Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/Aprosdionysa, siue Absurda. VII

E Wikisource
Aprosdionysa, siue Absurda. VII
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Aprosdionysa, siue Absurda. VI Aprosdionysa, siue Absurda. VIII 
Aprosdionysa, siue Absurda. VII

Personae:

Cornelius Hanicaui frater, Assendelphanus., Ioannes Hanicaui frater, Assendelphanus..

C.
Quis nam ille est, quem huc venientem prospicio? quem procul huc properantem conspicor? Non queo illum agnoscere, nimis adhuc longo locorum interuallo remotum. Videtur huc ad me moliri iter. Si scirem eum vel sanguine, vel aliqua singulari familiaritate me contingere, si scirem eum vel consanguinitate vel alia necessitudine mihi familiariter iunctum, ferrem illi me obuium. Molesta sane res est, quod tam hebes sit oculorum acies, vt parum prospiciamus, neque visu contingamus, quae paululum modo absint. Vel omnibus diuitiis meis mercer tantam oculorum aciem, quanta pollet vel Aquila, vel serpens Epidaurius, aut quanta voluisse dicitur Lynceus, et tantam aurium praestantiam atque dexteritatem, vt quicquid a tribus vel potius trecentis passium milibus vel in aurem alicui diceretur, id clare inaudirem et probe intelligerem. Sed quid foribus resisto? Ingrediar potius. Si me quaeritat, quisquis est, scit, credo, vbi habitem, me domi inueniet. Non possum tamem mihi temperare, quin spectem per fenestram conniuentem, et per rimulam aliquam obseruem, quo destinarit iter, an huc cursum suum flexurus sit, an alio directurus. Profecto nunc tandem agnosco. Meusmet ipsius est germanus frater. Id mea mens, nescio quomodo, augurabatur et praesagiebat, esse quempiam qui me contingeret. Ehem saluum te aduenire gaudeo frater. Quo Ioco res tuae sunt?

I.
Perbono.

C.
Quae vero necessitas impulit, vt nunc te in pedes coniiceres hoc tempore occupatissimo? cum tibi nunc laboris incumbat quanto vix superesse queas, imo quanto vix sufficias et par sis, etiamsi multorum corporum et centimanus sis. Iam enim messis instat. Foenificium, nifallor, iamdudum adest, et foeni iam magna pars, vt coniicio, soli exposita inaruit, et fere in cumulos suos redacta est in foenilibus. Robus, quem, ni fallor, vulgo siliginem appellamus, triticum, hordeum, auena, fabae et pisa maturescunt, et iamiam demetentur, et in horrea inportabuntur, ac deinde tribulariis flagellis excussa, et euentilata, euannataque ac repurgata paleis, in cumeras aut granaria condentur, aut venum in nundinis dabuntur.

I.
Quid huc ventitauerim, paucis, aduerte, docebo.

C.
Non est hic commodus narrandi locus. Introgrediamur, et prius edamus, bibamus, atque animis obsequamur. Vbi satis factum fuerit latranti stomacho, vbi sat indultum fuerit ventriculo, commodior erit confabulatio. Quid opus festinato? Post abunde supererit temporis ad ea quae habes narranda.

I.
Imo satius, consultius, melius, magisque ex vsu vtriusque nostro futurum videtur, vt ante omnia referam, qua me gratia contulerim huc, quam ventri inseruiam.

C.
Istud me lubente non facies. Hodie nihil, quod grave sit, audire postulo: nullis rebus arduis aures praebere volo, neque seriis audiendis me dabo: sed quod reliquum est diei, id laeticiae, conuiuio, animorumque remissioni atque refocillationi datum cupio. Vnum et alterum nobis in coenam ascitum curabo amicum et festivum congerronem, qui nobiscum vna et conuiuando genioque indulgendo et fabulando animos relaxent et recreent. Alioqui vbinos deficeret fabulandi materia, vbi conuiualibus vltro citroque habendis sermonibus destitueremur, et exhausti essemus, vbi confabulandi atque commentandi non suppeteret argumentum, vbi in fabulando frigeremus, piscium et ranarum instar Seriphianarum, aut more Pythagoraeorum sederemus taciturni et muti, Harpocratem reddentes, vt facere vulgo perhibentur, qui funebres excubias agunt, qui ad funus et in luctu excubant. Quicquid habes ardui et serii, differamus istud in crastinum mane, quando ieiuno adhuc ventre, et stomacho nullis ciborum oneribus presso atque saburrato, vegetius ingenium in pectore viuidiore vigebit, virebitque integrioribus et viribus et sensibus quam tempore pomeridiano, quando ciborum et potuum saburra, non modo ventrem sed et mentem grauat. Nam pinguis venter non gignit tenuem mentem. Sin nunc omnia, quorum gratia pede huc tulisti, expedires, in crastinum mane, sat scio, fugam meditareris, atque abitum molireris. Quod per me uix in perendinum diem licebit, ne videare non gratus uenisse, neque obuiis exceptus vlnis, qui, vt canis e Nilo bibiturus, vix a limine salutato fratre, euestigio iterum auolares. Heus ancilla, instrue mensam, et appone aliquid, quod delibemus antecoenii. Caeterum in vesperum fac bene lautam et splendidam appares coenam. Nunc non nisi semihoram accumbemus, et merendam degustabimus, deinde prodeambulabimus animi gratia, et stomachi acuendi causa.

I.
Rogo frater istis parce laboribus, abstine molestiis istis. Equidem non consueui merendam sumere. Non sum assuetus antecoeniis, vt neque pocoeniis. Sic me consuefeci, vt neque antemeridianis neque pomeridianis fungar epulis. Quin inambulemus primum aliquantisper in pomario tuo, domumque tuam peruagemur rursum prorsum, sursum deorsum, et perlustremus singula. Nouis aedificiis mirum in modum gaudeo et delector videndis.

C.
Nondum exaedificata est domus.

I.
Quid refert? Saltem videbo dispositionis artificium. Deinde perlustratis omnibus, prodeambulandi gratia foras nos referamus. Sic enim, vt melius coenemus, obsonabimus famem. Nam optimum condimentum fames.

C.
Stat facere quicquid iubes.

I.
Praeterea si mihi gratum facere voles, vide ne in coenam nimium obsoneris. Nam modicis sumptibus et ipse magis gaudeo, et res familiaris frugalius ac melius agetur, auspicatius et pleniori cornu locupletabitur, melioribus auibus atque felicius constabilietur. Magnum vectigal parsimonia.

C.
Satis superque videbor rem meam constabilisse, si quid fratri vnico gratificari quiuero. Caeterum praeito in subdiale ambulacrum per posticam, ego loquar famulae meae nonnihil, atque mox consequar.

I.
Eo prae, sequitor.

C.
Sequar quamprimum.

————————
 Aprosdionysa, siue Absurda. VI Aprosdionysa, siue Absurda. VIII