Personae:
Martius Syluanus idem., Iobus Histiopaeus Roterodamus..
M.
Quis consistit pro foribus? Quis pulsat fores?
I.
Reclude, facile videris, qui sim.
M.
Non ita recluditur ostium quibuslibet. Non reseramus cuilibet nostras aedes. Haec ianua non quibusuis patet. Huc non patet aditus cuiuis. His sedibus non datur succedere cuiuis. Nihil hic seritur nec metitur nisi amicis. Non coximus quicquam nisi hospitibus et amicis.
Io.
Sum equidem et amicus, et hospes non ignotus. Fuit mihi semper tecum multis ab hinc annis hospitium vetus, aperi modo, videbis atque fateberis.
M.
Videor mihi vocem istam aliquando audisse, sed non succurrit, cuiusnam sit. Videor agnoscere vocem, sed non venit mihi in mentem, cuius nam sit. Notum quempiam videtur sonare vox, caeterum ecquem, non possum reminisci.
Io.
Pateant modo fores, me agnoris facile. Quid (malum) tam diu amicum, hoc tam aspero et turbulento coelo, pro foribus, quasi mendicum aut hominem nihili, resistere sinis? Ventus sua inclementia mihi et os et mentum et genas ita mordet, vrit, laniat, vt tantum non et truncus naso, et cassus auribus videar abiturus. Ventus ita furit, grassatur, saeuit, bacchatur, mihique caput ita percellit, vt propemodum aures mihi demorsurus videatur, secumque rapturus et versurus per auras. Temporibus meis tam est infesta ventorum saeua procella, vt pericliter laniatis et mutilis forsan auribus domum redire.
M.
Hem Iobe, ten' conspicio? Ten hisce nunc conspicor regionibus? Quae necessitas coelo tam ventoso atque procelloso te appulit huc? Citius mortem hac tempestate turbida quam te expectassem.
Io.
Probus es scilicet. Me quidem inuitasti ad Bacchanalia tecum agitanda, et ad mellitas placentas pro more regionis nostrae liguriendas: at pulsantem iam et ingredi postulantem, magis inuitus me admittis, quam si mors pepulisset ostium, et familiae vestrae vitium, labem, stragemque factura venisset. Quantumuis huc abs te inuitatus, nihilo tibi gratior venio, quam iis, quibus semper animus est in patinis, esuriales feriae, aut primus dies parsimoniarum: aut quam Cereri, filiam Proserpinam abducturus Pluto: aut quam capite damnatis et morte multandis grata lux oritur, qua caput securi sint subdituri: aut quam mercenariis multo adhuc somno grauatis, et a labore diuturno abhorrentibus crepusculum matutinum ad diurnam operam vocans: aut denique quam grata nox instat tenebras exosis.
M.
Agnosco culpam. Erratum est a me. Fefellit me mea suspicio. Pro foribus meis esse suspicabar aut circumforaneum et vagabundum scurram quempiam, aut mendicum nefarium, quales nunc multi id genus sunt: aut circulatorem parasiticum, aut decoctorem vacerrosum, aut Methysocottabum aliquem, qui ex mediis ganeis erupisset, aut militem exauthoratum et militari sacramento solutum, eumque ad nihil aliud promptum, quam vt rusticos ad omnem iniuriam expositos, afflictu, obtrituque faciles, vocis vultusque atrocitate tertitet atque emungat. Cuiusmodi fuerat quidam pro foribus meis, ante paulo quam venisses, qui postquam famulam meam multis onerasset conuitiis et contumeliis, ita tandem tumultuabatur et debacchabatur, dum non admitteretur, vt credidisses eum aditus iam iam rapturum, et viam vi facturum. Nunc itaque te pulsante suspicabar denuo eiusdem farinae aliquos ventitasse, et foribus meis imminere, qui blandis quidem et amicis mihi verbis essent imposituri, verbaque daturi, caeterum admissi vim facturi. Sin putassem te aduentare, potius euolassem tibi obuius vnum aut alterum miliare, teque obuiis exceptum vlnis huc deduxissem, quam vt longius nostro in vestibulo pendere permisissem, cum sis mihi tam gratus acceptusque, quam si ipse parens meus Oecoplusius, quem credo iam plus minus decem annos hac luce caruisse, (utinam aeterna immortalitate hanc vitam mortalem commutatam in collegio diuorum possideat) huic vitae restitutus, mihi verus rediret nuncius, et narraret, quid vel apud superos vel apud inferos rerum agatur. Ne succenseas igitur, sed nostris succede penatibus o dulcissime rerum. Affatim te exhilaratum curabimus. Pergraecabimur vna. Cuticulam curabimus, et genio indulgebimus, ita vt huius noctis, locique, semper, quo ad vixeris, memor sis futurus. In tempore ades profecto, quod gaudeo, tibique gratulor. Nam commodum, obsonatis apparatisque omnibus in coenam vsui futuris, famula mea coquendis se placentis accinxerat, cum tu foribus instares aperiundis. Credo vel Iouem hospitalem, (ut ethnice loquar) tam charum hospitem, vel ipsas Charites amicum tam gratum, candidum, et humanum huc, tam grato et conuiuiis celebrandis, deliciisque fruendis amico tempore aduexisse. Si quid pollucti fuerit domi, tuum erit perinde atque meum. Quicquid lauti, opipari, atque splendidi vel cibi, vel potus, ex cella penuaria depromi poterit, id nunc expromptum et amico appositum propinatumque curabo, neque quicquam reconditum seruabo. Releui quoddam vas ceruisiae Gedanae, tam selectae, vt talem sis dictitaturus te nunquam gustasse. Est praeterea mihi aliud quoddam dolium vini, tam rari et eximii, non dicam cuiatis, ipse vbi pitissaris, censor eris, vt prae illo Falernum aut Chium, sis loram, ne dicam nauteam crediturus. Id fauente Libero patre ita libabimus, vt postrema gutta tandem in imo fundo sit suspiratura. Eamus igitur, quid hic diu stamus?
Io.
Placet omnis conditio, modo citra ebrietatem bibamus.
M.
At tanto mihi gratior es, quod sobrietatem mecum colas, licet aliter locutus videar. Obtemperabimus genio tuo, vt nullo a nobis grauere modo, nec potare plus cogare, quam ipse velis. Culpa magistra potabimus, nec alius magistri ad mutuum bibendi certamen aequatis haustibus (quod odi cane peius et angue) impellentis dictata peragemus. Vnicuique nostrum (nam curabo plures simus, aliquot ex vicinis amicis huc asciturus) liberum erit, quantum fuerit collubitum potare. Nam et ipse abhorreo ab intemperatis comessationibus.
Io.
Mecum facis. Mihi summa religio est, poculis ita certare, vt aut inebriem quenquam, aut a quoquam inebrier.
M.
Pie dicis. Mihi eadem ista religio est. Si quisquam me muitet, et potu obruere vel sepelire studeat, certe non faciat mihi gratum, imo peius mecum egisse censeatur, quam si clam crumenam meam compilasset.
Io.
Recte putas. Discedo in sententiam tuam pedibus vtrisque. Nam ebrietas bona surripit multo preciosiora quam sit aurum aut argentum, mentem et rationem atque valetudinem sanam. Multo quietius et tranquillius dormitur, si sano et integro capite cubitum eatur, quam si capite ebrio et saucio.
M.
Optime philosopharis. Super hac re, si placet, dabo tibi legendam, quam scripsi superioribus annis ad quendam amicum, valde deditum ventri, et addictum ebrietati, epistolam. Nam exemplar credo me adhuc habere prima manu scriptum.
Io.
Quid ni placeat? Nihil mihi gratius feceris, quam vt istiusmodi literatis me deliciis reficias.
M.
Accipe.
Io.
Lubens accipio.
M.
Sed heus: quid si legam ego? Forte non commoda tibi fuerit prima manus lectu, vtpote tumultuaria, incomposita, inconditaque.
Io.
Perplacet, legito ipse.
M.
Sic habet epistola. Nuper admodum, forte fortuna vestratium nonullis in foro nostro versantibus, ac rursum prorsum vagantibus, nescio cuius rei gratia, meque agnoscentibus et compellantibus, quippe quibuscum anno superiori tuis in aedibus laeto excipiebar conuiuio, variis vltro citroque habitis verbis, tandem incidit mentio tui. Multa igitur super rebus tuis, amico sanem animo, tuaeque salutis auido, sciscitatus didici Horatianum illud pulcherrime in te quadrare: Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, Cum ridere voles Epicuri de grege porcum. Qua de re habeo pro nostra veteri amicitia, quae ab ineunte puericia quondam incepta, simul cum ipsa aetate accreuit, non nulla tibi scribere: quae si sitientibus ac pronis auribus acceperis, si placida atque alta mente reposueris, si denique honestis moribus, totaque vita expresseris, maxime sint frugifera, summoque honori, atque adeo sempiternae tibi futura saluti. Tibi quidem, vt audio, quemadmodum, pro dolor, et multis aliis, pulchrum videtur genio semper indulgere, curare cuticulam, pergraecari, epischytissare, Abronis et maceratam ac molitam delicatamque vitam agere, pontificalibus atque cerealibus coenis interesse, Syracusanas atque Sybariticas menses sectari, noctesque diesque plenis certare poculis, atque pinguem aqualiculum propenso sesquipede extendere, semperque (ut semel dicam) bacchanalia viuere. Mihi vero, quid autem mihi? imo omnibus germanis Christi cultoribus videtur ebrietas et ventris ingluuies omnibus fugienda modis. Nam si animo haud supino sed acri sagacique omnium rerum naturas contempleris, nimirum intelliges, nihil esse in rerum natura, quod non omnibus viribus, quo ad potest, suum interitum vitet atque fugiat, et totis conatibus sui conseruationem amet, foueat, ac tueatur. Quis enim nisi mente captus sibi consciscat mortem? quis semet perditum eat? Imo quis non vel nudus atque omnibus postpositis bonis, si mors immineat, quam possit vlla via effugere, longe lateque fugiat, vt seipsum modo seruet incolumem? Tantum profecto sui amorem omnibus animantibus inseuit natura, vt nihil propria vita, propriaque salute sit vlli charius, vtque non modo flagiciosissimi quique ac vitae profligatissimae homines, qui pro sceleribus hic extremas et ignominiosas dant poenas, et post hanc vitam periclitantur aeternum subire supplicium: sed etiam sanctissimi quique qui hanc mortalem vitam sine dubio sempiterna immortalitate commutaturi decedunt hinc, naturaliter animam semper reddere exhorruerint, teste vel ipso Christo, qui totius bonitatis fons et origo, virtutisque omnis exemplar, cum sese pro nostra salute miseris modis excarnificandum propinaret, qua homo erat inhorruerit dicens Tristem sibi suam esse animam vsque ad mortem. Omnes enim boni et salutis a more ducimur, idque quod malum censemus, eatenus ex animo fugimus, quatenus malum esse remur. Quae igitur mentis insania, quis furor nos exagitat, vt semel omni salute prodita, quae vel beluis grata sit et omnibus excipienda vlnis, si agnouerint, tam funestae pesti (dico ebrietatem) nosmet ipsos deuoueamus, quae quicquid a superis datum sit boni, id totum labefactet atque eripiat? Quid pestilentius, quid execrabilius ebrietate, quae cum omni eo, quod bonum vel sit vel esse credatur, tam atrox, tam nefarium, tam exitiosum, tam internecinum gerit bellum, vt necesse sit vel omne bonum, regnante hac tyrannide, pessum ire, vel dominante vir tute, ebrietatem stratam, conculcatam atque profligatam iacere? Non tam igni aqua, quam bono virtutique est inimica et infesta ebrietas. Triplicia dixerunt esse bona, qui rerum naturas perscrutati sunt: fortunae, vt sunt honores et diuitiae: corporis, vt sunt valetudo, membrorum agilitas, et formae decus: atque animae, vt sunt, ratio seu mens, memoria, virtus, scientia, et id genus. Horum omnium vna est labes, vna pestis, vna pernicies, vna internecio, ebrietas. Vis tibi paucis perstringam, idque versibus?
Ebrietas sensus rationem eneruat et artus, Inquinat occiditque libidine carnem animanque, Quo natura trahit, rapit huc virtute carente. Tecta aperit, rerumque profusos reddit egenos. Prodiga temporis est, quo nil praestantius vsquam. Pertrahit ad scelus, aeternum quod poeniteat te. Testis Alexander, sibi qui charissimum amicum Ebrius occidit, ferme occidit ipse dolore.
Fortunas vel amplissimas ita exhaurit atque eripit ebrietas, vt plurimos Croesos atque Crassos vel Iro Codroque pauperiores reddiderit. Res ipsa loquitur, et quotidiana experientia docet quod dico clarius, quam vt sit vllis paradigmatis opus, teste diuino oraculo Prouerb. 21. Qui diligit epulas in egestate erit, et qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. Corporis valetudinem atque vires eneruat et frangit, visum obtundit, oculos lippitudine deformat fluidosque reddit. Audiendi vim atque energiam hebetat: caput vertiginosum et cerebrosum efficit: manus reddit languidas, inermes, tremulas: pedes incertos, infirmos atque titubantes: denique totum hominem debilem, elumbum, atque exsanguibus stupidisque membris. Animum omnibus suis viduat dotibus, virtutibus exuit, expoliat, priuat. Ingenium offuscat, et caecis voluptatum erroribus opplet, memoriae thesaurum et vigorem extinguit, voluntatis impetum alias rectum debilitat et transuersum agit, carnem totumque hominem pietatis odio, impietatis et malorum desiderio imbuit, atque inextinctae libidinis foeda libidine inaccendit. Denique sobrietate pessundata aut exulante, vitiorum agmen omne, crapula duce, irrumpat necesse est. Hinc rixae, hinc pugnae, hinc caedes, hinc adulteria, hinc furta, hinc rapinae, hinc proditiones, et omnis vitiorum colluuies quasi a Tartareis furibus emissa in vniuersum mundum transeunt. Quid ni enim Tartareum dixero, quod non suadente sed repugnante natura, soli animalium nos male sani homines non sitientes bibimus? quid autem bibimus? imo tanto nos luxu ingurgitamus, vt nosmetipsos nimio potu plane viuos obruamus et sepeliamus, adeo vt nobisipsis praematurae mortis saepenumero caussa simus? Atque id forsan insanis quibusdam et Bacchico furore percitis hominibus non sat graue et execrandum videatur, quod calcanda semel via lethi. Sed adde, quod sempiterna quoque morte afficiamur, fi Bacchi magis quam Christi cultores fuisse depraehendamur. Mentiar, et quouis supplicio dignus videar, si non haec ex diuinis sortibus (ut ethnico magis quam Christiano more loquar) didicerim, Pro. 23. Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foueae? cui vulnera? cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur vino? et qui student calicibus epotandis? Ingreditur blande, sed in nouissimo mordebit vt coluber, et sicut regulus venena diffundet. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus guber nator amisso clauo. Eccl. 27. propter crapulam multi perierunt. 1. Corinth. 6. Neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Quare vt tandem vela contraham, si tuae saluti recte consultum velis, quod debes, modo temetipsum vere ames, ita te comparabis, vt Sobrietatem omnis virtutis alumnam semper ames, prosequare, colas. Ebrietatem autem et ingluuiem probitatis et omnis integritatis pestem oderis, fugias, execreris. Vale. Guormariae. 15. calend. Augusti.
Io.
Non legisti, quod scias, epistolam, totam. Multa transilisti.
M.
Non eo inficias. Non est mihi ad manum, epistolae, vt scripta erat, verum exemplar. Non nisi syluulam quandam in promptu habeo.
Io.
Saltem percurrisses totam syluam. Video multa silentio tibi praeterita, quae vel ipse legero facile.
M.
Vis dicam quod res est? lectionis inceptae poenitebat me. Cogitaui mecum, Venit huc me visurus longinqua et molesta profectione meus Iobus forte fessus, frigidus, sitibundus, famelicus. Quid hic consistimus, et tempus hisce legendis conterimus, quae multo commodius post, quando ventri factum esset satis, et maiori cum fructu legeremus? Quin valeant haec. Haec non sunt argumenta, quibus declarem mei Iobi aduentum mihi esse gratum et charum.
I.
Istud igitur est, quod in medio legendi cursu tandiu resisteres atque haesitares? Mirabar quid animo volueres.
M.
Nempe istud. Eamus ad focum.
Io.
Legam prius haec Graeca, quae praeteristi, quando ipse non vis. Heus tantisper mane, periculum facturus num bene et legam et intelligam. Siquidem nunc mihi aliud agenti pristina forsan studia pro bona parte exciderunt.
M.
Legito, quando ita iubes.
I.
Theognis
ὅς δ᾽ἂν ὑπερβάλλῃ πόσιος μέζον, οὔκετ᾽ ἐκεῖνος τῆς ἁυτοῦ γλώσσης κάρτερος, οὔδε νὁου, μυθεῖται δ᾽ ἀπάλαμνα, τὰ ϝήφουσιν γίνετ᾽ ἀισχρὰ, αἰδΕῖται δ᾽ ἕρδων οὐδὲν, δ᾽ταν μεθύῃ, τὸ πρὶν ἐὼν σώφρων, τότε νἠπιος. ἀλλὰ σὺ ταῦτα γιγνώσκων, μὴ πίν᾽ οἶνον ὑπερβολάδην. ἀλλ᾽ ἤ πρὶν μεθύων ὑπανίστασο, μὴ σε βιάσθω γαστὴρ, ὥστε καμὸν λάτριν ἐφημέριον. ἄφρονος ἀνδρὸς ἄγαν, ναὶ σώφρονος οἶνος, ὅταν δὴ πίνη ὑπὲρ μέτρον, κοῦφον ἔθηκε νόον.
Interpretatus es ipse. Alioqui mihi fuerat periculum faciendum quid possem.
M.
Reddidi sensum vtcunque versibus paribus: at singulis verbis non exacte numeratis ac transfusis.
I.
Legam:
Si mensura tibi non sit seruata bibendi,
Haud memor officii mens erit osque sui.
Effluet ore tuo, temet quod dedecorabit,
Nec patrare pudet quidlibet ebriolos:
In stultum euasit sapiens prius. hoc vbi noris,
Cauto opus est, ne plusquam decet ipse bibas.
Symposio prius excedas, quam vina ruant te,
Ne seruire sibi te gula cogat iners.
Seu sapiens fueris seu stultus, ob ebrietatem
Omnibus ex aequo mens leuitate perit.
Si vsquam alibi, certe in octauo versu animaduerto non annumerata, neque ad iustam stateram omnia esse appensa verba.
M.
Recte animaduertis, et scio et fateor. Ex tempore effusum est, quod vides.
I.
Legam plura. Sophocles:
τί ταῦτ᾽ ἐπαινεῖς; πᾶς γὰρ ὀινωθεὶς ἀνὴρ, ?σσων μὲν ὀργῆς ἐστι, τοῦ δὲ νοῦ κενός. Φιλεῖ δὲ πολλὴν γλῶσσαν ἐκχέας μάτηρ, Sic habuit meum exemplar: at ego malim legere Φιλεῖ δὲ πολλὴν ἐκχέας γλώσσαν μάτηρ, ἄκων ἀκούειν, οὓς ἕκων εἶπεν κακῶν.
Addam et versionem meo iudicio non indignam lectu, quanquam eleues ipse.
M.
Vel me tacente, scriptura satis loquitur esse syluam, et extemporale totum, quod et ipse legi, et tu modo legis. Stant omnia extra aciem, nullo loco, nulla serie digesta.
I.
Istud video, attamen non poenitenda videntur. Sic habet interpretatio:
Quid ista praedicas? Quis est ex ebriis
Qui sit potens mentis, vel irae temperans?
Qui soluit os infrene vt ebrius, solet
Audire quae nolit vicissim sobrius.
M.
Ohae, satis est. Eamus coenatum, et postquam satisfecerimus ventriculo, tum demum si voles aut hoc absoluere pergamus, aut alias Musas reuocemus, et literatis nos fabulis recreemus.
Io.
Promptus es admodum manibus. Tam perniciter istud inuolasti, vt citius steterim exoneratis manibus, quam senserim.
M.
Asside ad ignem. Prouisendum est mihi, vbi maneant pendentes, quos inuitaui conuiuas. Nam semel atque iterum misso a pedibus, necdum aduentant. Interea temporis te calefacito. Breuis est via: mox hic adero. Syluulam meam sumpta coena si voles reddam: ne torqueat, quod ita raptim extorserim tuis manibus.
I.
Nihil dubito. Cura, quo curato sit opus.