LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII
- AD EMINENTISSIMUM PAROCCHI, VICARIUM URBIS,
- ET AD CURATORES SAECULARIUM SOLEMNIUM S. GREGORII MAGNI,
OB DELATAM EI ANTE ANNOS 1300 SUMMAM ECCLESIAE POTESTATEM*
Dilecte Fili Noster, et Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Praeclarum studium, quo incensi estis, ut ex vestris litteris agnovimus, ad memoriam celebrandam S. Gregorii Primi, huius Romanae Ecclesiae Antistitis, saeculo tertiodecimo exeunte a Natali Summi Sacerdotii eius, Nostrae in eum venerationi, Nostrisque votis apprime respondet. Non potest enim non esse nobis gratissimum singulares honores habere clarissimo illi Ecclesiae lumini, et huius Romanae Sedis ornamento, cuius praestantibus meritis aeternum laudis testimonium tribuit, Magni cognomine indito, grata benevolentia aequalium, confirmavitque concors admiratio posteritatis. Datus quippe Ille catholico Orbi divinitus visus est ut divinae benignitatis consilii et suscipiendis maximis rebus ad Ecclesiae et humanae societatis opem, difficillimis temporibus, fidus administer adlaboraret. Ipso enim operam navante revocatae ab erroribus gentes, dissita Regna ad Christi fidem traducta, caelestis doctrinae rivis irrigata saecula : flagrantissimi Eius pro re christiana studii uberrimos cepere fructus Orientis Ecclesiae, cepit Hispania et Gallia, cepit Africa magnis asperitatibus et incommodis obnoxia : ac dum Romani Imperii mole disiecta vis barbarica in hac Italia dominabatur, Ipse in magna rerum perturbatione, magnisque temporum aerumnis, animi excelsi et invicti magnitudine christianae humanitatis assertor et propagato, solatur calamitatum, propulsator iniuriarum fuit, per Eum vis et arma Potentium veritati et iustitiae cessere, Eiusque patrocinio felix haec regio praesidium solatium salutem invenit. Dignissimum itaque tanti Decessoris Nostri meritis, et pietate vestra consilium a vobis susceptum est, cum memoriam initi ab eo Pontificatus post decem et tria saecula oblatam, publicis honoribus prosequi decrevistis : par est enim insignia decora quae ad Ecclesiae gloriam pertinent, a fidelibus recoli in lucemque proferri, opportunu m etiam rationi temporum, quibus firmare animos oportet fortibus et constantibus exemplis, nec minus dignitati huius Urbis consentaneum de eo Viro gloriari, quem nascentem excepit, cuius mortales servat et colit exuvias, cuius supremi ministerii paternas curas opemque praecipue experta est, nec non praestantibus meritis novum sibi honorem et gratiam apud omnes gentes sensit accessisse. Et quoniam amplissima est seges gloriae eius, a divina benignitate profecta, ex qua bona cuncta dimanant, percommode ac merito censuistis, immortales ante omnia Deo gratias habere, qui tantam virtutem in Ecclesia sua excitavit, ac mira per eam opera et salutari a perfecit, deinde monumenta ingenii virtutisque Pontificis incliti rerumque quas gessit amplitudinem quantum fieri potest, in doctorum hominum conventibus commemoratione et praeconio complecti, nec praetermittere immortalia caritatis eius exempla caelestibus illustrata prodigiis, quibus honorandis non litteras, sed facta verbis potiora, pium scilicet caritatis epulum adhibendum, felici consilio statuistis. Nacti igitur estote praeclaro pietatis studio, quo affecti sunt animi vestri, atque efficite ut sicut ad gloriam Pontificis Magni, quem colitis, ita etiam ad utilitatem et documentum aetatis nostrae, res ab illo gestae, commemoratione vestra reviviscant. Nihil enim aevo nostro utilius et salutarius, quam si ex Magni Gregorii saeculo documentum capiatur, quantum divina Ecclesiae virtus polleat privatis ac publicis malis vel avertendis vel sanandis, ubi ips a queat, amotis impedimentis, suam opem erga homines exercere, et quo magis silentibus in eam infensis studiis, rationi et aequitati relinquitur locus; eo magis tranquillitati humanitati et faustitati civitatum et Imperiorum consultum esse. Non enim cum mundo et sapientia saeculi, sed cum Ecclesia columna et firmamento veritatis est Christus, omnium instaurator quae in caelis, et quae in terris sunt, a quo qui defecerunt quid valeant efficere, tristis rerum experientia, et labes ac detrimenta nostrorum temporum docent. Ad horum malorum conspectum, Nos vota Nostra pro communi hominum salute ad Deum effundere non intermittimus, nec dubitamus eadem Vos Deo in solemnibus quae acturi estis oblaturos, ab Ipso postulantes, ut quemadmodum S. Gregorii Magni consilio, labore, constantia publicorum malorum vis et acerbitas eius aetate resedit, ita adversi fluctus, quibus nunc miserrime iactatur Ecclesia et humana Societas, Viro sanctissimo in caelis suffragante, conquiescant. Hac spe erecti omni a fausta piis solemnibus, quibus operam datis ominamur, et Apostolicam Benedictionem, sincerae dilectionis Nostrae testem, Tibi Dilecte Fili Noster, Vobisque Dilecti Filii singulis universis, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die X Februarii Anno MDCCCXCI Pontificatus Nostri Decimotertio.
LEO PP. XIII
- ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 449-451.