Personae:
Cornelius Francisci Olearius Amstelredamus., Nicolaus Matthiae Zuderguoldanus..
Cor.
Heus Nicolae, quid age succisiuis hisce et feriatis stat facere horis?
N.
Quid es author faciendi? Quid faciendum suades?
C.
Nescio quid tibi sim author, quid suadeam. Quid si legitimis et ordinariis soluti studiis, tractemus extraordinaria aliqua, non minus forte nobis ex vsu futura, quam quae sunt ordinata, et a praeceptoribus praefixa?
N.
Placet, faciamus quod iubes. Tuae libidini non aduersabor, modo ex re nostra fuerit, quod iubebis.
C.
Quid si faciamus periculum, quan tum promouerimus in Latinae facundiae studio? et quid extemporali dictione valeamus? quid ex tempore dicendo praestare queamus?
N.
Quo pacto vis istud periclitemur?
C.
Sumamus aliquod thema, nisi tu alia et meliori sententia tenearis, quod contendamus in varias quasi Protea quempiam mutare formas, variis eloquii latini conuestire schematis, vario cultu induere pro sua quisque ingenii dexteritate et promptitudine.
N.
Perplacet. sumamus. Nihil recuso. Nihil detrecto, quod modo studiis nostris sit frugiferum futurum, quod nostras Camoenas exornet et locupletet.
C.
Sine dubio exornabit ditabitque.
N.
Sed quomodo certabimus? Cui nostrum prior ceciderit loquendi prouincia, vis ille suis partibus continenti dictione perfungatur, donec frixerit, et verbis destituatur, vt vbi tradiderit alteri suam lampada dicendi, tum demum non liceat sibi, si quid praeterea in mentem venerit, promere et in medium afferre: an mauis alternis vicibus vtamur, per vices loquamur.
C.
Alternis dicamus. Amant alterna Camoenae. Alioqui si isto modo, quo tu dicis, agendum foret, vt postquam alter suo dicendi munere defunctus esset, tum demum alter loquendi prouinciam susciperet, et dictionis suae principium iaceret, mallem mihi priores dicendi vices obtingere.
N.
Recte dicis, loquamur vicibus, vicissim agamus, vt sit vtriusque sors aequa.
C.
Si videtur, desumamus hoc in aliam et aliam faciem transformandum, Musicam docet amor. vel si mauis, hoc Paupertas sapientiam sortita est.
N.
Neutrum recipio. Neutrum arridet.
Cor.
Qui dum? Quid ita? videntur tibi haec aliis grauiora, et transformatu difficiliora, quae Cerberi instar, omnem Heteroseos et Enallages lucem reformident?
N.
Ista me ratio nihil mouet. Possunt ista sine dubio varium induere cultum, variisque exornari coloribus, si tentare velim. Vis dicam, quid suspicor? Tu mihi videris ista praemeditatus me nihil praemeditatum quasi Cantherium, quod dicitur, in fossa prouocare. Prouocemus potius eques equitem in apertum campum, et paribus congrediamur armis. Proponam potius ego nobis thema, quod neutrius studio sit antea cultum, quod ad neutrius incudem venerit vnquam.
C.
Sinistra profecto et iniqua duceris suspicione.
Nic.
Quid facias? non possum nunc animo imperare meo, vt aliter atque dixi suspicer.
C.
Quid istud? Propone quoduis, equidem nihil detrecto, veniam quocunque vocaris. Quemcunque praefixeris scopum, istuc mea dirigam tela. Quid arrodis vngues? Quin proponis?
N.
Quaeritem primulum.
Co.
Quid diu quaesito opus?
N.
Putas mihi memoriam ita in numerato, et in promptu sitam, vt euestigio quidlibet succurrat nihil mihi commeditato? Certe nostra vena ingenioli non tam largiter fluit. Non est mihitam exprompta et extemporalis memoria.
C.
Imo tibi promptior est quam mihi, dicas quidlibet. Vberiori tuum ingenium fluit canali quam meum, vt non semel re ipsa comperi. Sed valeant haec verba. Prome si quod habes thema, sin minus, trade mihi tuas promendi partes, ad proponendum habeam ego portisculum.
N.
Hem ociosus es. Habeo. Studere est honorificum.
C.
Accipio. Sed vter prior suum eiaculabitur telum?
N.
Rogas, cum ego iaculatus sim modo? Quid? stupent tibi aures, vt auditu nihil haurias? Nihil audistin?
C.
Quid audissem?
N.
Quod dixi.
C.
Quid dixisti?
N.
Studere honorificum esse. Modo dixisti tibi bene sedere thema hoc. Quid? canis palinodiam? resilis dicto?
Co.
Haudquaquam resilio. Maneo dictis.
N.
Responde igitur mutatis verbis.
C.
Hem respondeo. Studere est honestum.
N.
Studium honestat suos cultores.
C.
Studium decorat sui amatores.
N.
In honore habetur qui studuerit.
C.
Honore ornatur et extollitur, qui studium coluerit.
N.
Honorifice se gerit, qui Musas colit.
C.
Honorabilem reddunt studia suum cultorem.
N.
Iacet vbique, qui non pollet eruditione.
C.
Humilibus emergunt locis qui plurima valent scientia.
N.
Honesti sunt Musarum cultores.
C.
Honorabiles sunt literarum amatores.
N.
Sed heus Corneli praemonito opus est, ne minucias nimis anxie sectemur, et quaslibet accidentium in promptu positorum facilitates superstitiose sectemur. Id enim diuturni fuerit temporis inexplicabilis, inexhaustae et inenodabilis operae, atque fructus non ita magni.
C.
Subscribo tuae sententiae, tu modo perge.
N.
In nullo precio est qui se literario negocio non deuouit.
C.
In nullo honore est, qui literario ocio non euasit celeber.
N.
Numerus est, qui illiterato vel ocio vel negocio suam aetatem triuerit.
C.
Nullo loco, nullo numero habetur, qui literario studio se non excoluerit.
N.
Obscurus et est et aetatem manebit, qui studiis non euaserit illustris.
Cor.
Nulla dignitate conspicuus vel est, vel erit vnquam, qui se literario ocio non nobilitarit.
N.
Honora est existimatio et fama studiosorum.
Co.
Honorariis muneribus qui colantur, digni sunt studiosi et docti.
Nic.
Nullo non honestamento literatura splendet.
Cor.
Omni dignitate refulget literatus.
Nico.
Solida veraque est gloria literatorum.
Co.
Ingenii studiis exculti gloria non moritur vnquam aut intercidit.
Ni.
Nulla obliuione obruitur laus et honor eius, quem studia celebrarint.
C.
Immortalitate nominis floret, qui excultus euaserit et illustris studio.
Ni.
Gloriose triumphat, qui cyclopaediam absoluerit.
C.
Illustria sunt et praeclara studiosorum facta.
N.
Nominis celebritate fulget, quem studia illustrarint.
Co.
Honoris amplitudine celebratur, qui literis euaserit conspicuus.
N.
Neglecta studia grande ferunt una cum damno dedecus, culta vero multum adferunt decus multumque emolumentum.
Co.
Studendi occasio praeterita magno et dedecori est et damno, obseruata vero multum et fructus et honoris adfert.
Nic.
Tu commodiori, vt scias o bone, curriculo veheris, secundiori flatu ferris, dexteriore fortuna vteris, quod me tibi praeeuntem habes, quem consequare, dum ego tibi scindo glaciem, et viam sterno, qua insistas, et vestigiis meis instes, dumque ego praecinens quasi mansum tibi in os infero, quod vbi deuoraris, tum demum succinas.
C.
Non succino tibi, sed quod aut in mentem aut in buccam mihi venit, id eloquor. Atqui si videris tibi iniquiorem nactus conditionem, non est quod mecum expostules. Tu tibi mali istius, si quid sit mali, fontem reperisti. Tu tua sponte mihi praeire voluisti, meque priori loco dicendi prohibuisti. Nunc igitur vtere, sis, quas mihi praeripuisti partes, et pergito si voles.
Ni.
Non decet eiusdem Musae aemulos mutuis dissidere iurgiis. Candidae Musarum ianuae. Quare pergam, quando vis ita. Literarum neglectus dedecorat negligentem.
C.
Musarum neglectu dedecoratur iners.
N.
Honoribus decoratur excultus studio.
C.
Omni laude, praedicatione, praemiis honorariis et splendore decorat Minerva studiosos et doctos.
N.
Maximum meruere decus qui se literis dedicarunt.
C.
Sublime est et immortale studiosorum decus.
N.
Decorum est, et diuinis honoribus dignum, studia literaria sectari.
C.
Decore et magnifice agit, qui rebus literariis inhiat.
Ni.
Eximia et eminenti dignitate pollet, qui studiose mutis magistris assidet.
C.
Obseruabili maiestate reuerendus est, et amplo dignandus honore, qui studendo in doctum virum euasit.
N.
Omni gradu amplissimo dignus est, quisquis eruditione emicat.
C.
Altissimum dignitatis gradum ascendere promeruit, quem studia condecorarunt.
N.
Ornamento sunt studiosis sua studia.
C.
Honoribus amplissimis, fortunisque maximis ornatur studiosus et eruditus.
N.
Decori sunt et honori studia suis consectatoribus.
C.
Cultui et honestamento sunt negocia literaria suis assectatoribus.
N.
Qui consectatur literas, non modo literatus, sed etiam honoratos euadit.
C.
Literarum et sapientiae consectatio non modo literaturae, verum etiam honoris et amplitudinis est author et effectrix.
N.
Qui colit studia, extollitur honoribus.
C.
Cultura ingenii, non modo animum, sed totum hominem reddit excultum et amplitudine conspicuum.
N.
Cultor Mineruae tollitur humo, et inter magnos honoratosque refertur.
C.
Ad summum emergit honorem, quanuis humili loco natus, qui cultu et splendore ingenii prospicuus euasit.
N.
Augetur honoribus, qui studium literarum profitetur.
C.
Cui studia sunt cordi, sublimis tandem abit et immortalitate nominis donatur.
N.
Qui ducitur studiis cumulatur honoribus.
C.
Studia quem trahunt, honoribus cumulant et efferunt.
N.
Quantum quisque fuerit emensus studii, tantis etiam euehitur honoribus.
C.
Sunt studio sua praemia honores.
N.
Profluit ad hominum famam et nominis claritatem, nec diu latere potest obscurus, qui suam aetatem studiis exegerit.
C.
Dimanat ad existimationem hominum, commendatione et iudicio bonorum, nec diu in obscuro esse potest, qui suam vitam studiis illustrarit.
Nic.
Tollitur humo, magnusque virum volitatur per ora, qui se literariis studiis celebrem reddiderit.
C.
Laudibus fertur ad astra et euadit super aethera notus, quem literaria studia conucelebrarint.
N.
Dare se studiis est honorificum.
C.
Animum ad colenda studia appellere est nobile.
Ni.
Se accommodare legendis libris est res luculenta et magnifica.
C.
Studiis operam dare est celeberrimum.
N.
Inuigilare chartis atque immori studiis est splendidum.
C.
Qui colit studia, colitur honoribus.
N.
Qui colit ingenium studio, illustris et honorificus euadit.
C.
Magnis eum prosequimur honoribus, quem credimus ingenium habere studiis literariis excultum.
N.
Eximiis cumulatur honoribus, qui se multiiuga eruditione conspicuum reddiderit.
C.
Honoribus afficitur amplissimis, qui suum ingenium locupletarit atque venustarit artibus.
Ni.
Qui animum gerit expolitum scientiis multis, eum honoribus amplis afficiunt omnes.
C.
Quis non honoret honestis imbutum artibus?
N.
Quis non praedicet multa laude dignum, sacris Musarum et literariis mysteriis initiatum?
C.
Quid ni praeclarissimum dixero humanitatis studium, cum videam amusos et illiteratos aut ab omni humanitate alienos esse, aut si forte praeclarum quid et homine dignum gerant, perpetuis tamen tenebris et nominis obscuritate premi, nisi eos docti et eloquentes viri suis monumentis donent claritate nominis, et a tenebrarum iniuriis vindicent?
N.
Incumbere in studia literaria, nauare operam literis, impallescere chartis, insudare artibus, inhaerere libris, assiduo sese studio macerare, cum mutis magistris assiduam et continentem familiaritatem habere, quod datur vacui temporis, et necessitate soluti, id totum studiis et euoluendis authoribus impendere, amplissimum est et principe loco dignum.
C.
Non video, quid mortalibus maiori possit esse honestamento quam ocium literarium cum virtute coniunctum.
N.
ut iners, supinum, et illiteratum ocium est viui homnis sepultura, et mortis imago: Ita ediuerso, industrium et studiis dedicatum ocium, vel ignobiles atque infimae faecis homnies ad summos honores euehit, et nominis immortalitate, atque sempiterno splendore illustrat amplificatque.
C.
Artium studiosis dignitatem non parvam conciliant studia.
N.
Ex nullo quantunuis inexhausto negocio, tantum est emolumenti, quantum (mihi crede) ex literario ocio honestamenti.
C.
Quibus sedula est cum Musis consuetudo, ii, velint nolint osores, ad summum decus aspirant et pertingunt.
N.
Summam meruerunt laude coronam, quibus fuit cum Minerua assiduum commercium.
C.
Qui se cunque accommodant studio literario, laudem inueniant oportet et amicos non paucos.
N.
Summa semper erit laude canendus, et ad astra ferendus, non qui Bacchica ebrietate, aut Venerea libidine miserum hoc traduxerit aeuum, sed qui Palladia ingenii industria atque studiorum claritate, immortalem sui memoriam posteris reliquerit.
C.
Honore amplissimo semper exornat suos amatores et assectatores Minerua.
N.
Honoribus crescunt et augentur non vulgaribus, qui sua ingenia diuinarum humanarumque disciplinarum cultu et decore exornant.
C.
Qui deas esse finxerant antiquitus Camoenas, quid aliud adumbrarunt, quam quod in diuos euadant, qui studia syncere tractent?
N.
Mens hominis nulla studiorum assiduitate culta, nullo disciplinarum semine imbuta et insita, quemadmodum ager desitus et incultus, non potest non ignorantiae atque errorum, vt non dicam scelerum et infamiae vepribus obduci, et conculcata iacere. At quam bonarum literarum cultura subactam et excultam reddiderit, ea clarissimis tum honestatis tum dignitatis exuberet fructibus necesse est.
C.
Qui clarus est eruditione, non potest non esse praeclarus honore.
N.
Quem suis dotibus Pallas locupletarit, honore magnus euadit.
C.
Amplificatur honoribus, que eruditionis opinione admirantur suspiciuntque homines.
N.
Ingenia hominum scientiarum cultu splendido induta atque exornata, digna sunt quae clarescant vbique gentium, quae semper in admiratione omnium sint et in precio.
C.
Quemadmodum qui se exornant splendidis uestibus, si in publicum prodeant, omnibus et admirationi sunt et honori. Contra qui laceris aut squalidis sub dium exeunt vestimentis, aut ridentur et exibilantur, aut nullo numero, nulloque loco habentur: ita qui semet eruditionis claritate atque splendore conspicuo illustrarunt, ab omnibus, vt par est, suspiciuntur, et summo honore pro meritis obseruantur, cum interim amusi, indocti et inuenusti aut iacent et despectui sunt, aut non admodum magnifici habentur, nisi a suae farinae hominibus literarum osoribus, quae gloria fragilis est, et euanida breui futura.
N.
Qui prae suis maioribus artium liberalium splendore et luce sua ingenia illustrarunt magis, ii non modo suis progenitoribus claritate ingenii praelucent, sed et sunt totius pene mundi lumina quaedam, et omnium oculis in se coniectis veneratione magna et obseruatione summa afficiuntur.
C.
Quemadmodum mundi oculus Sol, non modo si suis partibus libere, et non alicunde praepeditus fungatur, sed etiam si nubibus aut nebulis lateat obductus, totum tamen mundum suis radiis collustrat, et ab omnibus tenebras exosis, iam ortus laetis excipitur aspectibus, et in obseruabili habetur admiratione, nisi forte, quibus oculorum acies tenebris assueta, vel obtusa sit, vel dolore aliquo affecta. Ita et literati suae eruditionis lumine non modo terrarum orbem illustrant, sed et in admirationem et obseruantiam sui trahunt, praesertim quibus sit mens sana in corpore sano.
N.
Quid si tandem receptui canamus? finemque commentandi faciamus? Nam omnium rerum satietas. Ne nimis longe progressi, cogamur vel defecti veribus turpiter in medio cursu subsistere, et ruptis funibus volentes nolentes inglorii et ridiculi vela vertere, vel eandem saepius incudem tundere, seu eandem cantilenam iterum atque iterum repetendo tandem audire illud. Crambebis posita mors. Nisi forte dicas, cum soli sine arbitris commentemur inter nos, non esse nobis cuiusquam metuendam censuram. Nemo enim nos insequitur.
C.
Imo consilium optimum est, vt in tempore cessemus. Nam vt Horatio quondam, ita etiam, Est mihi, purgatam crebro qui personat aurem, Solue senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Nam licet nemo nos hic exaudiat, qui tandem, si turpiter subticeamus, et ex hausti nostram infantiam prodamus, alibi nos traducat et ridendos propinet: praestat tamem ita nos semper comparemus, vt nihil vnquam soli factitemus, cuius nos pudeat acti in publico, exceptis, quae necessitas naturae, et honestatis decus celanda iubent.
N.
Bene mones, cuius moniti non facile obliuiscar. Consultissimum ergo videtur, vt ipse qui prior huius dissertationis auspicium dedi, prior etiam finem imponam: qui primam manum antea, idem extremam postea addam: qui primum ieci initium commentationis, idem colophonem addam, et supremum fastigium, et rem ad vmbilicum ducam.
C.
Non inconsultum videtur. Fiat ita.
N.
Claudam igitur hoc disticho:
Dignus honoribus est, coelo aequiparandus et astris,
Quem sua doctrinae gloria nobilitat.
C.
Velim mihi per te liceat addere alterum quoque distichon, quod mihi mea Musa, qua est erga me benignitate, ne viderer asymbolus abire, ex tempore dictauit.
N.
Si voles, adiice duo: lubenti animo et pronis auribus audiam. Cor.
Cuncta homnium in mundo mortalia facta peribunt,
Doctrina et virtus non peritura vigent:
Euehit ad coelum virtus, doctrina refulget,
Hic illicque astris aequiparata micat.
Ni.
Nunc missa hoc faciamus, et abeamus, quisque quo sua vocant ipsum negocia.
C.
Sed quo te nunc conferes?
N.
Quo, nisi in musaeum meos ad mutos magistros?
C.
Illic offendes Martinum Gelanum nescio quid actitantem: nisi quod videbatur, cum illinc excederem, nonnullas reuoluere atque relegere literas, nescio quo missas, autunde profectas.
N.
Coniicio literas esse et patris eius ad ipsum et ipsius ad patrem suum, quarum scio hac aestate aliquot vltro citroque missas. Adibo et postulabo legendas. Nunc enim mihi amicior est quam hactenus, nec facile negabit, quod petiero. Nuper fuerat mihi nonnihil offensus. Sed illa ira iam nunc deferbuit atque desaeuiit.
C.
Ego in pratum excurram, prouisurus quid Nicolaus Amstelredamus noster, et Andreas Guicanus agitent, qui modo se contulerunt in pascuam.
Salue igitur mi Nicoleos dulcibime rerum,
Meque fauore tuo, quod facis, vsque cole.
N.
Tu quoque Corneli mi perspectissime Amice
Vsque vale, atque mei semper amore cale.
Hoc, quia festinas nimium, tibi carmen amicum
Non satis excoctum, post tua terga datur.
Abiit, nihil inaudiens: ego quoque vado, quo decreueram, visurus quid Martinus meus in Musaeo solus agat.