Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/Aprosdionysa, siue Absurda. V

E Wikisource
Aprosdionysa, siue Absurda. V
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Aprosdionysa, siue Absurda. IV Aprosdionysa, siue Absurda. VI 
Aprosdionysa, siue Absurda. V

Personae:

Dominicus Henrici Edamensis., IIacobus Henrici Nouiomagus idem..

D.
Quid nauas operae? quid moliris rei Iacobe?

I.
Quod vides. Hoc mihi datum est negocii, vt totius domus pauimentum nitidum excultumque reddam, scopis repurgem, quisquilias egeram omnes, et singula suis reddam locis et digeram in ordinem, ne tumultuaria et confusa atque indigesta oculos ingredientium offendant, et nostram ignauiam arguant.

D.
Ad te rediit ordo istud agendi? Ten' manent vices istae? Istoccine nunc tuarum est partium?

I.
Sic aiunt. Ita mihi persuadent.

D.
Dii igitur incoepta secundent. Adsint superi tuis laboribus. Dent tibi mutuam operam superi. Leuent superi laborem istum. Faxint superi ne quid te grauet labor iste. Subueniant laboranti tibi ciues coelici. Adminiculentur tibi qui coelum incolunt.

Ia.
Diuinum ego nunquam indignor auxilium: nunquam abdico, nunquam repudio adminiculum. At malim homines nunc suas admoliantur manus mecumque laborent. Malim mihi nunc homines aliquantulam dent operam, quam qui coelestia regna tenent. Videntur mihi longe maiores, nobilioresque superi, quam quos in hoc pistrinum vocem. Nimis indigni sunt superi, quam qui mihi matulam hic porrigant. Dixit quidam: Non vacat exiguis rebus adesse Ioui. Dixero ego, Non decet in nugis superos adhibere quibusuis.

D.
Attamen ad quiduis licet implorare Tonantem, Si sint quae facias non inimica Deo.

Ia.
Nouimus: interea affulget nulla auxilii spes. Auxiliatricem quaero videre manum. Nulla mihi vota hanc explent nec verba lacunam. Cernere vt est, promptis articulis opus est.

D.
Vis igitur te adiuuem? tibi sim adminiculo? tibi opituler? Vis tibi opem et subsidium feram? tibi suppetias veniam? tecum istam operam nauem? vis tecum istud muneris obeam? Si sciam tibi fore gratum, lubens faxim.

Ia.
Perquam gratum fuerit. Si mihi dederis operam tuam, gratissimum mihi feceris. Hic si mihi opem tuleris, vix credas, quanto me tibi beneficio demerueris. Hic si tuam mihi operam nauaueris, non vulgari me tibi deuinxeris officio, summam apud me gratiam inieris. Quin et ipse mutuam alias tibi quoque operam dabo. Ipse quoque vicissim tibi alias, quacunque in re voles, auxiliabor. Aut si quid vnquam in reddendis dictatis assequi nequeas ingenio, id tibi lubens enucleabo. Operam dabo vicissim, ne lectionis reddendae sis vnquam ignarus. Curabo, ne quid in lectione recitanda te fugiat, te lateat, te praetereat vnquam. Si cuiusquam extraordinarii formatoris egeas, me semper facili et benigno vteris. Si quando lectionis praeceptori exhibendae te quicquam suspensum habet, istud tibi declarabo. Si quid in dictatis reddendis vnquam haereas, istum tibi scrupulum eximam. Omnem tibi nodum semper in dictatis exhibendis soluam, omnem tibi obscuritatem aperiam et illustrabo. Si qua te vnquam in dictatis reddendis obscura torqueat sententia, istam tibi vel luce clariorem reddam. Me authore in lectionibus reddendis nihil vnquam haerebis, nulla difficultate torqueberis. Quandocunque me voles vti magistro, tam exacte curabo semper teneas dictata quam tuum ipsius nomen.

D.
Nihil aeque malim atque doceri, quae ignorem. Nullum mihi fuerit gratius donum. Nullo. me beneficio tibi perinde deuinxeris et demerueris. Nullo mihi officio ita gratificeris, atque si me bonis erudias et imbuas doctrinis. Literariae communicationi nullum equidem vel amplissimum praetulero donum. Sed citra ambages, ordiamur hanc telam, ne prius vocemur ad Virgineam matrem hymnis celebrandam, quam hoc negocii confecerimus.

Ia.
Recte mones, non ausus eram praecipere, nisi prior ipse monuisses. Missas igitur faciamus has verborum ambages. Supersedeamus hisce fabulis, et ad opus tandem accingamur. Auspicemur, ne tempus nos deficiat: ne temporis spacio excludamur: ne tempore destituamur: ne defecti tempore cogamur his infectis abire.

D.
Placet, vt dixi. Acceleremus nos operi. Eia age rumpamus moras. Hem tibi in me nulla fuerit mora. Nihil equidem moror. En adsum promptis et manibus et pedibus. Tu igitur verrito sodes magnum gymnasium, ego Musaeum hoc et procaestrium siue procaetona hunc cum cauedio et caenatione excolam et exornabo. Certemus, si voles, vel oratione dominica pro victore dicenda, quando non licet aere, vel alio pignore literario, vter prior sit perfuncturus suo munere, suum absoluturus negocium.

Io.
Placet conditio. Accipio conditionem. Viribus exertis opus est manibus quoque promptis. Occupet extremum scabies.

D.
Nunc rapidis manibus, nunc promptis viribus vsus.

————————
 Aprosdionysa, siue Absurda. IV Aprosdionysa, siue Absurda. VI