Post collationem ad Donatistas (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Post collationem ad Donatistas
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

Post collationem ad Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Post collationem ad Donatistas

Ipsos Donatianae partis laicos monet Augustinus, ne ulterius seducantur a suis episcopis, quos jam esse in Collatione apud Carthaginem habita, propriis suis verbis ac sententiis prolatisque per eosdem ipsos documentis confutatos, Gesta commonstrant. Horum vanas adversus Collationis ejusdem judicium calumnias diluit, scripta ab iis quaedam post Collationem in vulgus sparsa examinans obiter et refellens.

(0651)CAPUT PRIMUM.--1. Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis vestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt; quorum apparuit error, quorum pertinacia superata est? Quid adhuc vobis jactant vana mendacia? Quid adhuc creditis hominibus victis? Cum vobis dicunt, judicem praemio fuisse corruptum, quid novum faciunt? Quid aliud omnes victi facere consuerunt, qui veritati consentire nolunt, nisi ut de judicis iniquitate mentiantur? Quaerite ab eis, et ad hoc primum vobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt venire Carthaginem, et in unum locum nobiscum Collationis gratia convenire. Jam ante aliquot annos conveneramus eos publice, ut nobis conferentibus veritas appareret, et dissensio quae nos dividit de medio tolleretur. Sed ipsam veritatem refugientes, actis responderunt, Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Quare ergo modo nobiscum convenire voluerunt? Puto quod non facerent (0652)quod eis videbatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum. Aut certe ipsi vobis respondeant, quare dixerunt, Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum, et in unum nobiscum postea convenerunt. Quae res eos coegit facere quod indignum est? Non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi convenerunt. Si dixerint, quia jusserat Imperator: ergo tunc faciunt quod indignum est, quando jusserit Imperator? Quid ergo irascuntur nescio quibus traditoribus ad causam nostram non pertinentibus? Codices enim dominicos persecutoribus dare, utique indignum est: quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia jusserat Imperator. Hoc dicimus, non secundum veritatem, sed secundum ipsorum perversitatem. Ipsi enim dixerunt: publica gesta proclamant, apud acta dixerunt. Non quilibet ignotus, sed Carthaginensis episcopus eorum Primianus hoc dixit. Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit, et a diacono (0653)suo dicendum apud acta mandavit: Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Ecce convenimus in unum; quid ad ista respondent? Si dicunt, Non est indignum: quare mentiti sunt, quando indignum esse dixerunt? Si dicunt, Indignum est: quod indignum est quare fecerunt? Uno modo se poterunt asserere, quod indignum est non fecisse, et in illis Primiani verbis non fuisse mentitos, si dicant, Indignum est quidem ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo vobiscum in unum convenimus, quia cognovimus vos non esse progeniem traditorum. Quod si ita est, quare nobis jam convenientes in unum, ipsas calumnias objecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? Martyres enim testes dicuntur; testes autem Christi, veri testes sunt. Isti autem falsi testes inventi sunt, qui traditionis crimina et aliena aliis objecerunt, et nec ipsa probare potuerunt.

CAPUT II.--2. Quid adhuc attenditis humana mendacia, et divina testimonia non attenditis? Quid adhuc victis hominibus creditis, et veritati quae nunquam est victa non creditis? Veritas enim Dei, sicut in ipsa etiam Collatione probavimus, perhibuit testimonium Ecclesiae suae per multa documenta Scripturarum sanctarum, per propheticas et evangelicas Litteras: et locus designatus est unde Christi Ecclesia fuerat incoeptura; et fines terrae, quo usque fuerat perventura. Per omnes gentes futuram Ecclesiam suam Dominus dicit, incipientem ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Divina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab Jerusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de coelo Spiritus sanctus (Act. II). Divinae lectiones recitantur, quemadmodum se ab Jerusalem per vicina et longinqua diffuderit. Expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina civitatum, in quibus Ecclesia Christi apostolico labore fundata est. Quae loca et civitates etiam Epistolas ab Apostolis accipere meruerunt: quas Epistolas et ipsi in vestris congregationibus legunt, et tamen non communicant eorum locorum et civitatum Ecclesiis, quae ipsas Epistolas accipere meruerunt, objicientes eis nescio quae crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint; cum ipsi dixerint in hac ipsa Collatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae causa, nec personae persona praejudicet (Collat. 3, cap. 372).

CAPUT III.--3. Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: Concilium quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano. Protulerunt enim ibi septuaginta et quod excurrit episcopos, qui absentem damnaverunt Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi (0654)partis ipsorum, qui damnaverant absentem Primianum. Quia ergo diximus eis, sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia; continuo non invenientes quae responderent, et horribiles angustias passi, dixerunt, Nec causam causae, nec personam praejudicare personae: quod adversus omnes humanas calumnias in ore habet catholica Ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id quod semper veritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmavit. Quis ergo sine tristitia perferat gravi? Quis gemitum cohibeat? Quis non in lacrymas et in vocem doloris erumpat, qui hoc digne consideraverit? Ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum, aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa, nec personae persona praejudicat: ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnaverunt, non deputetur episcopus, et contaminet omnes christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa, et personae persona praejudicat.

CAPUT IV.--4. Sed voce ipsius unitatis clament Ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae, caeterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit (I Petr. I, 1): O pars Donati, non novimus quid dicatis; quare nobis non communicatis? Si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praejudicat? Si nos audire non vultis, vos ipsos audite dicentes, Nec causae causa, nec personae persona praejudicat. An usque adeo potest vestra perversitas, ut haec verba valeant ne vobis praejudicet Primianus, et haec verba non valeant ut nobis praejudicet Caecilianus? Clament etiam similiter Ecclesiae orientales septem ad quas scribit apostolus Joannes, Ephesi, Smyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laodiciae, Pergami (Apoc. I, 11), et dicant: Quid vobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse voluistis? Si Caecilianus peccavit, quamvis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia sicut Primianus vester, sic absens etiam iste damnatus est: verumtamen qualiscumque ille fuerit, nos vobis quid fecimus? Quare christiani cum christianis pacem habere non vultis? Quare in nobis communia Sacramenta rescinditis? Quid vobis fecimus? Quare Primiani causa non praejudicat parti Donati, nisi quia verum est quod dixistis, Nec causae causa, nec personae persona praejudicat? Quare ergo causa Caeciliani praejudicat haereditati Christi, in qua sumus Apostolorum labore plantati? Ad unam nostrum scribit apostolus Joannes, quod habeat pauca nomina in Sardis, eorum qui non inquinaverunt vestimenta sua (Id. III, 4); nec tamen ab eis qui in ipsa Ecclesia immundi fuerunt, illorum paucorum vestimenta polluta sunt: quoniam verum est quod dixistis, nec causam causae, nec personam praejudicare personae. Quomodo ergo potest causa et persona (0655)Caeciliani praejudicare nobis? Aut si non praejudicat, quare separamini a nobis? Dicant etiam Ecclesiae ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium; nam de Galatia et Epheso supra jam dictum est: dicant ergo et istae, Litteras ad nos datas, fratres, quotidie legitis, qui vultis adhuc esse de parte Donati. In ipsis Epistolis per nomen pacis nos Apostolus salutavit, dicens, Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quare pacem in nostris Epistolis legendo didicistis, et eam nobiscum tenere noluistis? In tam longinquis terris trans mare positis Afrum nobis objicitis Caecilianum: certe verum est quod dixistis, Nec causae causa praejudicat, nec personae persona. Quae est ista privata et peculiaris sanctificatio, qua vobis licet ut Afrae parti Donati causa non praejudicet Afri Primiani, nec personae Primiani Carthaginensis praejudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praejudicia tam longe mittantur ut nobis praejudicet causa Caeciliani?

5. Dicat etiam catholica Ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata: dicat etiam ipsa, Nec mihi Caeciliani causa praejudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia; quia non praejudicat Ecclesiae quae toto orbe diffunditur in cujus communione permaneo: aut certe praejudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnaverunt. Si autem ideo non praejudicat, quia nec causa causae, nec persona personae, multo magis servanda est ista justitia erga unitatem catholicam Christi, si eam servari erga se postulat pars Donati. Hoc Ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: O pars Donati, tu ista verba dixisti, tu ista verba tua recognovisti, tu istis verbis etiam subscripsisti, Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc vides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo damnatus est Primianus. In ipsa Primiani causa Felicianum damnasti, et eum postea sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. Si tantum valet quod nec causa causae praejudicat, nec persona personae, ut tibi non praejudicet hodie tecum viventis communio Feliciani; mihi quomodo praejudicat olim defuncti memoria Caeciliani?

6.

Quid ad ista respondent, qui vobis adhuc jactant inania, et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? Quid adhuc dicunt nos judicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? Numquid et tanti apud vos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? Hoc enim agebamus omnibus viribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam Ecclesiae, quam Deus suis sanctis testimoniis roboravit, non pertinere ostenderetur. Hoc agebamus etiam similitudinibus evangelicis, ut causa et persona zizaniorum (0656)non praejudicaret causae et personae tritici, quamvis in eodem agro eadem pluvia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret: ut causa et persona paleae non praejudicaret personae frumenti, quamvis in eadem area simul triturarentur, donec novissima ventilatione separarentur: ut causa et persona haedorum non praejudicaret causae et personae ovium, quamvis communibus pascuis utraque pecora permixta serventur, donec a pastore summo, in judicio novissimo, alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur: ut causa et persona piscium malorum non praejudicaret causae et personae piscium bonorum, quamvis intra eadem retia tenerentur in extremo littore separandi, hoc est, in fine maris, quod significat finem saeculi (Matth. III, XIII et XXV). Quibus parabolis et figuris Ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non possint, cum vel ignorantur, vel pro pace et tranquillitate Ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit, aut aliis bonis non potuerint demonstrari: ita sane ut nec emendationis vigilantia quiescat, corripiendo, degradando, excommunicando, caeterisque coercitionibus licitis atque concessis, quae salva unitatis pace in Ecclesia quotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum charitate servata, qui dixit, Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate; et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Sic enim et disciplina servat patientiam, et patientia temperat disciplinam; et utrumque refertur ad charitatem, ne forte aut indisciplinata patientia foveat iniquitatem, aut impatiens disciplina dissipet unitatem.

CAPUT V.--7. Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis; quia nec eorum peccatis consentiendo communicant, et ab eis, et si non corporali segregatione, tamen spirituali vitae dissimilitudine et morum diversitate discedunt, eo modo obedientes praecepto dominico quo ait, Discedite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11). Nam qui hoc non spiritualiter observandum putant, arrogantia vanitatis in illud incidunt quod per eumdem prophetam Dominus detestatur dicens, Qui dicunt, noli me tangere, quoniam mundus sum, hic fumus indignationis meae (Id. LXV, 5). Hoc episcopi vestri faciendum putaverunt, quando utrisque nostrum a judice oblato consessu, nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse, ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritualiter, sed carnaliter intelligentes quod in Psalmo positum est, Et cum impiis non sedebo: et tamen fecerunt quod in eodem ipso loco Psalmi pariter prohibetur. Nam ibi dicit Propheta, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 5, 4). Si ergo quia nos iniquos vel noverant vel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt; quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt, ex parte sancti, ex (0657)parte polluti: nisi quia Scripturas sanctas non intelligendo et carnaliter sapiendo ipsam unitatem dissipaverunt?

8. Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti; quia non eis communicant boni, sed altari et Sacramentis Dei. Communicant autem malis, qui consentiunt factis malorum. Scriptum est enim: Non solum qui faciunt ea, verum etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32).

CAPUT VI.--Cum vero mali pacis conservandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suavem pluviam pariter bibat, servet tamen ubertatem, suam, nec convertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis vel perditionis. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Nullam cum bonis habent mali societatem regni, aut ignis aeterni. Quae enim societas luci ad tenebras? Non habent mali cum bonis consonantiam vitae ac voluntatis. Quae enim consonantia Christi ad Belial? Non habent boni cum malis partem, nec in poena criminis nec in praemio pietatis. Quae enim pars fideli cum infideli (II Cor. VI, 14, 15)? Et cum intra eadem retia donec ad littus perveniant, pariter divina Sacramenta percipiunt, isti sociantur, illi dissociantur; isti consonant, illi dissonant; isti habent partem cum misericordia, illi cum judicio: quoniam misericordiam et judicium cantat Ecclesia Domino (Psal. C, 1): et qui manducat indigne, judicium non alteri, sed sibi manducat (I Cor. XI, 29). De ipso quippe pane, et de ipsa dominica manu et Judas partem, et Petrus accepit: et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Juda? Quoniam nec causa causae praejudicat, nec persona personae.

9. Sive ergo exeant, de quibus scriptum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): sive intus esse videantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur, dicens, Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Quibus verbis episcopi vestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamvis diu frustra contenderint, quod non in Ecclesia praedicta sint futura zizania, quia dixit Dominus, « Ager est hic mundus » (Matth. XIII, 38); nec dixit, Ager est Ecclesia. Nos autem mundum pro Ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur Ecclesia. Unde illi dicebant, mundum semper in malam significationem positum; et testimonia de Scripturis debant, quia scriptum est, Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (I Joan. II, 15): et caetera talia. Nos vero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in Scripturis positum respondebamus, ut commemorabamus inter alia (0658)etiam illud quod scriptum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): qui utique non sibi reconciliat nisi Ecclesiam.

CAPUT VII.--Sive ergo exeant mali, sive intus vel ignorentur, vel videantur, hoc agit misericordia et justitia Dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent: ut nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus; sed anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII, 4). Cum ergo quisque malis consentit ad malum, jam unam causam habet cum eis, et totius societatis malorum fit una persona: ac per hoc cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praejudicat, non aliena. Cum vero boni et mali idem verbum Dei simul audiunt, et simul Dei Sacramenta percipiunt, et tamen dissimiles habent actuum suorum causas, et dissimiles gerunt voluntatis diversitate personas, eumdem cibum sanctum aliis manducantibus digne, aliis indigne, nec causa causae praejudicat, nec persona personae.

10. Ac per hoc quaecumque testimonia divinarum Scripturarum episcopi vestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur Ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in vita aeterna futura est. Et quaecumque testimonia Scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum imitando malitiam, unam cum eis causam habere voluerunt: quod non intelligentes divina testimonia secum pugnare cogebant, nec utrasque voces Dei pro diversitate temporum, causarum, personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam volebant inter se ipsa divina documenta pugnare. Nec mirum si pacem Scripturae Dei non intelligebant, qui pacem cum ejus Ecclesia non habebant.

CAPUT VIII.--11. Nos autem utraque accipientes testimonia, demonstrabamus utrorumque concordiam. Nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemoraverunt Ecclesiae dictum esse, Nec adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1); et illud quod scriptum est, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30): sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. Denique et ipsi qui diu contenderunt, dicentes, zizania quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in Ecclesia, sed in mundo esse, contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit, Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Et nolentes consentire mundi nomine Ecclesiam posse significari, contra verba Apostoli qui dixit, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; et contra ipsius verba Domini qui dixit, Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): neque enim reconciliari Deo et salvari per ipsum mundus potest, nisi mundi nomine intelligatur Ecclesia, (0659)quae sola per eum Deo reconciliata salvatur: tamen in illa similutudine quam ex Evangelio commemoravimus, quod et boni et mali pisces, quousque in littore, hoc est, in fine saeculi separentur, intra eadem permixti retia continentur (Matth. XIII, 47-50), victi evidentia veritatis malos in Ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse confessi sunt; sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus intra retia non videntur. Quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quod Ecclesiae dictum est, Non adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus, ad hoc tempus pertinere intelligitur, quando Ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos vel occultos esse confessi sunt? Unde manifestum est nonnisi in futuro saeculo post judicium nullum incircumcisum et immundum per Ecclesiam transiturum. O violentia veritatis, quae suos, non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inviti?

CAPUT IX.-- 12. Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est: nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram: ad illam ejus puritatem, non ad hujus temporis permixtionem illa divina testimonia pertinere, quibus eam Deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. Ecce etiam ipsi veritate evangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. Ecce nunc transit per illam, licet occultus, immundus: non est ergo tempus quod praedictum est, dicente Propheta, Non adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus: nunc ergo transeunt vel occulti. Nam et hoc ipsum quod ait, Non adjiciet ultra, ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. Et a nobis invidiose requirebant, quomodo potuerit in Ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in Ecclesia malos saltem occultos esse permixtos, nec vellent attendere a diabolo utique seminatos.

CAPUT X.--13. Hoc ipsum etiam quod sibi acutum invenisse videbantur, contra se potius proferebant. Si enim Dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus Ecclesiam comparavit; quia malos in Ecclesia non manifestos, sed latentes intelligi voluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores: propterea ergo et areae comparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. Neque enim palea quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. De hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter caeteras ex Evangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt, nisi Jeremiam prophetam dixisse, Quid paleis ad triticum (Jerem. XXIII, 28)? (0660)Quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt; quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. Quanquam Jeremias cum hoc diceret, non agebat de populo Dei, sed de somniis hominum et visionibus Prophetarum: quia haec duo nulla similitudine comparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest comparari.

14. Tentaverunt sane episcopi vestri negare scriptum in Evangelio, quod areae sit Ecclesia comparata: sed mox evangelicorum verborum commemoratione convicti ad id se converterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est, Veniet ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam; frumenta recondet in horreo, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Vos itaque judicate, aperite oculos, aures intendite veritati: si propterea, sicut ipsi dixerunt, Dominus Ecclesiam retibus comparavit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intelligi voluit, quos ita non vident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non vident piscatores; numquid et area sub aqua vel sub terra trituratur? aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur, aut in ea rusticus caecus operatur? Quanto ergo melius se ipsos corrigunt, quam Evangelia sancta pervertunt, et ad vanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! Aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in Ecclesia malos a Domino posita est: aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos; quod sicut illi ante littus, sic isti ante ventilabrum bonis in Ecclesia misceantur. Ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in Ecclesia malos intelligamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propter occultos malos intelligi volunt, quia sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. Cur enim non dicamus, Sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam vident trituratores? Sed sicut illi non possunt ante littoris exitum separari; sic nec illa potest ante finem debitum ventilari. Custodit autem Deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum, sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda, et in ista area non eis noceat permixta palea ventilanda: quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, Nec causae causa, nec personae poterit praejudicare persona.

CAPUT XI.--15. Haec verba se negarent forte dixisse, nisi sua possent subscriptione convinci. Ecce quam diligenter actum est pro salute vestra, ut verbis nostris subscriberemus: quod fieri omnino nolebant, et ut facerent tandem aliquando pudore compulssunt. Nam exstant verba eorum, ubi hoc facere recusarunt: et rursus alia verba, ubi hoc facere consenserunt, quod primo negaverant. Omnia scripta sunt, omnibus subscriptum est. Ideo non videbantur nolle subscribere, ut negare se possint dixisse quod dixerant, (0661)et de gestis corruptis judici calumniari. Quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum: qui ut contra illos judicaret, non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt; quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inviti, suis tamen prosecutionibus subscripserunt. Ideo ergo nolebant subscribere, ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant: et ideo postea instante judice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere, nihil se aliud indicare nolendo subscribere, nisi se verba sua ne sibi legerentur timere. Meluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere, quam eas tam cito damnare.

CAPUT XII.--16. Sed videte, rogamus vos, quemadmodum ipsa sua defensione se pejus implicent, et agant causam nostram, et omnino perimant suam. Nam post Collationem, posteaquam victi appellare voluerunt, objecta sunt eis haec verba: et ea conantur pejore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. Ita enim vos putant cor non habere, ut non intelligatis eos omni modo esse superatos; quando vobis ea dicunt, quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent, invenirent. Quis enim ferat victos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia: quasi non saepe judices audiendi necessitas teneat, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur? Aut ideo non est verum quod dicitur, quia per noctem dicitur? Nec audiunt Scripturam clamantem, Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit (Psal. XLI, 9); et iterum, Ad annuntiandam mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem (Psal. XCI, 3). Aut quod dixerunt, nocte venisse ad Dominum tenendum persecutores, non attendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam Dominus veritatem suis discipulis praedicavit; nec advertere voluerunt, quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem (Act. XX, 7). Si haberent verum quod dicerent, nox eos impedire non posset. Sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta proferebant, nec ad veritatis lucem perversum animum corrigebant. Et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse, et agi jam omnino non posse: nec intelligentes nihil se hominibus ostendisse, nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum perversitas et catholica veritas monstraretur.

CAPUT XIII.--17. Adhuc dies erat, quando volentes destruere judicium Romani episcopi Melchiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Melchiadem traditorem fuisse dixerunt. Cujus criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Melchiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit. Et recitaverunt etiam alia gesta, ubi legebatur Melchiadem misisse diaconos cum (0662)litteris Maxentii imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut reciperent loca quae fuerant a Christianis tempore persecutionis ablata. Ubi cum Melchiadis crimen nullum penitus appareret, dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod vocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat Melchiades, eumdem ipsum esse contendentes et non ostendentes. Neque enim Stratonem qui tradiderat, saltem diaconum fuisse monstrabant. Quod etiam si esset, respondimus eis, ante parvum tempus in eodem clero Ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. Ita mente caeci, tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et regiones et personae convenirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur: cum in illis gestis omnino nihil conveniens, praeter similitudinem nominis, legeretur; qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine vocitentur. Nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginensem, ne in judicio Melchiadis ipse putaretur esse damnatus, quem multi pro magno habent, a Donato Casensi distinguendum esse clamaverunt, quia Donatus Carthaginensis contra Caecilianum missus fuerat ad Melchiadis episcopale judicium: tam crassam noctem in corde gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis sui, et Melchiadem maculari vellent similitudine nominis alieni. Nunc autem Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur, quod in Collatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset, et Cassianus non potuerit. Nec attendere potuerunt interna sua nocte impediti, non solum duos Joannes, unum Baptistam, alterum Evangelistam, sed etiam duos Simones, unum Petrum, alterum Magum: in ipso denique tam parvo numero Apostolorum, non solum duos Jacobos, unum Alphaei, alterum Zebedaei; sed etiam duos Judas, unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Judae apostolo sancto quisquis similiter mente caecus de crimine Judae traditoris calumniaretur, non nisi istos imitaretur. Non enim mirum est, si tales istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio Melchiadis de duobus Cassianis, vel de duobus Stratonibus, quales evangelica veritas patitur de duobus Herodibus. Nam quia non est expressum quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus fuerit, et quis Herodes cum Pilato Dominum persecutus sit; putantes unum fuisse, objiciunt Evangelio crimen falsitatis: sicut isti putantes unum fuisse Stratonem vel Cassianum, objiciunt Melchiadi maculam traditionis. Et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomen, verum etiam dignitas consonat, uterque enim legitur rex Herodes: isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt.

(0663)CAPUT XIV.--18. Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium, si tamen concilium dicendum est, in quo vix undecim vel duodecim episcopi fuerunt; unde recitavimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum volentes ostendere, dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim vel duodecim episcopos congregari: et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut diebus et consulibus consideratis, quod tempus fuerit, appareret. Quae martyrum gesta, contra se ipsos protulisse convicti sunt. In eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis christianas plebes solitas congregari. Unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in privatam domum similiter convenisse legebantur, ut plebi quae poterat, sicut gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus, per epistolam ipsius Secundi, quae ab istis allegata est, monstrabatur. Ex his martyrum gestis quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere; et invenimus, et diximus, fervente tempore persecutionis, et privatam domum, quod illi fieri potuisse negaverant, congregationi Christianorum fuisse concessam, et in carcere fuisse martyres baptizatos: ut viderent quam non esset incredibile tempore persecutionis in privatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrabantur Sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi. Quantum nos ergo adjuverint gesta martyrum proferendo, quis non videat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant, qui hoc non videbant?

CAPUT XV.--19. Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur; et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur, et consules. Ipsi enim Carthaginense concilium factum sine die et consule proferebant. Dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere: ubi tamen legitur dies; in illo autem ipsorum Carthaginensi nec dies. Nos autem, quod in manibus erat, Romanum concilium Melchiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. Neque enim tunc ad horam antiqua archiva ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam veterum fuisse doceretur. Nec tamen inanes eis etiam nos calumnias movere voluimus, quare in Cypriani concilio dies inveniretur, in ipsorum autem non inveniretur: quia illi vanas moras volebant innectere, quas nos conabamur avertere. Nam etiam hoc exigebant, ut de Scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos: quasi episcoporum concilia Scripturis canonicis aliquando fuerint comparata; aut possent etiam ipsi de Scripturis sanctis proferre concilium, ubi Apostoli judices sederint, et accusatum (0664)aliquem vel damnaverint, vel absolverint. Et tamen respondimus eis, etiam Prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno, cujus regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit verbum Domini: ut ostenderemus quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones vanissimas excitarent. Fieri enim potest, ut in codicibus sit ista varietas, dum alii etiam dies et consules diligentia majore describunt, alii tanquam superfluum praetermittunt. Sicut etiam codex de quo primum legimus judicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiavit, diem et consulem non habebat; alius autem quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. Quia etiam illic invidiosissime proclamaverant, quod imperatoris litteras sine die et consule recitavimus: et tamen etiam ipsi alias ejusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt: nec eis inde aliquid objecimus, ne similiter ut ipsi, tempora necessaria superfluis verbis occuparemus. Haec autem modo dicimus, ut vos saltem oculos aperiatis, et tenebrosa nocte careatis, quam vestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni judicis objecerunt, et ipsi per diem interioribus tenebris involuti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt.

CAPUT XVI.--20. Leguntur actis apud Carthaginis magistratum expressa verba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri majores variis exsiliis vexaverunt: et in Collatione probare conantur, accusantibus majoribus suis ab Imperatore Caecilianum exsilio esse damnatum. Dicunt in litteris suis communionem suam esse Ecclesiam veritatis, quae persecutionem patitur, non quae facit (In Mandato Donatistarum, infra in Appendice ): et conantur ostendere Caecilianum damnatum judicio Imperatoris persequentibus majoribus suis. Et hoc dicunt factum, non per Donatum Casensem, sed per eum quem prae caeteris praedicant Donatum Carthaginensem. Hoc enim scriptis suis per suos modo jactare dicuntur, ubi victi judicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna veritas confutavit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt Ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyrialis gloriae virum, sic commendare voluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem, ipse reum et asseruerit et convicerit Caecilianum (In Collat. part. 2, cap. 10). Ille ergo vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum, illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est: illo viro gloriae martyrialis accusante et instante, Caecilianus ab Imperatore damnatus est. Quod quidem nos falsum esse convicimus, qui ejusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et judicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archivo (0665)publico recitavimus. Contra quas omnino quid responderent, nihil invenire potuerunt, et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. Proinde a majoribus eorum apud Imperatorem accusatum constitit Caecilianum; damnatum autem non constitit, imo etiam constitit absolutum. Sed tamen vel vos videte quantum adjuverint causam nostram episcopi vestri, qui de illa voluerunt etiam falsitate gloriari. Si enim Donatus ille vir gloriae martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum, et illo viro gloriae martyrialis accusante et instante Caecilianus ab Imperatore damnatus est; respondeant vobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus qui hominem apud Imperatorem persequebatur, an Caecilianus qui illo persequente ab Imperatore damnabatur? Ubi est nunc illa definitiva regula ipsorum, communionem Donati, esse Ecclesiam veritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? Ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est vir gloriae martyrialis?

CAPUT XVII.--21. Attendite, advertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. Veritatem quae vobis occultabatur, Deus aperire dignatus est; falsitatem quae vobis offundebatur, Deus confutare dignatus est: tanto ejus beneficio quare adhuc estis ingrati? Hoc est nempe, quod vobis saepe dicebant, unde cordis vestri oculos astuta fallacia caligabant: et adhuc etiam convicti inde se jactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. Hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse Ecclesiam veritatis, quae persecutionem patitur, non facit. Non vos ergo adhuc fallant: hoc eis facimus, quod majores suos, et ipsum quem praedicant velut martyrialis gloriae virum, Caeciliano fecisse gloriantur. Hoc egit ille apud Imperatorem, ut convictus Caecilianus illius judicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti convicti similia paterentur. Si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? Si autem recte fecit, quare hoc Catholica parti Donati non faciat? Imo recte fieri nec illi dubitant, qui hoc majores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur: nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui verbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti: et si forte Imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam graviore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant judices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. Interim ergo quamvis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a vobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit: fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. Et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani, quam et ipsi Christi Ecclesiam non esse confirmant. Ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis, (0666)et mali bonis: et pati persecutionem non est justitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed mali pro iniquitate patiuntur.

22. Restat ergo vobis errore depulso Ecclesiam Christi videre ac tenere Catholicam, non ut in ea eligatis quia persecutionem patitur. Cum enim dixisset Dominus, Beati qui persecutionem patiuntur; ne inde se jactent haeretici, addidit, propter justitiam (Matth. V, 10). Nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et Circumcelliones partis Donati, nostis et vos. Incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam privatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis, ipsi caesi, laniati, excaecati: nec ab homicidio potuit temperari; quamvis sit mitius huic luci morientem, quam istam lucem auferre viventi. Ventum est ad homines, non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. Nec tamen nostros ideo justificamus, quia ista perpessi sunt; sed quia pro christiana veritate, pro Christi pace, pro Ecclesiae unitate perpessi sunt. Illi autem sub tam multis, sub tam severis legibus, et sub tanta Ecclesiae catholicae, quam Dominus ei tribuit, potestate, quid tale patiuntur? Si quando enim morte mulctantur, aut ipsi se occidunt, aut eorum cruentae violentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati, nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum immani furore et crudelitate committunt. Pro parte autem Donati vix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt. 23. Aut ergo persecutio non omnis injusta est, aut non est persecutio dicenda cum justa est. Quapropter, aut persecutionem pars Donati patitur justam, aut persecutionem non patitur, quia patitur juste. Non autem juste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. Quod quidem illi negaverunt, et potius ab Imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo majores suos maximeque Donatum, a se tanta praedicatione laudatum, Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. Illum autem convictum atque damnatum probare minime potuerunt: imo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum, ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. Et tamen liberum arbitrium sibi ab Imperatore concessum esse jactant. Victi atque confusi, id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod majores eorum Caeciliano non concedebant: quem sic apud Imperatorem accusarunt, quem illis accusationibus ab Imperatore damnatum isti etiam mentiri voluerunt. Si voluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur. Si haec non homini judici permittenda, sed Deo potius dimittenda sunt, Caecilianus prius apud Imperatorem non accusaretur.

CAPUT XVIII.--24. Expergiscimini aliquando, non vos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat: (0667)jam consonate paci, cohaerete unitati, acquiescite charitati, cedite veritati: Ecclesiam catholicam incipientem ab Jerusalem cognoscite usquequaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praejudicat Caeciliani. Toties enim purgatus, toties absolutus, etiamsi non esset innocens, nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Haec verba per orbem terrae universa personat Ecclesia, clamat etiam membrum illius in Africa: Testimonium Dei novi, negotium Caeciliani non novi: credo innocentem a vestris majoribus insectatum, quem lego toties absolutum: sed qualiscumque sit causa ejus, causae meae nihil praejudicat; qualiscumque sit persona ejus, personae meae nihil praejudicat. Vos hoc dixistis, vos ad hoc subscripsistis: Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Ecce Dominus dicit, Per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): divinam veritatem in una Ecclesia teneamus, et humanas lites aliquando finiamus.

CAPUT XIX.--25. Numquid enim verba ista, ubi dixerunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae, ullo modo post ipsam Collationem defendere potuerunt, ac non potius se multo perplexius implicarunt? Sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: Causam causae et personam non praejudicare personae, a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est: sed alloquimur nobis non praejudicari ab iis qui a nobis vel rejecti sunt, vel damnati; ii autem qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praedecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis quoscumque communionis vinxerit vinculo, necesse est ut consortes faciat esse peccati? O mira defensio! Tam densum et arctum est ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos evellere conantes, frustra et manus et caput figant, et in eodem luto haesitantes arctius involvantur. Ex eis enim quos vel rejecisse se, vel damnasse commemorant, hoc est, ex Maximianistis, secum habent Felicianum, et damnatorem Primiani, et a se damnatum in causa Primiani. Quid est quod funem tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae Ecclesiae implicare contendunt, et catenam suam tam in proximo non attendunt? Praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis ejus, Trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. Felicianus ergo ista catena trahebatur. Si illis non praejudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? An forte ubi volunt, praejudicat, ubi autem nolunt, causae non praejudicat causa, et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus, quam nova catena? Non praejudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est; non praejudicant Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est; non praejudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt, quibus in uno schismate sociatus est; non praejudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est, nec (0668)Baptismus quem in sacrilego schismate dedit, ibi destructus est: et praejudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens, quomodo Primianus, et ter absolutus est praesens, quomodo non Primianus? Praejudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praejudicat vivus, a quibus legitur paulo ante damnatus, et quibus cernitur modo sociatus? Nobis involvitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non involvitur catena Feliciani quorum in eum sententia recitatur, ubi ipsa catena damnatur? Illis licet dicere, Suscepimus quos damnavimus pro pace Donati, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae: et nobis non licet dicere, Propter eos quos damnastis, non deserimus pacem Christi, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae? O ferream frontem! o furoris tenebras, nocturnam sententiam judici objicientes, et in sui cordis nocte palpantes, offendentes, cadentes, contra nos rabide litigantes, et pro nobis tanta dicentes!

CAPUT XX.--26. Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos universaliter in illa Collatione respondimus, ostendentes ipsos Prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta versatos, nec tamen a malis fuisse pollutos: quia noverant inter sanctum et immundum, non sicut isti sentiunt corporaliter populum dividendo, sed bene judicando et bene vivendo discernere. Et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit Apostolus, alia vasa in honorem, alia in contumeliam, se ipsos a talibus morum diversitate mundarent, et essent vasa in honorem utilia Domino ad omne opus bonum semper parata (II Tim. II, 21). Sed bene, quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intelligentes inseruerunt, quas in Collatione protulerunt et legerunt, tanquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post Collationem victi commemorarunt (Aggaei II). In isto ergo propheta multo evidentius quod volumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritualis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio.

27. Nam quando impios Dominus etiam visibili poena perdere voluit, ipse ab eis justos admonitione separavit. Sicut Noe cum domo sua ab eis quos diluvio fuerat perditurus (Gen. VI-VIII): sicut Loth ab eis quos igne fuerat consumpturus (Id. XIX): sicut populum suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat exstincturus (Num. XVI). Ideo et illum qui non habebat vestem nuptialem, non illi qui invitaverant, sed ipse dominus cujus erat convivium, ligari jussit et projici. Neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat, et sic ab invitatoribus, quomodo a piscatoribus, videri non poterat. Proinde, ne putaretur, sicut isti putant, quod velut unus in turba latenter subrepsisset ignaris; continuo dominus in eodem ipso uno, quem (0669)ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo convivio projici jussit, multam societatem malorum esse intelligendam, inter quos pauciores boni in convivio dominico vivunt, significare non distulit. Nam posteaquam dixit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium; continuo subjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 1-14). Quomodo hoc verum est, cum potius unus e multis fuisset projectus in tenebras exteriores, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Domini judicium convivio dominico permixtorum? A quibus se boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem Domini, sed cum magna distinctione: quia isti in honore sponsi induti sunt veste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; illi autem non habent vestem nuptialem, hoc est, fidissimam sponsi charitatem, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Ac per hoc, quamvis in uno eodemque convivio, isti misericordiam manducant, illi judicium: quia ipsius convivii canticum est, quod et supra commemoravi, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

28.

Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. Neque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando vel excommunicando ad humiliorem poenitendi locum redigimus. Et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis Ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo Ecclesiam negligimus; sed toleramus quod nolumus, ut perveniamus quo volumus, utentes cautela praecepti dominici, ne cum volumus ante tempus colligere zizania, simul eradicemus et triticum (Matth. XIII). Utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos feneratores, fraudatores, raptores, pacis contemplatione pertulit tales ( Serm. de Lapsis ), nec eorum contagione factus est talis. Unde et nos si triticum sumus, ejusdem beati martyris verba fidentissime dicimus: quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Haec verba justissime ac piissime dicerent majores nostri, etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos ejus malos viderent, quos tamen ab Ecclesia separare non possent, propter illos quibus mali demonstrari non poterant, et eos bonos et innocentes putabant: haec verba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne cum vellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent.

29.

Quod ergo jussus est quidam propheta nec panem manducare, nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat ut corriperet eos qui vaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum (III Reg. XIII); hoc omnino facere debuit quod praeceperat Dominus, cui tunc eo modo illos corripere (0670)placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. Neque enim in Ecclesia non fit quotidie, quando eos quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil ibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. Numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, judicare non possunt? Nam in ipsa Samaria et Elias et Elisaeus erant, et si ipsi in solitudine, non tamen devitandorum sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. Nam illic erant, non utique in solitudine, separata, quae ipse ignorabat Elias, septem millia virorum qui non curvaverunt genu ante Baal (III Reg. XIX). Denique inter praecipuos sanctos habitus Samuel et graviter Saülem corripuit, et cum eo tamen ad offerendum Domino sacrificium sine excusatione perrexit (I Reg. XV): nec peccatorum ejus contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conservatione permansit.

30.

Sed istam nobis quaestionem quamvis evidenter et in Collatione et modo soluta sit, evidentius tamen solvat Aggaeus, cujus testimonium prae caeteris elegerunt, ut solum adhuc pro omnibus jactent. Arguit Dominus per Aggaeum prophetam, populum ex Babylonia residuum, ubi captivus tenebatur, quod domum Domini negligerent, et suas domos excolerent ; et dicit propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. Tunc Zorobabel Filius Salathiel, et Jesus filius Josedech sacerdos magnus, et omnis ille populus divinitus inspiratus operari coepit in domo Domini Dei sui. Sic enim eadem Scriptura dicit: Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Juda, et Spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo Domini omnipotentis Dei sui, quarta et vicesima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. Ecce et dies et mensis et annus definitus est, quando intraverunt ad operandum in domo Dei. Credo quod illi viri, et ille populus operans in domo Dei non erat immundus; praesertim quia dixerat ei Dominus, Ego vobiscum; et suscitaverat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. Denique videte quid sequitur; contexit enim eadem Scriptura et dicit: Septimo mense, una et vicesima mensis, locutus est Dominus in manu Aggaei prophetae dicens ad Zorobabel filium Salathiel ex tribu Juda, et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum, dicens, Quis ex vobis qui vidit domum hanc in claritate illa sua pristina? Et quomodo videtis eam modo, tanquam non sit in conspectu vestro? Et nunc praevale, Zorobabel, dicit Dominus; et praevale, Jesu fili Josedech sacerdos magne; et praevalesce, omnis popule terrae, dicit Dominus omnipotens; et spiritus meus praeest in medio vestrum. Bono (0671)animo estote, quoniam haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc semel, et commovebo coelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et venient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit Dominus omnipotens: et caetera quae addidit, etiam futura prophetans; quae de Domini nostri Jesu Christi temporibus rectius intelligi solent, cujus populus verissimum et sanctissimum est templum Dei, non etiam in eis qui permixti tolerantur, sed in eis solis qui nunc interim a talibus bene vivendo spiritualiter separantur, post vero etiam corporaliter separandi sunt. Verumtamen illum populum, cui prophetia ista praenuntiata est, et qui tunc operabatur in domo Dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedech, quomodo sit exhortatus et commendatus a Domino, satis in promptu est videre in his verbis Prophetae, quae sicut dicta sunt, inseruimus. Numquidnam ergo istum populum immundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur, Et nunc praevale, Zorobabel, dicit Dominus; et praevale, Jesu fili Josedech sacerdos magne; et praevalesce, omnis popule terrae, dicit Dominus omnipotens; et spiritus meus praeest in medio vestrum? Quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit, iniquinabitur?

31.

Nunc ergo attendite quid post illam prophetiam, quae huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter Scriptura contexat. Quarta et vicesima noni mensis anno secundo sub Dario rege, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens, Interroga sacerdotes legem, dicens: Si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo vestimenti sui, et attigerit summum vestimenti ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut omnem escam, si sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt, Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit inquinatus in anima aliquid horum, si inquinabitur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt, Inquinabitur. Et respondit Aggaeus et dixit. Sic populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit Dominus, et sic opera manuum ipsorum; et quicumque accesserit illo, inquinabitur, propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio habebatis in portis arguentes. Quis est iste populus tam immundus, ut quisquis illo accesserit, inquinetur? Numquid ille cui dictum est, Praevalesce, et spiritus meus in medio vestrum? Absit ut ille sit. Duo igitur erant: unus immundus, et alter qui ad immundum prohibetur accedere, qui exhortabatur praevalescere, quia spiritus Dei erat in medio eorum. Si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur: ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo ille victimas offerebat: ostendantur et sacerdotes, hujus alii, et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant. Si autem quisquis hoc affirmare conatur, insanit: sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno, unum templum intrantes; (0672)sicut erant etiam sub uno Moyse quidam Deum offendentes, quidam Deo placentes, de quibus Apostolus dicit, Non in omnibus illis beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5). Neque enim ait, In omnibus illis non est beneplacitum Deo, tanquam omnes displicuerint Deo; sed ait, Non in omnibus illis beneplacitum est Deo: ergo in quibusdam, non in omnibus. Et omnes sub eisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant: et tamen distinguebantur factis, non locis; animo, non templo; moribus, non altaribus. Sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur: hoc est, eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. Non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas amaritudines quotidie sufferebat. Sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuel Saülem nesciebat, quem per os ejus aeterna sententia damnaverat Deus? Verumtamen et ipsum et sanctum David unum Dei tabernaculum intrantes, inter eadem sacrificia videbat; sed distincte utique videbat, quia distinctos videbat; et unum eorum in aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. Sic et Aggaeus noverat in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno sacerdote viventes; et alterum ostendebat immundum, alterum ad immundum accedere prohibebat: et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. Ergo spiritualem prohibebat accessum consensionemque factorum: quod et ipsa verba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus variae contentionis impediat. Ait enim Propheta, Omnis qui accesserit illo, inquinabitur. Vitium notavit quo accedi prohibuit, non homines ab hominibus corporali disjunctione seclusit. Acceditur autem ad vitium corruptionis, vitio consensionis.

32.

Ac ne quisquam diceret, illum populum, cui primo dictum est, Praevalesce, quoniam spiritus meus praeest in medio vestrum; paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur, Sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo, inquinabitur; dies enim ferme nonaginta computantur inter verba illa quae bona in populum, dicta sunt, et ista quibus ejus immunditia vitanda praecipitur: ne quis ergo hoc putaret, bonum illum populum quamvis hoc parvo temporis intervallo tam pessimum effectum, videte quid sequitur, attendite quid dicatur eo ipso die, hoc est vicesima et quarta noni mensis, quo die dictum est, Sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo, inquinabitur. Cum enim hoc dixisset, et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur immundi, addens etiam et dicens, Odio habebatis in portis arguentes: continuo subjunxit, Et nunc ponite in cordibus vestris a die hoc et supra, priusquam poneretur lapis super lapidem in templo Domini; qui eratis cum mittebatis in capsella viginti sata hordei, et fiebant decem sata, et intrabatis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant viginti. Percussi vos infecunditate, et venti corruptione (0673)et grandine omnia opera vestra, et non estis conversi ad me, dicit Dominus. Constituite igitur corda vestra a die hoc et deinceps, a quarta et vicesima noni mensis, et a die qua fundatum est templum Domini, ponite in cordibus vestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si vitis, aut malum, aut ficus, aut malum granatum, et ligna oleaeque non fecerunt fructum, a die hoc benedicam (Aggaei I et II). Ecce ipso die etiam benedici meruerunt. Benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum immunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos qui prohibentur accedere. In uno ergo fuerunt et permixti et separati: permixti quidem corporali tactu, separati autem voluntatis abscessu. Sed more suo Scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tanquam omnes in eo populo mali sint; et sic consolatur bonos, tanquam omnes ibi tales sint. Pro nobis ergo episcopi vestri, etiam in eo quod post Collationem victi scripsisse dicuntur, Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent evidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta, hominibus dissimili voluntate viventibus et diversis moribus et discrepantibus, nec causae causa, nec personae potest praejudicare persona.

CAPUT XXI.--33. Illud etiam quod ex Apostoli Epistola, scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait, Nolite jugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? et caetera quae supra commemoravimus, et quomodo recte intelligerentur, ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent quibus hoc Apostolus scripserit? In eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus; ne forte arbitrentur Prophetarum tantummodo moris fuisse, et non ad Novi Testamenti, sed ad Veteris consuetudinem pertinere, sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur; et sic alloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. Ecce et ad Corinthios sic Apostolus loquitur: Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Quis haec audiens credat in Ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem verba ista sic sonant, velut ad omnes directa sit ista laudatio? Et tamen paulo post dicit, Obsecro autem, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Rursus tanquam in hoc horrendo vitio velut omnes arguens atque increpans, dicit, Divisus (0674)est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Puto autem eos qui in eo populo dicebant, Ego sum Christi; non duxisse jugum cum eis qui dicebant, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 1-13): et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem Sacramenta communicabant, qui eadem vitia non communicabant. His enim Corinthiis etiam illud dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (Id. XI, 29). Quid enim aliud Apostolus nisi istos vaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere, judicium manducat et bibit, nisi adderet, sibi: ne hoc etiam ad illos pertineret, qui pariter quidem, sed non judicium manducabant?

34. In ipsis etiam Corinthiis ibi erant qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est Christianorum; quod eis ita dicit Apostolus: Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Non dixit, In hac terra, vel in hoc mundo; sed, in vobis, inquit. Neque enim posset de Christi resurrectione praescribere, nisi jam utique Christianis, quibus de ipsa resurrectione Christi dicit, Sic praedicamus, et sic credidistis (Id. XV, 12, 11). Nunc attendamus verba illa, quibus Corinthiorum Ecclesiam in Epistolae principio sic laudat, ut dicat, Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Ecce sic erant ditati in Christo in omni verbo et in omni scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. Puto autem quod isti quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant jugum cum eis qui resurrecturos mortuos non credebant. Ecce quomodo non ducunt jugum cum infidelibus, quamvis eidem populo misceantur, et sub eisdem sacerdotibus, eisdem Sacramentis imbuantur.

35.

Denique ipse Apostolus, ne huic infidelitati consentirent, quorum jam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis praecepit corporalem separationem: multi quippe erant: non sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore correptione et excommunicatione judicat dignum (Id. V, 1-5): longe aliter iste, aliter vitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum eradicetur. Eos ergo qui jam credebant resurrectionem mortuorum, ab his qui eam in eodem populo non credebant, non corporaliter Apostolus separat: sed tamen spiritualiter separare non cessat, dicens, Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (Id. XV, 33). Non eorum congressum, sed consensum timet, ne malis colloquiis accommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos. Moribus ergo eos, non altaribus admonet separari. Postremo antequam eis haec Apostolus scriberet, in eadem Ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum (0675)non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia: et illi istos infidelitate sua non inquinabant, quia isti illis ad eamdem infidelitatem non consentiebant. Ecce quomodo illo non acceditur, ne quisquis accesserit, inquinetur: ecce quomodo nulla participatio est lumini ad tenebras: ecce quomodo, quamvis intra eadem retia natent pisces, utrique nec causa causae praejudicat, nec persona personae.

36.

Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur, possitque aliquando sentire, Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praejudicare non posse, si non praejudicat parti Donati causa Maximiani, vel potius causa Feliciani et Primiani modo conjunctorum, paulo ante invicem damnatorum? Sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores. Quamvis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine Dominus Angelos intelligi voluit. Magis enim attendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. Neque enim et ipsi non vident invicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non videntur. Sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur.

CAPUT XXII.--37. Fuerunt quidam tempore Caeciliani beati pacifici, qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica unitate tolerarent, cum eum viderent tot ignotis gentibus, per quas ipsa unitas dilatatur, Sacramentorum participandorum communione cohaerere; eisque talem non posse monstrari, qualem ipsi eum esse cognoscerent: ipsi se contra istas calumnias defenderent verbis beati et pacifici Cypriani, clamarentque fidenter et dicerent, Ideo propter Caecilianum non deserimus unitatem, quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum ). Istorum pacificae patientiae conveniret praeclarissima laus illa, qua laudatur angelus Ecclesiae quae est Ephesi (quem nemo recte intelligens dubitat ipsius Ecclesiae gestare personam), cui dicit in Apocalypsi Spiritus, Scio opera tua et laborem et patientiam, et quia non potes sustinere malos; et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces; et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II, 2, 3). Sic illi laudentur, qui in ista vita Caeciliani tempore fuerunt, qui propter nomen Domini, quod sicut unguentum effusum per innumerabiles gentes toto jam orbe fragrabat, non deficerent, patientissime sustinendo etiam quem malum nossent: si malus ille esset, qui eorum judicio aliis demonstrari, et ab eis avelli separarique non posset. Nostra alia causa est, arrogare nobis laudem hujus patientiae non debemus. Non enim possumus dicere, nos pro pace tolerasse quod ad nostram cognitionem prorsus non potuit pervenire. (0676)Nobis Caeciliani causa sub fluctibus fuit: vox nostra talis est, qualis christianarum gentium caeterarum, contra quas isti non invenerunt omnino quod dicerent. Verumtamen ignotam Caeciliani causam recte credimus bonam, quem semel inimicorum factione damnatum, ipsis autem accusantibus tertio legimus absolutum. Aut credant isti centum ferme episcopis partis Donati de criminibus Primiani, et tunc nos cogant credere septuaginta majoribus suis de criminibus Caeciliani. Quod autem dicunt Caecilianum objecta sibi in illo concilio crimina cum absens fuerit, tacendo firmasse: firmavit ergo et Primianus crimina, quae a centum episcopis sibi objecta nec postea saltem ostenditur diluisse.

38. Sed videlicet, nec causa causae praejudicat, nec persona personae, ne pars Donati minuatur: praejudicat autem, ut Christi haereditas dividatur. An vero Caeciliani causa non praejudicat unitati catholicae quam tenemus, et cujus societate gaudemus, cum fuerit Caecilianus Carthaginensis episcopus; et praejudicat ei causa Novelli Tyzicensis, Faustini Tuburbitani, quos nec accusandos postea sicut Caecilianum Felicemque putaverunt; quorum nomina, imo vero ipsarum in quibus fuerunt civitatum nomina, nec universae Africae nota sunt, aut fortasse nec universae Proconsulari provinciae? Ecce quorum pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium causam volunt praejudicare causae tantae piscationis, cujus plena retia toto orbe diffusa sunt, qui piscibus juxta natantibus vix noti esse potuerunt. Cur autem non credamus etiam istos innocentes fuisse; quando nec accusari ab eis, sicut dixi, postea meruerunt, et ille purgari potuit, quem majores eorum malorum omnium fontem in concilii illius inimica conspiratione dixerunt?

CAPUT XXIII.--39. Sed qualescumque isti fuerunt, quid pertinet ad nos? Neque enim vere non nobis concedunt, ut istorum nescio quorum causa atque persona non praejudicet causae atque personae Ecclesiae catholicae, si nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Et tamen objiciunt nobis, ut adhuc vos seducant, quod aurum judici dederimus, ut pro nobis contra illos sententiam diceret. Vos dicite, si potestis, quantum dare debuerimus electis defensoribus episcopis vestris, ut tanta contra se pro nobis vel dicerent vel proferrent, ut sic agerent causam nostram, sic perimerent suam? Quanti emere debuimus, ut post verba Primiani quibus dixerat, Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum, venirent tamen, et in unum nobiscum, quod indignum esse dixerant, convenirent? Quanti emere debuimus, ut more forensium advocatorum de temporibus et diebus, de personis etiam nobis praescribere conarentur, et sic omnibus hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intelligere non possent, satis aperte monstrarent quam malam causam haberent, quam proferre et agere sic timebant apud eum judicem, cujus erga se benignitatem atque justitiam tanto praeconio laudaverant, et cujus motum adversum se nullum adhuc senserant? Quanti (0677)emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non secum agi debere forensibus formulis, sed divinis potius testimoniis, et de Scripturis sanctis similiter se responsuros esse promitterent: et cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus, recitatum esset, atque in eo ipsis etiam confitentibus claruisset, nos Ecclesiae catholicae testimoniis sanctarum Scripturarum agere voluisse, rursus tanquam obliti quid sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis et odiosis contentionibus remearent?

40. Quanti emere debuimus, ut subscriptionum nostrarum, quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti, exigerent totius concilii nostri praesentiam; ex quo concilio nonnisi decem et octo secundum edictum Cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro aliis subscribere potuerunt? Sic enim perventum est, ut eorum quoque numerus recenseretur, et ipsi in ea falsitate deprehenderentur, cujus in nos suspicionem intendere voluerunt: ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur subscripsisse pro absentibus, qui nec Carthaginem venerant; verum etiam quemdam recitatum et non respondentem cum in itinere defecisse dixissent, quaesitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem subscribere potuerit qui in itinere jam defecerat; post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et variae responsionis suae, non venientem, sed posteaquam subscripsit, ad propria remeantem in itinere defecisse asseverarent: deinde sub divina testificatione interrogati, utrum eum constaret fuisse Carthagini, vehementius perturbati dicerent, Quid, si alius se pro eodem apposuit? atque ita verbis suis falsitatem quam nobis objecerant, in suo mandato apparuisse, et convictam claruisse firmarent.

CAPUT XXIV.--41. Quanti emere debuimus, ut cum vellent de numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? Nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset, dictumque a nobis esset, alios centum ferme episcopos catholicos, partim senectute, partim valetudine, partim diversis necessitatibus impeditos non venisse Carthaginem; illi hoc audito, multo plures suos non venisse dixerunt. Sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse jactantes, obliti sunt quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut eis solis exceptis quos vel in propriis sedibus, vel in itinere tenuit corporis aegritudo, nec gravissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire. Et lectae sunt in mandato eorum subscriptiones, sicut facta supputatione respondit Officium, ducentae septuaginta novem, annumeratis etiam iis in quibus falsitas (0678)deprehensa est, et qui pro absentibus subscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint venire Carthaginem. Quomodo ergo verum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non venisse dixerunt, quos valetudo corporis impedivit: cum et pro ipsis quibusdam alii subscripserunt; ut non dicamus hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? An forte sic eos invaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? Sic autem a primate suo per tractoriam fuerant evocati, quo praetermissis omnibus properarent convenire Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa, quicumque venire noluissent. Hoc erat videlicet optimum in causa, ut ingens eorum numerus appareret: quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inveniendum, quanto major fuerit quaerentium multitudo caecorum!

42. Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata, pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab Officio ederetur, quo instructi adesse possent; causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore occurrere non posset Officium? Sic enim factum est ut sequenti die cognitionis, quamvis injustam peterent, acciperent dilationem: qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, convincerentur tamen contra suos venire consensus. Quid enim justius, quam petere dilationem tanta veritatis firmitate turbatos? Quod eis utinam profuisset, ut considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius pravitatem, quam in deterius augere maluissent. Juste itaque dilationem petebant: sed pridie non debuerant in notoria sua dicere, ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum venirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent; et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, velle causari. Quid eos ad hoc compulit, nisi vehemens perturbatio, cum viderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione mandati, ut responsionem invenire non possent? Nam illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem, et acciperent sex dierum, ut nemo posset eos dicere, angustia temporis impeditos, non potuisse nostro respondere mandato?

CAPUT XXV.--43. Ipso vero tertio nostrae Collationis die, quanti emendum fuit, quod inanissimis et supervacuis morarum interpositionibus se omni modo pervenire ad causam nolle monstrabant, et quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant: quanquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae vocis erupit, quando dixerunt, Sensim inducimur in causam; et alio loco, Pervidet, inquiunt, potestas tua sensim nos in causae interna deduci? O (0679)violentia veritatis, quolibet equuleo, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem Congregantur ex universa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae civitatis oculos in se intentionemque convertant. Qui loquantur pro omnibus, eliguntur ab omnibus. Locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur. Utrique conveniunt, judex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae Collationis exspectant. Tunc a lectissimis et disertissimis viris, quantis viribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. Quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consueverunt. Ista quippe actione Catholicos mandatum suum divinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt, et similiter se de Scripturis responsuros esse promiserunt. Et quoniam mirifica opitulatione Deus voluit, ut cum quaerunt personam petitoris, ne veniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam; clamant praeclari viri qui ad agendum videbantur electi, ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et invidiose judici conqueruntur, sensim se in causae interna deduci: quasi aliquid aliud praetermissis omnibus agi debuerit, quam illud quod tanto post, vel sero agi nolebant; quia nunquam prorsus agi volebant, ubi vinci metuebant! Hujus timoris apertissimam vocem quis de illorum clauso pectore excuteret, et non dico si eos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimis torqueremus?

44. Cum enim personam petitorum forensi tritura conquirerent, et volentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur jure discutere, et moras annosissimas invenire, legerunt libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petivimus conveniri, ut ipsa inter nos Collatio tunc fieret, quam modo ab Imperatore ut fieret impetravimus, ut eo libello nos quasi petitores esse monstrarent; responsum est a nobis, ideo nos semper voluisse fieri Collationem, non ubi eis crimina objiceremus, sed ubi ea quae solent objicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab Ecclesiae unitate separati, quia crimina objiciunt quae probare non possunt. Deinde quia videbatur Cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos Collationem petiverant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat: facillime nos atque justissime hac occasione oblata a Cognitore impetravimus, ut si ea praeferret quae tempore priora esse constaret, illud juberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem Constantinum per Anulinum proconsulem accusarunt Caecilianum, cujus crimina nostrae communioni objiciunt, quae volebamus illa Collatione purgare. Proinde posteaquam legi coepit, quoniam illic apertissime in omnibus vincebantur, clamare coeperunt, Sensim inducimur in causam: et (0680)iterum, Pervidet potestas tua sensim nos in causae interiora deduci. O magna, sed non miranda confusio! Quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud Imperatorem accusatus, et tot judiciis non solum episcopalibus, sed etiam imperialibus absolutus?

45.

Quando vel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati, redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse jam causam, et quatuor mensibus evolutis agi jam omnino non posse? Quid est hoc? Quis tam idoneus judex inveniri potest animi eorum, quam timor iste sic expressus, sic apertus; ut cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut judicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed verbis apertissimis proderent? O vehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! Tam fortis ex ore prosilivit timor, ut ejus impetu de fronte fugerit pudor. Si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur: et quamvis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perveniretur, tergiversatorie necterentur; tamen propter agendam causam etiam ista postulari veluti jure videbantur. Postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, revocatur explosa et convicta praescriptio, diem causae agendae jam transisse clamatur.

CAPUT XXVI.--46. Quid adhuc exspectatis quid pro nobis pronuntiaverit Cognitor, cum videatis quid contra se ipsos episcoporum vestrorum pronuntiaverit timor? Dederat certe ipse Cognitor potestatem, ut alium cum illo quem vellent judicem constituerent: quod illi recusaverunt; quoniam si aliquem delegissent, mentiri vobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. Sed fecerunt quod recusaverunt: prorsus constituerunt cum illo alterum judicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. Ecce ipse timor eorum alius judex fuit: certe ipse a nobis nihil accepit, et pro nobis libere judicavit: non gratificatus est eorum personae, quibus internus haerebat, de quorum secreto cubiculo procedebat: et antequam causa diceretur, prior judicavit, quia eam prior in ipsorum corde cognovit. Denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui noverat: ille judicavit stando, audiendo, loquendo; iste tantummodo in medium procedendo. Puto quod melius dicerent, ut causa jam non ageretur. Quanto enim citius eam finivit litigatorum timor, quam Cognitoris labor? Ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur: iste indicavit quid in eorum cordibus ageretur.

CAPUT XXVII.--47. Quomodo autem ad hoc venerant, territi eis quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent jam lapsam esse causam temporibus, et (0681)agi non posse? Proposuerunt nobis quod jam fuerat ante transactum: ut si de Scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur; si autem illa recitanda legeremus, habere se validam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent: cum ipsi non servaverint, quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos Ecclesiae causam Scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter se Scripturarum testimoniis responsuros; qui petitorum discutiendas esse personas, non more disputantium, sed more litigantium contendebant. Respondimus ergo eis, ut si nihil aliud agi mallent, nisi ut quaereretur quae vel ubi sit catholica Ecclesia, causam ejus nos nonnisi divinis, quibus praenuntiata est, testimoniis ageremus: si autem hominibus aliqua crimina objicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis divinis, sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. Sic illis assidue sua inania repetentibus, haec a nobis perseverantissime repetita sunt: sic eos veritas vicit, et ad illa quae protuleramus audienda confutatos superatosque constrinxit. Videbant enim, si nulla crimina Caeciliani objicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere unde suam ab unitate separationem quoquo modo excusarent: si autem objicerent crimina Caeciliani, nec a se nisi talibus documentis posse asseri, nec a nobis posse aliter defendi.

CAPUT XXVIII.--48. Jam vero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus, quanti emendum fuit, quod cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina quae solent objicere nostrae communioni, quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc eorum separatio, utrum justa fuerit nosceretur; responderunt, alienam causam nos agere velle, hoc est, transmarinarum Ecclesiarum, quibus haec non objicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio: illas vero Ecclesias potius exspectare debere, ut eos sibi copulent qui in hac Collatione vicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? Quid ergo adhuc quaeritis, quidve dubitatis, quam Ecclesiam tenere debeatis? Ecce habetis eam, contra quam vestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra conjuncta est, unde ipsorum communio separata est. Si enim modo eam exspectare debere dixerunt, ut qui nostrum vicerint, ipsi ei copulentur, et cum illa teneant catholicum nomen: jam utique majores nostri majores eorum ante vicerunt; ideo illi Ecclesiae copulati catholicum nomen in ejus unitate tenuerunt. Isti autem si a majoribus nostris jam in suis majoribus victi sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? Si autem victi non sunt, quare non communicant illi Ecclesiae, quam negare catholicam non valentes, nullam causam contra eam se habere confessi sunt? Ecce Ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quem debere exspectare dixerunt; ut eos sibi qui vicerint copulet, quomodo exspectare debet eos sibi copulare qui vicerint, nisi ab eis criminibus de quibus inter nos agitur, aliena sit? Nam si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea victa (0682)cum victis quomodo sibi est copulatura victores? Porro si ab his criminibus, sicut fatentur, aliena est; alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus. Nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum; et ipsam, cui communicamus, crimen contaminat nostrum. Sed ipsa confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamvis ei Sacramentorum communione socientur: ibi ergo convicti sunt nec nos pollui potuisse crimine illorum, quibus Sacramentorum communione sociamur, quia nullo nexu consensionis involvimur. Quanquam et ipsius Caeciliani victrix causa eisdem verbis istorum facillime demonstratur. Si enim confligentibus nobis exspectare debet Ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui vicerint, sibi et catholico nomini adjungat; tunc exspectabat, quando majores istorum cum Caeciliano acriter confligebant. Ille ergo tunc vicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc exspectaverat copulavit. Aut si potuit et pollutum sibi in Sacramentorum communione copulare, et sicut jam confessi sunt, ab his criminibus impolluta persistere; multo magis vicimus hinc ostendentes proprium onus quemque portare, et nec causam causae, nec personam praejudicare personae.

CAPUT XXIX.--49. Jam vero ut mandato nostro, ubi universam causam complexi fueramus, nec repentinis verbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? Sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita, nec attingere omnino suis litteris voluerunt. Neque enim potest aliquis dicere, prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere, et propterea rebus necessariis non omnibus respondere voluisse. Editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus, et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. Et cum jam septem delecti essent a caeteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt, tanquam epistolam ab omnibus illis ad Cognitorem datam. Quam si nollemus admittere, jure optimo faceremus: neque enim ordinis erat, ut post injunctam septem hominibus causam, jam quidquam nisi per illos qui delecti fuerant, ageretur. Sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse videremur, sine ulla haesitatione ut legerentur admisimus. Optandum enim, et ut dixi, emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, afferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse, satis utrasque litteras legentibus appareret, et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. Si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt; neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. Non enim parva vel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat.

(0683) 50.Nam testimonia Scripturarum quibus asseruimus Ecclesiam cui communicamus, ab Jerusalem coeptam, toto terrarum orbe diffundi, tanquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole divinae auctoritatis oppressi. Item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in Ecclesia malos, quam propter eos Ecclesiam deserendam, et praecepto admonuit, et suo confirmavit exemplo, attingere omnino non ausi sunt: credo inintelligentes quod Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto ejus labefactare tentarent, faterentur etiam nos recte auctoritati ejus non cedere, in eo quod de iterando Baptismo solent ejus placita vel decreta proferre: quam nec ipsam de Baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare voluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium; quoniam Cyprianus non reliquit unitatem; et cum eis in illa permansit, qui de hac re diversa senserunt: unde aut tunc Ecclesia perisse dicenda est, et non fuit jam ex qua nasceretur Donatus illorum; aut si, quod verum est, permansit Ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam judicavit, qui cum diversa sentientibus in eadem diversitate permansit. Ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi vera essent, nullo modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. Hoc illi quantum intelligitur praevidentes, ab illo testimonio Cypriani, quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio transierunt.

51.

Illud etiam quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo judicio declararunt, non propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos, et eos inde quos damnaverunt, in honore integro susceperunt; et Baptismum Christi licet foris ab Ecclesia datum, agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos, et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt: etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum, quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. Causam etiam Caeciliani a causa Ecclesiae in nostro mandato distinctam, et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam, respondendo prorsus non attigerunt. Quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum verbum facere, nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? Quod autem visi sunt respondere, legat qui voluerit, et judicet, eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum, praeter responsionem, quam continuo reddidimus, qua omnia vanitatis eorum machinamenta subversa sunt.

CAPUT XXX.--52. Jam illud, si montes aureos (0684)daremus, quando emere possumus, quod (objecta sibi Maximiani causa, ut intelligerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium quo in eum absentem septuaginta episcopi quod voluerunt pronuntiaverunt, quomodo non obfuit Primiano cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnaverunt) vehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias responderunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae; his paucissimis verbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino invictam esse firmantes? Quid enim aliud agebamus tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate Prophetarum, Apostolorum, episcoporum ipsorumque adversariorum, demonstrantes bonos a malis Sacramentorum communione non pollui, si corde, voluntate, moribus, operibus diversas habeant causas, gerantque personas? Quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret, nec causam causae, nec personam praejudicare personae? Hoc ipsi breviter compulsi summa necessitate dixerunt, quia cum a nobis diu diceretur, veritati cedere noluerunt.

CAPUT XXXI.--53. Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod majores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, verum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt, eumque ab Imperatore damnatum etiam mentiendo asseverare conati sunt? Ubi est illa vox, qua vos decipere consueverunt, nobis invidiam concitantes, quod apud Imperatorem causam agamus Ecclesiae? Ubi sunt verba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: Illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus Evangelia? Ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes, eam esse Ecclesiam veritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? Nempe elisa est, nempe prostrata. Leguntur persecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam subscriptiones eorum. Tenemus eos confitentes, profitentes, gloriantes majores suos Caecilianum apud Imperatorem graviter persecutos: tenemus etiam Caecilianum eis persequentibus ab Imperatore damnatum. Non ergo jam clament, segregationem suam ideo esse Ecclesiam veritatis, quia persecutionem non facit, sed patitur: aut fateantur non eam fuisse Ecclesiam veritatis, quando a majoribus eorum Caecilianus patiebatur. Si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur; bonus erat Caecilianus quando patiebatur. Si autem potest quidem fieri ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esse qui faciunt; non erant boni majores eorum, quando Caecilianum persequebantur. Porro si fieri potest ut et boni faciant, et mali patiantur; non ideo nos culpandi sumus, nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum majoribus suis facientibus passum esse gloriantur. Et tamen Caecilianum ab (0685)Imperatore damnatum omnino non constitit: sed in ejus absolutione atque purgatione, quae judicii episcopalis et imperialis recitatione constiterat, nil postea probari potuit immutatum. Ita factum est, ut remota Caeciliani damnatione de qua ipsi mentiti sunt, remanserit persecutio quam majores suos fecisse confessi sunt.

54. Parum fuit ut Caecilianum ab Imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent, et asserendo probare non possent: insuper etiam probaverunt, et nostra in eam rem documenta fortius adjuverunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, Imperatoris posteriore judicio in contrarium commutato. Nam primo Milevitanae Ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum putaverunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab Imperatore damnatum. Quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere. Qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adjungi, et omnino latuisset, nisi et ipsum latere non sinerent dicentes, Audiant qui riserunt: hoc sane scriptum est, et subscriptum. Quod enim pro se legi voluerunt, ambiguum fuit: unde cum rectissime Cognitor jussisset paulo superius recitari, ut inde si possent verba illa clarescerent; hoc recitatum est quod nolebant, id est, Caecilianum fuisse purgatum; quem prius legendum dederant, non sicut jactabant damnatum, sed Brixiae bono pacis retentum. Hic cum dixisset, illis verbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare voluisse; dictum est eis, ut evidentem Caeciliani damnationem aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. Hoc cum facere omnino non possent, interjectis atque consummatis omnium morarum superfluis ambagibus, apertissime nos adjuvare coeperunt. Tanquam enim a nobis essent instructi, vel tanquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut si possent ostenderent quod dicebant, posteriore judicio Caecilianum ab Imperatore damnatum, cujus Imperatoris litteras legeramus, quae illum ostenderant absolutum: protulerunt libellum majorum suorum ad eumdem Constantinum imperatorem datum, quo apertissime demonstrarent illius judicio se potius fuisse damnatos. Contigit enim eis apud imperatoriam potestatem, quod inimicis sancti Danielis, qui hoc ab eisdem leonibus passi sunt, quod pati voluerant innocentem (Dan. VI, 24). Hic cum breviter admonuissemus illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt, proferentes ejusdem imperatoris litteras ad Verinum vicarium datas, ubi eos graviter detestatur, et Domini judicio qui jam in eos coeperat vindicare, dimittens, ignominiosissima indulgentia de exsilio relaxavit. Ita manifestissime constitit, non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, verum etiam ejus absolutionem atque purgationem, et poenam illorum detestabili indulgentia fuisse firmatam. Haec tam excellentia documenta, (0686)quod fatendum est, non habebamus in manibus, sed forsitan si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perveniremus, ut nobis scribenda permitterentur. Quantum autem daremus, si venale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis adversariis legerentur?

CAPUT XXXII.--55. Quid videtur addi jam posse, ut nos cumulatius adjuvarent? Et tamen addiderunt. Commemoraverunt enim causam Felicis Aptugnensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. Absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commoverant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum jam purgatum alienis criminibus irretiri. Etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari judicio; ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. Sed quoniam quidam Ingentius, qui eidem judicio adversum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit ubi causa episcopi vertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus, nisi Imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur: retulit inde proconsul, et rescripsit Imperator, ut ad ejus comitatum idem Ingentius mitteretur, volens majores istorum, a quibus quotidie interpellabatur, in praesentia confutari; nihil tamen dubitans de purgatione, imo eam verborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum ejus ostendit. Haec nos omnia documenta causae Felicis in manibus habebamus, et disposueramus tradere recitanda. In quo ipsi nos praevenerunt, et easdem Imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt; et recitaverunt, jam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi videretur. Sed adversariis nostris id agentibus, ut persecutio quam majores eorum apud Imperatores nostris majoribus fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent; quid faceremus, nisi oblata libenter accipere, et gratias Domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitaverunt. Incredibile videtur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur subscriptiones. Ipsi, inquam, recitaverunt, Constantinum scripsisse quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam praebuerit competentem, et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit. Sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti voluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum agunt, et diuturnis diebus interpellare non desinunt, praesentibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano invidiam comparasse, et adversus eum violenter insurgere voluisse. Ipsi recitaverunt. Quis nostrum hoc auderet optare, ut quos iniquitas fecerat nostros (0687)accusatores, eos veritas nostros faceret defensores? Sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum Dei populum conduxit iniquitas, benedicere compulit veritas (Num. XXIII).

CAPUT XXXIII.--56. Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat: neque enim praesto erant libelli qui consulares vocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet objecturos, ut respondere nos vellent, quid misso Ingentio gestum fuerit, vel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declaraverit, et eamdem sententiam responsio Imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmaverit: et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent: sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali judicio Melchiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari judicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab Imperatore inter partes cognoscente purgatus est: deinde post quatuor annos adversarii ejus ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. Nam Melchiades judicavit Constantino ter et Licinio iterum consulibus, sexto nonas octobres. Aelianus proconsul causam Felicis audivit, Volusiano et Anniano consulibus, quinto decimo calendas martias, id est, post menses ferme quatuor. Constantinus ad Eumalium vicarium de purgatione Caeciliani scripsit, Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres, id est, post biennium et menses prope, octo. Et idem imperator ad Valerium vicarium de illorum exsilio soluto, et eorum furore Deo vindici dimittendo, litteras dedit, Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum, et mensem ferme sextum. Unde sine ullis ambagibus liquidissime constat, sive misso ad comitatum Ingentio, sive non misso, nihil postea contra Caecilianum fuisse judicatum, imo eum judiciis quoque imperialibus victorem adversariorum et persecutorum suorum postea declaratum.

CAPUT XXXIV.--57. Eat nunc pars Donati, toties improbata, toties calumniosa, toties mendax, toties confutata, toties modis omnibus superata atque confusa: adhuc jactet judicem a nobis fuisse corruptum; quasi vox alia victis esse consueverit. Prorsus judex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant, illius infirmaret auctoritas. Sed nec male illos egisse dixerim: imo vero optime egerunt, qui contra suos errores pro veritate tanta dixerunt. Nam si causa eorum consideretur, revera contra ipsos: si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos judicavit. An vero in ea causa ille qui medius erat (0688)adversaretur nobis, in qua illi qui ex adverso stabant, dixerunt, protulerunt, recitaverunt tanta pro nobis? Quid emere a judice deberemus, quando ab adversariis illa non emimus, quae judicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? Quanquam si non eum nossemus Deum timentem, et justitiae dilectorem, et ab omnibus hujusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus; qui nimia patientia, cum eos videret premi veritate, nec eis videri vellet adversus, nimium patienter pertulit homines per inania vagantes, et tam multa superflua dicentes, et ad eadem toties convicta redeuntes; ut gesta tantis voluminibus onerata pene omnes pigeret evolvere, et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere: quod illi utrum magis inopia veritatis, an industria calliditatis egerint, nescio. Hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adjuvare potuerunt, quam potius deserere debuerunt. Denique si in illos qui egerunt, intendant caeteri accusationem, eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus, vel a se prolatis lectionibus sic adjuvarent causam nostram, sic perimerent suam; nescio quemadmodum se possint defendere, et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant, Si corrupti essemus, causam tam malam, et per nos et per illos convictam, cito etiam finiremus: nunc vero vel inde credite nos ex animo adfuisse, et aliquid prodesse voluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur, et nos esse victos cito cognosceretur. Si hoc ab eis non fieret, nec ipsis, nec nobis jurantibus forsitan crederetur, illa quae pro nobis contra se, et tam multa dixerunt, et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse. Nec tamen ipsis, sed Deo potius hinc agimus gratias. Ut enim illa omnia vel loquendo vel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, veritas eos torsit, non charitas invitavit.

CAPUT XXXV.--58. Quapropter, fratres; si tamen non irascimini quia fratres vocamus: illi enim cum hoc a nobis audirent, injuriam sibi fieri apud acta dixerunt: nec mandato nostro admoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt Deum praecepisse: Dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Ergo jam, fratres, appareat vobis nomen Domini in jucunditate, quod super nos invocatum est, et cujus utrique Sacramenta portantes, non immerito dicimur fratres: jam pacem amate, consuetudinem calumniosam, et litigiosam, jam saltem convictam confusamque relinquite: nec ipsos oderitis quando ad nos correcti transeunt, sed quando in errore nefario permanentes vos adhuc usque seducunt. Nec sibi ipsi magni videantur, quod eis honorem in unitate deferimus quem possideant liberandi: hunc enim habentes extra (0689)unitatem magis sunt inde damnandi. Signa quippe militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur, quam si omnino non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra Imperatoris redactis illa franguntur aut abolentur; sed eos quos antea prodebant atque puniebant, jam ornare incipiunt et munire. Quid adhuc attenditis ad eorum insanas querelas et vana mendacia? Nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris. Nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine veritatis. Inclusos se tanquam in carcere fuisse conquesti sunt: ibi et nos eramus; aut utrisque facta est injuria, aut utrisque adhibita diligentia. Sed quomodo dicamus injuriam, quando in tam spatioso et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? Aut quomodo erat carcer, ubi erat et judex? Postremo clausos fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus: ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse voluerunt. Sed quis non videat quod ista inania et (0690)ridenda potius quam refellenda de tali Cognitore non dicerent, si pro sua causa possent validum aliquid invenire quod dicerent? Scimus quam multi vestrum, et forte omnes aut pene omnes, dicere soleatis, O si in unum locum convenirent o si aliquando conferrent, atque illis disputantibus veritas appareret! Ecce factum est, ecce convicta est falsitas, ecce apparuit veritas. quid adhuc fugitur unitas? quid adhuc contemnitur charitas? Quid nobis est per hominum nomina dividi? Qui nos creavit unus est Deus, qui nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet, unus est Spiritus. Jam nomen Domini honoretur, et appareat vobis in jucunditate, ut agnoscatis fratres vestros in ipsius unitate. Jam in prosecutionibus episcoporum vestrorum, qui nos separabat error est victus: aliquando in cordibus vestris vincatur et diabolus, et gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc praecipit Christus.