votis mox pater ipse suis. [p. 235]
X. In Lamberti Bidloi Amstelam dulcem.
[recensere]Q UAE tibi mutatos dictavit vena liquores,
Unde Pater dulces Amstela volvit aquas,
Illam credibile est Permessi e fontibus ipsis
Per laetum lauri desiluisse nemus.
5 Aut certe sensit Thebanae numina Dirces,
Aut Hebes sacris fluxit ab uberibus.
Adspice, formosi laudato flumine olores
Nescio quid lento murmure dulce canunt.
Non quales flexis audit Maeandrus in undis,
10 Cum mors terribiles injicit atra manus.
At vero insolita patriae dulcedine ripae
Illecti, assiduis cantibus invigilant.
Et Patrum modo felices extollere curas
Est amor, ac fraenos amnibus impositos;
15 Et modo gratantur glaucis sub flumine Nymphis,
Et modo se totis proluit agmen aquis.
Felix materia vates! felicior amnis!
Alter ab alterius nomine nomen habes. [p. 236]
XI. In poetae anonymi carmina sacra.
[recensere]Q UAM bene salvifici reseras mysteria verbi,
O magno vates pectora plene Deo!
Quam bene crudeles damnas in sontibus iras,
Et duro armatas ense vel igne manus!
5 Ite animae steriles, stolidi pia fabula vulgi,
Ite: decent nostras symbola sacra dapes.
Supremi latices, frangendi corporis arrha
Fracta Ceres, Domini tot monumenta mei;
Vosne quis indigno fumat, vos perfidus ore,
10 Nec redeat fusi sanguinis inde memor?
Ille ego sim, cujus pungant suspiria pectus;
Ille ego, qui numquam dedoluisse velim.
Ille ego sim, tristi quem Jesus morte redemit,
Quem juvet ad saevam pervigilare crucem.
15 At tu, quisquis eras, praeclari carminis auctor,
Accipe non vana quae tibi mente damus.
Sic tua me pietas, sic nobilis erigit ardor,
Prosilit ut primo carcere fortis equus. [p. 237]
XII. In Joannis Vollenhovii homilias sacras.
[recensere]D ULCES eloquii flores, melle inlita sacro
Pagina, divini conscia judicii;
Justitiae tuba clara, interpres dia supremi
Vindicis, aetheriae pars bona militiae;
Salvete o sancti senis otia, digna papyre
Quam velit a sero Fama nepote legi.
5 Quam probet, ac longis meliorem semper ab annis
In cupido gestet plurimus ordo sinu.
Est Deus, est sacri lex foederis. Ite tyranni,
Caedibus horribiles conscelerate manus.
10 Inveniet vindicta viam, qua sanguine pastos
Devoret aeterni vis metuenda Dei.
At manet innocuos felicis gloria vitae,
Et pretium injustae mortis amica quies.
Qualis, ubi totum sol explicat aureus orbem,
15 Irrita formosa nubila luce premit.
Gaudia stant sine fine piis. Considite justi:
Vos pater e summa maximus arce tegit. [p. 238]
XIII. In poëmata sacra Francisci Halmae.
[recensere]C LARA salutiferi celebrans miracula Christi
Pagina, Idumaeo mellea melle magis,
Non te Cyrrha loquax genuit, non Phocidos udae
Mobilis arguta nutriit humor aqua:
5 Sed castus, totusque Dei, te spiritus inplet,
Divinoque sonat tacta canore chelys.
Felix Halma animi, quem vatum exempla piorum
Perpellunt sacris invigilare choris.
Felix ingenii, Christo quem juvit Iesu
10 Otia & afflatae credere mentis opus.
Vive liber, summi praeco facunde Tonantis,
Et tu cum libro vive, poëta, tuo.
XIV. De psalmis Petri Datheni.
[recensere]T U qui Davidicos, divina poëmata, Psalmos
Volvis, & attenta combibis aure memor,
Ecquid ridiculos casci miserare Datheni
Cum tanta effusos futilitate modos? [p. 239]
5 Et tamen ista canit sacris pia concio templis,
Et legit, & prolem cogit amare domi.
At quanto melius magnorum cura virorum
Verterat afflati nobile regis opus?
Obstitit ignavi stolida ignorantia vulgi,
10 Ne potiore sacrum voce sonaret ebur.
Obstitit & pulcris livor comes aemulus ausis,
Ne posset quemquam condecorare labor.
Vescere glande tua, plebs inscitissima; gaude
Sordibus, & pingui prolue labra luto.
15 Nos citharae melioris amor, te flente, docebit
Jessaeum laeta reddere voce melos.
XV. In epistolas primorum martyrum.
[recensere]C AELESTES epulae, Musaeo tincta lepore
Pagina, & aeterno nectare foete liber;
Vosne sacri de culminibus laetissima Pindi
Detulit, & Clario lavit in amne, Charis?
5 Vobis Aonio rorantes fonte corollas
Texuit ipsa suis Uranie manibus? [p. 240]
An potius magna flammatum mente poëtam
Aurea divinus duxit ad astra furor?
Aeternique patris non enarrabile lumen
10 Contigit afflatu pectora mota suo?
Non haec Pimplaei latices, non dictat Apollo
Carmina: de caelo spiritus ille fuit.
Hic fortunatos proceres coetusque piorum
Lustrat in aetheriis mens pia vecta rotis:
15 Quorum Religio sacro respersa cruore
Crevit in immensum, cladibus aucta suis.
Vive, pii vates operis, cui Fama perennis
Ardet honoratum cingere fronde caput.
Sic Christo Musas, sic Musis jungere Christum
20 Discat ab exemplo postera turba tuo.
XVI. In Joachimi Targerii medicinam compendiariam.
[recensere]V ULNERA Paeoniae retegens Targerius artis
Vulneribus medicas applicat ipse manus.
Morborumque vias, caecosque in orgine?? fontes
Rimatus, validam monstrat apertus opem. [p. 241]
5 Illum non veteres recta ratione magistri,
Non modo nascentes abripuere scholae.
Certus in abstruso vitiorum fomite Chiron
Daedaleae longas explicat artis opes.
Talis in angusto Symplegadas aequore Tiphys
10 Transiit, & geminae mortis inultus iter.
Sic Ariadneo cautus moderamine Theseus
Rettulit illaesum victor ab hoste pedem.
Et dubitamus adhuc merita redimire corona,
Cui dant calcandum tot mala monstra caput?
XVII. Ad Nicolaum Bidloum, cum summos in medicina honores adipisceretur.
[recensere]V IVIDA Paeonii soboles Bidloë parentis,
Paeoniisque recens artibus ipse decus;
Accipe promeritam virtutibus, accipe laurum,
Digna Machaoniis praemia temporibus.
5 Haec est illa tuis promissa laboribus olim,
Illa Dei primus virgo medentis amor.
Quae mutata semel, rursum mutetur oportet,
Inque tuis fiat querna corona comis. [p. 242]
XVIII. Poematum Davidis Hoogstratani elicium.
[recensere]C UNCTA salebrosis tumeant cum scrinia nugis,
Decoquat & nomen Suada Latina suum:
Cum pro thesauris carbones venditet ater
Lucius, ac fatui gnatus Aristagorae:
5 Quis ferat in tenebris & inerti carceris umbra
Carmina Romano digna sapore premi?
Ite foras agedum genuinae pignora Musae;
Vos favor exspectat publicus; ite foras.
Florida simplicitas, & honestae gratia formae
10 Nos juvat, & casti ros novus eloquii,
Et pudor, & Latiis eductae collibus artes,
Et non mentito verus in ore colos.
Infelix lolium ac steriles mirentur avenas
Quîs sapiunt rubri mactea Lexiphanis. [p. 243]
XIX. In poemata postuma Casparis Brantii.
[recensere]E XCUSSUS vitae spatiis exilibus, orbi
Brantius has propera morte reliquit opes;
Divitis ingenii monumenta perennia, doctus
Quae poliit multa sedulitate labor.
5 Accipe, Posteritas, foecundae nobile Musae
Depositum, ac fido grata reconde sinu.
Et dic, Carminibus hoc unum defuit istis
Supremam domini non habuisse manum.
XX. In Samuelis Pitisci lexicon Latino-Belgicum novum.
[recensere]R OMANI nitor eloquii, selecta supellex
Verborum, dominae fida ministra togae;
Et Batavi oris honos, & amoeni florida cultus
Copia, praesigni conspicienda stola;
5 Salvete o docti labor & pia cura Pitisci,
Nobilis Aoniae sarcina militiae. [p. 244]
Vobis primitias studiorum gnava juventus
Suspendet sacris molliter in tabulis.
Vobis, longarum superato errore viarum,
10 Debebit rectum cura fidelis iter.
Glandem amet, & viles fatuo plebs ore mariscas:
Chia bonis stomachis, coctaque arista facit.
XXI. Memoriae Tobiae Gutberlethi cum ejus libelli postumi de Saliis ederentur.
[recensere]Q UEM vivum nequii, te Gutberlethe sepultum
Alloquor, & cineri dona suprema fero.
Sic tua promeruit virtus, sic nobilis ardor,
Et cultum egregiis artibus ingenium.
5 Atque utinam non tam propere confectus abisses,
Nec tua vere tuo flenda rapina foret!
Nunc utcumque datum est, chartis te semper in istis
Posteritas memori pectore docta colet.
Marsque pater Phoebusque pater de colle Quirini
10 Lustrabunt Salios ad tua sacra suos. [p. 245]
XXII. In libellos Ludolphi Smidii.
[recensere]P ASCE oculos, hospes, & mentem pasce libellis,
Quos tibi dat gnava Smidia cura manu.
Utile inest dulci: certant doctrina leporque:
Nec facile invenies, hic sit, an illa prior.
5 Talis in omnigenis foecundi floribus horti
Errat, & errorem dextra amat ipsa suum.
Talis in exstructis apium molimine ceris
Suavis ab exsucto germine fragrat odor.
XXIII. In Davidis Hoogstratani poemata.
[recensere]I NGENII flores, Hyblae vernantis imago
Nobilis, Ausonio nectare foete liber;
Salvete Aonidum munus praesigne dearum;
Salve Hoogstratani pagina docta mei.
5 Vosne ego cum raucis fatua de plebe cicadis,
Vosne ego cum pingui contulerim populo? [p. 246]
Purior hic dulces animavit spiritus odas,
Purior argutos defluit in numeros:
Et mentem vincire nova mulcedine pellax
Non excussuris haeret in auriculis.
Hic Lepor, hic Veneris species nativa Latinae,
Qualis in Aeneae floruit urbe sui.
Vos quoque cum Latiis longum florete poëtis
Carmina, Romanis proxima carminibus.
XXIV. In Joannis Brantii poemata vernacula.
[recensere]O TIA majores non degenerantia curas
Nobile Musarum Brantius edit opus:
Brantius ingeniis haud impar gloria primis,
Haud rudis argutas increpuisse fides.
5 Hic Lepor, hic Batavi dos illa domestica Phoebi
Spirat, & e nostro gurgite nata Venus.
Miraris, studiis simul invigilare severis,
Ducere culta simul carmina? patris habet. [p. 247]
XXV. In epistolas clarorum virorum ab eodem editas.
[recensere]F RAGMINA doctorum, Branti, pretiosa virorum,
Te sine, pulvereo deperitura situ,
Quam bene, quod famae donas, orbisque theatro,
Nec sinis annosa nocte sepulta premi!
5 Devincis ipsos isto tibi munere Manes:
Jamque aliis narrant de pietate tua.
Grande operae pretium: quîs finibus ista legentur,
Tu quoque cum pulcro munere notus eris.
XXVI. In Lucae Rotgansii Gulielmeida.
[recensere]T EMPORIS ingrati domitrix Rotgansia Clio
Aeternum nitido pectine pangit epos.
Ferte, Deae, violas, & lilia ferte, Sorores:
Accendit Clarium spiritus iste nemus.
5 Qualis in herois exsurgit Musa cothurnis!
Quantus in attonita pectoris arce sonor! [p. 248]
Terra vale. mens alta novo subvecta volatu
Lucida Pegasea tendit ad astra via.
Et major vulgi invidia, saeclique veneno,
10 Purpureum rapido lumine signat iter.
Ringere, Livor iners, linguaeque tonitrua doctae
Despice: gannitus despicit illa tuos.
Fulminibus nimirum opus est ac voce Deorum,
Fortia cui magni Principis arma labor.
XXVII. In Cornelii Brunii Hodoeporica.
[recensere]T RISTES exuviae, calcati Orientis imago
Flebilis, immensi parva favilla rogi,
Artificum stupor, & Pharii miracula luxus,
Custodes cinerum marmora, pacis opes;
5 Atthidos ingenium, Latii decora alta triumphi,
Non nisi cum caelo nata cadente mori:
Quis putet hoc umquam fieri potuisse? fuistis.
Grande tot annorum procubuistis opus.
Diruit egregios veterum Mars Turca labores,
10 Ruderibusque jacent rudera tecta suis. [p. 249]
Nil adeo superest prisci splendoris, & umbra
Nominis in capta vix bene restat humo.
Haec sunt Fortunae ludibria nempe potentis:
Tam levis incerto vertitur orbe dea.
15 Ne tamen ulterius in vos mala saeviat aetas
Providit multis Anna Perenna modis.
Artis opem doctae, longi solamina luctus,
Victuro solers Brunius aere tulit:
Brunius Attalicis nuper bene cognitus oris,
20 Brunius Aegeae non brevis hospes aquae.
Vivite nunc veteris monumenta perennia saecli,
Dum chartis pretium stabit & ingeniis.
XXVIII. Ad Godefridum Bidloo, humani corporis anatomiam edentem.
[recensere]Q UOD tibi debemus solers, Godefride, minerval?
Humani per quem corporis arca patet.
Lassavit multas per tot jam saecula curas,
Illa Epimethei Daedala massa luti.
5 Serior accedis, sed doctior. indice tanto
Ars, Natura, tuas sedula spectat opes. [p. 250]
Externam cuivis pronum est vidisse figuram:
Interiora tuae sunt benefacta manus.
XXIX. In carmina Rulandi Kinschotii.
[recensere]N ON Haga tanti, non mihi tanti nemus,
Quod explicatis frondibus premens diem
Ad delicati litoris colles sedet;
Quanti Latinis invidendus auribus
5 Kinschotiani barbiti blandus canor,
Hagana Siren, dulce silvarum decus;
Quanti, sonantis Tethyos novus stupor,
Kinschotiorum carminum decens Venus.
XXX. Ad Gualtherum Blokkium in numerum jurisconsultorum coöptatum.
[recensere]A ONIA Gualthere caput redimite corona,
Altera sic merito dat tibi serta Themis:
Serta laboriferae monumenta perennia curae,
Qua mercede sibi Numina nostra placent. [p. 251]
5 Aggredere o justos pulcri sudoris honores,
Inque forum & solem, docte patrone, veni.
Hic acies, hic stant Martis vexilla togati,
Plurimaque a trepidis palma petenda reis.
Mitia ad arma voco: sine crudo sanguinis haustu
10 Sic quoque servati gloria civis erit.
XXXI. In Gulielmi Elgeri emblemata amatoria.
[recensere]C ARMINIBUS teneris teneros Elgerus Amores
Pinxit, & imperii vim, Cytherea, tui;
Qua mare, qua terrae, qua stellifer ardet Olympus,
Ipsaque Taenarii regna inamoena dei.
5 Tu face, ne flammas olim experiatur amaras
Tam bene qui casti pandit amoris iter.
Ardeat, & caris restinguat in ignibus ignes,
Praeda Cupidineo non inhonora choro.
Sic, hymnis dulces thalamos redimentibus, ipsa
Elgeri fies muneris, ille tui. [p. 252]
XXXII. Ad Cornelium Arkelium Hadriani Junii animadversa Cum luculentis accessionibus recentantem.
[recensere]A RKELI, Latiae non inficiande Minervae,
Nec minus Actaeo pectora plene favo;
O bene, quod luci magni meletemata Junii
Restituis, cultu divitiora novo!
5 Istos (nec fallor) mirabitur ipsa libellos
Roma vetus, linguae dote superba suae.
Nec Batavas quisquam temere deriserit aures,
Hornanae si quem gustum habeat Veneris.
Talia Varronis fuerunt, & talia Verrii
10 Scripta, nec a longo tota peresa die.
Macte operae, Arkeli, jucundi macte laboris:
Te vocat in Clarium Fama benigna nemus.
Et tibi, qua Valacram Tethys circumsonat urbem,
E tumulo plaudit Junius ipse suo. [p. 253]
XXXIII. In Henrici Christiani Henninii de Graecorum accentibus dissertationem.
[recensere]H ENNINI Argolicis haud inficiande Camoenis,
Hennini Clariae docte sititor aquae;
Non tua plus scriptis debebunt orsa vetustis,
Quam genio debent scripta vetusta tuo.
5 Grande rudimentum, peregrinam expellere gentem,
Et Grajos Grajis restituisse sonos.
Tam bene qui pulsa reddis caligine lucem,
Quas reddet grates Suada Pelasga tibi?
XXXIV. Ad Joannem a Wynbergen, equestri ordini nuper, nunc etiam jurisconsultorum numero adscriptum.
[recensere]S ANGUINIS antiqui non inficianda propago
Wynbergi, doctae nobilitatis honor;
Accipe sudoris justissima praemia longi,
Et nitidas lauro virgine necte comas.
5 Nec tu sperne novos Legum Doctoris honores:
Ne toga sit generi forte pudenda tuo. [p. 254]
Quae studiis Pallas, belli quoque praesidet armis:
Manat & egregium fonte ab utroque decus.
Utque suos mystae penitus novere patronos,
10 Quîs propior summa spirat ab arce favor:
Condita sic etiam sacrato a Caesare jura
Nobilis interpres lucidiora facit.
XXXV. Ad Godefridum Thomasium medicum creatum.
[recensere]G LORIA Palladio non inficianda parenti,
Thomasi, Clariae docte sititor aquae;
Has tibi pro meritis Trajectum nobile lauros
Nectit, & aeterna tempora fronde premit.
5 Haec tibi dant cultae, sed debita, munera Musae,
Ingenio Musae Numina prona tuo.
Accipe de Batavo redeuntem litore alumnum,
Lipsia, felici prole beata parens.
Tu quoque, Thomasi, patriis jam redditus oris
10 Mente refer patriae commoda visa meae.
Inter & insignes, quos dat tibi Phoebus, amicos
Succurrant cari nomina Broukhusii. [p. 255]
Jani Broukhusii epigrammatum liber tertius.
[recensere]I. Ad Caesarem Leopoldum de Petro Francio.
[recensere]P ANNONII Regina soli, dos inclita Phoebi,
Regibus hospitium Buda domusque suis,
Tandem Threicio jam nunc extorta Tyranno
Romanas Aquilas, & sua signa, videt:
5 Illustres Aquilas, illustria signa: nec ultra
Sustinet Odrysii barbara vincla jugi.
Accedit magno, victor LEOPOLDE, triumpho
Muneris Aonii, quale mereris, opus.
Quod tibi lauriferi lectum de vertice Pindi
10 Obtulit Hollanda Musa Latina manu.
Par fuit illa suis felix audacia coeptis;
Inferior lauris sit licet usque tuis. [p. 256]
II. Ad Joannem III. Poloniae regem post partam de Tartaris ac Turcis victoriam.
[recensere]Q UAE tibi pro meritis, Rex o fortissime Regum,
Cingit honoratum laurea digna caput?
Unde lyrae carmen paribus percurrere plectris,
Atque Amphionias unde animare fides?
5 Arescunt fragiles ad Sarmata fulmina lauri;
Et minor est titulis omnis Apollo tuis.
Pro Daphne sterili, pro vano frondis honore
Ambiat Heroas Thracia Luna comas.
Commodet ipsa novas vati Victoria pennas,
10 Carmina materiae condat ut aequa suae.
III. In urbem Hasselium actis cuniculis dirutam.
[recensere]F ULMINA in Hasselios quae subterranea muros
Pulveris excussi turbine crebra ruunt, [p. 257]
Credibile est Stygio de carcere nata, feraque
Ditis ab irati prosiluisse domo.
5 His, Capaneu, terrendus eras. sed nesciit ultor
Jupiter Infernum fulmina habere Jovem.
IV. In Joannis Sixii consulatum.
[recensere]A USONIAE, Sixi, non ultima gloria Musae,
Nec minus Hollandae nobilis arte lyrae;
Hos tibi dant Virtus fasces, Probitasque, Fidesque,
Et qui te toto pectore Candor habet.
5 Hos tibi commendat spatiosae publicus Urbis
Plausus, & innumero quae fora cive calent.
Quî poterat melius de te tua cara mereri
Patria? quî melius consuluisse sibi? [p. 258]
V. In orationem Gulielmi Coeterii, qua serenissimo ac celsissimo principi Joanni Gulielmo Frisoni de adventu in Academiam Franequeranam gratulatus est.
[recensere]A D Frisias Princeps FRISO contendit Athenas:
Jam nova Pierides sumite serta Deae.
Flore vias operite, & magno surgite alumno:
Vester honos agitur: nectite serta Deae.
5 Talis Amyntoridae Phoenici creditus olim
Ibat ab Haemonia fervidus urbe puer.
Qui Priamum, Priamique genus, qui fortia magnae
Moenia Dardaniae sterneret, ille fuit.
Ante tamen graciles tentavit pollice chordas,
10 Et cecinit tenui bella gerenda lyra.
Ante Pelethronias lustravit cursibus ornos,
Quam validam inplevit Pelias hasta manum.
Tu quoque Nassavii spes sanguinis unica, divûm
Depositum, celsae gloria sera domus, [p. 259]
15 Quam prius ingentes merearis Marte triumphos,
Ad placidas artes erudiendus eras.
Imbuet insignis teneros Coeterius annos:
Hic tibi erit Phoenix: hoc duce carpe viam.
Communi fingende venis PUER AUREE voto,
20 Cui res communis constituenda venit.
VI. In Album amicorum suorum.
[recensere]C OMTA Paraetonia Broukhusia Musa papyro,
Aurato longas pectine culta comas,
Candorem domini niveo testata colore,
Carorum celebres flagitat illa manus.
5 Vulgus abi. docti coëant in foedus amici:
Illustret tabulas Musica dextra meas.
Hic Venus, hic Charites habitent, hic cantor Apollo,
Hic testudinea Calliopea lyra:
Ut quos longa dies sero memorabit in aevo
10 Discat amicitiae membra fuisse meae. [p. 260]
VII. Ad Matthaeum Sladum, cum ei poëmata Sidronii Hosschii dono mitteret.
[recensere]S LADE, decus vatum, laus unica, Slade, medentum,
Cui gemina Paean tempora fronde premit,
Accipe vatis opus, promissaque carmina, Flandri,
Certum Broukhusiae pignus amicitiae.
5 Accipe Sidronii certantia carmina priscis,
Digna tuis oculis, digna favore tuo.
Quae quoties releges, (par quamvis simus iniquum
Sidroniusque tuus, Broukhusiusque tuus)
Aequa tuis toties urat te cura medullis
10 Sidroniique tui, Broukhusiique tui.
VIII. Ad Carolum Ferberum Dantiscanum.
[recensere]C AROLE, virtutis patriae certissimus haeres,
Hoc quoque Broukhusii pignus amoris habe.
Illum Pierides, illum tibi junxit Apollo,
Et Charitum nexis triga decens manibus. [p. 261]
5 Tu quoque, seu patriis felix agis otia terris,
Sive peregrini te fovet aura soli,
Ad Batavos animo quandoque revise sodales,
Et memor esto tui, Carole, Broukhusii.
IX. Ad Joannem Huidekooper Marsevenium, cum tertiam ex ordine filiolam suscepisset.
[recensere]C ARMINA dum primo meditor genialia gnato;
Ecce, venit laetam tertia gnata domum.
Sic quoque consuluit casto Lucina labori:
Jamque tuos celebrat Gratia trina lares.
5 Quid majus poteras dulci cum matre pacisci?
Eurynome plures non dedit ipsa Jovi.
X. Ad eundem, cum ei Propertii codicem remitteret.
[recensere]Q UI tuus in nostros dudum bene serviit usus,
Jam tandem repetit pulpita nota liber. [p. 262]
Ille mihi veteres thesauros, ille reliquit
Ingenii certas judiciique notas.
5 Gratia magna tibi. mea cura Propertius olim
Ibit in Ausonia cultior inde toga.
XI. Ad Theodorum Jansonium ab Almeloveen. Invitatus ab eo ad convivium eruditorum absentiam suam excusat.
[recensere]N ON poteram pars esse tuae suavissime mensae,
Almelovene, mero nec caluisse tuo.
Obstabat, quae sola moras nectebat eunti,
Cura catenati pervigil officii.
5 Nunc tamen (en dubitas?) coram, quem quaeritis, adsum,
Et sedeo doctas inter amicitias.
In nitida Muhlii spector conviva papyro:
Muhlius, absentem quo tibi sistat, habet.
Quid non facundo debemus, amice, poëtae?
10 Ibit in exemplum noster amoris amor. [p. 263]
XII. Ad famam pro elegantissima virgine Maria Wildia.
[recensere]V IRGINEOS ductus & acus libamina primae
Candida suspendit Wildia, Fama, tibi.
Illa prius vivos solers miscere colores
Nunc etiam duro ludit in aere manus.
5 Sume puellaris munuscula dulcia curae:
Non est, quam pigeat conciliasse tibi.
Artifices digitos, formatricesque figuras,
Et cultum a tenera mente stupebis opus.
Quodque magis stupeas, nullo praeeunte magistro
10 Erudiit dociles nava puella manus.
Hanc populis ostende novo, Dea lucida, cantu:
Ipsa vicem reddet: non minus ipsa canit.
XIII. Ad Ludolphum Bakhusium.
[recensere]A EQUORIS undosi fremitum fluctusque sonantes,
Otiaque, & subitas fingere docte minas, [p. 264]
Et mulcere potens undas & tollere vento,
Aeole spumantis non imitande sali;
5 Ingeniine prius mirer, nitidine laboris,
Bakhusi, varii mute poëta maris?
Te pingente, suos odit Leandrus amores,
Raucaque Neritium terruit unda ducem.
Parte alia, Siculo recubans in litore pastor
10 Cantat ad Ionii murmura blanda maris.
Quis tibi multiplicem tam felix auctor ad artem?
Cujus Apelleae te docuere manus?
Non erat hoc hominis. tumido Venus orta profundo
Hanc Venerem soli donat habere tibi.
XIV. De Alcone.
[recensere]C UM cane deprensum leporem simulaverat Alcon,
Mirifica pictor nobilis ille manu.
Atque adeo gemina formavit utrumque figura,
Falleret ut quemvis hinc canis, inde lepus.
5 Id vero errandi ne posset causa videri,
Consuluit vulgo, consuluitque sibi:
Arte nova prudens tabula subscripsit in ima,
HIC, SPECTATORES, EST LEPUS, ILLE CANIS. [p. 265]
XV. In effigiem catuli in museo domino suo adsidentis praefixam vetustae editioni Macri poëtae.
[recensere]F IDE comes domino, Musarum innoxie custos,
Blande Leo, nivea conspiciende juba:
Ut me delectat facies illa ipsa sedentis,
Ut rari lusus, ut vigil ista quies!
5 Et mihi talis adest custodia: proque libellis
Pro dominoque pius commodat arma Leo.
[p. 266]
XVI. In celebrationem Pacis.
[recensere]P AX rediit. quantos peperit Pax alma poëtas!
Omnia carminibus personuere novis.
Culpor ego, cur non itidem me vatibus addam,
Et careant plausu publica festa meo.
5 Aspice flammantem nitratis ignibus aethram,
Fictaque ab artisici tela jocosa manu.
Cras, ubi dormieris, nil te spectata movebunt
Fulgura, nil ictu gaudia rapta brevi.
Haec est conditio scribendi temporis hujus:
10 Carmine vix lecto, carminis auctor ubi est?
A ULAE ruentis Celsus iste conditor,
Antiquitatis artifex faber novae,
Plus quam Latini sanguinis quisquam dedit,
Tibi, Roma, solus. Caesarum quondam domus,
5 Dijudicandis litibus raro vacans,
Una audiebat vocula Palatium,
Eratque tantum (quis neget?) Palatium. [p. 267]
Huic liberalis noster ille de suo,
Nec tu negabis, addidit Praetorium.
XVIII. In Licinum tonsorem.
[recensere]O pus, o vomicae, o lutum lutosum,
O linguae grave dedecus Latinae
Tonsoris Licini cacationes!
O styli macies, & inficeta
5 Sartago! o Gothicae nitor loquelae!
Haec audis patienter, & veneno
Tali pasceris, Haga, nec pudebit?
Hunc nostrae cupiunt habere Athenae?
Ite incommoda saeculi: perite
10 Tonsoris Licini cacationes,
Tergendis natibus dicata charta.
XIX. De Fusco poëta.
[recensere]L ENO conjugis ille filiaeque,
Doctor ligneus utriusque Juris,
Indignissimus orphanûm patronus,
Urbis dedecus & lues paternae, [p. 268]
5 Furacissimus omnium ille furum,
Contemtor fidei, pudoris, aequi,
Barbarissimus ille barbarorum
Factus (quis putet?) est poëta Fuscus.
XX. De eodem.
[recensere]U T fieret vates, & Apolline scriberet aequo,
Mentiri Fuscus credidit esse satis.
XXI. De eodem.
[recensere]S ULPHURE lustrandos & lauri termite versus
Qui legis, infami carmina digna nota,
Digna patrocinio Licini tonsoris & ore;
Informes Scyllas ac mera monstra legis.
5 Audiit haec tecti super adstans culmine bubo,
Auditisque simul procidit exanimis.
XXII. Ad Aulum.
[recensere]M ULTIPLICES nodos, dubiique aenigmata juris
Cate resolvit vester ille Naevolus.
Scriptitat & versus. vis & de versibus edam?
Miser poëta est vester ille Naevolus. [p. 269]
XXIII. In Gallum Coloniensem.
[recensere]S TERCUS, nautea, pus merum, venenum,
Fames, pestilitas, bonaeque mentis
Praesens pernicies bonaeque linguae:
Haec sunt quae tumulo sacro MARIAE
5 Suspendit fatuus furensque Gallus.
XXIV. In eundem.
[recensere]B UBONUM miserabiles querelas,
Gementum omina dira noctuarum,
Luporum rabiem famelicorum,
Nocturnosque canum choros per urbem
5 Non magna superavit in papyro
Exsuto monachus rudens cucullo.
XXV. Ad Franciscum Hesselium.
[recensere]Q UOD teneros juvenum conatus pollice docto
Fingis, & eloquii prima elementa rudis, [p. 270]
Gratulor, Hesseli, communibus, optime, sacris,
Remque tibi factam totus, amice, volo.
5 Haec erat antiquis via prima studentibus olim;
Nec declamandi gloria visa levis.
Hinc Demosthenici tonitrus; hinc Tullia Suada
Nata fuit, Latii laus diuturna fori.
Hinc Calvos, hinc Messalas, Brutosque, Catonesque
10 Horruit attonitis Martia Roma animis.
Perge, decus nostrum: nec te de tramite recto
Deflectat fatuae plebis inepta manus.
Hac arte Heinsiades, hac arte insignis Erasmus
Prolusit famae, victor uterque, suae.
XXVI. Organa in templo novo Hagiensi instaurata.
[recensere]O RGANA divinas late resonantia laudes,
Et magno grates reddere docta Deo,
Illo nata sumus, quo Gallia tempore poenas,
Non bene servata pace, superba dabat.
5 Trans mare quo vectas effudit America gazas;
Arsit & in portu classis Ibera suo.
Quo Mosam Rhenumque cruentis solvere vinclis
Aggressa est Martis vis animosa pii. [p. 271]
Quo trepidas supplex tendebat Gelria palmas,
10 Excusso tandem libera facta jugo.
Quo vasta aëriae duris in rupibus arces
Strage cruentato procubuere solo.
His tibi pro meritis, alti Rex fortis Olympi,
Dulcia concentu solvimus ora novo.
15 Tu face, ut ad seros tua nos miracla nepotes
Factaque divinae concelebremus opis.
XXVII. Ad amicum, cum ei carmina poëtarum Belgarum & sua mitteret.
[recensere]M AXIME Pieridum cultor fautorque Dearum,
Accipe Broukhusii munera parva tui.
Accipe Belgarum facunda poëmata vatum,
Ingenium Belgis nobile nate tuis.
5 Cumque tot eximiis Romani vatibus oris
Jure tuo Musas accipe Broukhusias. [p. 272]
XXVIII. In tumultu quodam graviter vulneratus opem chirurgi implorat.
[recensere]T E tener, o dulcis Patrone, Propertius orat
Ut sibi Broukhusium restituisse velis;
Broukhusium, quem nunc non inter nomina nota
Exercent medicae barbara signa rei.
5 Umber at interea male grata agit otia vates,
Et queritur nulla fruge perire diem.
Sunt alii, quorum possunt prodesse labores,
Judicio, ingenio, sedulitate boni.
At qui possit opem languenti ferre poëtae, [p. 273]
Jani Broukhusii epigrammatum liber quartus.
[recensere]I. Effigies Sophiae magnae Moscovitarum Ducis.
[recensere]Q UALIS in augusto fulget Sapientia vultu!
Quantus Honos oculis, quantus in ore, sedet!
Haec est illa tuis promissa, Ruthenia, regnis,
Condita ab aeternis quae tueatur avis.
5 Nominis haec tutela tui est, quam barbarus hostis
Sensit in occulto pertimuitque solo.
Quae conjuratas acies ac perfida signa
Fregit, & indomitis mollia corda dedit.
Cujus ab auspiciis terni coïere Monarchae,
10 Fortiaque Adriacus concutit arma Leo.
Quam Pietas, quam Spes divinae conscia dextrae,
Famaque virgineo consecrat alta choro; [p. 274]
Justitiaeque tenax animus, rerumque cupido
Magnarum, & forti bella movenda manu;
15 Et victrix fati Prudentia, & aemula caelo
Dextera, muneribus prodigiosa suis.
Vivunt magnanimas testantia marmora curas,
Et tot ab augusta templa dicata manu.
Talis ad Euphraten pharetrata Semiramis altum
20 Nobile mirandae condidit urbis opus.
Talis erat Sceptri decus Elisabetha Britanni:
Pulcheriam tali mente fuisse ferunt.
Sis licet innumeris foecunda, Ruthenia, regnis;
Augusta minor es, inferiorque tua.
II. Effigies Hieronymi Beverningii, reip. Goudanae consulis.
[recensere]A DSPICIS augustos tenui sub imagine vultus?
Ista Beverningii sunt simulacra tui.
Hic est ille tuos inter, mea Patria, Patres,
Defessae requiem qui tibi saepe dedit.
5 Cujus ad eloquium toties stupuere Monarchae,
Inque uno totam te tenuere Viro. [p. 275]
Albionum testis Thamesis regnator aquarum;
Testis olivifero flumine dives Anas:
Testis Aquisgranum; quaeque eminet alta superbis
10 Moenibus, Auriaci Breda Deûmque domus:
Quique suo Batavos Vahalis secat agmine campos;
Et quae vicino Clivia nixa jugo.
Quas tibi pro meritis referet pia Patria grates,
Magne Vir, Europae deficientis amor?
15 Quamquam tecum habites, nec te quaesiveris extra,
Cum staret titulo fulta potente domus:
Quamquam malueris proprio splendere decore:
Est aliquid cives demeruisse suos,
Et Pacem sanxisse, & consuluisse saluti,
20 Atque orbi reduces conciliasse Deos.
Gramen amet Mavors, & sparsas sanguine lauros:
Mitis pacifico plaudit oliva tibi. [p. 276]
III. In effigiem Ludovici Ariosti, poëtae Itali, donum Joannis Sixii, viri consularis.
[recensere]Q UIQUE viros, quique arma, & magnae sacra Diones
Concinis, Etruscae dux Arioste tubae,
Hine tui vultus, vates sacer? hosne colores
Duxit Apellea nobilis arte manus?
5 Nunc etiam in tabula, docti Raphaelis ab arte,
Nescio quid fracto murmure dulce canis.
Hunc te munifici donum mihi dextera Sixii
Obtulit, ad Musas officiosa meas.
Eia age care novis succede penatibus hospes,
10 Dignatus tenuem condecorare larem.
Talis in antiqui Tirynthius aede Molorchi
Paupere sustinuit religione coli.
Talis & Actaeo susceptus ab hospite Bacchus
Ruris in exiguo munere laetus erat. [p. 277]
IV. In effigiem Joannis Georgii Graevii.
[recensere]Q UEM toties mundi produxit Fama theatro,
Munera Musarum quem vetuere mori,
Quem Grajae Charites, quem finxit Romula Pitho,
Et tenero niveis lac dedit uberibus,
5 Magnus in exiguo simulatur Graevius orbe,
Non minor antiquis Graevius ingeniis.
Ne, mea, Pieridas, ne quaere, Batavia, Phoebum.
Cum Phoebo pictas charta habet ista Deas.
V. In eandem.
[recensere]S I posset Probitas, si vera Modestia pingi,
Et literarum docta priscarum Charis;
Sic oculos, sic ora animatas cerneret orbis,
Qualem expolito cernit aere Graevium.
VI. In eandem.
[recensere]C ANDOR eruditus, alti pectoris modestia,
Mens lepore pasta Suadae Romulaeque & Atticae, [p. 278]
Census aevitatis omnis, artium fax omnium,
Hac tabella continentur, continet quae Graevium.
VII. In eandem.
[recensere] I STAM, Mnemosyne, tibi tabellam
Suspendit Charitum manus sororum;
In qua Pegasidasque Apollinemque
Haud vana simulavit arte pictor,
5 Et jussit speciem referre Graevii.
VIII. Effigies Petri Francii.
[recensere]Q UEM probat, & priscis componit Fama poëtis;
Quem sibi Suada petit Romula, Musa sibi;
Quem Charites Genio, Charisin commendat Apollo;
Talia facundus Francius ora gerit.
IX. In effigiem Davidis Hoogstratani.
[recensere]E T Suadae lepor, & Phoebi Hoogstratanus amores
Munere Apelleo talis in aere nitet. [p. 279]
Illa (nec falsum est) narrantur imagine captae
Exornasse suos Pierides thalamos.
X. In eandem.
[recensere]D OCTUS victuro condire poëmata cantu
Sic Hoogstratani spirat in aere lepos.
XI. In eandem.
[recensere]S Ic diserta gestat ora duplicis Phoebi comes
Hoogstratanus, eruditi temperator pectinis.
XII. In eandem, opus forficis Joannae Curtiae.
[recensere]D OCTUM victuro condire poëmata cantu,
Et non unius pectinis artificem,
Hoogstratanum acri formavit Curtia ferro,
Ut stet in aeternis Mnemosynae tabulis. [p. 280]
XIII. Effigies Jacobi Wildii, rei maritimae, quae Amstelaedami curatur, a rationibus.
[recensere]T HESAUROS veteris qui sedulus exstruit aevi,
Aere suo partas promere largus opes,
Wildius hic ille est; quem postera norit ut aetas,
Vivaci solers scripsit in aere manus.
XIV. Effigies Hermanni Wildii, omnis militiae Indiarum Orientalium summi praefecti, supremique senatus assessoris.
[recensere]W ILDIUS, Eoas missus frenare cohortes,
De Batavo solvens litore talis erat.
Fortem animum dextramque alti novere Triones;
Nunc etiam Aurorae noscet adusta domus. [p. 281]
XV. In imaginem quam ipse sibi sculpsit Ludolphus Bakhusius.
[recensere]A EMULA Naturae Bakhusia dextra potentis,
Vivi coloris artifex;
Picturae postquam inplevit genus omne, tropaeum
In aere se ponit sibi.
XVI. Effigies Cornelii Brunii.
[recensere]O RBIS Idumei clarus tepidique Canopi
Hospes, Apelleae non levis artis honos,
Brunius hic ille est: quem quo sua saecula norint,
Ingenio melius pictus ab ipse suo est.
XVII. Effigies Ludolphi Smidii.
[recensere]S MIDI canoris note Parnasi jugis,
Meam lacessis in tuos vultus chelyn? [p. 282]
Peccas, amice: me probante non eget
Charta eruditae proditrix imaginis.
5 Amore eodem publicus Pindi favor
Spectabit ora, scripta quo legit tua.
XVIII. Effigies Godefridi Thomasii medici.
[recensere]A RTIS Apollineae multo Thomasius usu
Nobilis, & claris deditus in studiis,
His oculis, hoc ore, animato spirat in aere,
Egregium dextrae saecla domantis opus.
5 Serta pio capiti, Pegnesides, addite, Nymphae,
Debita: cur vestrum sit sine honore decus?
Pro tot servatis date civibus, & servandis,
Quae cingat meritas querna corona comas.
XIX. Miseria vitae humanae.
[recensere]M OLESTIARUM carcer aerumnabilis,
O vita fallax, dura curarum parens,
Vesanientis longa fortunae pila;
Post tot labores, post fatigatum diu
Noctuque pectus, aula quanta te manet! [p. 283]
XX. Vanitas rerum humanarum.
[recensere]H UMANA cuncta vanitate diffluunt,
Et quae videmus, & videri quae negant
Obducta velo callidi silentii,
Seu ludus illa, cura seu peperit gravis.
5 Nec sola rerum, sola verborum fides
Vacillat: ipsa claudicant emblemata,
Quae procreantis extulit mentis labor,
Arenulis minutiora arentibus,
Pappo volante certiora non magis,
10 Atomoque inani inaniora somnia.
XXI. D. M. Mariae Magnae Britanniae, Franciae, Hiberniae, reginae.
[recensere]G RANDE decus Reginarum, data munere caeli,
Regina, o sexu fortior una tuo;
Virtutum pretiosa domus, dum fata sinebant,
Nunc dolor, & regni longa querela tui: [p. 284]
Damnatum tenebris cum lux tua deserit orbem,
Ah quantum laesi saeviit ira Dei!
Nec sane rabies diri fera temporis hujus
Digna erat obtutu, Diva MARIA, tuo.
Te chorus aligerûm flammis radiantibus auctam
Collocat Astraeae virginis in gremio:
Unde novum sidus caeli de parte propinqua
Illustres patrias igne favente domos.
Quo tumuli speciem? gaudes potiore sepulcro,
In lacrimis populi contumulata tui.
XXII. Constantini Hugenii equitis, memoriae s.
[recensere]I NTER honoratos Clio Zulechemia manes
Venit in Elysium, nobilis umbra, nemus.
Plauserunt laeti vates, animaeque piorum,
Hugenio sacri jus moderante loci.
5 At pater indoluit graviter Musaeus, & udis
Fata querebatur tristia luminibus.
Non ille ereptos tamen indignatus honores,
Non decus antiquae, non titulum, citharae: [p. 285]
Hugenii moerens gemuit morientis in uno
10 Funere Pierides occubuisse novem.
XXIII. In funere Cornelii Trompii Hollandiae ac Westfrisiae archithalassi.
[recensere]DECUS Batavi nominis, rector sali,
Alto parenti filius non degener,
Terroris expers pectus, innocens probri,
Patriae tropaea, posteris famam sui,
Animum Tonanti reddit ingens Trompius.
XXIV. In funere Joannis Sixii, consularis.
[recensere]FUNCTUS honoratis longi sudoribus aevi
Hic posuit fragiles Sixius exuvias:
Sixius a teneris pulcro innutritus honesto,
Cui pretium virtus grande erat ipsa sui:
Cui Musae finxere animum, cui Gratia mores,
Et constans patriae simplicitatis amor; [p. 286]
Qui bene quaesitos meritis inplevit honores,
Urbis inoffensus rector, & ipse sui.
Nunc fessae saturum aetatis saturumque laborum,
Undique quos secum publica cura trahit,
Felicem taedis, felicem prole domoque
Sopiit annosi longa dies senii.
Si quid id est, manesque levat pia cura sepultos;
Sancte cinis; nostras semper habe lacrimas.
Semper habe violas circum tua busta recentes;
Veris odorati munera semper habe.
Et tumulo custos adsit Reverentia, Honosque,
Musaque, & atrata civicus urbe dolor.
XXV. D. M. Francisci de Vroede, consularis s.
[recensere]O MINE qui vero fueras PRUDENTIUS, eheu,
Vroedi magne, tuas it Patria exsequias.
Lugent atrati cives, urbisque dolorem
Ille tui longus nominis auget amor.
Quid mirum? cum te in medio exspirasse labore
Viderit, inque altis Curia consiliis. [p. 287]
I felix anima, antiqui non degener haeres
Sanguinis, Amsteliae firma columna rei.
I veterum antistes studiorum, i nobilis umbra,
Elysii nemoris quo plaga laeta vocat.
Inscribent tumulo carmen memorabile Musae,
Praesidio nuper turba beata tuo:
VROEDIUS IN PATRIAE COMMUNIA COMMODA NATUS
HIC IACET, INGENTI PUBLICUS URBE DOLOR.
XXVI. D. M. Joannis Georgii Graevii. s.
[recensere]
TE sacros inter cineres, aevique prioris
Rudera, Pierius contumulavit honos,
Unica facundae Graevi tutela Minervae,
Unica dos, priscis par manus ingeniis.
Te Latium, te Palladii dolor urget Erechthei;
Udaque commixtis busta rigant lacrimis.
At luctu stimulante amens, confusaque nomen
Scribit in invito marmore Fama tuum.
Fama tuam toties producere laeta papyrum,
Heu quam dissimilis facta repente sibi! [p. 288]
Nec tamen exstincto periit cum lumine virtus:
Vivis, & in chartis usque superstes eris.
Quaeque labor proprius fuerat tibi, Roma sepulcrum
Nunc dat, & in moestos colligit ossa sinus.
XXVII. D. M. Joannis Mensingae.
[recensere]CARE pater, (nam te patrem jam diximus olim,
Vestiret molles cum nova barba genas)
Te quoque, care pater, fatis non mitibus actum
Flebimus amissas inter amicitias?
Gruniacae Mensinga decus modo dulce Minervae,
Cycne Camoenarum candide, nempe jaces.
Nempe jaces facunde senex, nec gratia linguae
Flexit Avernales detinuitve colos.
Nec quae vel rigidas potuisset ducere cautes
Barbitos, & genio tot bona parta tuo.
Haec est conditio miseris mortalibus una:
Nascimur, & morti certa rapina sumus.
Te tamen haud totum delebunt fata, nec omnem
Mensingam ignavo deteret urna situ.
Vivent ingenii cultissima munera; vivet
Illa perennantis Suada decora lyrae. [p. 289]
Tum mea, si quid id est, pietas & cura sepulti
Sparget Pierias ad nova busta rosas.
Pectore in hoc spirabis: in hoc te pectore mecum
Quod superest vitae tempus in omne geram.
Vivacisque diu Famae versabere in ore
Sive tuo quondam carmine, sive meo.
XXVIII. In funere Everardi Hartscamp, urbi Ultrajectinae a secretis.
[recensere]
DELICIUM Phoebi, verae Virtutis imago,
In quo quod carpat nec puto livor habet;
Ante diem dulces Hartscampius exuit annos,
Elysiumque tenet nobilis umbra nemus.
Da lacrimas; vulsos ad busta recentia crines,
Trajectum, sectis saucia sparge genis.
Iste dolor tuus est: quamquam est & publicus: iste
Non obducendi vulneris instar habet.
Et dic: Correpti quantum tibi defuit aevi,
Splendoris periit tantum, Everarde, mei. [p. 290]
XXIX. In funere Jacobi Triglandii.
[recensere]T RIGLANDI, pia te probitas, te lucida virtus
Hinc raptum superas jussit adire domos;
O mihi dilectos inter dilecte sodales,
Primaeva puero Pallade care puer,
Care vir, & clari dignissime nominis haeres,
Sive erat ingenii, sive erat artis opus.
Te praecone sacro florens Ecclesia censu,
Te doctore pium sustulit aucta caput.
Functe salutiferi stadio vigilace laboris,
Dum poteras, casto functe ministerio,
Nunc te longa manent operosi praemia cursus,
Nunc aeterna pia palma tenenda manu;
Et niveae vestes, agnumque sonantia plectra,
Gaudiaque a nullis contemeranda malis.
Nunc frueris propiore Deo, quem semper amasti,
Qui tibi nunc tota luce videndus adest.
Fortunate operum, quae post suprema sequuntur
Fata bonos, Christi lote cruore tui! [p. 291]
Salve, sancta anima, aetheriis adscripta maniplis,
Terrarumque gravi labe soluta vale.
XXX. D. M. Dionysii Witsen s.
[recensere]H EU immatura Dionysi rapte juventa,
Nondum etiam quartam nactus Olympiadem!
Flos generis jucunde tui, dilecte Camoenis,
Atque olim patriae fama future tuae!
Ecce jaces: & praecipiti demersa ruina
Illa oris probitas concidit, illa Venus.
Spes quoque tecum abiit. lacrimis informis amaris
Luctus, & atratum stat Dolor ante torum.
Nimirum leve vita bonum est: & dotibus altis
Haud umquam longas Fata dedere moras. [p. 292]
XXXI. Petri Bernagii memoriae s.
[recensere]P HOEBI medentis priva laus Bernagius,
Mortalitatis lege suprema, dedit
Terrae parenti terra quod dederat parens,
Mentem aetheri resignat unde acceperat:
Vir mentis acer, pectus innocens probri,
Reique civis haud pigendus publicae,
Sophisticarum fortis hostis artium,
Moris vetusti qua licet semper tenax.
Salvete manes: aetheris salve incola
Anima beata. Te sequemur ordine
Ut quemque summus evocarit arbiter.
Nunc magni amoris testimonium leve
Esto haec papyrus, temporis prisci memor:
Quam ponit alto sauciatus vulnere
BERNAGIANIS MANIBUS BROUKHUSIUS. [p. 293]
XXXII. Memoriae Hieronymi Beverningii, urbis Goudanae consulis.
[recensere]Q UOD patriae poteras, quod civibus, omne dedisti,
Magne vir, in patriae commoda nate tuae.
Nunc te conspicuae defunctum munere vitae
Luget demissis squalida Gouda comis.
Fama tamen superest, & spectatissima virtus
Erigit en meritis haec monumenta tuis.
XXXIII. D. M. reverendissimi celsissimique principis Ferdinandi, Paderbornensis ac Monasteriensis episcopi s.
[recensere]
Hoc tibi Pierides Latiae, Fernande, sepulcrum,
Hoc statuit rupta moestus Apollo lyra:
Dilectasque hederas & odorae tristia lauri
Spargit inexhaustis munera cum lacrimis. [p. 294]
Te Pietas, te cana Fides deplorat ademtum;
Religio laceris luget & ipsa comis.
Te multo confusa vocat Germania planctu:
Te vocat e fractis Tibris arundinibus:
Atque optant, quae tu patriae Monumenta dedisti,
Ut totidem luctus sint Monumenta sui. [p. 295]
Jani Broukhusii Silvarum libri duo.
[recensere][p. 296: blanco] [p. 297]
Jani Broukhusii Silvarum liber primus.
[recensere]Psalmus VI.
[recensere]T ANDEM, oro, succurre meo, Rex magne, dolori.
Ne saevi, ne tanta animus furietur ab ira,
O genitor, quamquam mereor, teque ipse lacesso.
Deficio, trepidumque mihi per dura cucurrit
5 Ossa gelu, latebrasque animae timor insidet amens.
Quae te longa tenet durum mora? quisve morandi
Tantus amor, dum conficior luctuque metuque?
Eripe me his, pater alme, malis: per foedera testor,
Per bonitatem istam, lapsae succurre saluti.
10 Ecquis apud manes functos tristique sub orco
Aut meminisse tui valet, aut laudare tuarum
Facta potest manuum? heu quae suspiria moesto
Pectore prorumpo! lacrimis, en, omnia circum
Nocte madent longa: jam lassis deficit humor
15 Luminibus, tabentque atro praecordia luctu.
Sed bene habet. fletus humiles placabilis audit [p. 298]
Rex meus, & nostris advertit questibus aurem.
Diffugere mali. gaudent justique bonique,
Postquam parta quies, & vis sublata nocendi.
20 Vertite terga citi, quotquot pressistis inermem,
Neu capiti insultate meo. Deus ultor ab alto
Imminet, & scelerum poenas mox exiget omnes.
psalmus XLIV.
[recensere]SAEPE ego multa tuae audivi miracula dextrae,
O Deus, o nostris non leve robur avis!
Quae longaevi olim stupuerunt visa parentes,
Cum canerent laudes ad tua facta tuas.
5 Tu valido attonitas fregisti turbine gentes,
Ejectas prisci finibus imperii.
At stirps Abramidum, serie gavisa nepotum,
Florebat fructu semper adaucta novo.
Nam neque pugnaci pepererunt ense salutem,
10 Nec fidit brutis viribus ulla manus:
Sed tua dextra potens, & vultus lumen amici
Ultro etiam populo dat decus omne suo.
Quippe animo placuere tuo. nunc, maxime Regum,
Nunc ades, & sanctam rite tuere domum.
15 Per te finitimos animosior ibit in hostes
Gens tua, praesidii numine firma tui. [p. 299]
Per te projectis confusum proteret armis,
Si quis sacrilega sumserit arma manu.
Non mea me virtus belli spectata periclis
20 Protegit: umbones nil potuere mei.
Me favor ille tuus, me spes defendit inermem,
Et numquam duro tempore victa fides.
Haec mihi carmen erunt, cum nox nigrantibus umbris,
Et cum formoso nascitur ore dies.
25 Hinc tibi caelestes feriet mea barbitus hymnos,
Jampridem ad laudes ingeniosa tuas.
Nunc autem sacrae postquam succensuit urbi
Vis tua, nec nostris flectitur a lacrimis,
Fundimur heu miseri, ac duro calcamur ab hoste,
30 Cogimur & turpi vertere terga fuga.
Quid mirum? tua pugnantes praesentia turmas
Destituit, fortes deseruitque viros.
Nunc pars barbaricis servitum Regibus imus;
Pars procul hinc duro pellimur exilio.
35 Sacrilegus nostris insultat cladibus hostis;
Dum captos alter vendit, & alter emit.
Talis oves pastor vicinam acturus ad urbem
Sollicitis pretium supputat articulis.
Atque aliquis foedo miscens convicia risu,
40 Ite, ait, ac vestrum sollicitate Deum. [p. 300]
Ah pudet, & fletu rubuerunt lumina longo,
Cum populi video tristia fata tui:
Cum Regum subiere minae, cum facta cruenti
Vindicis, & nostris terra superba malis.
45 Omnia pertulimus, ne te, sanctissime, quisquam
Impius oblito deleat ex animo;
Foederis aut magni nolit meminisse, tuamque
Monte super sacro deseruisse domum:
Moerentes quamquam incultis squalemus in oris,
50 Vixque patrocinii spes super ulla tui est;
Mors ubi despectos atris circumvolat alis,
Et Dolor aeratas excubat ante fores.
Num patrias stulto migramus pectore leges?
Num gaudet vitiis impia vita suis?
55 Ah frustra tete celet perjuria quisquam,
Omnia cum justis perspicias oculis.
Quid? si sacrilego cultu nos imbuat Assur,
Nesciat hoc animi vis metuenda tui?
Nunc male tutatis te propter caedimur armis.
60 Fumat adhuc nostro sanguine pinguis humus.
Ah vigila, Pater, ah vigila: miserere tuorum.
Quid condis vultus lumina nocte tui?
Per bene te si quid proavi meruere, per illam,
Quam saepe in dubiis gens tua sensit opem; [p. 301]
65 Tandem supplicibus, tandem succurrere lapsis
Appropera, & celerem da, Pater alme, manum.
Si, nisi qui poterit tibi viribus aequus haberi,
Nullus amicus erit; nullus amicus erit.
<poem>
====Consulatus tertius Joannis Hudde. ====
<poem>
TERTIA magnificos illustrat purpura fasces,
Huddaee, auspiciisque aperit felicibus annum,
Ominibusque bonis facilem promittit Olympum.
Ipse, serenato qui ridet ab aethere, Titan
Mitigat hibernas meliori sidere luces.
Ipsa sibi dissors, & tanto laeta favore,
Lenis hiems nulla contristat grandine caelum.
Maxime Vir, Legum custos & nobile caeli
Depositum, quem nunc Patriae superesse regendae
Amstelaque & totis gratatur fluctibus Ya;
Diis iterum auspicibus meritos ordiris honores,
Assertamque tibi toties iterum asseris Urbem.
Illa quidem duro suspirat pressa duello,
Obnubens caput, & multo in moerore fatiscit.
Sed fore, te rerum imperio fraenisque potito,
Sperat, ut exilio revocatam denique Pacem [p. 302]
Agnoscant populi, & clauso ferus otia Jano
Mars agat. Ecce, novo rorantes nectare pennas
Explicat, & pleno promittit Copia cornu
Mercesque, lucrumque, & amicum frugibus annum.
Jamque adeo terris Pax exoptata reviset
Concussum diris misere terroribus orbem,
Praetendens oleam, atque oleo devincta capillos.
Junget amicitia dextras, odia aspera ubique
Sopiet, & sacris affiget postibus arma.
Tum Pietas, tum cana Fides, Astraeaque consors,
Pestiferam belli rabiem stragesque sereno
Numine disjicient ultra & Garamantas & Indos.
Prima caput madidum stagnantibus extulit arvis
Wavera, pastorumque Deos, Dryadasque, Palenque,
Gratatur reduces. Secura ad ovilia Thyrsis
Laetus agit pleno distentas ubere matres;
Atque ait: Ite meae pars o dulcissima curae,
Ite meae pecudes. cum crastina venerit Eos,
Mirabor laeti vobiscum gaudia ruris.
Vos cythisi pictas depascite gramine ripas:
Mî Domini officium & virtus spectata periclis
Carmen erunt. Illi meritas mea fistula laudes
Concinet; expulsis quoniam redduntur ab armis
Otia, nec trepidant hostiles pascua turmas. [p. 303]
Ille suis salso canentibus aequore campis
Gramina restituit, salsumque coërcuit aequor.
Nec jam rauca Thetis pavidos terrebit agrestes
Turbine aquae, nec diluviem minitabitur atram.
Ille suos dextro tutatus numine fines
Rursum luce nova magnam feliciter Urbem
Irradiabit, & antiqui decora alta vigoris
Solis ad occasum diffundet solis ab ortu.
Tuque adeo jam nunc nitidum, Pater Amstela, caelo
Tolle caput. posito mitescent omnia ferro:
Prosperiusque sibi rerum succedere cursum
Sentiet auspiciis Huddaei Consulis Ya.
<poem>
====Nais Amstelia ad Joannem Hudde urbis Amstelaedamensis consulem. ====
<poem>
HAEC tibi Erythraeo transmissa corallia ponto,
Has conchas, viridique nitentes luce lapillos,
Et juncos fragiles, purgato Naïs ab amne
Ipsa fero manuum, Consul, monumenta mearum.
Ipsa fero, patris Oceani non degener olim
Progenies, studioque tuo ac solertibus ausis [p. 304]
Inter finitimas nunc jam invidiosa sorores.
At modo quam foeda insessos caligine vultus
Torserat atra Lues, formaeque potentis honorem
Squalida vipereo detriverat ore mephitis!
Sive soli fuit hic morbus, seu sidere laevo
Afflarant dulces caeli contagia ripas.
Ipsa meam nuper non agnoscenda per urbem
Errabam, casusque meos, mea damna, gemebam
Infelix; vix coenoso de gurgite vultus
Tollere visa meos, solem vix ausa tueri
Decolor, & tristi tantum non livida tabo.
Ah quoties sic torpentem, sic astra vocantem
Invida, non sicco turbatus lumine vidit
Amstela, vicinoque vagantes aggere Nymphae!
Ah quoties irata mihi, fatisque, Deisque,
Fluminis ipsa mei volui tellure sub ima
Mergere moesta caput, pigrosque recondere fluctus!
Fecissem quoque; ni trepidantem & multa moventem
Ingenii lux illa tui, mens illa Deorum
Aemula consiliis, fato eripuisset acerbo.
Tu mihi deposito senii squalore vetusti
Sumere das vultus hilares, celerique natatu
Currere per magnam Nymphis plaudentibus Urbem.
Per te non solito jam conspectissima cultu, [p. 305]
Urbis amor Consul, communes urbis amores
Experior, nitidaque lavo mea moenia lympha.
Muneris omne tui est, quod nec stagnantibus ulvis
Inficio lucem, nec tetro lurida coeno
Exhalem tristes nebulas, virusve timendum
Hauriat affectis infelix civis ab undis.
Muneris omne tui est, quod sim tibi grata, tuisque
Vivat ab auspiciis quaqua mea volvitur unda.
Sed neque sola tuo defaecatissima Naïs
Censeor officio: Tellus tibi debet, & Aether
Purior, & laeti puro jam flumine Soles.
In natalem Nicolai Witsen, consulis ac senatoris Amstelaedamensis.
[recensere]C ONSULIS Amstelii natalem dicite, Musae
Dicite natalem Consulis Amstelii.
Votaque cum nostris felicia jungite votis.
Exorant magnos tam pia vota Deos.
5 Ominibus faustis fatales currite fusi,
Staminaque aurata ducite plena colo.
Ipse sua longum de posteritate mereri
Pergat, & aeternis digna gerat titulis. [p. 306]
At nos continuos illi gratemur honores,
10 Et decus, & meritis praemia digna suis.
Privato ipse sui generis laetetur amore,
Qui meruit dici PUBLICUS URBIS AMOR.
Conscriptum nomine nepotum.
Ad eundem. urbis Amstelaedamensis consulem creatum.
[recensere]G RANDE decus patriae, Witsi, quo sospite salvum
Amstela se gaudet, gaudet circumfluus Ya,
Majoresque agitant augusta ad moenia fluctus,
Salve iterum auspiciis felicibus, & modo coeptos
{{Versus|Sic pia fata volunt) in longum profer honores.
Hoc vovet ipsa tuis Res publica credita curis,
Teque sibi patrem, te postulat illa patronum.
Hoc aetas vovet omnis, & urbis Curia magnae:
At nos praecipue, Consul, tua cura, nepotes,
Witsiadum clara deductus origine sanguis.
Sic faciat sator ille hominum, sator ille Deorum,
Ut te conspicuae fulgentem munere vitae,
Urbis amorem altae, communem civibus aram,
Quod pueri nunc laetamur, laetemur adulti.
Eorundem nomine. [p. 307]
Davidis Bergii epigramma.
[recensere]C ARMINIS usque adeo jactaris amore teneri,
Broukhusi, ut Musas omnia posse putes.
Carmina mane novo cum surgis, carmina sero
Sunt tibi, cum cubitum vespere tendis, opus.
5 Haec, quoties vultu Fortuna renidet amico,
Te faciunt gemina prosperitate frui.
Haec eadem, quoties non cedunt omnia votis,
Dicuntur curas attenuare tuas.
Ergo age, nunc tacito cum pectus aduritur igne,
10 Carmina cara tui sint medicina mali.
Ad Davidem Bergium responsio.
[recensere]FLUMINA carminibus poterat Rhodopeius Orpheus
Sistere: carminibus detinuisse feras:
Carminibus rigidas deducere montibus ornos:
Duraque vocali saxa animare lyra.
At vigiles curas & crudi vulnus Amoris
Fallere Thrëicii non potuere modi. [p. 308]
Me quoque Pieriae, Bergi dilecte, sorores
In mediis mersum destituere malis.
Proque bono versu suspiria fundere jussit
Acer Amor. cantus temperat ille meos.
Cede fatigato de pectore, cede Cupido.
Quid juvat in manes bella movere meos?
Quid cinerem vexare juvat, tabentiaque ossa?
Restat enim cinerem praeter & ossa, nihil.
Aut si tanta mei sitis est tibi, saeve, doloris,
Cogar ut aeterno vivere supplicio:
Da saltem propius consumar ab ignibus illis,
Quos animas tremulis Phyllidis ex oculis.
Da mihi Trajectum, vitreique volumina Mosae:
Currat in amplexus da mea vita meos.
Non ego formosae detrectem jussa puellae:
Non ego me vinclis compedibusque negem.
Ah canimus surdo: nec cantibus iste movetur,
Cui riget in duro pectore dura silex.
Tu mihi, cum precibus flectantur Numina nullis,
Quod nequeunt Musae, tu dare, Mosa, potes. [p. 309]
Fragmentum ad Theodorum Riickium de nova Taciti editione ab eo procurata.
[recensere]H ISTORIAE, Rycki, fax o certissima priscae,
Quem nihil ex omni temporis orbe latet:
Quam bene congestos noctuque diuque labores
Promis, & ingenii pignora sacra tui!
Ecce redux a Taenariis Cornelius umbris
Ardet in amplexus vindicis ire sui.
Agnoscit veterem redivivus Consul honorem,
Et Latios fasces, laurigerumque decus.
Explicat hic nervosa suas facundia vires,
Et nil plebejum, nil puerile sapit.
Majestas Romana salum complexa solumque
De septemgeminis fulminat alta jugis.
Nos quoque Cattigenae (nam nos censemur in illis)
Fama per annales invidiosa sumus.
Omnia in Ausonias ierant provincia leges:
Orbis & imperii terminus unus erat.
Restabat Latiis pugnax Germania virgis;
Sola, sed a Latia non subigenda manu. [p. 310]
Liber, & indomito totus suus agmine, Rhenus
Ibat in Arctoas praecipitandus aquas.
Et quos vitiferi munit fiducia Rheni,
Munibant animis Sacra Laresque suis;
Et conjux, & pendentes circum ubera nati,
Et soror, & fratres, nec leve mater onus.
Sensit ab Hercynio nova bella tumescere saltu,
Sensit & Hercynias anxia Roma manus.
Flevit & Arminii ferales vindicis iras,
Signaque cum Varo non reditura suo.
Ossa vage disjecta, & honore carentia mortis,
Albebant toto per nemora alta solo:
Quae tua compositis pietas, Germanice, bustis
Legit, & in manes officiosa fuit.
Joanni vanden Bempden, urbi Amstelaedamensi a secretis, et Esterae Elisabethae Tulpiae.
[recensere]SPES surgens patriae, Bempdi, quo sospite Musae,
Cur sibi rem factam polliceantur habent;
Quot tibi felices promittunt gaudia curae!
Quae tibi foecundus praemia spondet Amor! [p. 311]
Tulpia sollicitos incensi pectoris aestus
Leniet, officiis jam tua facta tuis.
Tulpia, tot matrum tacito suspiria corde,
Nobilis eximii Tulpia sanguis Avi.
Laeta Cupidineis collucent atria flammis,
Et face lustrali candidus adstat Hymen:
Pulcer Hymen, genus Uraniae, cui vincula cordi
Casta, & connubii foedere certa Venus.
Ille tibi multam spondet justo ordine prolem,
Qui solus casti semper amoris honos.
Ille tibi faustos, Bempdi, bonus augurat annos,
Et dandos patriae non sine laude dies.
Fallor? an augustum firmavit Jupiter omen,
Laetaque concentu signa dedistis aves?
Ad Regnerum Stapelium sponsum.
[recensere]G AUDIA, Stapeli, tibi connubialia Juno
Destinat, & sponsis plaudit amicus Hymen.
Egit amans Paphiam pro te facundia causam:
Audiit, & votis adfuit alma Venus.
Illa tibi casti genialia pignora lecti
Spondet, & ardoris munera cara tui. [p. 312]
Ridet Amor, rident Charites: atque ubere vena
Ostentat ditem Copia larga sinum.
Gratulor auguriis. sic dent mihi Numina quondam
Gratuler ut thalamo gaudia plena tuo.
In natalem Rulandi Kinschotii.
[recensere]M USARUM memoranda dies, qua pacifer Heros
Siderei radios hausit & ora Dei,
Festa dies Pindo, Pimplae signanda lapillis,
Exorere, & laeta candida fronte veni.
Te propter sacro resonat Parnasus hiatu,
Laurigerumque fremit laetitia omne nemus.
Te propter Clarii blandum modulantur olores,
Auraque Pierias mulcet odora rosas.
Frater & in myrti tremula Kinschotius umbra
Argutum tenero pollice pulsat ebur.
Salve magne senex, Themidis Phoebique sacerdos
Kinschoti, Astraeae cura decora tuae.
Salve Pegasidum praesens tutela sororum,
Pegasei salve lucida gemma chori.
Dii tibi dent faciles (nam sic venerande mereris)
Quae poterunt magnos cumque decere Deos. [p. 313]
Utque bonis possis longum superesse tuendis,
Addant de nostra stamina longa colo.
Nuptiis Gulielmi Busii et Elisabethae Lestevenon.
[recensere]BUSIA progenies, Themidis facunde sacerdos,
Jam festiva tibi vincula nectit Amor:
Vincula, quae tota bene libertate redemit,
Ingenua quisquis novit amare side.
Hoc unum deerat patriis post omnia votis,
Justus Hymen, thalami pignora, casta Venus.
Vicisti, Gulielme: tuis en ardet in ulnis
Quae movit flammas Elisabetha tuas.
Adspicis ut dulces in te defixit ocellos?
Ut modo, dejecto lumine, molle rubet?
Haec est virginei non fallax lucta pudoris:
Hoc trepidae mentis gaudia limen habent.
Eia age, par felix, par nobile, blanda parentum
Gloria, concordi vivite uterque toro.
Mox date progeniem (Nox & Lucina favete)
In qua confusi conspiciantur avi. [p. 314]
In nuptias Joannis Clifton, urbi Amstelaedamensi a secretis, et Juliae Valkenier.
[recensere]
AUSPICIIS, Hymenaee, tuis, Junone secunda,
Julia Cliftonam ducitur ecce domum:
Julia virgineo fax fulgentissima caelo,
Prima juventutis gloria, primus amor:
Quam pudor, & mores, nulloque modestia fastu
Comit, & egregio sanguine dignus honos:
Julia non uno deductum Consule nomen,
Julia praeclari lucida gemma laris;
Digna toro, Cliftone, tuo, pulcerrima consors
Nominis, & fati pars pretiosa tui.
Ite agedum, socias felici foedere dextras
Jungite, concordis vincula fausta domus.
Ite pares animis, & dulcia bella movete;
Bella quidem solo nomine; pacis opus.
Qualia ni vestri movissent ante parentes,
Nunc, rogo, nunc, juvenes, vester ubi esset amor?
Ludite foecundis amplexibus, unde nepotum
Spes nova, & antiqui sanguinis ordo recens. [p. 315]
Quid non tam viridi fas sit sperare juventa,
Favit ubi dextro numine sponsor Hymen?
Ad Hieronymum Gulielmum Snabelium sponsum.
[recensere]ERGO tuas etiam, Snabeli docte, medullas
Non exspectato vulnere fixit Amor?
Unaque prae cunctis rapuit virguncula Musis,
Certatim Musae quem rapuere novem?
Unaque formoso quem ceperat ore Sibylla,
Solvere compedibus non potuere novis?
Ite procul Musae, quae deseruistis alumnum.
Ite: cupidineas neu temerate faces.
Rumpite cum calamis vocalia plectra, Sorores.
Longe alios calamos arcus Amoris habet.
Sed fallimur poëtae,
Vanum genus poëtae.
Musaeque, Gratiaeque,
Et Cypris, & Cupido,
Et delicatus Hymen,
Una fruuntur umbra,
Uno lavantur amne,
Unum bibunt liquorem, [p. 316]
Unam gerunt corollam.
Nec separare fas est
Cupidinem & Dionem,
Musasque, Gratiasque.
Quos inter errat udus
Odoribus Diones
Hymen, venustus Hymen,
Subnexus croceo molle caput strophio.
His tu praesidibus, beate noster,
Armatus, teneram simul Sibyllam
Arsisti, tenerae simul Sibyllae
Pectus mollibus incitare flammis,
Mentem dulcibus occupare verbis,
Et vincire novo parasti amore.
Atqui ni tibi Gratiae faverent,
Ni Musas Veneri Cupidinique
Junxisses, & amabilem catervam
Ferres pectore tecum, & ore ferres;
Frustra vocatus Hymen
Risisset ad querelas,
Risisset ad dolores,
Quos inquietus ardor
De corde promit imo.
Frustra vagos capillos, [p. 317]
Et vesculas papillas,
Et flammeos ocellos
Venustulae Sibyllae;
Frustra rosas genarum,
Manusque mollicellas,
Collumque mollicellum,
Et mollicella labra
Pulcerrimae Sibyllae,
Usque ad sidera, sidera illa summa
Ferres carminis arte delicati.
Faverunt trepidis mitissima Numina votis,
Et tenui, Vinces, murmure dixit Hymen.
Dixit Hymen, plausit Hymen: deque fulgenti throno
Risibus gaudens Dione suavibusque suaviis
(Hac satellitum corona Diva blanda cingitur)
Jussit ut tener Cupido cum pari fratrum choro
Iret, & Sibyllam amicis allocutionibus
Occuparet, ac rigorem pectoris feroculi
Frangeret remollientis Gratiae fiducia;
Quo Snabelianus ardor, ardor ille maximus,
Ardor ille non domandus, mollius quiesceret
Inque Virginis papillis, inque blandis osculis.
Nam Snabelium Dione corde sic amat suo,
Ceu Snabelius Sibyllam, ceu Sibylla Gratias. [p. 318]
Ibat Amor, dulci circum comitante Leporum
Agmine, quîs Paphiae velabant tempora myrti:
Eque rosis violisque levem gestans calathiscum
Pasithëe tremulas udis de roribus herbas,
Alma Dei nutrix, tenero pede proculcabat.
Illum autem, dum maternas incogitat artes,
Blanditiasque jocosque serit, tenuesque susurros,
Atque oculis hinc inde natantibus oscula captat,
Oscula mellito novies infecta veneno,
Non intellecta suscepit fraude Sibylla.
Aestuat infelix: nec quid tamen aestuet audet
Dicere. virgineum cohibet lex dura pudorem.
Snabeliique sui jam non ignara dolorum
Mente fovet tacita, modo quos conceperat, ignes.
Risit Amor dulces domito sub corde furores:
Risit Amor: blandumque vagi risere Lepores:
Et nunc Snabelio, nunc applausere Sibyllae.
Talis in arenti Naïadum thalamo,
Cui gravis incubuit sitienti Syrius astro,
Et Boreae validis spiritus halitibus,
Flamma vorax graciles avido metit igne myricas:
Quam circum raptis diffugiunt pharetris
Nymphaeque, Satyrique, atque omnis rustica pubes
Attonitis stragem prospiciunt oculis. [p. 319]
Et nunc Snabelio Sibylla in uno,
Uno in Snabelio Sibylla castos
Omnes possidet omnium calores,
Quotquot Snabelii fuere voti
Rivales cupidique fervidique.
Et nunc Snabelius suam Sibyllam
Mavult quam Veneresque Gratiasque,
Se totam cui, quanta quantacumque est,
Indulsit Venus, & decens Venustas,
Et totus chorus ipse Gratiarum.
Fortunati ambo, quorum per mutua crescit
Vulnera dulcis amor, lususque, & casta voluptas.
Vivite concordes animae, & volventibus annis
Pignore foecundam crebro renovate juventam,
In cujus ore ludat
Confusus ille sanguis,
Vestrum utriusque sanguis;
Referatque mox parentem
Snabelium Sibylla,
Snabelius Sibyllam. [p. 320]
Ad Theodorum Jansonium Almelovenium, cum eloquentiae, historiarum, ac Graecae linguae professionem in Academia Harderovicena auspicaretur.
[recensere]P HOEBI utriusque cultor, atque Virginum
Mystes sororum, care Jansoni, meis
Ecquid carere sustinebis plausibus?
Te docta Pallas, illa praeses artium
Facunda, te perita temporum Dea
Ostendet olim postfuturis gentibus
Apollinaris haud egenum adoreae.
Testis mearum Gelricae fervor scholae
Sententiarum; testis illa, quam vides,
Palladia pubes, patriae fulcrum rei,
Et spes opima Musici certaminis.
Tu mactus esto praemio laudis novo,
Novoque honore, quem perennet arbiter
Pulcri laboris Phoebus & novem Deae. [p. 321]
In nuptias Francisci Burmanni et Elisabethae Thierens.
[recensere]E CQUID te vidui capiunt, Francisce, cubilis
Taedia, nec sterilem jam tibi ferre moram est?
O bene, quod cives patriae, quod pignora genti
Legitimo spondet foedere junctus amor!
O bene, quod fastus jam nunc exuta priores
Ibit in amplexus Elisabetha tuos.
Felices animae, fortunatissima nupti
Pectora, quos sancta lampade lustrat Amor;
Vivite, & annosae memores fulcite senectae
Burmannam longa posteritate domum.
Vivite felices animae: tuque aurea virgo,
Indue deposita virginitate nurum.
Disce verecundi genialia foedera lecti:
Hic quoque Fas habitat, hic Decus, atque Pudor.
Mater eris. rubor ecce genas, rubor ora notavit.
En iterum dico, blandula: Mater eris. [p. 322]
In natalem Joannis Jacotii.
[recensere]QUID tibi, Jane, fuit gelidae cum sidere brumae,
Digne vel in mediis Jane habitare rosis?
Non tibi sunt duri mores, non horrida virtus;
Nec riget in miti pectore dura silex.
Debueras nasci Maji genialibus auris;
Debueras blandi Veris honore frui;
Floribus ut primos dulci cum carmine canos
Ornaret tepidi Veris amoena manus.
Nunc tibi serta damus Latii de culmine Pindi
Lecta, sed a Genio non aliena tuo.
Illa tibi seris quodcumque accesserit annis
Perpetuum longa prosperitate vovent.
Illa tibi, quod tu non abnuis ipse, precantur
In multa ut vivas posteritate senex.
In librum de interpretatione Joannis de Raei
[recensere]QUISQUIS severa lege Disciplinarum
Augusta sacra mente non levi tractas; [p. 323]
Effugere par est inscientiam vulgi,
Ut docta dicta sedulae Vetustatis
Examine aequo censor aequus expendas,
Neu musteis abductus atque heri natis
Inanitate proluas capax pectus.
Ergo Pelasga quae reliquit ubertas,
Autumnitasque Palladis Palatinae
Animi sagacis instruant penu largum:
Priusque multo te labore Romanus
Fingat Palaemon, negligentiae custos,
Quam tu serenae sacra templa Doctrinae
Irrumpis audax, impudentiae mystes.
Frustra docere postulat, docet frustra,
Quicumque sensa corticemque verborum
Confundit excors, ac sibi canit soli.
Rides, sophista, pallioque praetexis
Sapiente culpam? Rajus ecce te, Rajus
Vim veritatis edocebit abstrusae
Interpretandi doctor omnium primus,
Qui posterorum publicae satus frugi
Amplas recludens ingenî facultates
Varie cohortes dissipavit errantum,
Verique lucem ferre cogit invitum. [p. 324]
In Phaedri Fabellas vernaculo metro expressas a Davide Hoogstratano.
[recensere]QUOD fabulator Attico Phaedrus stylo
Vitae excitavit utile proscaenium,
Severa sensa dulcibus velans jocis,
Tuos in usus, Belga, vestitu novo
Aperit decentis artifex linguae faber.
Haec est vetustae priva dos prudentiae,
Ubi ferarum ficta per commercia
Contra ferocis impetus caecos Herae
Munitur alti firmitudo pectoris,
Excipere docta lubricas rerum vices,
Et se pati parata, nec frustra queri.
Hic callidorum turpitudinem vafram
Sagax inani nudat arte simius.
Hic ille tardus, onere sub duro gemens,
Bipedes asellos ducit exemplo suo
Ad aequitatem mentis, & ferociter
Recalcitrantum ridet elusas minas,
Hic vulpis illa rufa, fraudium penus,
Docet cavendos mente tecta subdolos. [p. 325] ??
Hic se propinat risui legentium
Furtiva nudi Graculi protervitas;
Quem res in alvum mersa, spesque debilis
Inopi senectae tradit, & probro gravi.
Haec est imago moris humani capax,
Speculumque vitae, fallere & falli rude.
At tu, diserte, cujus illustris labor
Orbem Batavum cive ditavit novo,
Virtute macte, macte lauru patria,
Utriusque Musae notus & vetus cliens.
Vos invidentum natio, saecli pudor,
Plorate vappae, notis obscurum genus.
Honori et meritis Philippi Molivii vander Noot, supremos in utroque jure honores capessentis.
[recensere]V IRTUTIS altae semitam capessenti
Dat ipsa praesens testimonium virtus,
Foecunda laudum, nominis sui merces,
Nec literatis in laboribus parca,
Ubi calle recto quaeritur decor veri.
Tibi laboris, o Philippe, nocturni,
Tibi diurnae diligentiae curas [p. 326]
Cum luculento nunc honore compensat
Custos decorae docta gloriae Virtus.
Grator merenti. mox tribunal Astraeae
Vocat patronum, res forensis exspectat
Longas secantem litium molestarum,
Reo volente, diligenter ambages.
Macte hoc honore praemioque sudorum:
Sed & priorum deperire languore
Florem laborum, ni laboribus porro
Novis adurges, nominis, rei, famae
Incuriosus saepe cogita tecum. [p. 327]
Jani Broukhusii Silvarum liber secundus.
[recensere]Ad regem Galliae post propugnacula Arausionis diruta.
[recensere]I NCLITE REX, cujus nutum Fortuna veretur,
Victor in Eois, victor in Hesperiis;
Exuit, en, dubias tibi jam Victoria pennas,
Inque tuo gaudet se stabilire sinu.
5 Porrigit attritos supplex Europa lacertos,
Illa tua toties facta cruenta manu.
Non deerat meritis laus invidiosa tropaeis,
Quae Genio debet Phoebus uterque tuo:
Celsa sed Auriaci stant propugnacula muri.
10 Haec radios hebetant, Sol generose, tuos.
Disjice magnanima pugnacia moenia dextra;
Sentiat ultorem plebs male sana suum.
Digna tuis animis, digna est victricibus armis.
Accedat titulis haec quoque fama tuis. [p. 328]
15 Et Dionysiaci ne sint monumenta doloris,
Fac doleat clades impia terra novas.
Debent assertae tibi Religionis honores.
Defuit historiae pars ea sola tuae.
In Gallos.
[recensere]N ON satis est, orbem flammis delere cruentis,
Et rerum summas praecipitare colos:
Haeredem ternis falsum supponere sceptris;
Auriaco infami fraude parare necem;
5 Bistonii Muhamedis opes opponere Christo;
Nec Vaticani tela timere Patris;
Gaetuli fruges emendicare tyranni,
Dum negat humanam terra polusque dapem.
Ecce etiam ingeniis indicis, Gallia, bellum,
10 Sacra vetustatis nec tibi scripta placent.
Perfida gens, inimica Deo, rerum omnium Erynnis,
Tuta veneficiis criminibusque domus,
Scarronis miseri miserum post fata piaclum,
Foeda voluptatum victima, tota lues,
15 Naturae pudor humanae, meta ultima recti,
In qua nec tuto degeret ipse Dolus:
Rumpere gens homicida, soli fax dira salique;
Desine non meritum conscelerare diem. [p. 329]
Ut rumpare, dabit sterili justa ubere Tellus,
20 Quamque velis nobis incutere, aegra Fames.
In principis Arausicani expeditionem Britannicam a ventis disturbatam poëtae Galli epigramma.
[recensere]BELLA movet socero gener impius: inque Parentis
Germanum vertit perfidus arma nepos.
Conditur innumeris substratum navibus aequor;
Et denso classis milite pressa gemit.
Jamque animo exuvias, & opimi praemia regni
Sceptraque cognato sanguine tincta rapit.
Demens, qui superos audet sperare secundos,
Ac tantum credit posse juvare nefas!
Ecce ultor sese adverso sert cardine ventus,
Sacrilegasque serit justa procella rates.
Pars tumidis hauritur aquis, pars haeret arenis,
Aut moesto in portus cum duce fracta redit.
I nunc, & sociis conside, superbe, Batavis:
Pugnant pro socero pontus & aura tuo. [p. 330]
Responsio ad superius epigramma.
[recensere]CLASSE virisque potens oppressam ac multa gementem
Albionem magnus vindicat Auriacus.
Scilicet obruerant populos non debitus haeres,
Et Lojoleae crimina perfidiae.
At mala nescio quis ferali gutture bubo
In mediis ululat carmina Parisiis.
Insuetoque repens afflatus numine mergit
Sacrilegasque rates, sacrilegumque ducem:
Omniaque, in Celtas quondam accipienda superbos,
Vulturis impasti more modoque facit.
Jamque ad vicinas illisa cadavera cautes
Spe vorat: hac una parte poëta fuit.
Interea validis animosi flatibus Euri
Pignora divinae certa fuere manus.
Ecce, volant Batavae tutis in fluctibus alni,
Et terram intrepido sub pede miles habet.
Desine jam foedi, volucrum foedissime, cantus:
Non nisi funeribus convenit iste tuis.
Nonne pudet caelum votis pulsare cruentis,
Et furiis caecae religionis agi? [p. 331]
Nonne piget patriae vanum levitatis? habemus
Majorem ventis, quam tibi, Galle, fidem.
in Jesuitas Gallos.
[recensere]JURE times Regi, faex Lojolea, Britanno,
Corruat Auriaca ne ferus iste manu.
Exutos castris clades Dionysia Gallos
Hoc docuit, belli meta cruenta tui.
In mortem Regis Gulielmi falso a Gallis nunciatam.
[recensere]DICITE Io, Celtae, ter Io nunc dicite, Celtae:
Et date laetitiae conscia signa novae.
Plaudite, Parisii: periit Gulielmus; Iernen
Dum subigit, victo victor ab hoste cadit.
Adfuso periit per vulnera nigra veneno:
Successumque artes nunc habuere suum.
Talia Sequanici cecinit faex barbara vulgi,
Et cum faece novi regia celsa Jovis.
Hoc velit Eurystheus, velit hoc Germanica Juno[1];
Laetaque in Auriaca clade sit ista domus. [p. 332]
At non ille velit, caelo qui justus ab alto
Aeterna humanas temperat arte vices.
Tene, decus Regum, voto petiere cruento,
Qui tibi nil, praeter vota, quod obstet, habent?
Tene, sacer vindex Legum, tene arbiter aequi,
Perdere sacrilegae sustinuere manus?
Hosne dedit flatus virtus Lausunia, Galli?
Hos pavor Hyberni militis ille dedit?
Dii melius: causa victus, nunc victus & armis,
Terga fugax justo vertit, & arma, metu.
Excipe bis profugos mitis, Lodoice, clientes:
Auxilium miseris tu super unus eras.
Flagitat hoc Regina parens, hoc Regius infans;
Conjugis haec casu tristior, ille patris.
Tot modo sceptrorum miser & male subditus haeres
Deplorat fati ferrea fila sui.
Astraque vagitu testatus conscia longo
Mallet in obscura delituisse casa.
Mallet ab uberibus rubrae pendere supinus
Phyllidis, & dulci rure quiete frui.
En cui debetur triplicis fortuna coronae:
En cui regnorum publica fata trium!
Ille tamen, quocumque etiam de sanguine cretus,
Promeruit lacrimas elicuitque tuas: [p. 333]
Quod neque flammatus ripam per utramque Mosella,
Nec Nicer, aut Rheni tota gementis aqua:
Quod neque vastatae, quaqua patet, area Spirae:
Oppidaque in cineres sidere jussa suos:
Nec Myrtilleti bustum, & feralis imago,
Illa quidem Gnati tuta favore tui;
Flandria nec latis exhausta cremataque campis;
Quaeque fera toties aequora caede rubent.
Quis credat? tangunt altam mortalia mentem,
Et puer ignoti nobile ventris onus.
Nunc etiam tetigit mendaci funere Fama,
Tam non sperati nuntia Fama boni.
Et tamen ille tuus Hostis valet, & tuus ille
Terror in adversas it, velut ante, manus.
Cernis, ut ignavo nequeas prosternere voto
Quem cladem regnis deligis ipse tuis?
Cernis, ut huic impar Venus est Lausunia Marti?
Eventum fastus disce timere tui. [p. 334]
Ad regem Gulielmum.
[recensere]MAJOR Alexandro Princeps, & Caesare major,
Ara parum faustis unica temporibus:
Cum tua tot Clarii celebrent miracula cycni,
Lasset & ingenuas Fama benigna manus;
Quid gemini faciunt ad Martia sacra latrones?
Quid pro te Cacus alter, & alter, agent?
Debueras certe, Rex invictissime, poni
Non nisi Lysippo, non nisi Praxiteli.
Debueras sacri clarescere voce Maronis:
Te sibi materiem vellet & ipse Maro.
Nunc tua deteritur operosis gloria nugis,
Et premit infelix nomina tanta labor.
Sordet in inscriptis majestas Regia tignis:
Insulsoque tumet barbara Musa sono.
Cur non, cum monstris constet tibi fama subactis,
Proscribis terris haec duo monstra tuis? [p. 335]
Ad urbem Trajectum.
[recensere]INCLITA Pieridum sedes, & amoena, Dearum,
Trajectum, nostri pulcer ocelle soli;
Quam Themis, & Mavors, & eum genetrice Cupido
Incolit, & patrio quae capite orta Dea est;
Quid tibi nunc animi credam fore, quid tibi mentis,
Dum tua Mattiaci jugera Thraces arant?
Jugera Castaliis calcata sororibus olim,
Castaliae, quaeso, gloria gentis ubi est?
Arent Pimplaei latices: pro dulcibus undis
Jam novus aequoreas dat tibi Boyus aquas.
Nec Boyus tamen ille satis, nisi quatenus audax
Sustinet Aonii jus temerare chori.
Barbarus ignotis fundit convicia verbis,
Et sibi subtili cum ratione sapit.
Barbarus ignota fundit mala carmina lingua,
Nec versus numero, sed ratione, facit.
Quae tamen ista Dea est Ratio? nova dicitur esse,
Et nova per veteres orgia ferre scholas.
Nil opus est priscis. priscis erit aptius uti,
Si quando Latio scribere more sedet: [p. 336]
Apta theatrali nova sunt spectacula pompae;
Et nigros habitus mens quoque nigra decet.
Sufficit, immunda quidvis effundere bucca;
Sufficit, obscuros mente referre viros:
Et nova ad attonitum proferre oracla popellum,
Verbaque sacrato digna supercilio.
Mater ubi es? pia mater ubi es? quae tristis Erinnys
Quae furit in placido vipera saeva sinu?
Talia tu numquam producere monstra solebas,
Mitis, & a caeli blanda favore tui.
Talia tu numquam mirari scripta solebas,
Docta, nec ad Clarias rustica facta Deas.
Non hic Hippotades, non hic furit Amphitrite:
Pax colit, & dulci Pace beatus Amor.
Nobilibus tibi crevit honos & gloria chartis:
Elue de chartis nomina foeda tuis.
Quo tibi degeneres animae? quo spurca librorum
Pernicies, titulis insidiosa tuis?
Invisum nomen Musis, inamabile Phoebo,
Exige, & antiquum fac tueare decus.
Nec te decipiat sapientis gloria barbae.
Non facit ad genium barbara barba tuum. [p. 337]
In scholarcham carminificem.
[recensere]VIVERET Ausoniis castus cum legibus orbis,
Dicta fuit Grajo nomine SCHOLA brevis.
At nunc barbaricis vivit cum legibus orbis,
Omnibus indoctis longa futura SCHOLA est.
O proceres, miseris pestem defendite Musis:
Hic Belgae media vivimus Arcadia.
Ad illustrem carminis sui vindicem, poêtam ignotum & ignobilem.
[recensere]ULTRAJECTINAE Vindex generose Minervae,
Et procerum Vindex, sed minus ipse tuus;
Quas tibi pro meritis grates Academia reddet?
Quas reddent Proceres, noster Homere, tibi?
Non ita Parmensi stridebat Cassius ore;
Cassius ingenio proximus ille tuo.
Gaude, Roma, graves bellorum oblita ruinas;
Trajecti Gotico nunc potes ore loqui.
Non est quod Bavii doleas periisse lepores:
Non est cur Maevî nobile vivat opus.
Maevius iste facit nova carmina. pascite taurum.
Carmina, Dii superi! Maevius iste facit: [p. 338]
Carmina, quae caelo possint deducere Lunam;
Fluminis irati quae retinere vias;
Carmina, quîs Circe socios mutaret Ulyxei,
Si scirent socii verba Latina loqui.
Adde quod has artes non noverat ipse Palaemon,
Et genera & voces aedificare novas;
Et mutare pedum numeros, & tempora metri,
Atque novam prorsus condere Grammaticam.
Adde quod horribili proclamat voce Tribunus:
MUSA, MANUM FERULAE SUBTRAHE GRAMMATICAE.
Adde & inexhausto quod vena superba veneno est;
Nec maledicendi gloria visa levis.
Vapulat Amstelia vates eductus in umbra,
Nil praeter Grajûm doctus amare Sophos.
Vapulat, & frustra rationes conjicit, unde
Non intellecto vulnus ab hoste ferat.
Hoc tu, Roma, tuos solare Catone dolores,
Amissos veterum nec meditare jocos.
Carmine tot clades qui compensavit in uno,
Dignus erat medio saxeus esse foro:
Aut Tiburtinis custos ficulneus hortis
Stare, malas cantu qui male perdat aves. [p. 339]
In pessimum poëtastrum.
[recensere]U RBANISSIME quot fuere vatum,
Latinissime quot fuere vatum,
Oppletissime ruris inficeti,
Cacatorum epigrammatum patrone,
Doctor prodigiose syllabarum,
Obscurissime Vir, poëta princeps,
Quid pro tot meritis tibi inprecabor?
Quid Musae tibi quid dabunt Latinae?
Quîs tu largiter, ut soles amicos,
Anitergia futilesque chartas,
Sed castis manibus tamen, dedisti.
Quid Musae tibi quid dabunt Latinae?
Vossii Grammaticam, librosque Scoppii.
Ad Cajum, qui vocem aether fecit neutrius generis.
[recensere]AETHERIO cognata polo Mens enthea Caji,
Cur tibi majestas numinis hujus abest?
Masculus Ausoniis qui tempestatibus Aether
Saepe mari sonitu mascula signa dabat, [p. 340]
Quem Rerum Patrem dixit pater Ennius, Aether
Jam nunc primaevum perdidit, ecce, secus.
Iste tuus fungus, solus SUBLIMIA TRANANS
AETHERA, qui recta cum ratione furit,
Eunuchum nulla fecit ratione, facitque,
Aethera; nec testes nunc habet ille suos.
Pro quibus officiis, Mens dia, paciscere mecum
Detur ut officium parve minusve tibi:
Ut tu tam foedo de carcere libera migres,
Cajus ut aetherias, te sine, pascat aves.
In Vacerram.
[recensere]LIVIDE, vane, ferox, & vix dicende Vacerra
Inter bonorum nomina;
Opprobrium Musarum, alieni rosor honoris
Illiteratis literis,
Quas legisse semel, poenae satis esse videtur
Pro quolibet piaculo;
Pernicies miseris inclementissima chartis;
Amoenitatum carnifex;
Ultime Mysorum, patriis truculentior undis,
Linguae tyranne Romulae; [p. 341]
Quid primum, quid deinde canam? nam promere certum est
Quae meruit indoles tua.
Si tamen ingenuis fas est committere Musis
Labem pudendi nominis,
Pestiferam labem, nulla virtute redemtam,
Languentis ulcus saeculi.
In largitionibus regiis praecipuae formae nomisma poscit Vacerra.
[recensere]PRAECIPUAE poscit formae Regale nomisma
Notus ab affaniis ille Vacerra suis:
Notus ab immundae lutulento fornice buccae,
Rixarum cupido notus ab ingenio.
Quid, si quis clavum donet restemque furenti?
Ad tales faciunt talia dona manus. [p. 342]
Neget quis praemia laudi? Vindiciae secundum Joannem Despauterium datae.
[recensere]IAMBE noster, sive tarde, seu celer,
Iambe noster, ecquid hoc negotii est?
Ten’ bliteus iste, ten’ miser tenebrio,
Latinitatis architectus Goticae,
Inpune sic delumbet, ac truncet pede?
Inpune verba de cloaca sublegens,
Infecta tabe, plena pestilentiae,
Florem Latinae deterat facundiae?
Et exteris nunc Belga sit derisui
Unius atrum propter Ajacis scelus?
Iambe noster, haec videbis & feres?
At non olentis putidum Maevî caput
Deseruit olim vindicis cycni furor.
Prodi, Poeta, Maevii verum genus,
Prodi, Poeta, saeculi stupor tui.
Quid attinebat merce tam commictili
Spurcare chartas? quidve Musas virgines,
Inelegantis more vulgi, ad tibiam [p. 343]
Docere motus, praecinente Marsya?
Non de tabernis sumta, non plebis lepos,
Satis decebunt regii cultum throni.
Sed nec cuivis subuloni in compitis
Dat calceandos Liber intonsus pedes,
Neque ad subulcos hospitantur Gratiae,
Nec rure gaudet Artium urbanus chorus.
Et qui Pöetas vividus animat calor
Claudi recusat, ignis in modum vagi,
Inertis intra mucidos cordis specus.
Tu plumbeorum fons benigne versuum,
Tu de Menalcis, deque Thyrsidum grege
Pulcre mereris, temporisque Chaerilus
Nostri, strepente fistula surdum melos
Perdens, Latinum territas Apollinem;
Tibi virente carduo spectabilem
Nectit coronam ventruosa Thestylis.
Tibi, relictis Arcadum procul jugis,
Aurita pubes tollit indomitum caput.
Tuum rudentis murmur, ac graves tonos
Hirsuta discunt quercuum cacumina,
Et garrula altis reddit Echo vallibus.
Circum capella saltat, ac brevi pede
Infirmus haedus molle succutit latus. [p. 344]
O efficaces tibiae tuae modos!
Venusta docti carminis spectacula!
At Musa tristis, nemore pulsa de suo,
It exsulatum, nec minore cum sono
Amata linquit arva, quam Custos prius
Hortorum atroces horruit sagae minas,
Ubi Esquilinas inter alites Dei
Canidia dira fissilem solvit natem.
In Vacerram semipoëtastrum barbarum.
[recensere]ROMANAE scabies linguae, teterrima Pindi
Pestis, Apollineo fama pudenda choro,
Quid tibi cum Latiis, edentule morio, Musis?
Quid cum Romano carmine, inepte, tibi?
Nec prodesse bonus, nec delectare legentem,
Dic, rogo, quid facies? quis tuus usus erit?
Et tamen est aliquis: nam cogor vera fateri,
Quamvis tergendas det tibi nemo nates.
Rodebant avidi nuper tua carmina mures;
Omnis turba malis interiere modis.
Quin & vicino steterat quae noctua tigno,
Te rudente, gravi procidit icta sono. [p. 345]
Ipsa etiam Regina, sacro male tacta libello,
Quae semel occiderat, bis modo visa mori est.
BONUM. FACTUM. NE. QUIS. BARBARIS. VIAM
IN. PARNASUM. MONSTRARE. VELIT
Vacerra lyristes.
[recensere]POST delumbatis inflictum vulnus Iambis,
Ruptaque crudeli turpiter ora manu:
Post manes Smetii pulsatos, post mala verba,
Quae nec Nizolius, nec Calepinus habet;
Ecce iterum irato ructatus Apolline versus
Concacat Ausonias iste Vacerra fides.
O pudor, o sordes, o monstrificabile carmen!
O numquam Latio cognita lingua foro!
O caput Anticyra numquam medicabile tota,
Et frustra dandi dedecus hellebori!
Ergone te toties Regina peribit inulto?
Ten’ vivo toties cogitur illa mori?
Parce pios cineres & sancta revellere busta.
Quae nocuit nulli, vapulet umbra tibi?
Hic unus modus est, hic unus; crede, Vacerra;
Ut cubet in molli functa quiete; sile. [p. 346]
ΟΝΟΣ ΑΥΤΟΛΥΡΙΖΩΝ.
[recensere]A UDEBIS ergo, nec teneat pudor,
Horatianam tangere barbiton?
Audebis insano paventes
Carmine contemerare chartas?
5 O nec paterno mitior aequore,
Tumultuosi nec grege Nerei
Vacerra, qui toto fugaces
Creber agas Helicone Musas,
Phoebumque raucis tundere naeniis.
10 Non erubescas, durus in hostico
Tropaea suspensasque palmas
Figere magnifici triumphi.
Te, Victor, anteit victa Latinitas,
Crines revulsos, & lacerum caput
15 Foedata coeno; nec Leporum
Agmen abest, facilesque Versus.
Te Valla, & omnis turba Palaemonum,
Detonsa, scissis sordida paenulis:
Te Vossius, te acer Scioppus,
20 In manicis gravibusque ferri
Vinclis, tremiscunt immiserabilem;
Injurioso ne pede proteras [p. 347]
Gentem subactam, neu superbus
Reliquias crucies Latinas.
25 At Smetiorum ponè volumina
Calcantur atro lurida pulvere, &
Quaecumque Parnaso reliquit
Ravisius monumenta Textor.
Vacerra, linguae clara Pharus novae,
30 Vacerra, Divae Barbariae ferax
Interpres, & vatum priorum
Non sine Diis animosus ultor;
Jam jam potentum desine carminum;
Fatiscit omnis regia Romuli
35 Concussa, & exsanguis refugit
Cum sociis Ciceronis umbra.
Tali in remotis murmure vallibus
Lunae rubentis cornua Thessalae
Fregere matres, & venenis
40 Sollicitas habuere mentes. [p. 348]
DEVICTO. APOLLINE FUSIS. FUGATIS. CAESIS. SORORIBUS C. VACERRA H. M. S. F
[recensere]Q UI tot in Errores sumtis feliciter armis
Victor IO magna voce TRIUMPHE canit,
Haec sibi de Latio, post multa pericula, Phoebo
Erexit patriis alta tropaea jugis.
SODALITAS. GROBIANORUM
AERE. COLLATO. P
Vacerra Aristarchus.
[recensere]P RIME poëtarum, doctorum prime, Vacerra,
Grande juventutis cymbalon aequoreae;
Quod mundum meliora doces, vatemque refingis,
Cui nimis heu! Pindi somnia vana placent,
5 Gratia debetur tibi magna, neque excidet aevo
Libertas animi calliditasque tui.
Verum quis catulos aliter prolemque Molossam,
Inmundos aliter nescit olere sues? [p. 349]
Ad Vacerram.
[recensere]V ATIBUS e sacris quis te neget esse, Vacerra,
Cum sis non uno teste, Vacerra, sacer?
Ad eundem.
[recensere]Q UOD sis historicus, quod vates, atque sophista,
Quod doctor; peream, si bonus esse potes.
In natalem XLVI. Frederici I. Augustissimi Borussiae regis.
[recensere]N ATALEM, Rex magne, tuum tua cura Camoenae
Nuper in Hallensi concinuere solo;
Cum novus excrevit Salae prope flumina Pindus,
Aeternum Augustae prosperitatis opus.
5 Nunc tibi natali Mavors fert munera libo
Bis domitas Rheni vincla gerentis aquas.
Quae primas olim tibi nexuit Insula lauros,
En iterum vinctas porrigit illa manus.
Neve tuos possit deinceps tentare lacertos,
10 Obruta ruderibus conditur ipsa suis.
Spectat ab adverso Burgundus litore pugnas,
Ac tantum flammis rem sibi credit agi.
Spectet, & indoleat, justi tibi praemia belli,
Sic merito, cunctos continuare Deos.
15 Perge, Pater patriae, communemque adsere causam:
Perge: vocant istas multa tropaea manus.
Nec, nisi cum fusis orbem purgaveris hydris,
Fortibus accedas nobile sidus avis.
1702. [p. 386]
In Frederici Gulielm I Magni electoris Brandeburgici statuam equestrem.
[recensere]A DSPICIS ingentis laetum rectoris habena
Quadrupedem, & celsi siderea ora ducis?
Quid, si ipsum quondam vidisses fortibus armis
Per cuneos saevi fulminis ire modo?
5 Qualis Threiciae proculcans cornua Lunae
Barbaricas rapido turbine fregit opes:
Qualem Sarmatici bellatrix regia Lechi
Horruit, aut vasto Rugia cincta mari.
Innocuo nunc ense latus praefulget, & urbem
10 Ipse suam magno prospicit altus equo.
At tibi dent superi quantum pietate mereris,
Maxime Rex, belli gloria, pacis amor;
Quem juvat aeterno laudis monumenta paternae
Munere tam digno constituisse loco.
1703. [p. 387]
In quendam, qui in publice habita oratione modulum syllabarum in vocibus Epictetus & Euphrates corruperat.
[recensere]N OMEN EPICTETO est: sed dicar EPICTETUS olim,
Roma ubi Romano desiit ore loqui.
Sic etiam EUPHRATES (quid non mutabitis anni?)
Incipiet positis EUPHRATES esse moris.
In alium ejusdem farinae.
[recensere]V ERBA DO qui nuper cecinit Gaetulus Apollo,
Et FERIAS nuper jusserat esse breves.
Pridem ingens opicas foedabat MACULA chartas.
Ah cur fullonem non alit iste Deus?
In versificatorem Harlemensem.
[recensere]BARBARA monstrorum sileat miracula Memphis:
Carminis Harlemum barbariora dedit. [p. 351]
De Petro Rabo et poetria Amstelia.
[recensere]P OTA Pegaseo puella rore
Vini nescio quid sui relinquens
Non siccaverat integrum culullum.
Instabat Rabus, & bibi jubebat.
5 Quaenam haec rusticitas, Cato invenuste?
Per te numine plena Apollinari
Fiet Maenas, & Euhyo litabit.
Turdus fabula.
[recensere]F EROX juventa, nec clientela minus
Milvi potentis, turdus inquies, loquax,
Omnes minores concacabat alites.
Et jam beatus (sic videbatur sibi)
5 Ipsos proterve concacabat aucupes.
Unus sub arta frondium scena latens,
Offensus acri nempe contumelia, [p. 352]
Incautum opertis cautus excepit dolis:
Haesitque visco prosator visci suo.
10 Id conspicatus passer e vicinia,
Quem saepe oleto sparserat turdus gravi,
Hanc prolocutus fertur in sententiam:
O turde, turde, debitas vecordiae
Dature poenas, jamne te morum piget?
15 Nec prodes aliis, & tibi cacas malum. [p. 353]
Jani Broukhusii Brandeburgica; sive carminum in honorem Frederici I. Borusiae regis, et electoris Brandeb. aulaeque Brandeburgicae conscriptorum liber.
[recensere][p. 354: blanco] [p. 355]
Jani Broukhusii Brandeburgica.
[recensere]In funere serenissimi ac potentissimi principis Frederici Gulielmi Magni, electoris Brandeburgici.
[recensere]M ARTIS Germani cineres umbramque colendam
Flemus: in exsequias, moesta Elegia, veni.
Nec te, quod cultu non sis speciosa decoro,
Terruerit: lacrimis sic eris apta novis.
5 Adspice, communi squalens Germania luctu
Ut sedeat fusis scissa per ora comis.
Ut pia Religio FREDERICI in funere MAGNI
Moereat, & raptas orba queratur opes.
Utque Fides, multaque decens Victoria lauru
10 Non teneant fletus, utraque fracta, suos.
Haec tibi turba comes: meruit quoque talia virtus
Principis, atque acti per decora alta dies. [p. 356]
Hoc mores meruere tui, GULIELME, sidesque,
Inque tuos populos saepe probatus amor.
15 Sancte pater patriae, saecli dos inclita nostri,
Ultima virtutum gloria, primus honos;
Nobile bellorum fulmen, pia dextera justi
Martis, & invictis non leve nomen avis;
Heroum sublime decus, quem foeta tropaeis
20 Fama per aetherium lucida ducit iter,
Quis Phoebus canat aequa tuis praeconia palmis?
Quis titulis condat carmina digna tuis?
Non, si vel Clario veniant cum fratre Sorores,
Buccina sit meritis sic satis ulla tuis.
25 Laomedonteae celebrata decennia Trojae
Novimus, & Macetae bella peracta Duci;
Oebaliasque manus, & quas Oenotria lauros
Gloria, non uno nobilis hoste, tulit.
At tua si domitis numerentur in hostibus arma,
30 Arma quis unius crederet esse viri?
Testis perpetuis tibi vita peracta triumphis,
Testis desensae Religionis honos,
Contemtorque animus leti, supraque pericla
Spiritus, & multa dexteritate labor.
35 Sed neque silvestri pastoris fistula cantu
Certet Maeoniae condere molis opus: [p. 357]
Nec mea sufficiat sublimi carmine Clio
Clara tot heroae gesta referre manus.
Haec referat rapido quassata Borussia Marte,
40 Et repetita tui jura paterna soli.
Haec referat tremefacta tua Varsovia dextra,
Totque Polonorum funera sparsa ducum.
Milite quam pauco centena in millia praeceps
Irruis, & fuso victor ab hoste redis!
45 Talis in insanos avido furit igne Gigantas
Jupiter, & caeli concutit omne latus.
Talis compositis acer Gradivus ab armis
Rura triumphali Thracia lustrat equo.
Quis Ferberlinos digno satis ore triumphos
50 Concinat, & justae praemia militiae?
Hic ubi perfidiae poenas cum penderet hostis,
Ultorem tecum sensit adesse Deum.
Nil illi diraeve hiemes, vastaeve paludes,
Moeniave, armatae profueruntve minae.
55 Ocyor & ventis & saevi fulminis alis
Hostica praecipiti proteris arma metu.
Quis memoret, Stralfunda, tuos, invicta, labores,
Caesareumque ducem, Caesareamque manum?
Sex menses periere tibi, Walstenia virtus:
60 Hic spatium belli finiit una dies. [p. 358]
Ipse suis prorupta furens Vulcanus ab antris
Fulmina in hostiles torsit acerba globos:
Armatasque hiemes, atque igne rubentia multo
Tela vicem Getici jussit obire Dei.
65 Stettiniine arces, formidatumque tremendi
Militis auxilio robur, & arma, canam?
Cessit & illa tuis, quamvis invita, lacertis;
Fassa suas in te nil potuisse minas.
Nimirum tibi tela polus, tibi machina pontus.
70 Militat in partes unda polusque tuas.
Rugia, quam toto circumsonat aequore Nereus,
Rugia tuta fero milite, tuta nive,
Rugia victorem non visum sensit, & ante
Quam venisse, tuas jam superasse manus.
75 Quid, cum iterum diro vexata Borussia bello
Absentem lacrimis aegra vocaret opem?
Nempe tuis Tethys stravit se Balthica turmis,
Et glacies tumidas horrida vinxit aquas.
Perque nives, perque usta gelu freta lata, per hostes,
80 Ipsa sibi virtus huc tua fecit iter.
Grande viae pretium servata Borussia, grande
Pomera, qua vasta sub ditione patet.
Ille ferox domitoque potens Oriente tyrannus,
Ille tremor nostris gentibus, ille suis, [p. 359]
85 Sensit & ille tuos longinquo Marte lacertos,
Dum ruit auspiciis miles in arma tuis.
Nec toties frustra tentatae moenia Budae
Mavortis fulmen sustinuere tui.
Quae meritis, invicte Heros, par Gloria tantis?
90 Quae par aeterna Fama sonora tuba?
Te sibi pulcer Honor, sibi te Clementia mitis,
Te sibi Pax nitido vindicat alma sinu.
Te sibi Majestas, Phoebusque, Deaeque sorores,
Et Pudor, & placidae Pacis alumna Quies;
95 Te Christi sibi jungit amor, Pietasque, Fidesque,
Et Spes divinae conscia pacis habet.
Neve foret vitae numquam non puriter actae
Impar funesto sine suprema dies,
Ipse tuos alta miseratus mente labores
100 Suffecit vires auxiliumque Deus.
Nil morbi potuere truces, nil torrida febris:
Spes fovet, & vera cum Pietate Fides.
Et cruor immeriti pro nobis vulnera Christi,
Et Patris aeterno gratia missa polo.
105 Dira, quid hic ullos exspectas, Parca, triumphos?
Non est imperii gloria tanta tui.
At tu, sancta anima, & caeli jam sede recepta,
Adspectuque fruens alloquioque Dei, [p. 360]
Accipe quae multo sacramus munera luctu,
110 Humida inexhaustis munera de lacrimis.
Utque tui desiderium mitescat ademti,
In nato spires fac, Pater, usque tuo.
Ille tuo exemplo lauros tueatur avitas,
Exemplo leges temperet ille tuo.
115 Invictaque manu Genitorem Heroa secutus
Pro populo moveat fortiter arma suo.
Arma, Pater, moveat, sed non nisi justa, tuisque
Aemula: pro causa stat meliore Deus.
At Pax concussum si longa beaverit orbem;
120 Quod rogat, atque omni quod vovet orbis ope;
A te jam sanctas didicit feliciter artes:
In te virtutes, quas imitetur, habet.
1688.
In Nummum a Joanne Frederico Cramero explicatum, cujus epigraphe: capta Caesaris insula.
[recensere]D UM tuus attonitum Mavors ruit acer in hostem;
O Princeps, populi ductor amorque tui;
Erigit armatas praesens Victoria turmas,
Gaudet & in castris ire superba tuis. [p. 361]
5 Prima novas offert tibi Caesaris insula lauros;
Prolusit titulis scilicet illa novis.
Margine captivi tua propugnacula Rheni
Naïdes e glaucis obstupuere vadis.
Flammarumque globos & ahenae grandinis imbrem
10 Ulvosis trepidae pertimuere toris.
Innectis patriis palmas, fortissime, palmis,
Inpiger antiquum continuare decus.
Furstenbergiacam virtus tua contudit Hydram:
Fulminis afflatus non tulit illa tui.
15 Quale rudimentum quantillo in tempore! Tecum
Visa recens lapsis rebus adesse Salus.
1689.
In nummum ab eodem explicatum, cujus epigraphe: expeditio Britannica consiliis et armis adjuta.
[recensere]S AEVA superstitio, & dominandi insana libido,
Sustulerant multis jura Britanna modis.
Jamque parabatur, quod tota Europa subiret
Cum male damnata posteritate, jugum.
5 Actum erat oppressa de Libertate Jacobo
Sub domino: exstincta curia lege silet. [p. 362]
Vindicis Auriaci Deus en Deus excitat arma,
Jungeret his socias ut FREDERICUS opes.
Diffugiunt scelerum perculsa mente ministri,
10 Disjectaque redit nube serena dies.
O faustam Nemesin! sine vi, sine sanguine fuso
Debita virtuti praemia victor habet.
1689.
In nummum ab eodem explicatum, cujus epigraphe: Inferior Rhenus liberatus.
[recensere]R HENUS arenosa vultum demersus in ulva,
Debilis & mediis semicrematus aquis,
Inplorat, FREDERICE, tuam, fortissime, dextram.
En age, quid cessas? deficit ille, veni.
5 Sed neque tu cessas, & fortibus acer in armis
Surdisium celeri cogis abire fuga.
Porrigit evinctas tibi Caesaris Insula palmas:
Novesium profugi deseruere duces.
Bonna, quid exspectas? nil te firmissima valli
10 Robora, nil densi militis arma juvant.
Tu quoque praeclari fies pars una triumphi,
Sed tamen & juris facta repente tui. [p. 363]
Exsere, Rhene, caput: laetos, pater, exsere vultus:
Germanis Celtae non dominantur aquis.
1689.
In nummum ab eodem explicatum, cujus epigraphe: tutela Belgii.
[recensere]F LEXERAT ad Celtas celeri Victoria penna
Auxiliis levi stantis in orbe Deae.
Floriaci multo stagnabant sanguine campi,
Incertusque suae Belga salutis erat.
Tu celerem, ceu Numen, opem, FREDERICE, tulisti.
Belgica se sensit muneris esse tui.
Ipse tuas tergo portavit Mosa cohortes,
Tutior auspiciis esset ut unda tuis.
5 Margine dein gemino firmatis undique claustris
In fumum hostiles vidit abire minas.
Haec ducis est virtus, sed & haec rarissima, summi,
Rebus ut adversis ipsa pericla juvent.
1690. [p. 364]
In urbem Berolinensem a Frederico III. mirifice amplificatam et exornatam.
[recensere]Q UA vetus ad celerem porrecta Colonia Suevum
Berlini adverso margine spectat opes,
Dorotheae fausto signatas nomine turres
Insula de mediis laeta salutat aquis.
5 Ecce novas arces & tecta minantia caelo
Quintus inexhausta ducit ab arte labor.
Cura Deûm FREDERICE, Tuis haec debita coeptis
Gloria; muneribus haec benefacta tuis.
Dum populatrices crudelis Gallia flammas,
10 Funus & imperio vastitiemque parat;
Quantum erat, in medio furiosi turbine Martis,
Nobile tranquillae condere pacis opus!
Sic pius Ogygios Amphion carmine muros
Quos regeret, sancta duxit & ipse manu.
1691. [p. 365]
In natalem septimum decimum serenissimi principis Anspachii Christiani Alberti ad Joannem Fredericum Cramerum.
[recensere]L AETUS ades, Cramere: novas pia tura per aras,
Per sua pubentes limina sparge rosas.
Pone merum Genio: natale decentia sacrum
Principis ad citharam concipe vota meam:
5 Principis, in patrias qui nunc feliciter artes
Crescit, adorandae spes recidiva domus;
Quem sibi Palladias inter Prudentia curas
Educat, & lauru tempora cinctus Honor;
Otia cui Latius studiis dispungit Apollo;
10 Quem format docta gnava Minerva manu.
Qualis erat parili nuper Fredericus in aevo,
Divo magna patri gloria, magna suis.
Illius ingenio proavitis laudibus insta,
ALBERTE, atque annos vincere perge tuos.
15 Illius ad normam leges tibi finge regendi:
Exemplo duci non meliore potes. [p. 366]
Caetera, quae sortem exornent decora alta potentem,
Virtutis venient nomine sponte tuae.
1691.
In funere Christiani Alberti principis Anspacensis.
[recensere]E RGO tuos etiam manes, ALBERTE, queremur?
Te quoque Nox tenebris obruit atra suis?
Te quoque, cui dulcis primo sub flore juventae
Spondebant faciles omina laeta Deos?
5 Heu breve vita bonum mortalibus! heu male fallax
Et nimis incertae mortis acerba dies!
Ast ego jam tota flammatus mente parabam
Debita virtuti nectere serta tuae:
Ut pridem egregias haurire fideliter artes
10 Pars fuerit studii blanda tenaxque tui:
Ut pia formarit primos Prudentia sensus:
Creverit & juncta Pallade Martis amor;
Ut populos lata regeres ditione paternos,
Jure quidem princeps, sed pietate pater;
15 Utque per & titulos & avorum exempla tuorum
Ipsa tibi Virtus certum aperiret iter. [p. 367]
Ecce jaces, stirps vera Deûm, spes sanguinis alta,
Flos & honor prisci nominis, ecce jaces.
Ostendere tuis te tantum fata: resecto
20 Injecit rapidas stamine Parca manus.
At modo qualis eras! qua majestate decorus!
Quantus honos oculis! qualis in ore Venus!
Sive fatigares fumantia colla caballi:
Talis in Eurotae pulvere Castor erat.
25 Seu staret validum vibrare viriliter ensem:
Non alia Mavors moverit arma manu.
Seu magis historiae spatiatus in aequore vasto
Discuteres veterum fortia facta ducum;
Ante annos praecox sapientia pectus agebat,
30 Et tibi de quavis arbore fructus erat.
Nec pietatis honos vilis tibi: maxima Christus
Gloria: nec caelum nomen inane tibi.
Scilicet haec generis documenta perennia vestri,
Quae tibi multa pater, multa praeivit avus.
35 Et tamen ille jaces, non consolabile fratri
Funus, & afflictae justa querela domus.
Quid tibi nunc animi dicam, generose Bredovi?
Quam tibi moestitiam pectoris esse rear?
Ille manus fidae pignus venerabile Princeps,
40 Cura bis annorum quatuor, ille fuit. [p. 368]
Postque tot exhaustos ingenti mente labores
Nil tibi jam superest praeter inane queri.
Perge queri mecum moestissime, perge, Bredovi.
Ah scelus est lacrimas dissimulare novas.
45 Ah scelus est velare novos immane dolores.
Ferreus est, siccis qui videt ista genis.
Tu quoque quid cessas tumulum, Cramere, recentem
Spargere Romani floribus eloquii?
Flete pii mecum, par nobile, flete sodales,
50 Molliter ut magni Principis ossa cubent.
Flebimus in noctem lacrimoso lucis ab ortu:
Flebimus in lucem, nox ubi moesta venit.
Qualis, cum caeso gaudebat Memnone Achilles,
Plorabat caesi Memnonis orba parens:
55 Qualis natorum ad stragem Sipyleïa mater
Fleverat, in longo facta dolore silex.
Quid tamen ista juvant? non est remeabilis ulli
Haec via; & aeterno porta adamante riget.
Tu potius FREDERICE tuos solare GEORGI,
60 O amor, o magnae sollicitudo domus!
Rerum certa salus, certum instar fratris ademti,
Vive: tuas poscunt regna paterna manus.
Vive, decus serum, spes postuma nominis alti:
Vive: decent istam prosperiora domum. [p. 369]
65 De nostris, Parcae, de nostris sumite fusis
Quod valeat sacram continuare colum.
1692.
In auspicia Academiae Hallensis.
[recensere]I NVIDIAE domitor, Divi Genitoris imago,
Fortuna Princeps celsior ipse tua;
Ergo temporibus saevis diroque tumultu
Te juvat Aonias demeruisse Deas.
5 Ergo nec armorum sonitus, nec triste rubentes
Cum galeis cristae, vulnificusque chalybs,
Nec valuit Mavors, qui nunc furit, Europaeus
Nobile munificae vertere mentis opus.
Perque tuas lauros pacatae ramus olivae
10 Serpit, & invictum cingit uterque caput.
Lux rerum, FREDERICE, tui Sol auree saecli,
Auree Pierio Sol, FREDERICE, choro;
Per quem Barbaries fusis dat terga maniplis,
Et suus antiquis artibus exstat honos;
15 Per quem rura colunt ejectae Teutona Musae;
Ultima Virtutum meta, perenne decus;
Hoc est successu rerum feliciter uti,
Hoc titulum dominos inter habere Deos. [p. 370]
Sidera sic magno Phoebus rigat omnia mundo
20 Lumine: sic roseum spargit ubique jubar.
Sic pius effusis sitientes imbribus agros
Jupiter, & foetae nectare rorat aquae.
Evertunt alii crudelibus omnia flammis:
Tuta nec est ipsis Manibus urna sua.
25 Heu cineres, fletique cadaver Myrtilleti!
Quaene dies tollet hanc tibi, Celta, notam?
Ipse Nicer proprio jam saepe crematus in alveo
Plorat victoris fata cruenta sui.
Quanto tu melius, quanto tu, maxime Princeps,
30 Largius Ardalidas pergis habere Deas!
Bregela, qua veteres diti lavit amne Borussos,
Templa tuis pridem Musica debet avis.
Pallada quid referam, Viadri quam Naïs amoeni
Praefluit, & laetam laeta salutat humum?
35 Quid Rheni gaudentis opes, quo margine Rurae
Flumina amatrices consociatis aquae?
Jam quoque, quod Clarias fovet haud inglorius artes
Sala pater, coepit muneris esse tui.
Spumee verticibus te Sala tumentibus effer:
40 Nunc erat ad dotes luxuriare novas.
Nunc erat augusti sacras agnoscere curas
Principis, & Genio tot bona parta tuo. [p. 371]
Audiit: en vitreo prodis speciosior antro
Ilicibus comtum, Sala superbe, caput.
45 Adplaudunt hilares vicinae Numina silvae
Naïdes, ac festos instituere choros.
Et ter, ïo FREDERICE, ïo FREDERICE, canorae
Virginis e longis vox redit icta jugis.
Fallor? an & Clario cinctus grege Delius ipse
50 Argutum docili pectine movit ebur?
Movit, & artifices digiti sonuere, novosque,
Halla quod exsultet, concinuere modos.
Filia (quid cessas?) Academia Principis alti,
Exsere formosum floribus aucta caput.
55 Tolle caput formosa tuum: te lucidus Evan
Te petit Aonii turma novena chori.
Tu procerum studiis, tu nobilitatis honorae
Lex eris, ingeniis digna palaestra suis.
Hunc pia Fata diem FREDERICO despondebant,
{{Versus|66) Quem magni toties expetiistis Avi.
Gaudet, & e tumulo, plausu testante favorem,
Ingens ALBERTI Praesulis umbra sonat.
1694. [p. 372]
In natalem serenissimi ac potentissimi principis Frederici III. Sacri Romani imperii octoviri.
[recensere]Q UOT spectacula, quas ubique pompas,
Et quantam segetem novis triumphis,
Princeps maxime, quaeque festa portant
Natales tibi Juliae calendae!
5 Haec est lux tua, qua Dii faventes
Nil umquam melius dedere terris:
Qua longum populi frementis agmen
Nil felicius imputat Tonanti.
Et nunc illa eadem, stupente mundo,
10 Enatum pariter dedit Lycaeum,
Clarum, nobile, te parente dignum.
Talis de patrio prius cerebro
Armata exsiluit repente Pallas.
Lux o inclita, duplicique partu
15 Aeternum Clariis notanda fastis!
O dives, FREDERICE, dos tuorum!
O, diri rabie furente belli,
Faustorum bone temporum reductor! [p. 373]
Tu caeli faciem tenebricosi
20 Clemens lumine puriore vestis.
Tu ferri mala saecla de metallo
Priscum munificus vocas in aurum.
Te Victoria, nobilesque palmae,
Te clarat niveis Honor quadrigis.
25 Te doctis Helicon sonans & antris,
Musarum memorande Sospitator,
Lucis omnibus, omnibus viretis,
Brandenburgiacis tumet tropaeis.
Longas, Dux bone, ferias Camoenis,
30 Et partam populis tuis salutem
Praestes, supplicibus rogamus omnes
Votis, ac timidae favore linguae.
Longos o utinam benigna soles
Extendant tibi Fata, prosperentque
35 Largo foenore, sorte liberali,
Natales tibi Julias Calendas!
1694. [p. 374]
Ad Everardum Dankelmannum, serenissimi ac potentissimi principis Frederici III. electoris Brandeburgici ministrum status primarium.
[recensere]D ANKELMANNE, tui dextera Principis,
Seu te consilio, sive probas fide,
Invictoque animi robore nobilis
Nostri Nestora saeculi:
5 O quem te memorem, gloria Virginum
Doctarum, Aoniis Palladium viris,
Et, quas Praxiteles protulit aut Scopas,
Clararum arbiter artium!
Per te Pierio purior e specu
10 Currit prociduis vorticibus latex,
Et lauros meritis praemia frontibus
Dulci murmure proluit.
Per te magnanimi Principis aureum
In Belgis etiam praeradiat jubar;
15 Majestasque Ducis Brennigenae in sacra
Fulget plurima imagine. [p. 375]
Illum non humili dum meditor chely
Late conspicuis tollere honoribus,
Ac fultam titulis armipotentibus
20 Magnisque imperiis domum:
Proludat tenui nunc mea barbito
Clio, & Pieriis tempora floribus,
Heros magne, tibi cingat, amabili
Nostri munere Apollinis.
25 Olim te comitem Principis arduis
Sistam consiliis, sive furentium
Celtarum rabiem contudit, & feras
Gentis indomitae minas:
Seu Muhamedici cornua Bospori
30 Fregit: seu media Martis in area
Pacis nobile opus condidit, & novas
Urbes addidit urbibus.
Talis Caesarei consilii potens,
Antiquae celeber sanguis Etruriae,
35 Maecenas patriae detulit omnia;
Nil, praeter meritum, sibi.
1694. [p. 376]
In obitum Samuelis Pufendorfii.
[recensere]R ARUM doctrinae miraclum, nobilis umbra,
Heroibus permixta temporis boni,
Pufendorfe, tuis semper maturior annis,
Et mentis alta lucidus semper face:
5 Te raptum invidia superûm (sic credere fas est)
Musis ademit dura Parcarum manus,
Ne foret in terris, qui gesta illustria bello,
Qui pace mores conderet facta probos.
Scilicet auxisti numeros, Vir magne, piorum:
10 Plausere Manes, & coronati chori.
Elysiae plausere animae. tibi Silius acer,
Simili peremtus peste, gratat obvio.
Atque Antenorei simulacrum nobile Livii
Facundum amico pectus amplexu terit.
15 Hic autem moerent casti, te vindice, Mores;
Hic Jura moerent sorte nascendi data:
Gestarumque manu servatrix pagina rerum;
Et masculi vigoris Eloquentia.
Tum, quod praereptae lucis solamen honorum est,
20 Hic FREDERICUS moeret ipse tertius.
1694. [p. 377]
In orationem, qua Gulielmus Henricus Dankelmannus serenissimo ac potentissimo principi Gulielmo III. Magnae Britanniae regi felicem in Bataviam adventum gratulatus est.
[recensere]M AGNANIMI, Gulielme, paras dum praelia Regis
Resque domi gestas dicere, resque foris;
Nobilis ingenuas animat facundia chartas,
Prodit & auctorem pagina quaeque suum.
5 Nec tu materia dignus leviore fuisti,
Dankelmanne, tuae nec monumenta manus.
Cresce, age, praeclari verissime sanguinis haeres,
Nec magno quondam patre future minor.
Omen inest coeptis (video) felicibus ingens,
10 Cyllenaeque alta plausit ab arce Deus.
1695. [p. 378]
In panegyricum dictum honori serenissimi ac potentissimi principis Frederici III. electoris Brandeburgici a Philippo Silvestro Dankelmanno.
[recensere]P ROLES inclita maximi Parentis,
Silvestre, Ausoniae cliens Minervae,
Non tu degener aut pudendus haeres
Longi stemmatis & domus vetustae:
5 Non tu pectoris indigus diserti;
Qui de carceribus disertus ipsis,
Puri fluminis in modum, stupentem
Suspensa trahis aure concionem.
O praeludia grata blandientis
10 Naturae! o Genii potentis auram!
Sic primo Jovis armiger volatu
Jam pugnas meditatur atque praedas.
Sic fulvae leo matris a cubili
Ferox dente novo lacessit hostem. [p. 379]
15 Perge flos juvenum politiorum,
Perge Cecropiae decus palaestrae,
Quo virtus vocat & decorus ardor,
Mox majoribus inplicande curis.
Poscit patria, poscit ipse culto
20 Condigne memoratus ore princeps.
1695.
In regiam dignitatem in Borussia a Frederico III. electore Brandeburgico susceptam.
[recensere]R EGNATA prisco regna Brutenio,
Et Videvuthi sceptra prius manu
Gestata, fortuna favente &
Auspiciis superûm secundis
5 Haeredis acrem Brennigenae manum
Rursus decorant, ac FREDERICIOS
Regale circumvestit aurum
Lumine conspicuo capillos. [p. 380]
Salve bonorum nuntia caelitum
10 Lux alma; salve tot populis dies
Jucunda; tot forti Borusso,
Laeta dies, repetita votis.
Tu sceptra nullis uncta cruoribus
Hero potenti, tu sine praeliis
15 Stantem columnam, tu quietum
Tu placidum diadema portas.
Quamquam citato carpere iter gradu
Praegestientem, turbine flammeo
Hucusque, nec miti flagello
20 Detinuit homicida Mavors.
Te dives anteit Copia, fertili
Succincta cornu, te Cerealibus
Evincta culmis Faustitatum
Laeta cohors dominam salutant.
25 Electra Tethys Balthica mollibus
Evolvit algis, mella capacibus
Ceris Aristaeus, novumque
Deproperat calathis Lyaeum.
Incensa multae sidere purpurae
30 Forti lacerto vellera fert Pales,
Prussi gregis formosum amictum,
Muricibus medicata Prussis. [p. 381]
Adplaudit alto flumine Vistula,
Laetusque amoenis Bregela fontibus,
35 Fusaeque in herbosis Borussae
Naïdes adsonuere ripis.
At tu, Deorum cura potentium
Rex magne, tantum cui licuit boni
Struxisse de privo, tuumque
40 Inque tua ditione regnum
Fundasse, nullo munere debitum,
Nullis revinctum conditionibus;
Hoc macte virtutis tropaeo,
Macte tuis generose sceptris.
45 Quod si vetustis in titulis decus
Relucet ingens, ac speciosius
Effulta majestas avorum
Nominibus radiat potentum;
Et tu (quod omnis, qua patet, arbitra
50 Europa vidit, quod sibi traditum
Mirentur exemplum nepotes)
Rex poteras sine lite nasci.
Oblata pridem (nota loquor) licet
Aulae volentis ac popularium
55 Clamore votorum petiti,
Sprevit Avus Genitorque regna. [p. 382]
Imago quantae quanta modestiae!
Tibi faventis magna manus Dei
Dilata praeclaris priorum
60 Praemia promeritis rependit.
Te militaris sidus adoreae,
Te Christianae praesidium rei
Agnoscit, & miratur Arctos,
Et Boreae plaga lata duri.
65 Te Cirrha multo numine lucidum
Reponit imis in penetralibus,
Interque caelestes patronos
Aoniae cecinere lauri
Insigne nomen. Tu pretium ingenî
70 Obliteratis reddis honoribus,
Artesque & extorres fideli
Accipis hospitio Camoenas.
O restituti nobilis otii
Auctor, feroci cognite Concano,
75 Quem lora captivis lacertis
Ferre tuae docuere dextrae
Inusitatis fulmina jactibus:
O magne vindex Justitiae, polo
Demisse custos o sereno
80 Legibus innocuaeque Paci! [p. 383]
Serves Borussum nomen, & inclitae
Momenta gentis, sive opus est manu,
Seu mente res poscunt, amicus
Albioni & populo Batavo.
1701.
In effigiem serenissimi ac celsissimi principis Frederici Gulielmi electoratus Brandeburgici ac regni Borussiae haeredis.
[recensere]R EGIUS heroum sanguis pubente sub aevo
Hos Princeps oculos, haec rosea ora gerit.
Belligera pectus praemuniit aegide Pallas:
Fortem animum mites excoluere Deae.
1701. [p. 384]
In auspicatissima hujus belli initia, cum insula Caesaris, Gallorum praesidio juxta et operibus munitissima invicta virtute potissimum militis Borussici ceterorumque foederatorum, sed praecipue consilio et auspiciis Frederici regis Vesaliae tunc degentis, in conspectu ducis et exercitus Gallici caperetur.
[recensere]H AERENTEM bifidi Burgundum litore Rheni
Miramur tanta nil agitare manu?
Testis erat victi longe certamine muri,
Insula qua famulis Caesaris exstat aquis.
5 Noluit incertae rumori credere famae,
Gaudiaque haec oculis debuit ipse suis.
1702. [p. 385]
In natalem XLVI. Frederici I. augustissimi Borussiae regis.
[recensere]N ATALEM, Rex magne, tuum tua cura Camoenae
Nuper in Hallensi concinuere solo;
Cum novus excrevit Salae prope flumina Pindus,
Aeternum Augustae prosperitatis opus.
5 Nunc tibi natali Mavors fert munera libo
Bis domitas Rheni vincla gerentis aquas.
Quae primas olim tibi nexuit Insula lauros,
En iterum vinctas porrigit illa manus.
Neve tuos possit deinceps tentare lacertos,
10 Obruta ruderibus conditur ipsa suis.
Spectat ab adverso Burgundus litore pugnas,
Ac tantum flammis rem sibi credit agi.
Spectet, & indoleat, justi tibi praemia belli,
Sic merito, cunctos continuare Deos.
15 Perge, Pater patriae, communemque adsere causam:
Perge: vocant istas multa tropaea manus.
Nec, nisi cum fusis orbem purgaveris hydris,
Fortibus accedas nobile sidus avis.
1702. [p. 386]
In Frederici Gulielmi magni electoris Brandeburgici statuam equestrem.
[recensere]A DSPICIS ingentis laetum rectoris habena
Quadrupedem, & celsi siderea ora ducis?
Quid, si ipsum quondam vidisses fortibus armis
Per cuneos saevi fulminis ire modo?
5 Qualis Threiciae proculcans cornua Lunae
Barbaricas rapido turbine fregit opes:
Qualem Sarmatici bellatrix regia Lechi
Horruit, aut vasto Rugia cincta mari.
Innocuo nunc ense latus praefulget, & urbem
10 Ipse suam magno prospicit altus equo.
At tibi dent superi quantum pietate mereris,
Maxime Rex, belli gloria, pacis amor;
Quem juvat aeterno laudis monumenta paternae
Munere tam digno constituisse loco.
1703. [p. 387]
In effigiem illustrissimi comitis Wartenbergi I, augustissimi Borussiae regis ministri status primarii.
[recensere]H Ic est ille, manus certissima Principis alti,
Tam grave qui rerum tam bene fulcit onus;
Commoda qui Domini sua deputat, inque opera omni
Ex sola titulum quaerit, amatque, fide.
1703.
Gelria capta ab serenissimo Borussiae rege Frederico   I.
[recensere]H ANC quoque praeteritis, Rex invictissime, laurum
Adjice: digna tuo nomine, digna loco est.
Tandem praevalidam fatis urgentibus urbem
Perfregit Martis vis animosa tui.
5 Quam manus, ingenium, circumfusaeque paludes
Munibant, ne quo posset ab hoste capi. [p. 388]
Quae, prius ad partes quam deflexisset Iberas,
Farnesio turpi munere emenda fuit.
Quam qui tentarunt, (& erant gemus acre Deorum)
10 Credibile est coepti poenituisse sui.
Vicisti, FREDERICE. humiles protendere palmas
Cogitur, en, Celtae non bene mixtus Iber.
Nec tamen indignas subiit te vindice leges;
Iraque tam duro mitis in hoste fuit
15 Jus grave victoris clementia temperat aequi,
Demittitque animos mens generosa truces.
Salve magna Deûm proles, Regum optime salve:
Tu populis rector, tu pater unus ades.
Sic tegat armatas Victoria certa cohortes,
20 Et comes in castris gaudeat ire tuis.
Sic, tibi qui teneris subcrescit filius annis,
Inter belligeros plurimus exstet avos.
Sic tua, sincerae stabili pro foedere pacis,
Praemetuant hostes fulmina, civis amet.
1704. [p. 389]
In effigiem viri illustrissimi Ezechielis Spanhemii, liberI baronis, augustissimi regis Borussiae ad Annam serenissimam ac potentissimam Magnae Brittanniae reginam oratoris.
[recensere]A D placidas artes, & ad alta negotia natus
Spanhemius viridi sic nitet ore senex.
Cujus in ingenio Virtus Romana capaci
Gestiit, & sedem figere Graja Venus.
5 Dii sanctum servate caput; Dii vellere puro
Mollia longaevis addite fila colis.
1704. [p. 390]
Memoriae Raimondi Faltzii regis Borussiae numismatum caelatoris incomparabilis.
[recensere]H OLMIA te, Faltzi, gremio suscepit alumno,
Vagires molli cum tener ore puer.
Adstitit ad cunas, ne tu nutricis egeres,
Gratia, Mulciberis cura pudica sui.
5 Adstitit & Pallas, sed qualis in otia fertur,
Nuda caput, nulla Gorgone tecta latus.
Hinc vigor, & teneris crevit tibi fortius annis
Ingenium, ac multo docta labore manus.
Mensque capax rerum pulcrarum, & pectoris ardor
10 Uno non potuit se tenuisse loco.
Terra angusta tibi patria est: loca dissita longe,
Cumque locis populos cura videre fuit.
Emicuit virtus: laudisque sititor honestae
Egregius vario fulsit in aere labor.
15 Qualis nimbosa glaciatum nube Boöten
Candida noctivagis quae Dea fertur equis;
Qualis purpurei radians Hyperionis ignis
Pallida formosa sidera luce premit. [p. 391]
Hinc quaesita tibi magnorum gratia Regum:
20 Hinc meritis compar gloria nata tuis.
Hinc laudum foecunda seges, commissaque curae
Magnanimûm heroum tot monumenta tuae.
Singula quid referam? gelida tibi flata sub Arcto
In titulos vivunt aera potentis Heri.
25 Vidit, & ingemuit dejecto Sequana fastu,
Plus aliquid civi te potuisse suo.
Excepit reducem plausu Germania longo,
Laeta venustatum jam sibi deesse nihil.
Praecipue patriis victor FREDERICUS in armis
30 Praeconem Martis te jubet esse sui:
Qui belli saevasque vices, clarosque triumphos
Tradas aeternis non imitande typis:
Qui Pacis geniale bonum, qui praemia Musis.
Addita, qui Regis tot benefacta notes.
35 Salve magne Necis domitor: te marcida Lethe,
Te tremit in pigra luridus Orcus aqua.
Non te ignava terent saeclis oblivia seris;
Non cinis in vili muta jacebis humo.
Fama triumphales variata coloribus alas
40 Te super & terras & freta longa feret.
Fama vigil, magni comes assiduissima Regis,
Te cum Rege diu vult superesse tuo. [p. 392]
Illius insignes Cramerus in ordine lauros,
Grandiaque historica gesta recenset ope.
45 Pagina belligera crescit facunda papyro,
Et clarum Latio murice lucet opus.
Faltzius haec inter caelo vivace perennes
Illustrat fastos; Faltzius arte juvat.
Talis in arguto pretii spectabilis auro
50 Gemma micat: tenera talis in aure lapis.
Gaude sorte tua, Faltzi: longumque valete
Praestantis cineres & placida umbra viri.
1704. [p. 393]
Jani Broukhusii carminum juvenilium liber.
[recensere][p. 394: blanco] [p. 395]
Jani Broukhusii carminum juvenilium liber.
[recensere]In Joannis Derramoutii disputationem physicam de natura corporis.
[recensere]O quae discussis radio meliore tenebris
Cartesii purum nunc facis umbra diem,
Haec tibi ad Elysios sacrat donaria campos
Sollicitus veri saepe latentis amor.
5 Haec meus, ecce, vovet primis Dermoutius annis,
Ominat & patriae nil puerile puer.
Vulgus abi, sterilesque animae, quas magna priorum
Nomina suspensa religione tenent.
Casca juvent alios veterum deliria: nobis
10 Rejecta prior est glande benigna Ceres.
At tu, cui veri & laudum generosa cupido
Pectora jam thyrso fervidiore quatit, [p. 396]
Macte novis animis, stadioque exercitus isto
Despice vulgaris nomen inane sophi.
15 Sic ego te quondam titulis & honoribus auctum
Adspiciam partum Jure referre decus;
Parsque sodalitii non infima gratuler olim
Aequari meritis publica vota tuis.
Ad Danielem Arents philosophiae doctorem.
[recensere]A DSPICIS ignotae, juvenum doctissime, dextrae
Scripta, verecundus quae mihi dictat amor;
Incultisque jubet numeris adferre salutem,
Et captare tuae foedus amicitiae.
5 Forte rogas, qui sim, nullo tibi cognitus usu:
Vix, puto, de facie mox bene notus ero.
Sed me, quae terras olim se fundet in omnes,
Non potuit genii fama latere tui.
Fama, secuturi pulcerrima nominis index,
10 Nunc quoque per terras & maria alta volat.
Adde quod ingenii specimen doctique leporis
Non semel his licuit sumere luminibus;
Tempore jam ex illo, quo me Dermoutia virtus
Coepit cultores inter habere suos. [p. 397]
15 Cujus inoblito dum plurimus ore recurris,
Ah desiderio quam mora longa fuit,
Qua te quaque tuam liceat contingere dextram,
Et coram doctis pascier alloquiis!
Jamque dies numerans iterumque iterumque revolvo,
20 Currite, festini currite Solis equi:
Mox meus Amsteliam Trajecto viset ad urbem
Daniel, & socios, numina cara, lares.
Hoc ego, & hoc mecum toto Dermoutius optat
Corde, sacrosancti biga sodalitii.
25 Interea facili Baccho libamus uterque
Proque tuis Musis proque salute tua.
In poemata Petri Lotichii Secundi Derramoutio donum data.
[recensere]A EMULA Romani Germania nominis armis
Noluit hac una tollere laude caput:
Nec tantum Arminios Latiis opponere Varis,
Et Tiberim Rheni cogere ferre minas.
5 Jam ferro superasse parum est; contenditur arte,
Et Latii curam docta leporis habet. [p. 398]
Invidiae secura, uno contenta Secundo
Gaudet, & Aonias eminet inter opes.
Quem, nisi saeclorum vitaeque recentior aetas
10 Crimen habet, priscis quis neget esse parem?
Si Venus haeredem scripsit Romana Tibullo,
Non alium potuit scribere Lotichio.
De urbe Almeria.
[recensere]E T nemus Almerium, praetextaque frondibus arva,
Antiquum Nymphis Naïsin hospitium,
Vidimus, & prisci speciosa emblemata templi,
Et Musis sacros Justitiaeque lares;
5 Quidquid & in tota visendum ducitur urbe:
Nec Genius potuit displicuisse loci.
Hoc tamen ignoscat Genius mihi, & ipsa Venustas;
Est quod in Almeriis rite requirat amor,
Quodque ego praecipue, si possem, cernere vellem:
10 Non habet haec Veneres ora venusta suas. [p. 399]
Ad Joannem Derramoutium Leidam discedentem.
[recensere]Q UALIS dilecta viduatus compare turtur,
Exemplum rarae turtur amicitiae,
Ah miser, aëria luget gemebundus ab ulmo,
Nec potis est sese dissimulare dolor:
5 Qualis palma suo jam dissociata marito
Longius, arentes contrahit aegra comas:
Sic ego mî videor luctu tabescere amaro,
Et desiderio discruciante mori,
Dum tu Palladiae repetis, carissime, Leidae
10 Moenia, & insignes urbis ab arte viros.
Quemne ego fraterno suspexi semper amore,
Quemne ego dilectis diligo plus oculis,
Dermouti, potes ah patrios mutare penates?
Ah patrios Leidae posthabuisse lares?
15 Quamvis illa decus meritum tibi jactet aviti
Nominis, & generis tot monumenta tui.
Nos ergo excidimus (proh vanum nomen amici!)
Et querimur laesi jura sodalitii.
Nec te Nasonis tangit cura ulla relicti,
20 Nec te mentito nomine dictus Hylas: [p. 400]
Tristis Hylas, quem nunc patrii prope fluminis alveum
Mens animi longis deserit in lacrimis,
Et cum nocturnos producit Vesperus ignes,
Et cum mutato Lucifer audit equo.
25 Talis ad Eridanum luctu Phaethontis ademti
Heliadas pingui cortice texit amor:
Vel talis tenero liquida inter nubila Cygno
Sparsit olorina pectora canicie.
Haec ego deserto nequidquam in litore ventis
30 Eminus, ac surdis conqueror alitibus.
At me populeis Paean speculatus ab umbris
Sternuit, ac tacta sic ait inde lyra:
Desine tam mollis, puer inconsulte, querelae;
Non est haec genio digna palaestra tuo.
35 Ille tuus Batavas Dermoutius ibit Athenas,
Cujus inoblito plurimus ore sedes;
Musarum pulcro mentem liquefactus amore,
Et Phoebo patriis carus in aggeribus.
Quique prius cultos Sophiae digressus in hortos
40 Institerat rerum semina prima sequi,
Jam nunc Romani numerosa volumina Juris
Volvet, & arrectis imbibet auriculis.
Hic discet quaecumque sacri pia Caesaris aetas
Sanxerat, in seros non temeranda dies; [p. 401]
45 Quaeque per aeternos doctorum cura labores
Publica, Pandectis rite tuenda dedit;
Et quae Caesareo Codex sub nomine uterque
Praecipit, inmensae sedulitatis opus.
Non tamen inde tuo quidquam decedet amori:
50 Immemor absentis non erit ille tui.
Nam sive intentus chartis studiisque sedebit,
Hic stimulos toto pectore figet amor;
Musarum generosus amor, fax unica magnae
Mentis, & humano fortior arbitrio;
55 Tum sive annoso Legum decreta Lyaeo
Diluet, aut facili protrahet ore diem,
Saepe tuo Genio libabit, saepe Saluti,
Et, Bene sit nostro, sit bene, dicet, Hylae;
Qui nunc Amsteliis errans sub turribus aegrum,
60 Non responsuro litore, vexat ebur.
Haec Deus innocuis praesens tutela poëtis,
Quem cave sublesta dixeris esse fide.
Quin potius, memori servantes pectore amicum
Pectus, in alternum solvimur alloquium?
65 Non tot me Claria dispernunt millia Leida,
Ut grave sit Leidam, cum volo, mente sequi:
Nec tot de patriis arcent te millia tectis,
Ut grave sit crebro visere epistolio. [p. 402]
Este, precor, testes, communia Numina, Musae,
70 Et, nimium nostro tempore rara Fides:
HOC VOTO AD VESTRAM VOBIS PRAESENTIBUS ARAM
ADSTRINGUNT SACRAM JANUS UTERQUE FIDEM;
SI QUANDO VESTRUM INVADENT OBLIVIA NOMEN,
RARAQUE JAM TRITUM LITERA CURRET ITER;
75 TUNC MALUS ATQUE SACER, TUNC INTESTABILIS ESTO,
QUI PRIOR INJUNCTO CESSAT AB OFFICIO.
Ad Salomonem Borremansium gratiae pro libello commodato.
[recensere] B ORMANSI, en reducem tibi libellum,
Quem quantum lubet, ut lubet, relegi
Totis continuis tribus diebus;
{{Versus|Lector scilicet expeditus;) atque
5 Converti varie meos in usus.
Pro quo quas tibi gratias rependam?
Sed nolis tibi gratias rependi,
Qui pudor tuus est tuique mores.
Aude ergo ut proprium & tuum rogare,
10 Si quidquam mea continet supellex,
Quod tu forsitan usui futurum
Credes, & fidei obsides Batavae
Hos tibi Hendecasyllabos reserva. [p. 403]
Ad Casparem Brantium, cum de lauri usu apud antiquos disseruisset.
[recensere]N IMIRUM, Branti, laurum tibi debet Apollo,
Quin laurum Daphne debet & ipsa tibi.
Nec temere modo laurorum celeberrimus usus
Scribitur, & Pythii priva corona Dei;
5 Sed magis instinctu Pythii istud Apollinis oestrum
Concipis, & Daphne te magis ipsa movet.
Nempe recordatur quantum Barlaeïa Clio
Contulerit lauro contuleritque sibi.
Hinc te, per titulos cum rite incedis avitos,
10 Deligit, ornari cujus honore velit.
Macte animis, Branti, macte hoc & amore Deorum,
Aeternum lauros ut gerat una domus.
D. M. Jani Gruteri s.
[recensere]Q UI senium & noctis maculas auctoribus aegris
Assueras fausta pellere Castor ope;
Cui debet quicumque Latini nominis exstat
Scriptor, & hunc ipsum vivit ad usque diem; [p. 404]
5 Quis putet? ipse tui jacturam flere laboris
Cogeris, ac Musae rudera sparsa tuae:
Sparsa per externas gentes & sparsa per undas,
Quo non ulla tuum fama sequatur opus.
Nec quisquam medicas (o tempora!) tempore tanto
Dignatus miseris adplicuisse manus!
Talis in Absyrtum violentae dextra sororis
Saeviit, & secto corpore lusit iter.
Dii bene! pars magni cessit mihi parva Gruteri.
Quantulacumque illa est, non male grata mihi est.
Jamque adeo lacerae satago componere Musae
Fragmina, & ad numeros quaeque referre suos.
Forsitan hinc meritae extendam pomoeria famae,
Quae praesto cineri, magne Grutere, tuo.
Quamquam aliis scriptis alio sat nomine clari
20 Nil ultra titulis Fama quod addat habet.
Sed juvat ad Phoebi tripodes templumque Monetae
Naufragii tabulas rite dicasse tui. [p. 405]
Ad patruum suum. fausta anni apprecatio.
[recensere]D ECRERAM positis jam tandem vivere nugis,
Et damnosa levis frangere plectra lyrae;
Atque alias artè complecti sedulus artes,
Quaeque virum possint, quaeque decere senem.
5 Clusius en dextram Janus mihi vellicat aurem,
Innuit & festi temporis esse diem:
Utque suis nolim, rogat, obticuisse Calendis,
Paucaque solenni more negare sibi.
Matutine Pater, supremum pectoris aestum
10 Ante tuos sisto te cupiente pedes.
Pro quibus officiis hoc unum, Sancte, paciscor,
Cum volvenda tuo numine saecla tenes;
Ut qui me patrio Patruus dignatur amore
Ducat inoffensa tempora canicie,
15 Seque mihi caris carum magis esse medullis,
Seque mihi vita sentiat atque anima.
De me, mî facile est angusto vivere voto,
Hanc modo continuet sedula Nona colum.
Mentior? an Janus gemino bonus annuit ore?
Annuit, & faustis sternuit ominibus. [p. 406]
Ad Danielem Alphenium.
[recensere]N ON tantum reduces Jani celebrare calendas
Me juvat, & patriis addere thura focis;
Nec tantum longo devexos agmine soles
Laetor ad emensum vivere Zodiacum:
5 Quantum te nostris, Alpheni candide, Musis
Devinctum sancti jure sodalitii:
Sancti jure sodalitii, cui Gratia triplex
Cumque Lepore almo praesider almus Amor.
Quidni? nec casus nec fors temeraria nobis
10 Pauxilli usuras imputat alloquii.
Sed pariles animos strinxit vis altior, & quam
Non male divini dixeris arbitrii.
Sive ea sit nostri prona indulgentia fati,
Expertem quae me noluit esse tui:
15 Seu magis Alphenii Genio, quod credere par est,
Debeat hoc rectae nobile mentis opus.
Quidquid id est, Divûm felix agnosco favorem,
Qui precor ut cursu perpete continuet.
Hoc unum male me cruciat, hoc pectore in ipso
20 Cor coquit, & longa torquet amaritie; [p. 407]
Quod me cunctantem, cum me labor iste deceret,
Oppressit facili scripta tabella manu.
Tune prior, tu docte prior? ne sit mihi tantum
Credere. Debueram te rogitasse prior.
25 Sed pudor audenti semper semperque moleste
Obstitit. Ah peream, rusticus iste fuit.
Sic aliquis voti sibi conscius, horret aperte
Poscere, quae supra spem videt esse suam.
Vixque adeo tenui sua murmure sensa fatetur,
30 Vellet & hoc ipsos edidicisse Deos.
Tum si forte boni facilis clementia caeli,
Quam vovet, & metuit quaerere, praestat opem,
Innocuis hymnis & grato carmine Divos
Assiduus festas concinit ante fores.
35 Ipse itidem omnigenis contractum expungere nomen
Hinc adeo annitar sedulus officiis.
Quaeque supersedi quondam deferre merenti,
Millecuplo reddam foenore, mille modis.
Nec me delicias facere hic, suavissime, crede:
40 Quae loquor, ingenua simplicitate loquor.
Nec vapido astutam servo sub pectore vulpem,
Quin animi certum fronte gero speculum.
Gallos ista juvent, aut si quis vanior illis
Grassari fictis sustinet obsequiis. [p. 408]
45 At procul a Musis, procul a cultore poëta
Et dolus & foedae fraudis amicus amor.
Ad eundem.
[recensere] A LPHENI pater elegantiarum,
Atque idem pater eruditi amoris,
Qui mî devorat intimas medullas,
Aut si quid magis abditum est medullis;
5 Quîs te muneribus remunerabor?
Quas grates meditabor, aut reponam
Pro larga & lepida piaque strena:
Pro missis epicediis Gronovî,
Gronovî Herculis illius Latini &
10 Graji nominis, Herculis Dearum,
Quas sub praesidio Herculis Vetustas
Aede una coluit sacrisque iisdem?
Certe ni mihi gratum utrumque munus,
Quamquam in re male grata & ominosa,
15 Quo mî musica labra, musicum cor?
Quo mî barbitos, & lucerna pernox,
Ad quam Diis facio & novem Deabus?
Quin hoc ad speciem adde gratiorem, [p. 409]
Quod mîsti quoque Francii dolentis
20 Threnos, quos pietas gravisque luctus
Magni manibus obtulit Magistri;
Francî inquam, unici & unius poëtae
{{Versus|Si tollas decus Heinsiae Thaliae)
Qui digne queat & decenter istam
25 Tanti nominis insequi ruinam;
Cujus carmina culta, carmina? imo
Mel merum, Ambrosiae meros liquores,
Circumspectius arctiusque servo
Quam caros maris Indici uniones
30 Mercator catus arculis flagellat.
Quae jam talio par fiet, satisve
Alphenî faciat benignitati?
Heu heu me miserum malique fati,
Qui tam pauperis inquilinus horti
35 Tardum nomen & improbum putabor,
Ni digne expediam aere me parato!
Nec domi mihi talia ista vulgo
Nascuntur, neque suppetit facultas
Vicatim haec alicunde mutuandi,
40 Si vel maxime avebo mutuari.
Accedit caput omnium malorum,
Quod nefas prope nominare, febris; [p. 410]
Quae tres continuos maligna soles
Sudando abstulit, abstulit tremendo;
45 Et tres continuos maligna soles
Clausit me quasi lectulo sepultum.
Atque exinde, velut recens cadaver,
Totus langueo, langueo hercle totus.
Hinc illae lacrimae, valetque certo
50 Vixdum pingere dextera ista ductu.
Quocirca accipe quidquid hoc Phaleuci est,
Quod mecum meditor sedens ad ignem
Inter sex pueros minurientes,
Et convicia mutua & susurros,
55 Gannitus, lacrimas, rudes cachinnos.
Amoris tamen haud febricientis
Hoc tu carmen habe febriculosum.
Ad eundem.
[recensere]D UM gravis hiberni furit inclementia caeli,
Et Notus admissas aggerit usque nives,
Cedite paulisper dulces, mea cura, Camoenae:
Vestrum erit exclusis ludere cum Zephyris.
5 Vos quoque enim simili nolim torpescere mecum
Frigore, & hibernas increpitare moras. [p. 411]
Non vobis glacies, non udi stiria nasi
Convenit, aut sparso triste cubile gelu.
Atque utinam lustrare specus, rupesque canoras
10 Vobiscum molli detur adire pede,
Quas levis assultans super irrigat Hippocrene,
Et numquam tacita lene susurrat aqua:
Ver ubi perpetuum ludit per devia Tempe,
Blandaque pubentes temperat aura rosas:
15 Et Pandionia mulcentur aedone lauri,
Collisisque nemus accinit omne comis.
Non hic ingrata disperdens otia bruma
Effundam gelidum, me miserante, melos:
Qualis apud duros damnatus Naso Tomitas
20 Alsit in extremae litore Barbariae.
Si tamen est animus mecum exspectare cicadas,
Et tremere, & longo diriguisse gelu;
Huc Erato jucunda (tui fors nominis aura
Leniet afflatu frigora acerba novo)
25 Ut tecum mediter, quoniam Deus odit inertes,
Aes vetus Alphenii persoluisse mei;
Qui me, cum graciles febris depasceret artus,
Servatum a morbi limine restituit.
Nec tamen aut haustu bilem vacuavit amaro,
30 Aut tetricis succis pharmaca mista dedit; [p. 412]
Aut jussit tenuem solvi, se judice, venam:
{{Versus|Sanguinis haud adeo prodigus ille mei est)
Sed doctis precibus, sed blandi carminis arte
Praesentem Jani sollicitavit opem.
35 Ipse procuravit quîs possem cumque piari
Februa, non alia tam bene danda manu.
Nec frustra Divûm audimus tutela poëtae:
Ecce Deus medicas attulit ipse manus.
Fugit saeva lues, fugere horrorque tremorque,
40 Et quae plura malus taedia morbus alit.
Nunc ego quod tanto munus pro munere reddam?
Gratia quae tantis par erit officiis?
Tu me Erato, tu Diva doce. dubitamus uterque,
Et plus quam nostrae credimus illud opis.
45 I tamen, i quaeso, Clariae pete moenia Leidae,
Atque istaec nostro nomine verba refer:
Cum primum verni spirare faventia caeli
Coeperit, & clausos pandere terra sinus,
Ille tuus toto, Alpheni, tibi pectore amicus,
50 Quem voluit Candor, quem Jocus esse tuum,
Amstela qua patrios lambit lenissimus agros
Aram de viridi cespite constituet;
Qua te quaque tuum mactet vel carmine Janum,
Vel florum textu versicolore colat. [p. 413]
55 (Ne faciat vitula, ne qua imbuat hostia cultros,
Provisum est, caeca sic agitante Dea.)
Accedet versus: JANO BROUKHUSIUS ARAM
PRO TEMPESTIVO DEDICAT AUXILIO.
Haec ubi pertuleris, dicta acceptaque salute
60 Ad nostros retro te refer alma lares.
In Petri Francii orationem de studio eloquentiae.
[recensere]F RANCI, delicium Suadae Pithusque medulla,
Prodigium nostris edite temporibus,
Dispeream, ni te Cicerone libentius ipso
Audiat Aonidum cum grege trina Charis.
5 Dispeream, ni te, tacitis revocatus ab umbris
Agnoscat primi Tullius eloquii.
Sic gravis Aesopus, sic doctus Roscius olim
Vertere in plausus tota theatra suos.
Sic & flexanima permulsit rostra loquela
10 Sive tua, Antoni, seu tua, Crasse, manus.
O lac, o violas, & amoenum fulmen Athenae!
O mella Actaeis sparsa papaveribus! [p. 414]
Quis me Dircaeo sitientem proluat haustu,
Cycnorumque leves sistat ad usque choros?
15 Quo te sublimi magnum per inane volatu
Trans maria & terras nubilaque ipsa sequar.
Quamvis certa meam properarent fata ruinam,
Et fierem patriis flebile nomen aquis:
Non alius tanto auderet contendere cursu:
20 Non alius casu nobiliore mori.
Ad Bacchum. Crines suos ei dedicat.
[recensere]C UI damus hos crines, denso quos invida filo
Noluit effundi per sua colla Venus?
At circum gracili strinxit lentissima vena,
Ne facerent vernis ludibrium Zephyris.
5 Bacche Pater, tibi sit nostro de crine corolla
Parvula, quae sacros pendeat ante pedes.
Nec tu perpetua frustra gaudere juventa,
Nec frustra vatum crederis esse pater.
Tu, precor, excisos ima cum stirpe capillos
10 Suscipe, flaventes verticis exuvias.
Neu mirare, tibi cur se coma dedicet uni,
Tam levis, & nulla splendida luxuria. [p. 415]
Nam quae non poterat nativa dote placere,
Auxilio quaerit luxuriare tuo.
Cum Groningam esset discessurus.
[recensere]Q UALIS apud Rhodopen sacro bacchata furore
Concidit Ismariis Maenas in aggeribus;
Qualis erat primo virgo Cepheïa somno,
Ah rea materni criminis Andromede,
5 Languida, & erranti collum suffulta lacerto,
Sic temere in molli litore composita:
Talis ego incerto mentem male saucius aestu
Nescio quam variis ludor imaginibus.
Nec me Musa juvat, nec plectro laetor eburno.
10 Tantum amor est solis delituisse locis.
Nec minus umquam animi sacro mens concita thyrso
Jucundis Musarum ignibus incaluit.
Ah pater, ah molli crinem praecincte corymbo
Amstela, cui dulces reddere primitias
15 Carminis incomti jam tum consuevimus olim,
Cum teneri sacros lusimus ante pedes,
Cum pueri patrium discursaremus ad amnem,
Fistulaque indoctis strideret articulis:
Da requiem menti longis erroribus aegrae,
20 Da pater, atque aliquam (nam potes) adfer opem. [p. 416]
Haec ego, cum fundo pater Amstela sustulit imo
Incinctum junco versicolore caput.
Atque ita: Natalem, juvenis, quam deseris urbem,
Haec est sollicitae prima favilla morae.
25 Nimirum illa suis claudit sub moenibus una
Quidquid erat vitae dulce piumque tuae.
Illa pios dominae servat moerentis ocellos,
Oraque Acidaliis aemula Numinibus;
Dilectae dominae, qua non formosior ulla
30 Vidit ab Eois fluctibus ire diem.
Quae nunc in casto tabescens moesta cubili
Suspirat moestae tempora militiae:
Teque per hostiles jactatum languida turmas
Unum sollicitis prosequitur precibus.
35 Hanc tu, seu sequeris Frisiam, seu principis arma,
Mente gere, atque animum mulceat illa tuum.
Et tecum longi comes indefessa laboris
Indelibato gaudeat obsequio:
Seque tibi caris caram magis esse medullis,
40 Seque tibi vita sentiat atque anima.
Adde tot illustres animas, tot candida vatum
Pectora, Thesea jam tibi nota fide.
Quos inter paribus surgens Dermoutius annis
Emicat, ille tuae sidus amicitiae, [p. 417]
45 Antiquae Fidei & Batavi Candoris alumnus,
Quicum dulce tibi vivere, dulce mori.
Et quos Lugduno nuper miratus ab urbe es
Sponte tuam primos sollicitasse fidem;
Praestantes animi fratres, quorum alter & ipse
50 Militat, ac Patriae fortiter arma gerit;
Tum qui Vondelii titulis succrescit & ausis
Goesius, Hollandae gloria prima lyrae.
Quid memorem fratresque tuos, pluresque sodales?
I tamen, & fatis obsequere ipse tuis.
55 I generose animi, & fidens.er pectus in hostem,
Ne sis antiquae fama pudenda domus.
Tum seu longa dies, seu te brevis hora manebit,
Crede Deûm magnis jussibus ista geri.
Haec ille, & molli sacrum caput abdidit alveo:
60 Cum novus irrepsit segnia in ossa calor.
Ibimus, o patrii moderator magne profundi,
Ibimus. audaces Mars juvat ipse manus.
At vos interea, vos qui remanetis amici,
Vivite, & o memores nominis este mei.
65 Quod si forte meus tinget cruor hostica tela,
Et claudet manes terra aliena meos,
Vos tumulo inferias date, & exequialia justa,
Qua trepidat densis Amstela sub tiliis. [p. 418]
Et nostri memores saxis inscribite versus,
70 Quos oculo vector praetereunte legat:
HIC SUA SERVARET FUNCTUS BROUKHUSIUS OSSA,
SI POSSET PATRIA CONDIER EXUL HUMO.
UT TAMEN ET FUNCTUS RIPA FRUERETUR AMATA,
HOC SOCII MANES COMPOSUERE SOLO.
Ad Academiae Groninganae studiosos post desertam ab episcopo Monasteriensi obsidionem anno MDCLXXII.
[recensere]S I mea, quas vellem, spirarent carmina vires,
Esset & angusto fortis in ore sonus,
Non ego Phlegraei canerem certamina campi,
Aut Nili passas Romula vincla manus;
5 Non veteres iras, non bella animosa Gigantum,
Nec quae plura solent vatibus esse labor:
Sed vos, illustres animae, vestra inclita facta
Materies essent carminis una mei.
Vos ego sublimi ferrem super aethera cantu,
10 Qua non parva meum fama sequatur iter.
Sic olim Herculei caelum meruere labores:
Hoc olim patriis Romulus ivit equis. [p. 419]
At nunc immani curarum pondere presso
Fas mihi sit vitae fata dolere meae.
15Non sum qui fueram: mutant mala longa vigorem
Ingenii, ac solitos destituere choros.
Si tamen & nostrae quidquam tentare Camoenae
Audent, quod culto possit ab ore legi,
Qualescumque meo prodibunt nomine versus,
20 Nominibus vestris rite dicabit amor.
Vos inpugnatam variis terroribus urbem
Intrepida fortes asseruistis ope.
Et cum corruerent monachalibus omnia bombis,
Et caderent magicis aera referta notis,
25 Ignitoque globi signarent tramite nubes,
Et strueret diros Cerberus ipse focos,
Nimirum tunc primam aciem tenuistis, & omnes
Risistis monachi nil valuisse minas.
Seu pellendus erat latebris defensus opacis
30 Hostis, ibi vestras sensit & ille manus:
Moenia seu densa circum tutanda corona,
Servastis fidas in statione vices.
Westphale, depositis clypeo paulisper & hasta,
Huc ades, ac rasum casside solve caput.
35 Hi sunt, sancte Pater, quos tu sentire solebas,
Hi sunt, quos porci pertimuere tui. [p. 420]
Pro quibus officiis unum hoc, Bernharde, rogamus,
Ut memor armatae Palladis esse velis:
Palladis armatae, quae te, si forte vacabis,
40 Westphalicis ultro viset in aggeribus.
At praegrande decus Frisiae, Wichere, juventae,
Vive, decent annos fortia facta tuos.
Tu quoque vive, precor, Bergi clarissime: vive
O Gockinganae gloria prima domus.
45 Sic pariter Marti, pariter vigilate Minervae,
Laurea sic velet, velet Oliva caput.
Hac gladios vibrate manu, versate libellos,
Binus ut e duplici laude triumphus eat.
Palladis haec virtus ae gloria Palladis haec est,
50 Et bello nomen quaerere & ingenio.
In Gerardi Tenberg disputationem juridicam.
[recensere]P OST exhausta feri certamina Martis & iras,
Desuetos renovat vestra Minerva choros.
Bergius exemplo praeludit, & auspice Suada
Rimatur Themidis mystica sacra suae.
5 Macte animo, dilecte mihi, macte optime Bergi;
Sic videam titulos crescere rite tuos. [p. 421]
Haec Groninganis debetur gloria Musis,
Ingenio leges asserere atque manu.
Desiderium puellae absentis.
[recensere]P OST varios belli terraque marique labores,
Visaque non fausto Gallica signa die,
Hic ubi Woerdani pinguescunt sanguine campi
Natalem reduces jam repetemus humum.
5 Tende manum lasso, Pater Amstela, si tamen umquam
Ante urbem fluctus ire videbo tuos.
An numquam, mea qua sola praecordia fervent,
Agnoscet vatem Deïanira suum?
Quo mihi tot misero belli evasisse pericla,
10 Quo toties morti prostituisse caput,
Si fugit has artes, armatumque horret amantem,
Ac bellatrices nostra puella manus?
Arma valete, valete enses, vale hostica tellus,
Et desiderii conscia castra mei.
15 Ista aliis placeant: vita mihi detur inerti
Amplexus inter basiaque arta mori. [p. 422]
Ad Joannem Antoniadem Goesanum.
[recensere]E TSI me vario jactatum, Jane, tumultu,
Bellorumque vagis fluctibus inplicitum
Sevocat a coetu Musarum tristis Enyo,
Nec patitur solitis invigilare choris;
5 Non tamen usque adeo feritas Mavortia cordi est,
Ut cupiam lituos inter & arma mori,
Oblitus Musarum artes, oblitus amores,
Qui nimium molli nunc quoque corde sedent.
Sed modo Romano versatur Apolline pectus,
10 Mens ubi consuetis ignibus incaluit,
Aviaque errantem capiunt loca, persona rivis,
Ac matutinis questibus alituum.
Et modo desertos moesti lugemus amores,
Vanaque sperati gaudia conjugii.
15 Nec raro dulces inter versamur amicos,
Et quo non possum corpore, mente feror.
Scilicet his studiis, hoc fallimus otia lusu,
Quae mihi defunctis dantur ab excubiis.
Hac olim Alcaeus potuit ratione laborem
20 Atque animi tristes fallere dividias. [p. 423]
Quamvis ille ferox, terris jactatus & alto,
Inque peregrina degeret exul humo,
Saepe tamen Bacchumque patrem, Veneremque canebat,
Incinctus serto versicolore caput.
25 Saepe Lycum nigris oculis nigrisque decorum
Crinibus Aeolia detinuit cithara.
Cur ego turpe putem vati contendere tanto,
Hisque domi studiis militiaeque frui?
At tu, Musarum laus invidiosa mearum,
30 Goesane, antiquis aemule nominibus,
Ecquid agis? Patio num plenus Apolline pectus
Orchestram insolita religione quatis?
Anne alio magnam mentem lymphatus ab aestu
Ardua non humili tendis ad astra via?
35 Quidquid agis (neque enim ignavas te stertere noctes
Naturae patitur vis generosa tuae)
Magnum aliquid certe genio exspectamus ab isto,
Cui raros dederunt tempora nostra pares.
Sic equus ad primos palmae praeludit honores
40 Nobilis, atque animo jam sua vota videt:
Mox ubi robur adest armis juvenilibus, omnes
Praevertit volucri, ceu pila jacta, fuga.
Quando erit illa dies, cum te, dulcissime rerum,
Amplectar patrios laetior ante lares; [p. 424]
45 Armaque suspendam Marti votiva Batavo,
Et ponam toto pectore barbariem?
Barbariem: quid enim nobis immanius usquam est?
Quid tantum humano dissidet ingenio?
Tunc tibi rorantes calices interque libellos
50 Militiae referam taedia mille meae:
Pieridasque tuas, quamvis non passibus aequis,
Quod possum, plausu, pectore, voce sequar.
Ad Joannem Sixium.
[recensere]A MSTELIAE turres, habitataque vatibus arva,
Quique suburbana laberis, amnis, aqua,
Quis Deus ad vestras ducet me candidus arces,
Et reducem longo sistet ab exilio?
5 Seu raptum celeri liquidum per inane volatu;
{{Versus|Quale sagax olim Daedalus ivit iter)
Seu potius junctis vectum super alta columbis
Aequora, seu concha, Cypri jocosa, tua.
O ubi tranquilla liceat mihi ludere in umbra,
10 Tureque votivo pacificare Lares?
O ubi jucundo nunc indulgere furori,
Nunc aestum cordis ludificare mei? [p. 425]
Illic vel studiis animum emendare severis
Inciperem, & rerum semina prima sequi.
15 Aut magis historiae campo diffusus aperto
Conferrem nostris plurima temporibus.
Aut mecum dulces essent, mea cura, poëtae,
Germanae genii nobilioris opes.
Et quoscumque dedit facundi temporis aetas
20 Inque oculis gererem jugiter atque sinu.
Ipse levi quondam carmen modulatus avena
Tentarem priscis orgia ferre choris.
Ipse rosa lauroque sacras devinctus ad aras
Elicerem Clarias in nova vota Deas.
25 Purus & incedens puro de fonte sacerdos
Annua Romano serta darem Genio:
Romano Genio, sparso qui flore piatus
Afflaret nostris dulce decus foliis,
Atque immortali saturatas nectare chartas
30 Poneret ad postes, Virgo Perenna, tuos.
O fortunati, quibus haec Deus otia fecit,
Dispreta a vulgari ambitione procul!
Non illis studium, lucro postponere honestum,
Et rapere incesta fasque nefasque manu:
35 Nec populi arbitrio sellas captare curules,
Aut quae plura vagum somnia vulgus amat. [p. 426]
Verum tranquillae gavisi tramite vitae
Regales animo divitias superant.
Ergo aut summotas oculis mortalibus artes,
40 Et vaga, qua possunt, sidera mente vident.
Aetheriosque orbes, distinctaque sedibus astra,
Atque elementa suis subjiciunt pedibus.
Aut quaerunt num Fors faciat Virtusve beatos,
Quid verum falsis distet imaginibus.
45 Dulcibus aut hymnis & grato carmine Divos
Collaudant festas assidui ante fores.
Deinde ubi, quam dederat, vitam natura reposcit,
Et Lachesis vacua constitit atra colo,
Tum vero, a Musis defleto funere, Famam
50 Haeredem clari nominis instituunt:
Quod Dea formosis complexum leniter ulnis
Suscipit, ac caelo sideribusque locat.
At me, dum strepitus armorum & tristia bella
Sector, in obscoenam si vocet Orcus aquam,
55 Omnis mecum uno tabescet fama sepulcro,
Et fiet nomen fabula muta meum.
Ah poteram nostris aliquid debere Camoenis,
Forte etiam summo vivere ab usque rogo,
Fata nisi obstarent, fatoque potentior omni
60 Paupertas, mentes perdere nata bonas. [p. 427]
Quam de caelesti deturbans Jupiter arce,
Vade, ait, o Poenis omnibus una prior.
Magna tamen spes est, belloque armisque relictis
Desertos olim sollicitare choros.
65 Nam mihi, vicinam dum specto ex aggere Woerdam
{{Versus|Nox erat & primo sparsa pruina gelu)
Nescio quae dextram tenuit Dea (vel Dea certe,
Nympharum aut certe sanguinis una fuit)
Extensaque manu captiva ad moenia, tales,
70 Si memini, roseo protulit ore sonos:
Hic ego te nuper, non uni erepte periclo,
Protexi densis inplicitum cuneis.
At tu fide Deo, seu bello forte superstes,
Quod voveo, seu te fata fuisse velint.
75 Si tamen ulla fides nostris conceditur astris,
Nec ludunt oculos praescia signa meos;
Tempus erit, cum tu dilectis redditus oris
Suspendes patriis emerita arma tholis:
Et dulces inter furiata mente sodales
80 Audebis posita carmen hiare lyra.
Mox teneros lusus & laeti pectoris ignes
Doctus Apollineo Sixius ore leget:
Sixius Ausoniis non ultima gloria Musis,
Atque olim fidibus fama superba tuis. [p. 428]
85 At tu nec vulgi rictus, nec vana morare
Arbitria: hoc uno judice tutus eris.
Dixerat, & fausto trajecit in omine nubes.
O ita Pierides, o ita Phoebe velis,
Sixius ut nostrae laetus modulamine Musae
90 Deponat curas ad mea sacra suas:
Et modo populea cantantem auscultet in umbra,
Et modo nescio quid cultius ipse canat.
Tunc me majori feriet nova gloria thyrso,
Blandus ut admissos plausus anhelat equos.
95 Forsan & assumtis Heroö more cothurnis
Pieris ad tragicum nostra vacabit opus.
Aut Ducis Auriaci victricia fortiter arma
Concinet, & Gallae praemia perfidiae,
Si modo Phoebei spirarit gratia Sixii:
100 Is mihi Parnasus, is mihi Phoebus erit.
Nec me deficiat merito gaudere favore.
Hac ego me sola lege redire volo. [p. 429]
Ad Joannem Antoniadem Goesanum.
[recensere][???S]I citharam, Goesi, intactam, si plectra, fidesque
Ausim Latinas tangere,
Et pede non solito
Huc vagus atque illuc ferri, velut enthea Maenas,
5 Miraberis quid insolens
Impetus iste velit.
At me, quaerentem morosas fallere noctes,
Et otium morosius,
Nescio quis rapuit
10 Spiritus, ac dulci mentem vertigine circum
Egere lusus Musici.
Hoc mihi ruris amor
Suasit opus, tenui solari pectine curas,
Dum lubricum ad Vechtae pedem
15 Excubias agimus.
Scilicet hic studiis animum intendisse severis
Quis possit, aut quis audeat?
Me, simul alma Parens
Memnonis uvidulo demulsit gramina rore,
20 Aut ambulatiunculae,
Aut volucrum moduli [p. 430]
Exceptant lenes, dulcesque per arva susurri;
Me rivus, & perlucidis
Lubricus agger aquis.
25 Sic melius, quam si nimio percussus Iaccho
Vacillem, inertis otii
Prodigus, ac teneris
Insensus Musis. Ergo aut in gramine molli
Reclinis, aut ad aggerem
30 Sic temere positus
Nascentis nunc veris opes mecum ipse voluto;
Dum nauta non certum ad pedem
Obstrepit indocili
Carmine; nunc Suadae volvo monumenta Latinae,
35 Quantum reliquit posteris
Temporis invidia.
Est prope desertis moles antiqua ruinis,
Olim alta turris, ardeis
Nunc celebre hospitium:
40 Intonsae circum quercus, Jovis ardua silva,
Ripas opacant lubricas,
Vatibus apta domus.
Huc matutinus, nullo comitante, solebam
Ad devium vulgo nemus
45 Saepe referre pedem. [p. 431]
Dum vagor, & nostri discessus forte recordor,
Hoc sub manum mî nascitur
Carmen: at in medio
Rure (vides) natum, fors rure agrestius ipso;
50 Suis uti natalibus
Debeat id pretii.
Nam quid tu cultum exspectes tersumve poëma
Cui barbaram miles manum
Horridus admoveat?
55 Non, si Spartani bellatrix Musa Marulli
Sannasarique spiritus
Invidiam meruit,
Idcirco facile est media inter tympana cuivis
Linenda cedro scribere.
60 Nos male deficimus;
Et, dum barbarie in media versamur, Apollo,
Cui militamus hactenus,
Barbariem redolet.
At tu, care mihi, qui nil meditaris inepte,
65 Musasque sub censum vocas,
Quid facis interea?
Aut quidnam patriis mens est deducere chordis,
Quod livor ipse comprobet?
Atque utinam fidibus [p. 432]
70 (Nam quid ni possis) velles clarere Latinis?
Quid Sixius, quid Francius,
Plenus uterque Deo?
Quorum ego si dubitem vel soli nominis umbrae
Assurgere, stipes merus
75 Arguar, ac merito.
Vivite felices, & tu, mea maxima cura,
Et Sixius & Francius,
Flos merus Aonidum.
Quod si forte mei memores abducitis horas,
80 Date terna Phoebo & Gratiis
Pocula: nos itidem
Ter tribus Aonisin trino libabimus haustu,
Amara curarum ut procul
Irrita ferre velint.
Ad puellam amatam.
[recensere]Q UOD si Daedaleo possem, mea vita, volatu
Ire super terras, ire super maria,
Corporis exutus vinclis, jam protinus arces
Continuo cursu deferar Amstelias:
5 Ut te consulerem, quanam ratione modoque
Par Marti valeam, par Veneri esse tuae. [p. 433]
Nunc teneor vinclis, & belli lege severa
Non licet hinc cupidos proripuisse pedes.
At modo quanta in te suspiria suspiravi!
10 Quot tremulo molles ore cadunt lacrimae!
Hoc exercitium fallendi temporis unum est:
Te meditor, tecum solus inopsque vagor.
Tum, seu nocte dies migret, seu luce tenebrae,
Augent dividias noxque diesque meas.
15 Heu ubi nunc dulces melliti luminis orbes,
Qui mentem, qui me surripuere mihi?
Basiaque ambrosiis toties inpressa labellis,
Nunc data, nunc dulci non male rapta dolo?
Quae circumtingens jucunda fraude Cupido
20 Inque novos arcus verterat inque faces.
Sed bene constabit ratio mihi temporis acti,
Si latebras detur pectore habere tuo,
Exiguas latebras, curas ubi spemque metumque,
Atque omnem ponam mentis amaritiem.
25 Ominor. o facili firmet Deus omina nutu,
Faustaque conjugio vincula nectat Hymen,
Et me, si mereor, multos tibi servet in annos.
Non male sic duri militis uxor eris. [p. 434]
Ad auram.
[recensere] A URA, quae molli strepitans susurro
Laberis nostri per aprica ruris:
Aura, dilectum mihi frigus, audi
Rite vocantem:
5 Sive te dicam Zephyritin, almi
Filiam Veris, comitemque Florae;
Sive quo tandem te alio referri
Nomine fas est.
Has tibi calthas voveo rosasque,
10 Hos tibi annosi calices Lyaei;
Haec loci pono Genio tibique
Cymbia lactis.
Tu, precor, dulci dominae per auras
Defer; ut flamma male pertinace
15 Urar, & saevus penitus medullas
Devoret ignis:
Utque suspirem patriae ad relictum
Nomen, ut noctes mediter diesque
Quae meos tandem ratio furores
20 Mitiget; utque
Prata cum silvis & acuta saxa [p. 435]
Nil nisi nostram resonent Neaeram,
Docta festivas cupidi poëtae
Reddere voces.
25 Inde mî blandis, Zephyriti, pennis
Huc redux narra, quibus inmerentem
Sauciet curis Venus, & doloso
Filius arcu;
Quod procul duro tenear duello
30 Miles; & quîs non precibus fatiget
Caelites, nostro capiti inminentem au-
ferre ruinam;
Ut Jovi mecum Reduci & Saluti
Ante dilectos faciat Penates,
35 Si meos imo, velut ante, gestat
Pectore vultus.
Illud ah, ni te gravat, illud unum
Da meis, quaeso, precibusque votisque.
Aura, dilectum mihi frigus, audi
40 Rite vocantem. [p. 436]
Ad Neaeram.
[recensere]V IDISTIN’, nigro cum cogitur aëre nimbus,
Moestam languidulis stare rosam foliis;
Et vix deciduis inniti lilia thyrsis,
Nec solitum pullis esse decus violis?
5 At simul ac nitido fulsit Pater aethere Titan,
Jam rosa contractos explicuit calices,
Et toto rident argentea lilia campo,
Et novus argutas mulcet honor violas.
Haec facies, haec est Lycidae moerentis imago,
10 Dum procul aspectu, cara Neaera, tuo
Heu miser incultis agitat sub rupibus aevum;
Et matutinas occupat Alcyonas
Questibus insanis, atque aridulo singultu
Exilii luget taedia lenta sui.
15 Quod si autem patrios tecum lustrare Penates,
Et Reduci detur reddere vota Jovi,
Has animi nubes gemini, tua lumina, Soles
Discutient Phoebo promtius ac melius.
Et dulces aequabo rosas & lilia honore,
20 Et fiam vernis floridior violis. [p. 437]
Ad Alphenios fratres super obitu parentis.
[recensere]E TSI annum, huc illuc fatis non mitibus actus,
Jam careo vestri fructibus alloquii,
Nobile par fratrum, menti tamen altius haerent
Illa in me vestrae tot benefacta domus.
5 Atque utinam liceat molli nunc ludere plectro,
Delicias doctis & facere auriculis!
Aut potius sanctas ignorem barbarus artes,
Et mea Lethaeus proluat ora latex!
Non ego ad officium infelix fletusque rogales
10 Invitas largo protraherem imbre Deas.
Non ego Parcarum facerem convicia fusis,
Nec frustra surdis aggemerem arboribus,
Reddite, crudeles, Alphenum reddite, Parcae:
Et quae plura amens dat geminare dolor.
15 Nunc & flere juvat (quid enim nisi flere supersit?)
Et mactare meis inferias lacrimis.
Flete pii fratres, manes lugete paternos:
Flete pii: fraeno non eget iste dolor.
Occidit illa ingens priscae Virtutis imago,
20 Ille vigil Consi Justitiaeque pater, [p. 438]
A quo candorem poterat sibi sumere Candor,
Quo minus & Probitas est proba, & ipsa Fides.
Qui nec venales umquam venatus honores
Virtutem pretium credidit esse sui.
25 Quo sibi praecipue placuerunt Consule Fasces,
Unde novos fastus sumserat auctus Honor.
Invidiam superûm! crudelia sidera, cur non
Tot bona majori clauserat orbe dies?
Visa diu felix, & fatis usa benignis,
30 Infelix tanto funere, Leida dole.
Orba dole, lacerata genas, lacerata capillos.
Ille tui cultus optimus auctor ubi est?
Illius ad tumulum supplex ac moesta sedeto,
Ut cineres magni Patris & ossa colas.
35 Qualem credibile est in Bruti funere Romam
Amentem sectis exululasse genis;
Et trabeas odisse suas, & crine revulso
Libertati etiam justa parasse suae.
Te meminisse decet, quae plurima saepe peregit
40 Utiliterque aris, utiliterque focis.
Sive novo patrias sanciret pondere leges,
Et senium priscis elueret tabulis:
Seu quocumque modo, solers cautusque futuri,
Multa tibi pareret commoda, nulla sibi. [p. 439]
45 Certe nulla sibi. nam te dum pallet in una,
Creditur invisum sic celerasse diem.
Nec tantum senium, quantum nocuere labores.
O Virtus ipsi perniciosa tibi!
Scilicet haec pensant vigilatas praemia noctes.
50 Ante annos crudo funere nempe jacet.
Si tamen & sanctos tangunt mortalia manes,
O anima, o nemoris sede recepta pii,
Te lacrimis pia Leida suis planctuque secuta
Luget, & est ipsi jam sibi visa mori.
55 Ecce super functum, vultus laniata decoros,
Pectora ferali tundit aperta manu.
Nec pudor est humeris laceram discindere vestem,
Et suprema tuis oscula ferre genis,
Virgineaque manu natitantes claudere ocellos,
60 Atque animam extremis colligere halitibus.
Unà cana Fides gemina comitata sorore
Ah nimium veras solvitur in lacrimas.
At Themis ingenti (neque enim Dea fortior ulla est)
Corde premens gemitus: Tamne ego mollis ? ait.
65 Parcius o seris caelum lassate querelis,
Tristiaque infracta discite mente pati.
Depositum Divûm tam grande potentia vestris
Invidit terris, asseruitque sibi. [p. 440]
Ille ingens animus, sordes super altior omnes,
70 Dignus erat scena nobiliore frui.
Illic pro vobis, caelo acceptissimus omni,
Irato excutiet fulmina saepe Jovi.
Quaeque viri pietas, patriam tutatus ab alto
Vertet in hostiles omina amara plagas.
75 At tu, Leida parens, magno viduata patrono,
{{Versus|Ut fas est) sanctam grata tuere domum.
Haec tibi commendo defuncti pignora, natos.
Sic quoque non parva parte superstes erit.
Hos ego magnarum fingam ad commercia rerum,
80 Et patrio vigilent more jubebo tibi.
Addam artes, variasque vias ususque regendi,
Eloquiique dabo, quas imitentur, opes.
Nec dubitare potes. mea nunc ad limina uterque
Percussus pulcro laudis amore sedet.
85 Post Latii exhaustos fontes, post Helladis artes,
Ex adytis laurus restat habenda meis.
Vos quoque, spes Patriae, magnorum cura Deorum,
Inclita fraterni biga sodalitii,
Consiliis instate piis, urgete labores,
90 Et summam coeptis addite rite manum.
Cernitis, ut plaudat crescenti patria famae?
Quo studio vestros gestiat ad titulos? [p. 441]
Haec ego non fallax cecini praeludia vates.
Eventum sortes credite habere meas.
95 Dixerat: & turres mirata est Leida moveri,
Et firmasse sacram fulgura trina fidem.
In tertiam victoriam navalem anni MDCLXXII.
[recensere]S ACRA parat vates. Date verba faventia sacris,
Quisquis ades: felix flagitat illa dies.
Sumite de puro lucentem fonte liquorem,
Et manibus castas fingite rite comas.
5 Juratae cecidere manus, fugere tremenda
Agmina, & in nostrum qui coïere caput.
Albionum furias, Martis molimina Galli,
Fregimus. o forti parte triumphe manu!
Surge, anime; audendum est. Patrium lustrabimus aequor,
10 Hic ubi non una marmora caede rubent.
Texaliae portus juxta Pettenaque late
Litora jam nostras hostis habebat aquas.
Spe quoque tellurem praeceperat. Aequore toto
Fulgor, & armorum luce tremebat aqua.
15 Et poterat Batavi Nereus tutela profundi
Hostiles patrio litore ferre rates? [p. 442]
At non hoc poterat magni mens alta Ruteri,
Nec Trompî fortes ad fera bella manus.
Dumque parant pugnam, fundo eluctatus ab imo
20 Disjecit virides Ennosigaeus aquas.
Illum tranquillo Delphines gurgite glauci
Vectum inter Batavos destituere Duces.
Mox ait: o pressi spes optatissima Belgii,
O decus, & titulis major uterque tuis,
25 Vincite, sublimes animae: jam providus aether
{{Versus|Cernitis, en ?) Belgis militat ipse suis.
Nec vos, quod classis numerosa turgeat alno,
Terreat. irato solverat illa Deo.
Fundite juratas acies: vos causa tuetur
30 Aequior, & causa pro meliore Deus.
Dixerat. at toto geminata tonitrua ponto
Multiplicem incutiunt hostibus usque metum.
Quo tua nunc virtus, Mars Gallice? quo tuus ille
Spiritus? in ventos tecum abiere leves.
35 Ecce fugis, multoque moves tua carbasa nisu,
Ne posses nostros praeda decere Duces.
Sed sapis, & Veneri securus praelia narras.
Hoc virtutis erat: hic tua dextra facit.
Interea Batavas volucris Victoria puppes
40 Insidet. Hostiles nunc procul este minae. [p. 443]
Ut fugit, & noto taurus discedit ab agro,
Rivalem taurus non bene passus herum,
Ut fugit, & sola moerens in valle vagatur,
Nec potis est fortis dememinisse suae:
45 Sic illi fugere rates sine lege Batavas,
Velaque tum velis addidit ipse timor.
At vos, quîs fato patriis occumbere in armis
Contigit, & caelum Martis adire rotis,
Heroum salvete genus! salvete recepti
50 Aethere, nec nostras despicite inde preces.
Illustres animae, vobis pia patria grates
Nunc agit, & moestas plorat ad inferias.
Vobis perpetuo florentia lilia honore
Spargit, & aeternas ante sepulcra rosas,
55 Quas inmortali Charites sparsere liquore,
Nectaris & succis inbuit almus Honor.
Vos procul invictus venientes numine laeto
Excipit Alcides, sideribusque locat;
Atque ait: Ite viri, felices ite laborum,
60 Haec data sunt vestrae praemia militiae.
Me quoque per magnos compar fortuna tumultus
Lustratum Oetaea misit ad astra pyra.
Hinc olim Batavis sidus spectabile nautis
Non exspectatam saepe feretis opem. [p. 444]
65 Felices obitus! felicia vulnera! tali,
Alcide, tali des mihi lege mori.
Ad Joannem Hudde, reip. Amstelaedamensis consulem.
[recensere]Q UO propius Jani video accelerare Calendas,
Et claudi gyro simpliciore diem,
Hoc magis adnitor grates, ter maxime Consul,
Solvere pro meritis muneribusque tibi.
5 Quid tamen adnitar? Tua me clementia tantum
Extulit, & larga dextra beavit ope,
Ut prope condignos meditantem reddere honores
Excaecet radiis gratia vestra suis.
Quare cum pudeat, quae me debere fatebor,
10 Languentis culpa deterere ingenii,
Fas mihi sit nullo phalerati murmure voti
Hunc animum, hanc animam rite dicare tibi.
Fas mihi sit taciti subter penetralia cordis
Fortunae auctorem demeruisse meae. [p. 445]
Sermo ad Adrianum Kiebomium.
[recensere]D UM me tristis hiems Borea spirante camino
Affigit, veteres visentem mente sodales,
Kiebomi, tecum longas sermonibus horas
Fallere jam videor, jam longas condere noctes.
5 Quidni? cum motus animorum interprete dextra
Non minus id praestent, quam si praesentior illis
Vel coram videas, coramque loquaris, amicos.
Verum ubi nescio qua blandus dulcedine torpor
Invasit languentem animum, mox mille sequuntur
10 Taedia, quae solam jubeant sordescere vitam
Semotam a curis hominum, quaeque urbis amorem
Sensibus incutiant: donec ratione magistra,
Me revoco, & rerum veras discernere causas
Incipio. Populo in magno si forte dedissent
15 Vivere Fata tibi, num posses ferre curuli
In sella Strumam? censum strepitumque Mathonis
Aequis adspiceres oculis? laudare libellum,
Qui malus est, posses, si vel conviva voceris?
Cum Bavius Phoebum solio deturbet avito,
20 Cum Libo venales jubeat prostare Camoenas,
Non caelum terrae misceres? at nihil horum, [p. 446]
Quae tibi tranquillam turbarent singula mentem,
Illic invenies, ubi tu nunc, urbis omisso
Et fumo & strepitu vigiles sopire tumultus
25 Mentis & abstrusum poteris disquirere verum.
Nunc animum firma, qui casus sortis utrosque
Invictus ferat, & terrorem Acherontis avari
Subjiciat pedibus, seque ad meliora reservet.
Hae tibi sint artes, curis adsuescere belli,
30 Asperaque exilia & duros tolerare labores
Gaudentem instabili semper lare; qualia tecta
In plaustris Scythici circumvexere coloni.
Quo tibi divitias? quo longum examen honorum?
Vivere cum possis modico contentus, & inter
35 Aequales tenui mensam condire salino.
Rides, Kiebomi, cum me haec sapientia verba
Audis fundentem? Quid, si me forte videres
Inter Socraticos porrecta fronte libellos
Ante focum laeti nubes haurire Tabaci?
40 Quod si scire velis, quae tanto digna poëta
Sit domus, (aut potius quantilla domuncula) dicam.
Exiguus paries binis in fronte senestris
Admittit solem, totamque illuminat aulam:
At latus oppositum dat bina cubilia, quorum
45 Non pudeat veteres Curios durosve Catones. [p. 447]
Tum lectus, cujus numquam ullos viscera cycnos
Texerunt, tegetem fulcit, nec stragula novit.
Praeterea in tabula stantes duo tresve libellos,
Armaque de rigido videas pendentia clavo.
50 Non aliter quam si veteres delatus ad Argos
Grajorum adspiceres ingentia stare tropaea.
Haec domus illa mea est, quam vel Jovis ira, vel ignis,
Vel poterit ferrum, vel edax abolere vetustas:
Quandoquidem nihil est ex omni parte beatum.
55 Et tamen exiguas intravit Baucidis aedes
Jupiter, ac tenui potuit gaudere paratu.
Me quoque, quem tugurî spatium capit haud ita magnum,
Me quoque Romanus nonnumquam invisit Apollo.
Is vitae me cursus habet. cum ad me redit ordo,
60 Excubiis praesum armatus. si quid datur otii,
Aut scribo, aut tacitus priscorum scripta revolvo,
Excerpens semper memori quod pectore condam.
Aut si forte juvat molli finire Lyaeo
Militiae varias curas vitaeque labores,
65 Non desunt quîscum lubeat comburere noctem.
Haec tibi, Kiebomi, Venusina scripta Camoena
Dictabam ante focum, fors multo plura daturus,
Ni moneat puer, & caenam frigescere clamet.
Quod si te multa densata negotia mole [p. 448]
70 Inpediunt, tenuem ne possis visere amicum;
At certe noli committere, ne mihi charta
Desit, ubi fidum ex animo testeris amorem,
Si mereor, vivamque tuo sic semper in aere.
In pacem Anglo-Batavam anni MDCLXXIV. Ad Joannem Sixium.
[recensere]T ANDEM cruentis functa laboribus
Bellona fessum deseruit mare:
Anglosque pugnacesque Belgas,
Auspiciis superum secundis,
5 Pax alma junctis visit oloribus.
Tandem furori fausta dedit modum
Fortuna nostro, barbarasque
Fata vetant meliora caedes.
Nunc est canendum, nunc mihi barbitos
10 Et Musa cordi: nunc merito juvat
Heroas & devota morti
Pectora concelebrare plectro, [p. 449]
Per quos Batavo sanguine turbidum
Residit aequor, languidaque imperî
15 Erecta majestas, & omnis
Detonuit rabies duelli.
Tu junge nostris, junge, precor, tuas,
Sixi, camoenas: fortius ibimus
Praebente te vires modosque,
20 Et genium melioris aurae.
Dicam beatae Pacis & otii
Fructus, ut agros Copia lugubres
Soletur alma, dividatque
Munificum generosa cornu.
25 Dicam efficaces Auriaci manus,
Ut Marte Gallos proterat integro
Timendus armis, Sequanaeque
Perniciem meditetur ipsi.
Cui restitutis libera clavibus
30 Debebit olim Antonia, quod fero
Vastata Gallorum tumultu
Rura colant domini priores.
Quem Narda, foedo pressa jugo, sibi
Mox imminentem sensit, & unicum
35 Agnoscit auctorem salutis:
Quem positis, veneratur armis [p. 450]
Et Bonna, & omnis Julia, libero
Gavisa Rheno. Te, patriae Pater,
Te, militaris disciplinae
40 Insequimur generose vindex;
Seu fastuosae viscera Galliae
Scrutere ferro, seu magis urbibus
Cavens Sicambrorum, Penates
Restituas veteres & aras.
45 Sed quo canendi me rapit inprobus
Ardor furentem? Desine fortium
Laudes virorum inbelliore,
Musa procax, tenuare plectro.
Haec Goesianum perficiat melos,
50 Haec scribat alti Francius ingenî
Felicius; quique unus omnes
Sixius exsuperat poëtas
Cantu, Latinam seu quatiat chelyn,
Et invidendum carmen Apollini
55 Fundat togato, litium expers;
Seu patrium pluat ore nectar.
Illi remoto postus in angulo,
Castrensia inter munia, musicos
Sacrare foetus, & calentis
60 Sustineo monumenta venae. [p. 451]
Puellae absentis desiderio angitur.
[recensere] H ERSE, delicium tui poëtae,
Verno floridius nitens ligustro,
Quo te vivere quo sub axe credam?
Dum amplexu miser abstrahor beato,
5 Nec collum licet ebriosve ocellos,
Nec pares minio genas Ibero,
Nec supercilii nigrantis arcus,
Nec certantia purpurae labella,
Ah me, languidulo ore suaviari.
10 Isti Dii mala multa dent Deaeque,
Qui primus radium dedit, viasque
In multas secuit malignus orbem.
Aut si terra fuit secanda, cur non
Jussi sunt comites puellularum
15 Ire una juvenes, nec amoveri?
Sed hi me levius movent dolores;
Unus mollibus haeret in medullis,
Et pectus coquit intimasque fibras:
Ne te oblivia, neu viae labores
20 Mutata jubeant tepere flamma,
Meamque eripiant mihi puellam.
Quod si (ut ominor) haud moveris istis, [p. 452]
Et nostri memores ubique curas
Tecum pectore ducis integello,
25 Quid me laetius, o Dii Deaeque,
Quid venustius est beatiusve?
Absentiam ejusdem deplorat.
[recensere]A EQUORE dum medio tumidis delabimur undis,
Multaque turbato murmurat aura mari,
Ah quam crebra vagam pungunt suspiria mentem!
Ah quantum molli pectore saevit amor!
5 Nimirum patriis Herse mea desidet oris,
Illa oculis Herse carior una meis:
Me pelago in medio jactat Thetis; hinc mea venti
Vota ferunt. utinam hinc & mea vela ferant!
Illa quidem, fateor, discessus conscia nostri
10 Liquit in amplexu paene animam aegra meo;
Et multis nitidos lacrimis turpavit ocellos,
Et lacrimas multis miscuit in precibus.
Sed quî divisum lacrimis soletur amorem?
Imus, & haec nullo pondere vota cadunt.
15 Crudeles Divi, sic me moerere jubetis,
Atque omnes animo eradere laetitias?
Ergo nec dabitur jucundum invadere collum,
Nec dulces oculos lene tuentis herae? [p. 453]
Nec suspirantem molli lenire susurro,
20 Atque animam in densis linquere basiolis?
Sed pro blanditiis, quas mî Cytherea parabat,
Mirabor rauci turpia monstra maris.
Ventorumque minas pelagique inamabile murmur
Invitis cogar combibere auriculis.
25 At tamen haec levius percellunt omnia mentem,
Nec spes inserior, quam metus, esse potest.
Ibimus, & quaevis forti mala corde feremus.
Ibimus. audentes Fors juvat ipsa viros.
Litore jam video Martem furere undique Franco,
30 Jam cadere in nostras signa inhonora manus:
Et, quas ira Deum patrias invexit in urbes,
Extingui flammas sanguine, Galle, tuo.
Jam Bodegraveis cumulata strage ruinis,
Laetior accedet post fera fata dies.
35 Quis dubitet? Deus, ecce, Deus miseratus ab alto
Vindictae fortes commodat ipse manus.
Quod si fausta meos comitantur sidera cursus,
Nec meus haec surda negligit aure Deus,
Tunc vero sufferte viri, properate laborem,
40 Candidaque ad portus vertite vela suos.
Vertite; vela dabit residens in puppe Cupido;
Ipse gubernator, ipse magister erit. [p. 454]
Et Venus orta mari placidum mare reddet amanti,
Et pandet plenos aura secunda sinus.
45 Tu quoqué, jam toti dudum notissime ponto,
Jupiter, huc aquilae dirige tela tuae.
Sic te nec nigro luctantes aëre venti,
Nec pelagi rabies, nec fera jactet hiems.
Et mihi sit, posito longarum errore viarum,
50 In gremio dominae delituisse meae.
In freto Anglicano, in navi bellica, cui nomen Jupiter.
Navigantium audaciam detestatur.
[recensere]Q UIS fuit, o superi, patriis qui primus ab oris
Sustinuit vastum findere puppe salum,
Et vetitas tentare vias, solemque repostum,
Atque aliam victo terram aperire mari?
5 Illum crediderim triplici praecordia ferro
Duratum nullos esse putasse Deos.
Justa precor. quicumque fuit, quocumque sub axe
Aspexit lucis tempora prima novae,
Sub terris sceleris aeternum praemia tanti
10 Sentiat, & durus degravet ossa lapis.
Aut Ixionium infelix damnetur ad orbem,
Visceribusque atras pascat inultus aves. [p. 455]
Aut illi tradant defessae Belides urnas,
Ne jam virgineus sit sine fine labor.
15 Aut captet medio fugientes flumine lymphas,
Et miseram fallax deserat unda sitim.
Aut male Sisyphii sudet sub pondere saxi,
Et saepe elusum saepe volutet onus.
Nequidquam, pelago terras cum scinderet olim
20 Jupiter, hunc voluit gentibus esse modum;
Si tamen (ah generis demens audacia nostri!)
Transiliunt avidae marmora vasta rates.
Tum primum Nereus iratis saeviit undis,
Intacto postquam semita facta mari est.
25 Tum furor armavit ventos, tum caeca sub ipso
Gurgite natales saxa habuere suos.
Fugistis merito sceleratas, Numina, terras.
Turpabat nostros non leve crimen avos.
Felices olim, caelo quicumque recenti,
30 Cum rudis, & nondum ferreus orbis erat,
Ante suos paucis laeti vixere Penates,
Inque una tuti consenuere casa.
Ipsa bonas tellus fruges inarata ferebat:
Praestabat mollem cespitis herba torum.
35 Ipsae mella dabant injussae roscida quercus,
Aeternumque suas vitis habebat opes. [p. 456]
Ver erat inmortale, unoque intenta tenore
Mutabat nullas anxia terra vices.
Has tum divitias primi mortalibus aevi
40 Jupiter, hos cultus duxerat esse satis.
Illi saepe Jovem festis solenniter hymnis
Ante sacrum laeti concinuere nemus.
Ergo, nec inmerito, Divos habuere faventes,
Successusque sibi promeruere bonos.
45 Nunc ditescendi miseros furiosa libido
Per terras ultro, per maria alta rapit.
Nunc fas atque nefas passim discrimine nullo
Irritant avidas ad scelus omne manus.
Hinc pestes, iraeque Deum, lacrimosaque bella,
50 Certior & dirae mortis aperta via.
Dii facite, ut censu nos ne numeremur in isto,
Utilitas omnes quîs facit una Deos.
Me mea paupertas vitaeque innoxius ordo
Ducat, inoffensum suscipiatque senem.
55 Aut si fata negent, cursumque hic sistere detur,
Quo me honor & magni Principis arma vocant,
At saltem patrias manes referantur ad urbes,
Inque peregrina ne tegar exul humo.
Atque aliquis viso suspirans funere dicat:
60,, Infelix, primo vere, poëta, jaces. [p. 457]
,, Nec tamen idcirco jacturam flemus ademti
,, Luminis, aut parvo quod stetit orbe dies.
,, Sat vixit, quisquis patriae sat vixit honeste,
,, Cui morum testes vita habet acta Deos.
65,, Te tua simplicitas, te fallere nescia virtus,
,, Et tua longinquum fama tuetur iter.
Manibus commilitonum in insula Matanina caesorum.
[recensere]Q UISQUIS ad occiduos convertis lintea tractus,
Qua medio felix stat Matanina mari,
Tristes reliquias Martis venerare Batavi,
Tot bellatorum busta cruenta virûm.
5 Quem sibi quisque locum pugnando ceperat olim,
Hunc ipsum pulcra nunc quoque morte premit.
Pugnaces animae, si vos mortalia tangunt,
Si vetus ille piis Manibus haeret amor;
Accipite haec lamenta, necis solatia vestrae,
10 Accipite haec mistis munera cum lacrimis,
Quae mihi barbaricas miranti ad litora turmas
Obtulit incultis ardua silva jugis.
Vobiscum nostri lugent pia signa doloris,
Supremum pro me dicere visa Vale. [p. 458]
15 Salvete aeternum, socii, aeternumque valete,
Sitque peregrino terra levis cineri.
Peregrinationis suae incommoda detestatur.
[recensere] I NVISA tellus, tuque perfidum mare,
Tot barbare fallax modis,
Ergone numquam candido vectus noto
Portus adibo patrios?
5 Semperne vestra conspicans cacumina
Errabo non fausto pede?
Sed est manendum (stare sol videbitur,
Lucesque tardius vehi)
Citroque & ultro (sic jubet rerum potens)
10 Pelago vagandum proximo,
September usque dum caput pomis grave
Foecundus arvis extulit.
Heu heu! procellas & maligna sidera,
Foetasque tempestatibus
15 Hiemes, & atrum nocte dira turbinem
Toto pavemus aequore.
Instatque caelo (ah mentiantur omina!)
Horrenda strages puppibus: [p. 459]
Qua nec dolosi classis umquam Ulixei
20 Ferociorem senserit,
Nec divagantis omnis Aeneae labor
Libycis tremebat syrtibus.
Haec vorticosi pacat iram gurgitis.
Hoc annuo piaculo
25 Neptunus ipse gestit, & furentibus
Immane phocis gaudium
Parat, quietam si reprenderit ratem
Sorbendam hiatu turbido.
At o Deorum si quis in caelo mei
30 Miserescis, & pias preces
Nec aure dura nec superba despicis,
Defende tam turpi a nece
Hunc spiritum, atque lucis optatae jubar
Extingui in undis ne sinas.
35 Quod si cadendum est in juventae limine,
Negantque fata longius
Spatium morandi; Mataninae in litore
Honestius reliqueram
Animam furentes inter hostium globos,
40 Dum licuit armato mori.
Solamini esset forte victoris mei
Superba factis dextera. [p. 460]
Solamini esset, si sodalium manus
Dilecta funeri meo
45 Suprema ferret justa, nec voracibus
Objiceret escam piscibus.
Haec si quis inter morte non sicca cadit,
Jam nil queratur inpius,
Petatque manes umbra laeto pectore,
50 Quae laus virorum est fortium.
Ad Jovem.
[recensere] J AM coloratis reduces ab Indis,
Post tot exhaustos pelagi labores,
Vertimus proram, tumido daturi
Lintea ponto.
5 Jupiter (nam te duce tot repostas
Vidimus gentes, tua nos imago,
Puppe quae tutela sedet suprema
Duxit euntes)
Jupiter ventos bone da faventes,
10 Da pater ventos; facilemque cursum,
Nosque nec tristis vetet ire Nereus,
Foedave caelo
Missa tempestas. satis o, procellae, [p. 461]
Huc & huc quassas agitastis alnos,
15 Cum ferox in nos furiaret atrum
Aeolus aequor.
Sic, simul dulcis patriae relictos
Pressero portus, tibi, Sospitator
Jupiter, curvo feriam nitentem in
20 Litore taurum.
Addam & insigni memores camoena
Gratias, si quid meditabor olim
Aure quod dignum fuerit Latina
Et Jove dextro.
In navi, cui nomen
Jupiter.
Ad Carolum Rabenhaupt, copiarum pedestrium legatum, ab expugnata Gravia Amstelaedamum reducem.
[recensere]Q UALITER exhaustis victor Gradivus ab armis
Rura triumphali Thracia lustrat equo:
Qualis ab eversa rediit Carthagine magnus
Scipio, devicta maximus invidia:
5 Talem, prostratis post mille pericula Gallis,
Carole, te patriae victa remittit humus. [p. 462]
Jamque adeo constat pressis sua gloria Belgis,
Excussoque vigent libera colla jugo.
Salve Heros, salve innumeris decorate tropaeis
10 Carole, belligerae maxime alumne Deae!
Quem rebus, quem militiae formare futurae
Ipsa suo voluit Pallas ab ingenio:
Intrepidoque animi junxit cum robore vires,
Judiciumque sagax, ingenuamque fidem.
15 Addidit & mores tantis virtutibus aequos,
Atque animum egregiis artibus excoluit.
Ac fore praedixit, quem Belga ferocibus armis
Et conjurata pressus ubique manu
Auxilium trepidis sentiret denique rebus,
20 Et tutelarem Marte favente Deum.
Evenere. novos virtus Hollanda triumphos
Vidit ab auspiciis crescere rite tuis.
Ipse ego quae vidi referam, praesensque notavi,
Pars ego militiae quantulacumque tuae.
25 Te testor, Groninga, tuoque in pulvere Martem
Lustrantem admissis moenia clausa rotis.
Westphalus hinc, illinc se Furstenbergius infert,
Hinc Bavarus celeri conspiciendus equo:
Et quoscumque amens in nos armarat Enyo,
30 Dirum funerea nube adoperta caput. [p. 463]
Instabant operi infausto pallorque timorque,
Et curae, & luctus, & malesuada fames.
Tot circum avulsae totis regionibus urbes,
Oppidaque in cineres sidere jussa suos:
35 Isalaque, Rhenusque, catenatusque Visurgis,
Mosaque captivas debilis inter aquas.
Fortius angustis virtus Rabenhauptia rebus
Emicat, & multa dura resistit ope.
Assertamque urbem, pulsosque a moenibus hostes
40 Vidimus, & celeri prodita castra fuga.
Talis in Alciden pestis Lernaea dolebat
Tot capitum atroces nil potuisse minas.
Talis in Alpina Boreae violentia quercu
Nil ultra frondes, quod populetur, habet.
45 Ecce, triumphales offert Covordia lauros,
Collaque funesto subtrahit aegra jugo.
Quam mille excubiae, circumfusaeque paludes
Munibant, ne fors posset inulta capi:
Auspiciis tamen illa tuis ductuque secundo
50 Accessit titulis gloria sera tuis.
Quid memorem, profugos ut Mars tuus acer in hostes
Westphala praecipiti fuderit arma metu;
Benthemiisque graves supponens arcibus ignes
Fixerit in capto quanta tropaea solo? [p. 464]
55 Haec ego victuro ferrem super aethera cantu,
Ausus Apollineum accendere Marte nemus:
Sed me tanta vetat gestarum gloria rerum,
Altaque victrices Fama secuta rotas:
Et tacito jubet obsequio cultuque sereni
60 Nominis ad sacras pervigilare fores;
Virtutisque tuae felicia signa secuto
Spondet honoratis nomen ab exequiis.
Ad Joannem Sixium.
[recensere]M USARUM Phoebique decus, cultissime Sixi,
Sixi, Munychiae lucida gemma Deae;
Si vacat, & nostri memores nunc exigis horas,
Accipe non docta carmina scripta manu.
5 Me foecunda tenet placidi Brabantia caeli,
Incertisque vagum sedibus error agit.
Nam modo mutata statione revisimus urbes,
Et modo sub nudo nos Jove campus habet.
Non aliter Scythici quondam vixere coloni,
10 Portantes patrio sacra laresque bove.
At nunc magnificam vertor brevis hospes in urbem
Altaque formosae moenia Macliniae. [p. 465]
Unde & Lovanium & Bruxellae rura petenti
Bis duo non longum millia pandit iter.
15 Nec spatio majore ingens Antverpia distat
Ad Scaldis virides praetereuntis aquas.
Salve Pieriis Urbs o gratissima Musis,
Et Phoebi & Charitum deliciosus amor!
O Paphiae tutela Deae, tutela Minervae,
20 Salve iterum, ac fausto sis mihi visa die.
Te quamvis mutis premerent oblivia fastis,
Aetatisque foret nomen inane tuae:
At numquam densa pateretur nocte sepultam
Austriacis Caesar Carolus ortus avis:
25 Carolus ille, sui fulmen praenobile saecli,
Quem tremuit posito Phoebus uterque genu.
Nam licet & natale solum cunasque superbas
Vindicet, ac merito, Martia Ganda sibi:
Hic tamen est istas primum formatus ad artes,
30 Quîs stetit imperio fulta potente domus.
Hac puer hac olim laetus reptavit in herba,
Hoc volucrem gyro flectere visus equum.
Praelusitque suis jam tum puerile triumphis,
Metatus parva ludicra castra manu.
35 Ecquis ad ingentis exultas nomen alumni,
O Dea, & in titulos solveris ipsa tuos? [p. 466]
Sume animos, gratare tibi. Tu Caesaris alti
Et domus, & nutrix, & pia mater eras.
Quid vetat & magnis teneras sociare Camoenas
40 Regibus, ac sertum nectere utrimque tibi?
Julia, melliti juvenilis flamma Secundi,
Julia, Romana pagina digna manu,
Julia fama tua est: quam dum mirabitur aetas
Postera, & attentis inbibet auriculis,
45 Ingenia ac mores formasque stupescet in una,
Et Veneri Veneres praeferet usque tuas.
At rerum sortisque vices! nunc pressa duello
Vix adeo antiquum conspicis aegra decus.
Ruris opes late ferro vastavit & igne
50 Gallus, & audaci moenia lustrat equo.
Nec tutum est portas ultra procedere. Multus
Excubat in triviis, promtus ad arma, latro.
Subdola tota via est, & perfida. Rustica passim
It manus, & caedem vix putat esse nefas.
55 Nec caedem putat esse nefas. Rura, inpia rura!
Non haec antiqui gloria ruris erat.
Felix, cui dubio licuit concurrere campo,
Mars ubi bellaces cogit utrimque manus!
Non ibi, si ponenda aliquo sit vulnere vita,
60 Detrectem titulum mortis habere meae. [p. 467]
Hoc certe satius, quam vulgi a faece peremtum
Turpiter in sentis computruisse locis.
Sed Deus in melius forte omina tristia vertet,
Plusque ego quam possim, consulet ille mihi.
65 Ille, precor, faciat, positis ut sospes ab armis
In gremium, Sixi, reddar, amice, tuum;
Et memorem fatique vices, bellique tumultus,
Quaeque peregrinis sunt mihi visa locis:
Qui mores hominum, quae sint delubra Deorum,
70 Quis cultus Musis, quisve honor ingeniis.
Interea celeri dum currunt tempora gyro,
Fors’[??] bona conatus provehet aura meos.
Spes facit ut durem: spes me sustentat alitque:
Nec, male si nunc est, & male semper erit.
Epithalamium.
[recensere]I.
[recensere] E ST locus Idaliis in vallibus, unde jocosos
Ad bellum geniale Venus producit Amores,
Naturae ludentis opus, quem plurima circum
Ambit & humentes myrtus super imminet herbas,
5 Et tremulum lauri nemus intonsaeque myricae
Lene susurrantis Zephyri crispantur ab aura; [p. 468]
At parte ex alia festivo murmure lambit
Pallentes violas & purpureos hyacinthos
Lympha fugax. non illa cavi de vertice tophi
10 Desilit, aut alios agnoscit devia fontes;
II.
[recensere] Sed merae lacrimae puellularum,
Quas prima modo nocte bullientes
Expressit pudor & suprema virtus,
Exceptae levibus subinde conchis
5 In lymphas abeunt beatiores.
Illas aureus assidens Cupido,
Nocturni bonus arbiter duelli,
Undique maternos colligit in latices.
III.
[recensere] Huc venit passerculorum
Vecta curru praepete
Mater alma, mater alma
Dulcium Cupidinum:
5 Utque venit, utque vidit
Pusiones lacteos,
Mox requirit nuptiarum
Praestitem atque praesidem. [p. 469]
IV.
[recensere]Quem simul ut sensit platani sub tegmine lentum
Maternas meditari artes (nam carmina nervis
Aptabat, plectroque animum cantuque levabat)
Sic insit Dea: sic formosum affatur alumnum:
V.
[recensere]Prome novas, Hymenaee, faces, atque indue vestem
Sepositam, auspiciisque tuis connubia firma
Quae voveo. Juvenis multum mihi carus amatae
Virginis exuviis & virginitate superba
5 Gaudeat. illi ego nunc thalamos taedasque jugales
Laeta paro, & stabiles testantia fulmina taedas.
I bone, quo felix juvenis clamorque faventum
Te vocat: i, succende novam laetissime pinum.
VI.
[recensere] Vix audiit Diones
Votumque gaudiumque
Hymen protervus Hymen:
Mox insilit Leporis
5 Cursu volante bigas,
Risum Jocumque mollem
{{Versus|Hi sunt equi Leporis) [p. 470]
Quos myrteo bacillo
Violasque per rosasque,
10 Et languidum papaver,
Agit tremente planta.
VII.
[recensere]Non secus ac Pelopis flagrans advenit amore
Vecta coronatis Hippodamia rotis:
Atque illam dulces circum plausere columbae,
Tinctae Gygaeo punica rostra mari.
VIII.
[recensere] Dumque festivos moderatur axes,
Et colorato vagus huc & illuc
Labitur campo, sonuit propinqua
Vallis & picti facies theatri:
5 O Hymen lenes Hymenaee rami
Sibilant, virides Hymenaee ripae,
Et procul dicax Hymenaee Hymen
Reddidit Echo.
IX.
[recensere] At Deus Deus suavis
Frena laxat aurea,
Perque picta rura calthis
Incitat molles equos, [p. 471]
5 Munus ad suum citatus
Nuptialis arbiter,
Spicet ut faces venustas
Pineamque lampada,
Praestitesque conjugalis
10 Auspicesque foederis.
X.
[recensere] Interea mixti juvenes teneraeque puellae
Alternis cantare, alternis alma ciere
Sidera furtivos hominum spectantia lusus:
{{Versus|Ceu testis vigili narratur lumine lychnus
Leandri dulces quondam vidisse furores)
Inprimisque illum, medio quem solvit in igne
Alma Venus, placida quem nunc sub nocte nitentem
Currere Luciferum contra stupet inscia Phoebe,
Hesperon, auratum qui ductat praevius agmen.
Dulces, Hespere, pande fores, Rex Hespere, pande,
Et picturato praetexens aethera limbo
In choreas ter solve tuas, currumque Parentis
Sectentur tremulo ludentes agmine flammae.
Hespere Rex, dulces, Hespere, pande fores. [p. 472]
XI.
[recensere] Jam puella (viden, viden?) propinquae
Raptanda e gremio necessitatis
Ah ah lacrimulis rudem pudorem
Testatur tenerisque lubricisque.
5 An veris? mihi non liquet. vidento
Felix lectulus & lucerna pernox,
Pernox lectulus, & lucerna felix.
Quae quam millia multa basiorum,
Quot risus numerabit; & susurros,
10 Quot suspiria, quot leves cachinnos,
Gannitusque & anhelitus procaces,
Vitasque atque neces reciprocantes;
Tot tot semina mutui favoris,
Tot flammas sine fine fulgurantes,
15 Tot dulces tot amabiles levesque
Curas deseret intimis medullis.
XII.
[recensere] Cernin’? Hesperus audiit,
Et caeli reserans fores
Dulces labitur in choros,
Praes bonae Veneris, bono
5 Salutaris amori. [p. 473]
Tuque quam cupide novos
Molli lumine conjuges
Spectas, cornibus aureis
Noctiluca perambulans
10 Aetherem spatiosum!
XIII.
[recensere]Quid tibi nunc animi dicam fore, quid tibi mentis,
Ah tenera, ah nullo tacta puella viro,
Cum ferus ille tuos invitae invadet ocellos,
Et Veneris blandas irruet in speculas?
5 Zonulamque zonulamque,
Diu ligatam zonulam,
Munus almae Virginensis,
Solvet inproba manu?
Incipietque malus teneras celata puellas
10 Orgia, virgineosque lares timidique pudoris.
Hospitium violare, & figere gestiet audax
Interiore tropaea sinu? Latet anguis in herba
Lubricus, & tumidas non raro assurgit in iras,
Purpuream tollens niveo de vertice cristam,
15 Virginibus metuenda lues. Procul este puellae,
Quas thalamos intra trepidae pia cura parentis
Detinet, & casto custodit sedula lecto. [p. 474]
Ille & virgineum quondam populatus honorem
Saevit ovans immane: at membra per omnia sensim
20 Proserpit, lentumque trahit contagia virus.
Signa tibi dicam: roseus vigor ora reliquit,
Grandescunt oculorum orbes, & sub cute laxa
Lumina hebent; non jam radiis ridentia puris,
Sed qualis facies cantatae lurida Phoebes
25 Haemonium murmur nocturnaque carmina pallet;
Livent labra, trahuntque leves fastidia caenae.
At tumor informis medio de corpore late
Prominet, & caecum distendit languida pondus
Viscera. Dii tantum terris avertite monstrum!
XIV.
[recensere] At tu, venusta, noli
Dulcem timere luctam:
Mox ferus ille tuis succumbet victor in ulnis,
Milliesque milliesque
Mille mille basiis,
Ceu columbulae procantur,
Eluet suum scelus.
XV.
[recensere]I modo: nec sponsi votum corrumpe morando,
Osculaque innuptis jam jam suprema puellis
Divide: cras matri similis cras nupta redibis. [p. 475]
XVI.
[recensere]At tu ferree, tu potes capillos,
Ah illos nimis aureos capillos,
Sic confundere, sic manu proterva
Suggestum quatere & comae decorem?
5 Tune ferree lacteas papillas,
Illas horridulas nimis papillas,
Ah illas leviter sororiantes,
Nec laxis nimis orbibus natantes,
Tactu premes salace?
10 Digitisque ludibundis
Per os genasque dulces,
Pectusque mollicellum,
Blandumque ventris aequor
{{Versus|Si nominare fas est;
15 Sed quid moror Catones?)
Laberis ah beatum
Ad Cypridis viretum?
XVII.
[recensere]Sed sufflaminor: abstinete Musae:
Jam pervenimus usque ad umbilicum. [p. 476]
XVIII.
[recensere]Macte animis, invicte Heros. sic itur ad astra.
Neu te ignava quies teneat similisque sopori.
Arma move, & veteres dilecta in compare flammas
Exonera. Tibi cessit amans, spolioque cruentae
5 Virginitatis ovas laeta dignissime myrto.
Hoc virtutis erat. sic famam extendite factis,
Dum Subigus Pater atque alacri Mater Prema vultu
Dant lateri vires blandoque alimenta labori.
Mox (ita fata velint) dulces, nova gaudia, nati
10 Ludent ante tuos, rerum inscia turba, Penates;
Qui Patris ingenium referant Matrisque pudorem,
Atque utriusque gerant confuso sanguine vultus.
Ominor, & facili firmant fausta omina nutu,
Quorum perennis usus
15 Volumnus ac Volumna.
Ad Petrum Francium.
[recensere] C YCNI candidior poëta plumis,
Cunctis dulcior o poëta cycnis;
Scis me sedibus huc & huc vagari
Incertis, laris indigum quieti, [p. 477]
5 Nec larem tamen esse nec quietem
Usquam, quae excipiat meos labores.
Quare, per Genium tuum atque dextram,
Per communia sacra, perque Musas,
Fac ut tutius aptiusque vivam,
10 (Nam potes) lare proprio meoque.
Non te praedia posco, non superbam
Magnae luxuriem decusque villae,
Non Regum atria, non domos potentum:
Verum, cum venia tua, tuum illud
15 Sacrum pectus Apollini & Dionae.
De eodem.
[recensere]A TRIA, quae toties FrancI dicentis Apollo
Personat, & Latia sacra facit cithara;
Ecquid, cum Clario pendemus ab ore frequentes,
Pendent & sacri pulpita Gymnasii?
5 An docili mage sorte ipsas jam reddere voces
Norunt, & Latios addidicere sonos?
Mira fides rerum! pro te, carissime Franci,
Si taceas, possint ligna vel ipsa loqui. [p. 478]
Ad sodales, cum ingens raucedo omnem urbem invasisset.
[recensere]A T cur jamdudum rauci torpetis olores,
Lentaque Pierium pectus adurit hiems?
Omnes lippi oculis, mucosi naribus omnes,
Inviti solitum destituistis opus.
5 Nec cordi lyra, nec cordi jam barbitos ulli est,
Pendet & ingrato pariete muta chelys.
Scilicet has laesus poenas inmisit Apollo,
Raucaque Poeonia guttura fraudat aqua.
Quid mirum? merito percussos frigore vates,
Frigidius quotquot Musica sacra colunt.
Broukhusius valet, ecce, choro languente suorum,
Et cum Broukhusio Francius, ecce, valet.
Illos Aonio lymphatos pectore thyrso
Praestitit immunes frigoris iste calor. [p. 479]
Athenaeo Hagiensi S.
[recensere]Q UALIS Apelleos commendat fama colores,
Mentoris aut doctas Parrhasiive manus:
Talis vicino vernat tibi laurea luco,
O Phoebi o Charitum nobilis, Haga, domus!
5 Cui Nereus circum irriguis mitissimus undis
Plaudit, & Aonio cum grege nuda Venus;
Et puer ille ferox, Veneris justissima cura,
Miscens furtivis gaudia cum lacrimis.
Hae tibi sint artes, positis quas maximus armis
10 Invicta Princeps proteget ipse manu.
Illius quanto, tanto tua gloria cursu
Ibit ad Eoos, ibit ad Hesperios,
Roma triumphatas dum moerens lugeat artes,
O Phoebi, o Charitum nobilis, Haga, domus!
Villa Henrici Tholingii.
[recensere]Q UAE nunc innocuis celebror domus hospita Musis,
Auriaci nuper area Martis eram.
Exemploque meo docui, sub Principe tanto
Et villas magnis urbibus esse pares. [p. 480]
Hypsipyles oratio ad Iasona discedentem
[recensere]ex Valer. Flacci Argon. lib. 2.
[recensere]E RGO sedet nostros, ingrate, relinquere portus,
Et tua crudeli credere vela Noto?
Vela, Dei! vixdum iratis subducta procellis,
Et quassum longo turbinis imbre latus?
5 Nec subit illius facies tristissima noctis,
Inque novam Hippotadae fuscina sumta ratem?
Cum te deprensum magno ferus aequore Nereus
Per non tentatas noluit ire vias:
Et stridens Boreas, & aquosus inhorruit Auster,
10 Et quicumque sacras flamine verrit aquas;
Cum pavor & luctus, & plurima mortis imago
Jam jam forbendam terruit usque ratem.
Haec timidae quondam (memini) jurare solebas,
Et tecum toties sum mihi visa mori.
15 Tum te Lemniaca nimbosae Pleiades arce
Non minus ingrata detinuere mora.
At modo, cum primo rubuerunt astra sereno,
Deseror. heu, caeli purior aura nocet. [p. 481]
Si tamen adversae puppis tua litore Thraces
20 Staret, & inceptum vela vocaret iter,
Sic fugeres? sic deserto, crudelis, amore
Hypsipyle nullos diceret esse Deos?
Nunc rerum sublimis amor, nunc gloria pectus,
Nunc & Phryxaei velleris urit honos.
25 Nunc ferus ad Scythici Phasis vocat ostia ponti,
Regiaque Aeaetae, litoraque alta gelu.
Quo fugis, Aesonide? longa est via, longa pericla.
Obluctor votis hic minus acqua tuis.
Nam mihi nescio quis rumor jam perculit aures,
30 Qualis ab incenso fulgurat axe fragor;
Esse viros illic, quorum flammata veneno
Tela necem certam, vulnera lenta ferant.
Quin & pervigili narrant servata draconi
Vellera, custodis tuta furore sui.
35 Non illum placida deludat imagine Morpheus:
Excubat, & nigrum sibilat ante nemus.
Fertur & Aeaetae Stygiae sacrata Dianae
Filia, Circaeis aemula carminibus.
Illa vel e trepido Lunam deducere caelo
40 Creditur, & retro cogere Solis equos.
Quam metuo, ne te rapiat mihi barbara pellex,
Et memorem Hypsipyles non sinat esse tuae! [p. 482]
Quam metuo, ne te cantu aut pollentibus herbis
Mutatum nostro cogat abesse toro!
45 Sed quoniam tanti Nephelaei velleris aurum
Ducitur, & patriis praeda ferenda tholis,
I felix, quo te nulli tentata priorum
Gloria, & invicti pectoris ardor agit.
Tum quae parva fero magni argumenta favoris
50 Accipe: sic tecum sic quoque juncta vehar:
Patris ubi currum servati & conscia sacra
Haec mea solerti dextera pressit acu.
Accipe & hunc ensem notumque insigne Thoantis,
Aesonide, Aetnaei flammea dona Dei:
55 Ut tecum medio bellorum in pulvere, tecum
Arma geram, & Minyas praelia in ipsa sequar.
Illa meus quondam genitor sine crimine gessit,
Digna tuis manibus, digna furore tuo.
Illa precor referas Scythico respersa cruore;
60 Sentiat Haemonias Colchidis ora manus.
Neu te femineae capiant oblivia Lemni:
Prima suos fessis praebuit illa sinus.
Prima per immensi jactatis aequora ponti
Obtulit hospitium, conjugiumque dedit.
65 Huc tu, post domitos Scythicae telluris alumnos,
Flecte ratem, ac nostro litore vela lege. [p. 483]
Per si qua est meritis fiducia, si quis amantis
Hypsipyles memori pectore spirat amor.
Tum mihi narrabis faciemque habitumque locorum,
70 Praeliaque, & longae longa pericla viae:
Quantus & inplicito per mille volumina nexu
Presserit obscaenam Martius anguis humum.
Cuncta ego narrantis pendens mirabor ab ore,
Ut stupet ad vestram nunc mea turba chelyn.
75 Proque tuo reditu toto grege mollior agna
Inbuet accensos, me faciente, focos.
Ipsa viam, qua tu magnam descendis ad urbem,
Floribus, ac pictis vestibus ipsa tegam.
Et mecum patri parvus protendet Iason
80 Brachia: pars mecum sanguinis illa tui est.
Lemniadesque meae, Grajis bene cognita taedis
Corpora, in amplexus, oscula in arta ruent.
Hanc agat o utinam caelo festinus ab alto
Lucifer, & puro proferat ore diem!
85 Nec me desertam misera patiatur in acta
Nunc spe, nunc dubio saepe timore mori. [p. 484]
In vindemiam anni MDCLXXVI. Ad Bacchum.
[recensere]J AM sinu pinguis sua dona pleno
Fudit Autumnus; tenerique succum
Palmitis pressans nova condit acer
Musta colonus.
5 Jam fluunt largis pretiosa rivis
Vina, jam laetum lacus haurit imbrem,
Unde distendant operosa totas
Dolia cellas.
Largus apricos amicire colles,
10 Bacche, lascivis virides corymbis,
Sume quos pubes tibi vovit omnis
Rustica ludos.
Te venenatum meditatus ictum
Palmiti placet caper inquilino:
15 Tingit en cultros, verubusque stridunt
Exta colurnis.
Te vocat festis operatus aris
Vinitor, multo petulans cachinno;
Plaudit incomto tibi feriatus
20 Carmine pagus: [p. 485]
Mollibus circum spatiosa gaudet
Pinus oscillis: madidus recenti
Rusticus musto tibi certat unctos
Ire per utres:
25 Ridet argutae joca nuda turbae, &
Simplices lusus, hyalo virentem
Explicans peplum viridique honestus.
Crine Mosella.
Ille te prono veneratur amne,
30 Laevis o Nyseu, sua ne Falernae
Uva decedat, neque Formianae
Pampinus umbrae;
Neve nascentes populet racemos
Saeva tempestas, violensve gemmas
35 Verberet grando, nimiove Titan
Ardeat aestu.
Tu, Pater, magno moderare caelo
Alteram in messem, meliore semper
Sorte pubescat generosa largo
40 Vinea foetu. [p. 486]
Ad Pyrrham.
[recensere]Horat. lib. 1. Od. 5. Miseros esse, qui illius amore teneantur. se ex eo, tamquam e naufragio, enatasse. Quis multa gracilis te puer in rosa &c.
[recensere]Q UIS puer in multa pavidam te candidus urget,
Pyrrha, rosa, liquido sparsus odore caput?
Compositus tecum grati sub fornicis antro?
Cui flavam tarda solvis ab arte comam
5 Simplex munditiis? quoties heu perditus ille
Discet mutatos tam cito flere Deos,
Mutatamque fidem! quoties nigro aspera vento
Aequora & insolitas ire stupebit aquas?
Qui nunc te facili fruitur nunc credulus aurea,
Teque sibi vacuam tempus in omne vovet,
Militiae rudis, & fallacis nescius aurae.
Ah miseri, quîs tu non bene nota nites!
Diis maris hic paries tabula me dicet in ista
Exuvias lenti ponere naufragii. [p. 487]
De Glycera.
[recensere]Horat. lib. 1. Od. 19. Se illius amore uri, Mater saeva Cupidinum &c.
[recensere]E T Semeles puer, & lasciva licentia vitae,
Et Cytherea suis juncta Cupidinibus,
Dudum sopitis animum nunc reddere flammis
Me jubet, ac veteres quaerere delicias.
5 Urit me Glycerae nitor aureus, aureus ille,
Et Pario longe marmore splendidior.
Urit jucundi lascivia grata pudoris,
Atque oculos hebetans laevis imago meos.
In me tota ruens improviso agmine Cypris
10 Deseruit Cyprum, deseruitque Paphon:
Nec patitur rigidosque Scythas Parthosque feroces
Dicere, & astutae spicula versa fugae.
Hic mihi verbenas, hic aram e cespite vivo
Ponite, & exstructo tura cremanda foco.
15 Nec desit pateris bimi spuma ignea Bacchi.
Sic veniet nostris lenior illa sacris. [p. 488]
Ad Lydiam.
[recensere]Horat. lib. 1. Od. 25. Insultat ei, quod jam vetula, vicissim a juvenibus contemnatur. Parcius junctas quatiunt fenestras &c.
[recensere]A UDIVERE meos miserantia Numina questus.
Vicimus, & votis dextera plausit avis.
Vicimus. en istos jam nunc Cytherea tumores
Contudit, ad nostras officiosa preces.
5 Non tua nocturnas suspirat saucia rixas,
Non tua nocturnas janua blanditias:
Limen amat tantum, tacito suffixa tigillo,
Nec stridet raucis inproba cardinibus;
Nec gaudet longa juvenem versare querela,
10 Nec fulcit gemino limine molle latus.
Nullas illa videt deserto poste corollas,
Aut matutinas ponè jacere faces.
Jamne licet toto securos pectore somnos
Ducere, & in multum continuare diem?
15 Qualis Epimenides Lethaeo tempora ramo
Saucius exesis rupibus accubuit. [p. 489]
At (memini) quondam fallax plorare solebas,
Illud praecipue tempus amore teri:
Quodque soporatae tenebris penderet amaris
20 Somnus, & ingrato murmure sera quies.
Seu strepitum citharae comtus tentaret adulter,
Spargeret aut veteris limina flore meri:
Sive miser longo testatus sidera fletu
Damnaret lentae tempora saevitiae;
25 Et te fallaci suffultam colla lacerto
Diceret alterius nunc in amore mori.
Haec, & plura, inquam, fallax plorare solebas,
Lydia; nunc fatis utere laeta tuis.
Incubat alta quies foribus, noctisque silescit
30 Ambitus, & nullo pulsa cliente domus.
Nullus erit, qui te, caelo labentibus astris,
Intempestivos excitet ad numeros:
Seque tuum dicat, dum tu sopita recumbis,
Pervigilem surdas ante sedere fores.
35 Nec mirum, cum sis annosis obsita rugis,
Dissimuletque tuas barbara mitra nives:
Et prono molles inclinent pondere mammae,
Nec lepor obtusis fulguret ex oculis.
Haec sed poena tui pars est extrema doloris.
40 Sunt majora, quibus vix superesse velis. [p. 490]
Ipsa Venus, primae fastus testata juventae,
Impuro lacerum transiget igne jecur.
Perque vias omnes moechos sectabere, perque
Compita, & indomitae more fereris equae;
45 Cui furor atque acres stant circum viscera flammae.
Nec tamen invenies qui satiare velit.
Inque vicem fastus tunc experiere protervos,
Lydia, & exclusam quid sit abire domum.
Et saepe iratis vexabis morsibus ungues,
50 Et senium & formae damna querere tuae:
Quod virides hederas pubes lactissima gestet,
Seque corymborum nexibus involuat:
At myrtum arentem glaciali dedicet Euro,
Ut semel adfectas contrahit aegra comas.
Ad Albium Tibullum.
[recensere]Horat. lib. 1. Od. 33. Ne doleat sibi rivalem juniorem a Glycera anteponi. Albi ne doleas plus nimio memor &c.
[recensere]A LBI, ne doleas ultra placitumque modumque
Perfidiae Glyceres saevitiaeque memor.
Neu tibi sit querulos Elegos deducere, quare
Praeniteat laesa junior iste fide. [p. 491]
5 Cyrum ardet tenui praesignis fronte Lycoris;
Asperior Cyrum detinuit Pholoë.
Sed prius ipsa lupum sectetur capra ferocem,
Quam Pholoë turpi peccet adulterio.
Sic visum Veneri, quae sub juga ahenea formas
10 Impariles saevo mittit acerba joco.
Ipsum me melior peteret cum flamma Venusque,
Myrtala blanditis clauserat in pedicis
Liberta, Hadriaca longe truculentior unda,
Ut curvat Calabros irrequieta sinus.
Ad Asterien.
[recensere]Horat. lib. 3. Od. 7. Consolatur eam, de viri sui absentia moestam, ac sollicitam. Quid fles Asterie, quem tibi candidi &c.
[recensere]Q UID fles, Asterie, primo quem vere Favonii
Candidiore tibi numine restituent,
Egregium Gygen, mox Thyna merce beatum
Indelibata conspicuumque fide?
5 Quem Notus Ioniis postquam jactavit in undis
Accepit placidis Oricos aequoribus.
Post insana tamen flagrantis sidera Caprae
Frigidus in vacuo secubat ille toro: [p. 492]
Absentisque tuos misere suspirat ocellos
10 Insomnis, multis non sine lacrimulis.
Atqui mille modis tentavit Ionicus hospes
Perdere tam sanctae jura pudicitiae;
Sollicitum referens dominae sub pectore vulnus,
Utque tuo pellex ardeat igne Chloë.
15 Historiasque monet fallax peccare docentes:
Foemina ut obscaenis acta cupidinibus
Heu facilem impulerit mentito crimine Praetum
Perniciem ad gnati corripuisse gradum:
Ut prope Tartareos Peleus lustrarit hiatus,
20 Magnessam castus dum fugit Hippolyten.
Haec ille, at frustra: nam voces integer audit,
Integer, & scopulis surdior Icariis.
At tibi plus justo placeat vicinus Enipeus,
Captaque blanditiis decipiare, cave.
25 Quamvis non alius melius flexisse ferocem
Quadrupedem in Martis gramine conspicitur;
Etrusco citius nec quisquam denatat alveo,
Reddidit ut lassos multa palaestra viros.
Claude tuas prima potius sub nocte fenestras,
30 Deque domo noli despicere inque vias:
Mollis ubi querulo modulatur tibia cantu
Teque solet duram dicere, dura mane. [p. 493]
Dialogus Horatii et Lydiae.
[recensere]Horat. lib. 3. Od. 9. Donec gratus eram tibi &c.
[recensere]HOR. D ONEC gratus eram, donec tibi, Lydia, carus,
Nec juvenum potior quisquam in amore novo
Ambitiosa dabat formoso brachia collo,
Vincere Achaemenias sum mihi visus opes.
LYD. Donec non alia caluisti, Flacce, puella,
Nec sibi praelatam est Lydia passa Chloën,
Lydia foecundi tunc nominis, Ilia prae me
Viluit, Etrusco Tibride dignus amor.
HOR. Me nunc Thressa Chloë regit, & sibi mancipat uni,
Quam citharae, dulces quam decuere modi.
Pro qua non metuam gelidas descendere ad umbras,
Post mea si longum fata superstes erit.
LYD. Me parili torret Calaïs face: mutuus illum
Est amor, & geminas condit in ossa faces.
Pro quo bis patiar gelidas descendere ad umbras,
Post mea si semper fata superstes erit.
HOR. Quid si prisca redit Venus extinctusque Cupido,
Diductosque una compede cogit amor? [p. 494]
Si flava excutitur mutata mente Chloilla,
Et rejecta meum Lydia limen amat?
LYD. Quamquam sideribus formosior omnibus ille est,
Tu levior sicco cortice, tu foliis,
Improbe, & Hadriaco longe iracundior aestu:
Tecum dulce mihi vivere, dulce mori.
In Historiam plantarum indigenarum a Petro Nylandio adornatam.
[recensere]B ELGA, quid ignotas frutices felicis Eoï,
Germina quid siccae suspicis Arabiae?
Dives opis Natura suae, nec muneris illic
Largior, effoetos non tulit inde sinus.
5 Aspice quid patriis passim nascatur in oris,
Quidque suo felix munere terra ferat.
Haec quoque planities, & aquis obnoxia rura
Nonnihil, indigenas quo tueantur, habent.
Haec tua sedulitas, haec est tua, docte Nylandi,
10 Naturae Batavos quae vetat esse rudes.
Vindice te, longum neglecta, Batavia mater
Agnoscit dotes ipsa, legitque suas. [p. 495]
Regnero Stapelio, amico intimo, cum natali decimo nono initiaretur.
[recensere]R EGNERE, mentis dimidium meae,
Idemque nostri grande decus chori!
Quem Musa componit vetustis
Vatibus, ingeniisque Grajis;
5 Quod jam merenti dem Genio sacrum,
Qui dulce terris contulit hoc caput,
Carique dignatur sodalis
Visere laurigeros penates?
En, ipse, vitta vinctus & insula,
10 Accedo flammas, dum generosior
Stridebit injecto Falerno
Ignis, & Arabios odores
Depascet audax. Ter Genium sono
Alto ciebo, ter genialibus
15 Cingemus aras, ecce, filis,
Terque mero faciam atque ture.
Dein cum capillis fulserit aureis
Daphnea laurus, Stapelium decus, [p. 496]
Spumante Methymnea vitro
20 Vina dabis, facilique risu
Duces tenebras; & lepido gregi
Permistus, inter delicias, jocos,
Salesque, & abruptos cachinnos,
Pieridas hilaremque Bacchum
25 Phoebumque patrem rite precabere.
Qui si valenti nos agat impetu,
Pertaesus exclamabis, Ite,
Ite domum, saturi poëtae!
Largissimo & humanissimo hospiti Regnero Stapelio, laetitiae datori.
[recensere]Q UI modo desidia torpebam lentus inerti,
Ex epulis cogor esse poëta tuis.
Optime Stapeli, nox ista & coena Deorum
Non patitur residem delituisse chelyn.
5 Excitat ignavos Bacchus tuus, ecce, calores,
Et duplici vatem numine fervor agit:
Qui simul illius conspexerit ordinis unum,
Quos dederant socios mensa merumque sibi, [p. 497]
Occurret lepidae laetissima noctis imago,
10 Nec poterit coenae non memor esse tuae.
O tenebras meminisse mihi jucunda voluptas!
Candidior niveo nox erat ista die.
Sive ego virgineos mirabar fixus ocellos,
Omnia quaeque Venus, Gratia quaeque probet.
15 Seu mihi succurrunt, quoties tero compita plantis,
Nocturnae risus deliciaeque viae:
Sive ego Sardamum fluctusque recordor Yaeos,
Dum placuit noctem continuare die;
Seu potius lepidos amisso pignore lusus
20 Respicio, & macrae subdola tela Necis.
Haec quoque, Stapeli, tibi debeo gaudia, cujus
Auspiciis noctem traximus atque diem.
Pro quibus officiis (si fas sit) amice, precamur,
Ut mensae praeses annuus esse velis:
25 Et nos natalis, seros rediturus ad annos,
Convivas videat saepius esse tuos.
Auguror. en, hilares Liber pater explicat alas,
Annuit & votis turba novena meis. [p. 498]
In obitum Hadriani Junii Trajectini Praeceptoris sui.
[recensere]H Ic certe locus & tranquillae spiritus aurae,
Lymphaque muscosis devia de scatebris,
Et matutini Alcyonum trans litora questus,
Densaque quae facilem pinus opacat humum,
5 Dum me secretis juvat indulgere querelis,
Sufficient lacrimis apta theatra meis.
Et quoties lacrimas vox singultata relinquet,
Et quoties gemitu tristia verba cadent,
Ista meos toties renovabunt germina luctus,
10 Lymphaque & hirsutis aura sub arboribus.
Sive subit crimen Cyparissus nobile Phoebi,
Sive, Arethusa, tuae conscia ripa fugae.
Tum seu flebilibus te scriptum, Hyacinthe, figuris,
Seu tueor Narcissi exitiale decus:
15 Aut quae olim Veneris sacro rosa tincta cruore
Ingenui foliis signa pudoris habet;
Occurret toties heu florum flosculus ille
Junius, & lacrimas aggeret usque novas:
Junius ah nostrae spes invidiosa juventae,
20 Mnemosidum & Phoebi Junius alter amor; [p. 499]
Flumen inexhaustum Suadae, Pithusque medulla,
Et Charitum & Genii prodigialis apex.
Ille pater priscae Veneris, pater ille leporum,
Ille animus Consi, Mercuriique decus,
25 Assertor Musarum & amicum fulmen Athenae,
Deliciaeque hominum, deliciaeque Deûm,
Junius, aeternum nostro sub pectore vulnus,
Ah fuit, ah justum concidit ante diem.
Nam quamvis multi numeraret Consulis annos,
30 Duceret & longam sedula Parca colum,
Praematurus abit, nec Musas debuit umquam
Deserere: aeternum vivere dignus erat.
Adspice uti passis ululet Heliconia Naïs
Crinibus, & molles lancinet ungue genas,
35 Uberaque inmiti tundat genialia palma,
Squaleat ut densis oris honos lacrimis.
Excitae planctu Aonio de vertice Musae
Accurrunt fusis per trepida ora comis:
Et caros cineres, & magni funus alumni,
40 Ossaque sacratis excipiunt calathis;
Sacratis calathis, docti quîs nominis urnas
Ad postes decorant, Dia Moneta, tuos.
Et lacrimis spargunt & flavis crinibus umbras,
Idaliisque tegunt molliter ossa rosis. [p. 500]
45 Flete piae Divae, socias miscete querelas,
Qua trepidat densis umbra sub ilicibus,
Et laureta sacro Parnasi pota liquore
Stridunt argutis lene cacuminibus.
Flete piae Divae, socias miscete querelas,
50 Cum matutino Lucifer exit equo,
Et cum nocturnum praecedit Vesperus agmen,
Astraque nox fuscis involuit tenebris.
Vos lugere decet sparso vos lacte meroque,
Et manes tanti rite piare Viri:
55 Et tumulo inferias dare & exequialia justa,
Et dare puniceas ante sepulcra rosas;
Ut qui postgenitis ipso mirabilis ausu
Asseruit forti Musica signa manu,
Gaudeat aequalem meritis certare favorem,
60 Et sub humo vestrum sentiat officium.
Flete piae Divae, socias miscete querelas,
Et singultato frangite verba sono.
Heu heu vester honos, vestri lux una decoris
Occidit, & tristi murmure plangit humum.
65 Hoc habet: attonitas ferali carmine Musas
Protinus ad moestas movimus inferias. [p. 501]
Appendix ad Silvas.
[recensere]In Urbem VIENNAM Turcarum obsidione liberatam.
[recensere]C OGE sub innumeras, Othomanica Luna, phalanges,
Europaeque Asiaeque manus; cape perfida tela;
Odrysioque ferox descendat Dacus ab Haemo,
Ut caput imperii scelerato Marte Viennam
5 Cingat, & Austriacas vertat de sedibus arces.
At non Caesareos Divûm clementia muros
Deseruit, Geticoque urbem devovit Averno.
Threicias trepidare minas, dare terga Tyrannos
Vidimus, & nostro prostratos fulmine Turcas,
10 Atque exhausta suis immania castra ruinis.
Perfringit validus Mahometica signa Polonus,
Sarmatica clangente tuba: ruit acer in hostem
Indomito spectandus equo, pulcroque decorus [p. 502]
Pulvere Bistoniae pallentia cornua Phoebes
15 Sanguine tingit, & Aegaei freta lata profundi
Cogit in attonito conversa recedere fluctu.
Non tibi Peneam, Dux invictissime, Daphnem
Europae plectant populi, nec fronde caduca
Praecingant regale caput: tibi lucidus Aether
20 Solibus innumeris & puro lumine claram
Irradiet frontem, vivoque coronet in auro
Victrices pia Fama comas; tibi Vistula totis
Applaudat spatiosus aquis; tua Carpatus arma
Praerupto de monte sonet; tua flumine lato
25 Arma Borystheniae resonent Mavortia rupes. [p. 503]
JANUS BROUKHUSIUS OBIIT XII KALEND 1707
Ad lectorem.
[recensere]N Ihil est cur te moveat varia in his libellis orthographia, aut scribendi ratio, vel eam disparilitatem putes nostrae negligentiae adscribendam. Siquidem nata illa est ex variis temporibus, quibus hoc vel illud carmen conscriptum est, quando auctor vel hanc vel illam sententiam amplectebatur, vel repudiabat. Hinc illa discordia in affligere & adfligere, in arctus & artus, in caepit & coepit, in exspecto & expecto, in imbibere & inbibere, inplere & implere, inproviso & improviso, inlibatus & illibatus, inportunus & importunus, illustris & inlustris, Maeonius & Moeonius, sepes & saepio, thura & tura, cygnus & cycnus, multisque aliis, quae colligere tanti non est, quaeque ipse per te conciliabis, & ad certum ordinem rediges. Carmen ultimum non suo loco positum esse Appendicis titulus significat. Neque id aliqua accidit incuria. Namque id satis mature invenimus, sed consignatum chartula, tam mutila & lacera, quippe quam diu in crumena gesserat poëta, ut taedium nos caperet ductus literarum persequendi. Evicit tamen istam molestiam novus labor, cujus improbitate superavimus tandem, quod superari non posse principio arbitrabamur. Jam vero te accinges ad hos errores, qui operarum incuria irrepserunt, corrigendos, ne hic illic offendas, aut quid inter legendum te moretur.
- ↑ la Reine de St.Germain