Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/Aprosdionysa, siue Absurda. II

E Wikisource
Aprosdionysa, siue Absurda. II
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Aprosdionysa, siue Absurda. I Aprosdionysa, siue Absurda. III. 
Aprosdionysa, siue Absurda. II

Personae:

Martinus Simonides Amstelredamus., Martius Syluanus Quempenas..

M.
An nullae soluent hinc cymbae crastino die?

S.
Cur istud sciscitaris?

M.
Hinc soluero, et domum me contulero.

S.
Ain tu? venisti huc quasi canis e Nilo bibiturus? venisti non nisi a limine me salutaturus? venisti, vt vix ingressus meas aedes, euestigio rursus auolares? Vixdum occupato loco et captata sede, vbi fessus ex itinere acquiescas, iterum meditaris fugam! Sic solent, quibus patratum esset aliquod flagicium capitale, et qui capitis vbique anquirerentur, nusquam consistere, nullo diu manere loco, quod pace tua dixerim, qui nullo modo flagiciosis, sed cum consularibus venis numerandus. Nam qui superioribus annis, cum tu mecum ageres, nunc aedilem sacrum, idque non semel, nunc senatorem vestrae ciuitatis agebat, nunc iam ad summum consulare culmem euectum esse patrem tuum intellexi, sine dubio te quoque populi suffragio prouehendum eodem dignitatis aliquando, iam nunc auguror.

M.
Bonis huc auibus mihi ventum est. Bene se habent principia. Suauissimo laudis epulo iam mihi pastae sunt aures, si ita suauiter ventrem quoque pasturus es, haudquaquam hinc famelicus abiero.

S.
Ludis atque iocaris haud insolens Martine, at ego nihil ludens loquebar. Sed valeant haec, ne videar in os laudare. Haeccine est quam mihi fidem dedisti, te mecum vel integrum mensem haesurum? Permane saltem vel duos dies. Quid ita festinas, quasi percitus oestro, vel actus scutica?

M.
Non est mihi nunc integrum manere diu. Alias plus ocii nactus resistam hic diutius.

S.
Si semper ita agas, vt quod largiter et prolixe promiseris, parce et tenuiter soluas, quis tibi fidem habeat? credaris, quod absit, lubrica et ancipiti fide, qui aliud stans aliud sedens. Verum quando fieri non potest quod volo, id velim quod possum. Feram oportet non culpem, quod mutari non potest. Quando ita vis, quod vis facito. Quando haec sacra aliter no constant, aequo feram oportet animo.

M.
Profecto si fieri posset, nusquam gentium mallem, quam tecum agere vitam. Quidam creditorum meorum, qui fuit in aere meo iam plus minus quinque annos, et subinde mihi interim fidem dedit, se iamiam soluturum, caeterum vana me semper spe lactauit, et quasi coruum delusit hiantem, nunc iam tandem crastinum mihi dixit diem credito soluendo. Is itaque si forte veniret ad diem praestitutum, et promissis suis staret, nec me domi offenderet, haberet nimirum, quid excusaret, quo minus soluisset. Si vxori meae fecissem huius rei indicium, non foret opus me hinc quamprimum diuulso.

S.
In promptu consilium est, quid faciamus.

M.
Ecquid? Expedi, quod habes consilii. Videamus an sit vtile factu.

S.
Mittam illuc meum a pedibus, tuam vxorem istius rei admonitum.

M.
Pulchre. Maneo itaque.

S.
Laudo te.

M.
Quid vis igitur, vt faciamus primulum?

S.
Quid aliud quam vt curemus cuticulam, et genio indulgeamus?

M.
Istius gratia non erat mihi opus huc adito. Istius faciundi fuerat mihi vel domi ad focum meum in hemicyclo sedenti copia affluentissima. Quid erat opus huc vento? aut hic diu remanso?

S.
Imo aliud est maioris momenti, tam ex tua quam ex re mea futurum. Vocatus sum, paulo ante quam venires, in aedem sacram, ad inaugurandum infantem in Christianismum, et in militiam Christi concenturiandum. Infans iam recens natus in templum est deportatus, qui lustrandus est Christo, daturus est nomem Christo, et societatem initurus cum Christianis, inter Christianos est referendus, in album Christianorum est scribendus. Is mihi initiandus est primis Christianae fidei mysteriis. Is mihi authorandus est et sacramento Christi astringendus. Is mihi tingendus et lustrandus est Christiano baptismate. Nam vbi primum infantis huius vitae limen contigerunt, primus natalis eorum lustricus est dies. Vbi hoc mihi munus fuerit obitum, breui aut expeditum erit, reuersus dicam quid agamus. Interea temporis in subdialem ambulationem, quae pomarium meum ambit strata lapidibus, te recipito, meque ociosus aliquantisper expectato.

M.
Istuccine tuarum est partium? Credebam istud esse subsidiarii Curionis, non maximi.

S.
Illius est, quem asciscere voluerint, vel meum, vel mei vicarii: potissimum vero meum. Verisimile est, non esse nunc in promptu, qui meam occupati fiduciariam operam nauet. Idcirco itur ad me.

M.
Expectent aliquantisper, dum inueniant vicarium tuum.

S.
Forte susceptores et initiationis arbitri sunt maioris authoritatis, quam quos deceat diu suspensos et in mora tenere. Praestat ipse abeam. Interim vale.

M.
Tu quoque.

————————
 Aprosdionysa, siue Absurda. I Aprosdionysa, siue Absurda. III.