Jump to content

Praedecessores nostros

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praedecessores nostros
1847
editio: incognita
fons: Atti Pio IX - vol. I p. 32

Sanctissimi Domini nostri Pii,

divina Providenlia Papa IX,

Epistola Encyclica ad omnes

Patriarchas, Primates, Archiepiscopo* et Episcopo*,

ad implorandum prò Regno Hibernice divinum anxilium .

PIUS PAPA IX.

Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem .


Praedecessores Nostros Romanos Pontifices, ad Christianas Gentes quacumque possent ratione juvandas, diligentem omnem sedulam que curam semper exhibuisse, plane sciti, venerabilem Fratrem, quibus Ecclesia historia cognita et explorata est. Neque ignoratis, salutare illud pulcherrimumque studium, non spiritualia tantum erga populum christianum collata beneficia complexum esse, sed ad publicas etiam levandas calamitates conversum fuisse, quibus gens aliqua christiana quandoque perculsa fult. Hoc veterum [1](1) recentiorumque temporum monumenta, atque hoc nostra patrumque nostrorum memoria confirmat. Quos nam vero decere magis poterat vel debebat, paternam hanc ad Christianos omnes erigendos animi sollicitudinem praeseferre, praeter Eos, quos Fides Catholica docet, omnium Christianomm Patfes ac Doctores esistere? [2]. Ad quo autem magis congrnum erat calamitosas gentes confugere, quam ad Illos, qui in summo Ecclesiae vertice consti Ulti, urgeri se Christi cantate , diuturno temporum ac factorum experimento comprobaverunt?

Preclaro isto Predecessorum Nostromi» exemplo, ac voluntatis Nostre simul inclinatione commoti, ubi primum accepimus, Hibernia; regntim in permagna rei frumentaria inopia, atque in cetera rum rerum ad alimenta suppeditanda spectantiuni cantate versari, et gentem illam teterrima morborum colluvie, ex penuria ciborum contracta, premi; omnem operam continuo dedimus, ut periclitanti eidem genti, quantum erat situili in Nobis, succurreremus. Itaque in hac Urbe Nostra publicas idcirco ad Deum preces fundendas indiximus, et Clerum Populumque Romanum, reliquosque Romse commorantes ad opem Hiberni ferendam boriati sumus. Quam ob rem effectum est, ut, partii pecunia a Nobis libenter tributa, partim eaque Roma: colletta est, quantum horum temporum angusti patiebantor, subsidium ad venerabile Fratres Nostro Hiberni Àrchiepiscopos mitti potuerit, quod illi prò loeorQm et egenorum civium suorum conditone partirentur.

Verum tales ad Nos afferuntur hactenus ex Hibernia litterae, talia de memorati» superius calamitatibus in ea insula nunc quoque perdurantibus, immo edam magis ingravescentibus, Nobis quotidie nuntiantur, ut animum Nostram incredibili dolore ea officiante Nos que iterum ad auxilium ei genti trìbuendum veheroenter impellane Quid enim ad recreandam illam gentem, in tanto discrimine laborantem experiri non debemus, cum compertum habeamus, quanta sit semperque fuerit Hiberni Cleri et Popuii erga Àpostolicam Sedem observantia; quantum difficillimis quibusque temporibus, in Religione Catholicae professione, ejus gente constantia claruerit; quanti laboribus Religionem Catholicam in remotissime etiam orbis regionibus propagandam, Hiberni Clerus curaverit; quanto denique pietatis ac religione studio apud Hibernicara gentem, in persona humilitatis Nostrae, Divus Petrus honoretur atque intelligatur cujus dignitas, ut Leonis Magni verbis utamur, in indigno herede non deficit [3](1)?

Itaque, tam gravi re accurate perpensa, et nonnullorum etiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium de hoc consilio ineundo probata sententia; hanc ad vos, venerabile» Fratres, epistolam scribendam esse statuimus, ut una vobiscum, Hiberni gentis necessitati prospiciamus.

Scilicet Vobis omnibus Àuctores sumus, ut in dioecesibus, seu regionibus jurisdictioni vestrae subjectis, prout in urbe Roma pridem peractum est, tribus diebus preces publicas in templis aliisve sacris locis faciendas indicatis, quibus Deus misericordiarum Pater exoratus, Hiberniae gentem a tanta calamitate liberet, et tale tantumque infortunium a ceteris etiam Europee regnis regionibusque propulset. Àtque ut id alacrius et utilius contingat, Nos Indulgentiam septem annorum iis concedimus, qui qualibet vice precibus illis interfuerint; iis vero, qui toto triduo, earumdem preconi recitationi intererint, et sub tridui hebdomadam, sacramento Poenitentiae expiati, sanctissimum Eucharistiee sacramentum susceperint,Indulgentiam Plenariam Apostolica Auctoritate largìmur.

Quamquam illud etiam plurimum caritati vestrae, Venerabiles Fratres, commendamus, hoc est, ut hortationibus vestris, populum vestree jurisdictioni subditum ad Hibernorum gentem eleemosynarum largitionibussublevandam excitetis. Scimus quidem non indigere vos, ut eleemosynee virtutem, uberesque fructus, qui ex illa ad Dei Opt. Max. clementiam impetrandam proficiscuntur, vobis significemus. Habetis a sanctissimis Ecclesiee Patribus, et preesertim a s. Leone Magno in pluribus ejus sermonibus [4](l), docte sapienterque traditas eleemosynas laudes. Est etiam vobis in proroptu preclara a s. Cypriano Martyre, Carthaginiensi Episcopo, ad Numidi» Episecpos scripta Epistola [5], qu perspicnum continet testimonium studii singularis, quo populus, ejus pastorali corse commissus, Christianis auxilii indigentibus, eleemo synarum copiosa largitione subvenit. Potestis prseterea s. Àmbrosii Mediolanensis Episcopi verba recordari [6](2), videlicet: « pulchritudinem divitiarum, non in sacculis divitum, sed in alimentispauperum esse: in illis infirmis et egenis me lins opes lucere: discere debere Christianos, pecuniis, non sua, sed ea quse sunt Christi, quaerere, ut illos et Christus requirat. » His, allisque prò vestra benignitate commemoratis, speramus certe futurum, ut pauperibus, de quibus agimus, permagno adjumento esse valeatis.

Possemus quidem hic finemscri bendi Tacere. Sed cum yoluntati Nostra obsecundantes, publicas preces, Venerabiles Fratres, indicturi sitis, nolumus illud omittere, quod Nos dies noctesque admonet instantia Nostra quotidiana, sol liciludo omnium Écclesiarum [7](3). Versatur, scilicet, Nobis ante oculos, quanta jamdiu contra Ecclesiam universam excitata sit, atrox et sseya tempestas: terret animum recordari, quanta sii malignatus inimicus in Sancto [8](!), et quam ìmproba nunc sii machinaiio ad versus Dominimi j et adversus Christum ejus <ref>) Ps. 3. 2 .<ref>(2). Quare hoc etiam potissimum Yobis commendamus, ut suscepta publicarum precuin prò Hibernia indicendarum occa sione, ad exorandum simul prò Ecclesia universa Deuro, concre ditum regimini vestro populum adducatis.

Interea Yobis, Yenerabiles Fratres, Apostolicam Benedictionem umantissime impertimur.

Datum Romae npud Sanctam Mariam Majorem die XXV mar tii Anno MDCCCXLVII, Pontifi catus Nostri anno primo.

  1. ) Apud Eusebium Hist. Eccl . lib. 4. c. 23. edit. Cantabrig. , ubi agit de Dionysii Coriothiorum Episcopi epistola ad Soterem Rom. Pontificem , qua dicit jam inde a religionis exordio solere Romanam Ecclesiam ad Christianos necessaria vitae subsidia transmittere; et hunc morem a Sotere Beato Episcopo adauctum esse . Item apud eumdem Eusebium H. E. lib. 7. c . 8. , quo loco commemorat Dionysii Alexandrini Episcopi epistolam ad Stephanui I Pontificem , qui ad Syriae provinciam cum Arabia, necessaria subsidia miserat . Est etiam s. Basilii epistola ad S. Damasum Papam, qua loquitur de subsidiis a S. Dionysio Pontifice ad Ecclesiam Caesarensem missis. Tom . III. op. edit. Maurinae ep. 70.
  2. Canc Florent in deffint. Fidei
  3. Serm 2 de Anniv Assumpt suas
  4. De jeiunno decimi mensis ey elemonysis
  5. Edit . Balutii N. 60. , qua epistola S. Cyprianus agens de pecuniis Carthagine collectis, et ad redimendos Christianos ad Epi scopos Numidiae missis, ait: « Misimus autem sextertia centum mil» lia nummorum , quae isthic in Ecclesia , cui de Domini indulgentia praesumus, cleri , et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt , quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis
  6. ) In epist . 2. ad Constantium Episcopum , tom . II . op. edit. Maurinae Parisiensis an . 1690.
  7. Ps. 73. 3 .
  8. ) Ps. 73. 3 .