Personae:
Nicolaus Nicolai fil. Amstelredamus., Ioannes Spanus..
N.
Quid ita desides ociosus, et molli solutus inertia, laxatis studiorum habenis? Quid ita sedes male feriatus? Quid ita supino et inutili contabescis ocio? Quid ita sedes ignauus, iners, discinctus, atque supinus? Cur animum ab omnibus laxasti studiis? Non est enim remissionis tempus. Quid ita totus animoque et corpore torpes? Cur ita vacuum studiisque solutum transmittis omne tempus? nec vel vllam das literis operam, nec lineam ducis? Insolens ita sedes sine librorum commercio, qui nostrum omnium soles esse studiosissimus, et temporis obseruantissimus. Quid tecum animo cogitas? quid animo voluis? quas age iactas pectore curas? quibus cogitationibus agitare? quae te exercet animi agitatio? Neque enim inutiliter ociari videris. Quibus animi curis teipsum torques? quae mentem tuam phantasmata versant? quae te suspensum cogitata reddunt? aut quae phantasmata te stupefaciunt? Sedes quasi attonitus et rigidus. quid imaginaris animo? desides quasi obstipus, stupidus, et sensibus captus, obtutuque defixus in vno. Sedes quasi rigido capite, oculis immotis et defixis in idem. Quid ita rigidum cernis et tragicum, ne semel quidem alio motis oculis, quam quo semel flexeris? Quid ita sedes oculis fixis firmisque? quid ora tenes obtutu sic defixa? quid ita vnius aspectu stupefactus haeres? lumina cur sic indeflexa tenes, et eidem immobilis haeres? quid ita in vno eodemque pendes? quid ita immobilibus oculis vnum idemque semper contueris? quid animo tam arduum versas, vt oculos ab vno eodemque ne semel quidem deflectas? quid tam graue in mente cogitationeque tua versatur, vt oculos nusquam vagari sinas, sed in idem semper fixos teneas? quae cogitatio animum tuum subit? Ehodum nihil audis? Captusne es auribus? credo mentem tuam peregrinari in Hispaniis. Opinor te animo Hesperiam tuam perambulare, aut imaginari aureos montes in Arabia. Quid tua mente persequeris, quod ita praesens abes, an quid vel apud Hispanos, vel apud Antipodas agatur? Heus tu non vteris auribus? Tam hebetes sunt tibi aures? Tam obtusis, tam stupidis es auribus, vt nihil audias? Cur non praebes mihi patulas aures? Cur surdis et obturatis aduersum me vteris auribus? Quid commerui sodes, quod mihi difficiles atque surdas praebes aures?
Io.
Hem, quid ais? Quid vis? Aliud egi, nec intellexi quid dixeris. Dic oro te denuo. Dic apertius, vix quicquam exaudisse mihi videor.
N.
Apage. Quid verba nihil profutura vacuas diffundam in auras? Quid opus est verba profundere ventis? Non est consilii inanes edere voces. Non canimus surdis eandem cantilenam bis. Non est bis eadem cantilena surdis occinenda. Non est operae precium eandem cantilenam bis repetere nihil exaudituris.
I.
Dic amabo te denuo. Quid ita obfirmas animum? Istam precor obfirmatam exue mentem. Sine te exorem, precibus si sit locus vllus.
N.
Quando misere cupis, dicam. Te rogabam, quidnam tecum reputares, quid animo volueres, quid cogitabundus sederes, quo tam vehementer animum tuum intenderes.
I.
Id nimis longum sit explicare, non est promptum narrare, non est facile dictu. Id si totum referam, prius tempore quam verbis destituar, prius me tempus quam verba deficiat, non fore mihi sat temporis timeo, tempus mihi fore nimis angustum, nimis breue, nimis exiguum, nec sat spaciosum vereor. Timeo mihi tempus auolaturum, abiturum, lapsurum, effluxurum, praetercursurum citius, quam istud expediero. Metuo ne mihi tempus effluat, elabatur citius, quam istud dictis consequar, dicendo absoluero. Dicam tamem nonnihil. Scias licet saltem paululum. Est enim memoratu et scitu non indignum. Dignum est ni fallor, quod scias. Sedeo et transactum aetatis meae tempus in mentem, et ad calculum reuoco, vitamque meam pene totam exacta lance pensiculo, et ad amussim perpendo, tempora temporibus comparans, annos annis, et acta actis, atque me in dolorem non leuem coniicio, animum meum non leui moerore exulcero atque conficio.
N.
Quid ita? Qui fit vt te maceres et dolore affligas? vt tibi metipsi author sis doloris? vt te animi angas, dum acta vitae tempora cogitatione percurris? Quomodo animum tuum doloribus afficiunt et exhulcerant talia cogitata? Miror equidem, cur cum tecum acti temporis rationem ineas, animo consterneris, et tristicia frangaris. Ego potius laetor et triumpho, quod huc aetatis mihi sit ventum. Quando superioris vitae rationem mente conplector, et praeterita tempora recolo, vix credas quanto gaudio talis recordatio animum meum tangat atque titillet. Fui enim annis superioribus puer saepenumero valetudine parum firma, nunc vero gratia Deo, pancratice et athletice valeo. Egi quondam infantem, et meipsum subinde ventris proluuie, honor auribus, contaminaui: quin si vel in ignem, vel in aquam delapsus fuissem, non quiuissem mihi met ipsi esse adminiculo. Nunc vero iustum corporis robur collegi, et ad aetatem adultam virilemque aspiraui. Nunc mihi robustis adoleuit viribus aetas. Nunc relictis nucibus, et exuta praetexta, laus superis, virilem togam sumpsi, et in numerum virorum referor: nunc sum in virorum albo, cum prius essem in puerorum grege. Nonne igitur laeter? quid ni sim igitur animo laeto?
Ioan.
Loqueris, quasi nescias, quid distent aera lupinis. Quod minimi faciendum est, id tu maximi ducis. Quod anteuertendum sit omnibus, et prima mentione dignum, id tu vel silentio praeteris, vel omnibus rebus posthabes. Multo aliter ego sentio atque tu, longe mihi mens est alia atque tibi. Hic tibi mecum non conuenit. Nequaquam accedo tuae sententiae. Hic non assentior, non astipulor tibi. Neque verba neque sententiae nobis coeunt. Nostrae sententiae ex diametro secum pugnant.
Ni.
Qui dum? Dic ergo quid tacitus tecum volutaueris animo, quod te torserit ac cruciarit, quos curarum fluctus in pectore volueris, quo curarum aestuaueris ardore, quo fluctua veris aestu, quibus cogitationibus animum tuum distrinxeris, quibus curarum vndis conflictatus et iactatus sis, in quas cogitationes mentem tuam distraxeris, quibus curis cogitationibusque animum tuum agitaueris, qua te torseris et affeceris solicitudine, quibus cogitatis te solicitum et anxium reddideris, quibus commentationibus et agitationibus mentem distinueris, quibus contemplationibus te occupaueris, quibus curarum ardoribus flagrauerit animus tuus, quibus animi motibus aestuaueris, quas tristes cogitationes discusseris, quid contemplans animo tecum expenderis, quid tecum in animo consideraueris, quae animi consulta tecum pensaueris, quid tecum solicita cogitatione pertractaueris, in qua contemplatione defixus fuerit animus tuus, quid mente complexus sis, quid animo comprehenderis, quid commentatus sis animo, quid meditatus, quid animo cogitationeque versaueris, quid ratione animoque lustraueris, quid tecum reputaueris, in quas curas animum tuum rapueris, et in quas solicitudines diuiseris.
Ioam.
Quid mente agitauerim, clarius et apertius, aduerte, docebo. Totius vitae meae rationem excutiebam, et ab ipsis iam inde incunabulis aetatem meam altius repetens, non quemadmodum tu, cogitatione tristi prosequebar. Principio quidem mecum in animo volutabam, quomodo nunc, sumpta virili toga, plus minus viginti natus annos, viribus multo sim maioribus, gratia deo, firmioribus, solidioribus, robustioribus et validioribus, quam cum essem non nisi annorum decem (neque hic diserepamus) et quomodo iam aliquot annos in literaria versatus arena, in literaria palaestra exercitatus, manibus ferulae subditis, gymnasia Palladia terendo, ludos literarios frequentando, et assiduam literis operam dando, non mediocriter, laus superis, promouerim. Deinde recolebam animo atque pensiculabam, quomodo in primo studiorum ingressu, cum primum vltra primas literas paululum progressus, iam callerem vnum atque alterum et nomen suis inclinare atque inflectere casibus, et verbum modis atque temporibus variare, visus fuerim mihi vix habere secundum, nulli secundus esse. Visus fuerit vix quisquam inuentu facilis, qui me doctrina sua exaequaret. Memini enim etiamnum quae fuerit animi mei puerilis insolentia atque ineptia. Rursus mente tractabam et percurrebam, quomodo cum primum ad Vergilium et Terentium, atque id genus alios authores diurnis nocturnisque euoluendos studiis appulissem ingenium, auspice magistro, cristas mirum in modum extulerim, putauerimque et mihi persuaserim vel ipsum Erasmum eruditione aut mihi cedere, aut me non admodum superare. Et quomodo cum subdium et in publicum prodi rem, extraque limen pedes ferrem, crediderim, quotquot in me oculos forte coniicerent, ac me intuerentur, eos omnes meam eruditionem admirari, qui tam magnos scilicet versarem libros, quantos viderent sub axilla gestare et circumferre. Cumque per haec omnia sic animum volutarem, mentemque versarem, satis intelligebam, quod secundo studiorum meorum anno maioris et prouectioris fuerim eruditionis, longius fuerim studio prouectus, maiorem fecerim progressum in studiis, melioris et prouectioris fuerim profectus, magis profecerim et promouerim, quam anno primo, atque ita longius promicuerim indies ac prouolarim, donec eo nunc perfectionis prodierim atque prouectus sim, vt tam in graecis quam latinis non admodum cuiusquam magistri operam et adminiculum desiderem, vtque nunc, quod dicitur, sine cortice propemodum nare queam, neque sit mihi admodum opus aut Polemone quopiam, aut Theseo, aut Delio natatore, aut Oedipo coniectore. Atque hactenus quae recensui, ridicula magis, et puerilium crepundiorum similiora sunt, quam magni momenti. Quin et hactenus inter nos bene conuenit. Postremo autem alio flectebam animum, et mecum perpendebam, qua ratione, et quibus moribus, quibusue viuendi modis vitam hactenus duxissem, et transegissem: atque tum demum tristicia non mediocri me ipsum conflictabam.
N.
Necdum capio quorsum tendas, et quae sit iusta caussa doloris: cur dolorem animo capias: quid indolescas: quid tristeris: quid animo sis deiecto et doloribus oppleto: quid animo deiiciaris: quid premas altum corde dolorem: quid vultum tuum tristicia contrahas: cur tibi caperet frons: cur animi aegritudine corripiaris: quid striata sis facie. Quis sterili tua corda situ, quis Apolline merso, Frigida deiectae produxit nubila menti? Quid frontem corruges nondum intelligo: quid supercilia contrahas, quid sedeas caperata, contracta, et corrugata fronte: quae animi aegritudo vultum tuum obnubilarit: quae sit caussa frontis tam obductae. Equidem adhuc sentio idem, idemque dico, quod supra dixeram. Non in aliam nunc sententiam scindor, quam antea. Necdum cano palinodiam superiorum verborum. Necdum in diuersum rapior. Nondum mea me sententia mutat, sed eandem cano cantilenam, quam prius: iisdem adhuc sto et maneo verbis, quibus modo sum vsus, nempe magis conuenire, vt laeticia vultum diffundas, quam tristicia contrahas: vt gaudio frontem exporrigas, quam doloris caligine obnubiles: quod istuc aetatis veneris, et tanto morti vicinior euaseris, quanto maior natu sis factus, quam cum esses non nisi decem annorum. Si enim Germanos et veros agimus Christianos homines, veraque pietate et rectis moribus id reddimus quod audimus, tanto maiori nos gaudio delibutos atque perfusos esse decet, quanto prouectioris fuerimus vitae. Cum sciamus nobis non patere viam in coelum, nisi prius corporea hac mole exutis: nobis non patere aditum ad superos, nisi prius hisce corporis simus liberati custodiis: nos non prius affectando viam olympo, posse ad superas pertingere sedes, quam hisce concesserimus ab oris, animasque et vitam reddiderimus: nos non ante ad coelestem beatitudinem aspiraturos, quam corpus hoc moribundum exuerimus: nos non prius in diuorum referendos numerum, et inter coelestes beatasque animas concenturiandos, quam naturae et fato concesserimus: nos non prius immortalitatis trabea conuestiendos, quam hac vita defuncti simus: nos non prius syderei senatus latis clauis exornandos, quam supremum diem obiuerimus, et extremum duxerimus spiritum. Si igitur per mortem nobis quodammodo scinditur glacies, et sternitur via, atque ingressus patefit ad coelestia regna, cui dubium, quin magis gaudendum sit ei, qui propemodum iam contingit limen olympi, quique iam secundum fores mortis decumbit, quam qui tam multis adhuc parasangis** abest, vt vix quadraginta aut sexaginta annorum curriculis totum iter emetiatur? Non enim qui iam extremas ducit horas, sed potius qui huius vitae mortalis limem iam primum ingreditur, si modo quisquam, miser est dicendus.
Io.
Pulcherrime tu quidem philosopharis: at vix credo te animo vereque id ipsum, quod crepas ore, et sentire et optare. Quin ego plurimum gaudeo, quod tantum vitae pacium confecerim, quantum memoraui, quodque eo sim proximior morti, quo natu grandior. Sed ob id dolore quatior, et moerore cieor atque percellor, quod non rectam hactenus institerim viam.
N.
Quam viam?
Io.
Viam virtutis. Sum quidem nunc eruditior, quam ante decem annos, sed ne pilo quidem melior, imo peior et corruptior, quam cum non nisi quintum, aut sextum, aut septimum agerem annum: quo tempore dormitabat adhuc libido, nunc vero non item. Nihil fere est in Cicerone, aut Terentio, aut Vergilio, quod non assequar. At virtutis ne minimam quidem partem, imo vix vmbram aliquam assecutus sum. In re literaria videor mihi longe primas vltra literas progressus, et multum promouisse: at in schola bonorum morum et pietatis sum adhuc plane analphabetus, rudis, et abecedarius, qui ne primam quidem lineam duxerim probitatis, ne primum quidem elementum virtutis ad plenum perdidicerim, et reddere atque praestare queam.
N.
Quodnam est istud elementum?
Io.
Quod tibi nolis fieri, ne feceris alteri. Scio, gratia superis, latine sic satis scribere, vt non poeniteat me quantum promouerim, vtque non videar anser, absit laus, strepere inter olores, si quando cum eruditis commentari oporteat. Atqui neque tolerantiam, neque modestiam, neque vllam aliam virtutem vel primoribus labiis degustaui, aut a limine salutaui. Nunc nuper forte fortuna victus disputando, Dii boni, quanto irarum fluctuabam aestu, quam tumido destomachabar animo in victorem, nullius memor patientiae, nullius modestiae, nullius amicitiae inter illum et me pristinae. Pudet meipsum reminisci. Vide quid promouerim. Si tu sis melior, tecum perpende. Alias rursus sedebam studio fessus dormitans in mea libraria, non tamen plene dormiens, vt solet vulpes sub caulibus, quando insidiatur gallinis, vtraque manu bina gerebam pyra, venit mihi intimus atque integerrimus quidam, et insidiatus est vni atque alteri pyro. Simulaui profundum et altum dormire. Aucupatus ille nactusque praedam abiit. Id spectans alius, cui non itidem aequus eram, is mihi similes machinatus est insidias. Cumque propinquaret, statim rupto somno colaphum illi satis violentum infregi, addens dicterium illud: Non omnibus dormio. Flens ille, cum esset viribus inferior, abiit, et passus iniuriam, et omnium spectantium risu exceptus. Paulo post perculsus animi factam iniuriam dolui. Veneratin mentem doctrinae Platonicae a Christo non alienae, Praestare iniuriam pati quam facere, adeoque non esse faciendam, vt ne prouocato quidem et iniuriam passo, regerere liceat. Vide quo virtutis gradum fecerim. Non leui contumelia viderer mihi affectus, si quis me illatinitatis tentaret arguere: illudque mihi plurimum doleret, si quis me lapsum forte lingua (quandoque bonus dormitat Homerus, quanto procliuius ego multum absimilis illi?) aut hallucinatum in latino sermone, redargueret, et errati conuinceret. At quotidie vel vicies aut tricies me repraehendendum merito, et deridendum propino, quod aut sim immodestus, aut insolens, aut contumax, et rubo arefacto praefractior, aut impatiens, aut ad meam rem attentior aequo, alieni negligentior: aut dicax, aut maledicus, aut incesiens quempiam lasciuia mea, aut aliter insultans, aut alio vitio contaminatus, neque id me admodum vrit. Haeccine igitur iusta doloris caussa?
N.
Mihi videor, quando ad quod destinatus sum, sedulam do literis operam, pulchre et abunde perfunctus meo munere, atque omnibus affatim locupletatus bonis, quae vel homines, vel dii desiderent in me.
Ioan.
Apage sis: quid tu deblateras? Monstrum hominis quam insulsa funditat verba. Loqueris sine mente. Garris, cornicaris, blateras, vt solent quibus caput est vacuum cerebro. Coaxare magis aut grunnire videris quam loqui. Facessant istaec tam absurda verba. Siccine credis, si calcearii et veteramentarii, si vestiarii, si nauicularii et naupegi, si caupones, aut vinarii, aut cereuisiarii, aut panarii, si fabri, aut ferrarii, aut tignarii, aut tegularii, si vascularii et vietores, si halecarii et negociatores quiuis, seu pannarii, seu frumentarii, seu carnarii, seu aromatarii, seu lignarii, seu librarii, seu picarii, seu metallarii: si denique id genus homines quiuis tam rite suis partibus illis fungantur, vt ne Momus quidem carpere queat, continuo omnibus numeris absolutos esse Christicolas, et perfecta pietate imbutos?
Ni.
Aliorsum atque ego feceram, accipis verba mea. Ego loquebar de studiis, et eorum officiis, quae mentem agitent et expoliant, non de iis quae scilicet corpus vel exerceant, vel exornent, aut quibus nostras amplificemus fortunas, nosque collocupletemus, et amplis possessionibus ditemus.
Ioan.
Qui in exteras et longinquas regiones iter instituit, is si sapit, et si rebus suis bene consultum postulat, sibi viaticum paret necesse est, quale scit illic vsui fore.
Nicol.
Quo nunc se proripit ille? Quorsum ista tendunt tam longe petita?
Ioan.
Mane dum, audies: Grammatica, Dialectica, Rhetorica, Musica, Arithmetica, Geometria, Astrologia, Iurisprudentia, Ars Medica, Physica, Metaphysica, et aliae id genus disciplinae, quae mentem exornatam excultamque reddunt, in nullum venient vsum, postquam fato iam functi fuerimus, et inter viuos esse desierimus, atque relati fuerimus in collegium animorum. Aliud igitur nobis inueniamus oportet, quo illic vtamur viatico, ne destituti commeatu necessario, moriamur aeternum.
N.
Omen istud Dii prohibeant.
Io.
Prohibebunt, si nos nobismetipsis non defuerimus. Nobis datae sunt manus, quorsum? nisi vt prensemus, quae praehensu sint vtilia: arceamus aut abigamus, quae saluti inimica? Dati sunt itidem nobis pedes, in quem finem? nisi vt vtamur, quomodo et quando postulet vsus?
N.
Respondeam primo ad viaticum, in futuram tempestatem, quae erit post hanc vitam, comparandum, de quo locutus es.
Io.
Loquere et responde, quan tum et quamdiu voles. Aueo audire quid in medium allaturus sis.
N.
Quo mihi sit illic vsus viatico, comparare statui. Nam vbi hisce minutioribus et leuioribus studiis sat bene defunctus fuero, quod breui confore spero, tum demum ad disciplinarum omnium antistitem atque principem, dico Theologiam, superis adminiculantibus, me transferam, quae cum sit augustissimae dininitatis, rerumque diuinarum et oraculorum Dei scientia perfecta, nimirum cum hac mortali vita non intercidet, sed in immortalitatis regno, quo viam affectamus, tandem vberiori vena **, et perpetua gloria florebit.
Io.
Quam tu mihi Theologiam narras? eam ne qua pollet, quos vocamos Hebraico more Magistros nostros, aut doctores, latinius vero sacrae Theologiae professores?
N.
Istam ipsam.
Io.
Eam profecto et ipse multis efferendam preconiis, summisque evehendam laudibus, et primo maximoque studio dignam censeo, eiusque professores non mediocriter suspiciendos et obseruandos, sed amplis honoribus cumulandos existimo. Sed age, credis ne Analphabetos, Amusos, atque illiteratos, quique eximiae istius Theologiae sint rudes, in diuorum quoque referendos numerum? aspiraturos ad coelum, si modo sibi compararint legitimum viaticum illic vsui futurum?
N.
Quid ni credam? Omnibus credo et eruditis et ineruditis patere viam ad superos, nisi qui sibi ipsis illam praecludant. Omnibus tam doctis quam indoctis credo beatitudinis et immortalitatis palmam in medio positam, quam sudoribus assequantur. Caeterum doctos, eosque qui suae doctrinae muneribus et officiis rite perfuncti sint, puto maiori gloria conspicuos fore: quemadmodum nunc nuper concionatorem quendam magni nominis depraedicantem audiui.
Io.
Recte putas. Verum credis ne etiam tam doctis quam indoctis patere atri ianuam Ditis, si secus viuant quam didicerint? Quin putas ne iuxta literatos et illiteratos aliquando vitam ducere coelo indignam, atque si ita pergant nequiter et perperam viuere et hanc vitam sic expleant, ob id praecipites ituros ad infernas domos, et in extremae perditionis barathrum, quod Deus prohibeat, demergendos, vnde nulla sit emergendi spes vnquam?
Ni.
Non eam inficias istud fieri posse, quanuis meo met me iugulem gladio.
Io.
Liquet igitur, vt fateris, nullam scientiam quamuis rerum sublimium sine virtutibus nos aethereis sedibus reddere dignos. Neque vel ipsos Theologorum primicerios, Coryphaeos, et summos, in sola diuinarum rerum cognitione, magis beatos fore, quam ex infima hominum faece, aut figulos, aut cerdones, aut fullones, aut pelliones, aut baiulos, aut rhedarios actores, aut qui diuitibus sint vel a pedibus, vel a matulis, vel a scopis, vel a culinis, vel ab expurgandis siue latrinis, siue foricis, aut mediastinos, aut denique alios pingui Minerua homines. Sed constat vtrisque tam literatis quam illiteratis iuxta opus esse et pietate, et vita sanctissime et honestissime acta. Studemus enim, et literis operam nauamus (sicut mihi persuasum habeo) non vt diuites euadamus, non vt multa gloriose norimus, non vt in precio vbique et honore simus.
N.
Istud scio.
Ioan.
Expecta, nondum habes omnia, sed vt bene beateque viuamus. Non viuimus vt duntaxat studeamus, et absoluta studendi cyclopaedia nobis continuo perfecti videamur. Nam scientia, vtilissima quidem illa et pene necessaria, ad constantem probatamque vitam, non nisi viam monstrat et fores aperit, idque menti praestat quod lux oculis. Iam quid profuerit, discussis tenebris in claro versari lumine, si obthuratis oculis, et quasi fenestris animi seratis clathratisque, in praecipitium, aut in lacum ruere malis, quam rectam insistere viam? Rursus quid iuuerit, quod parentes tibi quondam puerulo mansum in os inseruerint, teque et comedere, et vestibus vti condocefecerint, si nunc malis aut nudus frigore vri, et hybernis rigoribus enecari, quam vestibus et parandis et induendis operam dare? aut inedia atque fame exhauriri, tabescere, confici, atque perire, tibique continenti et obstinato ieiunio mortem consciscere accelerareque, quam latranti stomacho recte consulere, et ventri inani atque famelico indulgere, quod stimulante fame et necessitate vrgente postulet? Sic et multa quidem scire, praeclarum quidem est, et magno studio affectandum: at nihil boni patrare, prout scientia dictet, oberit magis quam proderit.
Nic.
Quid ergo suades faciamus?
Io.
Quid aliud, quam vt studeamus quidem pro virili, et ad summam omnium artium arcem Theologiam nos aliquando conferamus, quo prosimus et aliis, at primum et maxime omnium vulneribus et mentis et corporis medeamur? Deinde vt totis neruis in virtutes incumbamus, et prae Deo, mundi omnia quamuis preciosissima pro nihilo ducamus ac contemnamus? Ad huiusmodi studia sumus iamiam properandi, et acribus fingendi sine fine rotis, si modo vasa electionis (quemadmodum loquitur diuinum oraculum) exire cupimus. Sed hora nos ad literarium vocat auditorium. Tempus monet vt literariis auditionibus nos reddamus. Haec itaque intermittamus, alias si voles, de iisdem latius acturi.
N.
Quid ni velim? Nihil est, quod aeque velim. Nilhil mihi antiquius, nihil charius istiusmodi verbis, quibus me pulchre docuisti quid factu sit optimum. Sed eamus, nosque reddamus audiendis lectionibus, vt tempori inter simus literariis acroamatis, ne aut male audiamus, quod serius nos praesentes exhibuerimus, aut poenas demus.
N.
Eamus.