Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/Aprosdionysa, siue Absurda. VIII

E Wikisource
Aprosdionysa, siue Absurda. VIII
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Aprosdionysa, siue Absurda. VII Aprosdionysa, siue Absurda. IX 
Aprosdionysa, siue Absurda. VIII

Personae:

Gerbrandus Cornelii Amstelredamensis., Petrus Francisci Olearius Amstelredamensis ..

G.
Quid istic habes noui libri?

P.
Intuere, inspice, conspicare, conspice, contemplare, oculis lustrato, vide si voles et noris.

G.
Licet contingere et attrectare? Attingam licet?

P.
Quid ni?

G.
Quid scio? Forte limatior, politior, venustior, comptior, et splendidior est, quam quem velis contrectari manibus, vt tibi compararis ad bibliothecam duntaxat exornandam decorandamque et ad venustatem, vt ad solum decorem et ornatum asseruare cupias.

P.
Non ita insaniam, vt comptis, excultis atque pulchris gaudeam quidem et glorier libris, quibus non vtar. Longe mihi videtur pulchrius ac melius, vt libros habeam multo studio et multa lectione, tractatione, versationeque tritos, et manuum attractatu obductos nigrore et contaminatos, et circumquaque a fronte pariter atque a tergo, a capite et calce, scholis et annotatiunculis perscriptos, quam qui in Musaeo stent conspicui, et niteant atque splendescant, lutheo aut alio tincti et imbuti colore, neque in vllum veniant vsum, nisi vt oculos modo pascant, et ociosi cum tineis cum blattis dimicent. En tibi, perlustra et perspice circum circa: euolue et contrecta codicem, quanuis seu nouum, seu nouo et interpolo tectorio mangonizatum, tuo arbitratu, pro tuo arbitrio. Amicorum communia omnia.

G.
Hem vide, obsecro, quid ridiculi nobis in fronte depinxerunt chalcographi. Hic vir viro propemodum quasi eques insidet equo. Quidnam hoc sibi vult? Quin et is qui alterius residet humero, manibus nescio quorsum gestet scipionem.

P.
Hoc si nescis, temetiplum arguis non multae lectionis.

G.
Age dic quid sit.

P.
Numero dicam, quando postulas.

G.
Amabo te, dic latius et crassius, vt plene intelligam.

P.
Aiunt aliquando mendicos duos caecum et claudum mutuam inter sese locasse et conduxisse operam, ut qua parte alter alterius egeret opis, iuua retur, et qua prodesse posset, vicissim responderet officio, et alteri opem ferret. Itaque claudum caeci humeris insidentem visu suo pedes alterius direxisse, a quibus gestabatur. Porro caecum alterius vsum oculis, quem compensato labore portabat. Hoc paradigmate significabant mutuas et nobis operas tradendas, et manum manu lauandam. Nam cum alius alii adminiculo sumus, tum demum res humanae secundo flumine ventoque feruntur, et omnia nobis auspicato, bonis auibus et feliciter succedunt: Sin secus fiat, aduersa fuerint omnia et inauspicata. De qua re extat Graecum distichon

Τυφλὸς ἄπους ἤτην ἀλλόιλοιϊν θεράποντες. Τυφλὸς ὁδηγεῖτο. νωτοφορεῖτο δ᾽ἄους. Quod sic vertimus:

Claudus erat caeco depactus mutuam opellam,
Quem tulit hic humeris, lumine monstrat iter.

Quin et aliter vertimus, si iuuat et libet audire.

G.
Nihil aeque.

P.
Conuenit caecus cum claudo, vt suppleat alter
Defectum alterius, luminum hic, ille pedum.

Transtulit et ipse D. Thomas Morus, vir nostra aetate literarum pariter et veritatis ac pietatis cultor cum primis eximius:

Caecus claudipedem gestat, prudenter vterque
Rem gerit, atque oculos hic locat, ille pedes.

Idem aliter:

Cum claudo caecus sic lege paciscitur aequa,
Hic ferat illum humeris, hunc regat ille oculis.

Idem aliter, et latius:

Vtilius nihil esse potest, quam fidus amicus,
Qui tua damna suo leniat officio.
Faedera contraxere simul, mendicus vterque,
Cum claudo solidae caecus amicitiae:
Claudo caecus ait, collo gestabere nostro,
Rettulit hic, oculis caece regere meis.
Alta superborum fugitat penetralia regum,
Inque casa concors paupere regnat amor.

Ita natura comparatum est, vt nemo sit, quantumuis vel praediues, vel honoribus praepotens, qui non alienae opis indigeat. Imo sic naturam humanam consentaneum est, multis partibus alieni praesidii subsidiiue indigam debuisse creari, quo maior esset officiorum vicissitudo, et conciliandae charitatis mutuae promptior et certior materia.

G.
Papae, ex musca videris, quemadmodum reipsa comperio, posse, quod dicitur, elephantum facere: quod ex tam leuicula re, et in speciem minuta atque deridicula, quasi ex Sileno Alcibiadis, tam pulchram scientiae admonitionem deriuare atque conficere noris. Quare dic, amabo, mihi quid et hoc sibi velit. In calce libri mei depictus est vir quidam nudus (nisi foemina sit forsan, id quod non satis dignosco) volubili rotae pennatis insistens pedibus, quasi vertigine quam citatissima semet in orbem circumagens, priori capitis parte capillis hirsuta, posteriori glabra, et caluicio deformi, vt os nasum et oculos parum agnoscas. Hoc mihi plane stultum et friuolum videtur, nec hinc credo te posse vllam sapientiae imaginem aut vmbram ducere.

P.
Parum, o bone, versatus es in bonis literis. Istud simulachrum non heri aut nudiustertius effictum est, nec ex ouino cerebro, ex Boeotico ingenio, ex Abderitana mente profectum est, sed iam inde ab ipsis propemodum seculis Aborigenum extitit dictum, plus minus quatuor annorum milia: antiquius Codro est, Crono et Titanibus. Si scire postulas, est effigies Occasionis seu Oportunitatis, quem καιρὸν Graeci appellitant.

G.
Hinc forte est cur non agnoscatur sexus, quod latini foemellam, graeci marem faciant.

P.
Non inepta duceris coniectura. Verum sit mas, sit foemina, sit Androgynus, quem vocant Hermophroditum, sit Vdeterophylus, quid refert nostra?

G.
Bene mones. Perge philosophari.

P.
Occasionem prisci mortales seduli veritatis exquisitores finxerunt alatis pedibus versatili insistentem rotae, vt significarent temporis et oportunitatis perniciter auolantis habendam rationem, et occasionem vrgendam, vbi semel data sit. Quod autem praepostere frontem pinxerunt comatam, crinitam, et multa caesarie conuestitam, pone vero caluum et crinibus nudum occiput, significarunt in tempore arripiendam occasionem, et non oscitanter praetereundum. Nam vbi synciput et frontem auerterit, iamque praeterierit, tum demum frustra a tergo prenses, quippe nudam retro et glabram, neque praehensu facilem. Qua de re, nescio quis, hunc versiculum, qui vulgo iactatur, modulatus est: Fronte capillata est, posthaec Occasio calua.

Gerb.
Iftum versum et ipse aliquando audire memini, caeterum hactenus non intellexi.

P.
Vis tibi hanc rem paulo faciam planiorem, dilucidiorem atque apertiorem?

G.
Peruolo atque percupio.

Pe.
Audi igitur carmen Erasmi ex Graeco quodam translatum.

G.
Quid audisse iuuabit? Sum equidem tam labili, fluxa, futili, plenaque rimarum memoria, vt tantum non quicquid hac imbiberim aure, id ista statim effluat atque excidat, nisi et literis mandem, et crebra repetitione ruminem, inculcem, et animo insculpam, quod hauserim. Da igitur potius, vnde describam istud, aut si mauis, ipse mihi dictato, ego excipiam calamo veloci et promptis articulis. Alioqui frustra audiero, citius elapsurum, quam ipse dicendi finem feceris.

P.
Istud postea succisiuo tempore facito, nunc audias modo, non omnino frustra praebiturus aures, vt ipse post senties.

Ger.
Recita.

P.
Fingitur, vt scias, singula quaeque sciscitari quispiam, et ipsa Occasio respondere. Rogata igitur primum quae nam sit (nam duos primos versus praetereo breuitatis causa) respondet in hunc modum:

Cuncta domans equidem sum Occasio. Cur age pinnis
Insistis? voluorque ac rotor assidue.
Cur gemina in pedibus gestas talaria? dicam,
Huc illuc volucrem me leuis aura rapit.
Tecta capillitio facies, quidnam admonet? illud,
Quisque vti me, quoties offeror, arripiat.
Cur autem capitis pars posticaria caluet?
Quem semel alatis praeteriis pedibus,
Is quanquam volet inde cito me prendere cursu,
Non poterit, simul ac vertero terga viro.

Quin audi et ipsum Hesiodum, poetam adeo vetustum, vt ante Euandri matrem fuisse crediderim, super eadem re sic canentem, interprete codem Erasmo, Obseruato modum, nam rebus in omnibus illud Optimum erit, si quis tempus spectauerit aptum. Nunciam age vero quid ais? Stultum ne et ridiculum paruique momenti est, ex quo nobis tanta vtilitas, si modo aduertamus, efflorescit?

G.
Videtur sanem non nullius esse ponderis.

P.
Quid non nullius? Non recte capis. Imo plurimi. Oportunitas enim honesto inhonestum, damno lucrum, voluptatem molestia, beneficium mutat maleficio, et contra, vt semel dicam, omnium rerum, naturam peruertit. In adeundo conficiendoque negocio plurimum et praecipuum habet momentum.

G.
Ain' tu?

P.
Sic est.

G.
Qui istud plenius intelligam, quod dicis?

P.
Vis tibi commonstrem ex lucro damnum fieri, non obseruata oportunitate?

G.
Equidem volo, modo velis ipse.

P.
Non loquamur de agricultura, in qua si non tempori semina terrae mandes, actum agas et frustra semines, atque perinde facias atque si littus ares, in aqua sementem facias, arenae semina credas, cribro aquam haurias, et quasi in mari veneris, aut in aere pisceris. Neque agamus de mercatura, in qua qui ignoret commoda emendi et distrahendi tempora, sinistro Mercurio negocietur, nec dextro Hercule rem faciat. Sed commentemur et disseramus de rebus ad animum spectantibus, ad quem excolendum nos sumus accommodati.

G.
ut vis, et ipse volo. Tuae sententiae suffragor. Tuae voluntati neque hic neque vsquam refragabor et aduersabor. Tibi accedam quicquid voles.

P.
Primum igitur hoc abs te sciscitor, num credas esse quosdam commoditatis articulos, quos si noris et obserues, auspicato et dextris Musis studeas: sin ignores et praeterlabi sinas, inuita Minerua et aduersa Apolline, ac refragrante ingenio literis operam naues?

G.
Non satis assequor, quid roges. Amabo te, denuo planius et rudius sciscitare.

P.
Compendio dicam et paucis. Putas ne aliud alio ad ocium literarium aptius et accommodatius esse tempus? an credis quaelibet tempora Musis aeque amica atque dextra?

G.
Parum scio, quid putem aut respondeam. Si per tempus liceret, aliquantisper mecum animo voluere, et diutiuscula meditatione responsionem excudere, forte superis adminiculantibus inuenirem quid responderem. Nunc quid responsu et auditu dignum non praemeditatus dicam, cum mihi non sit ingenium ita in numerato, in promptu, et extemporale, atque tibi, quem sine assentatione extra omnem ingenii aleam positum et aliorum relatu didici, et ipsa re non semel comperi?

P.
Haud equidem tali me dignor honore.

G.
Loquor ex animo quod sentio. Dic potius ipse, quod rogas, obsecro, ne tempus frustra conteramus, et commodis confabulandi spaciis excludamur.

P.
Age, quando ita iubes, dicam. vtrum tibi gratius et oportunius studio videtur, noctis intempestae somno cadentibus oculis, an diei tempus? vespertinum seu pomeridianum saburrato ventre, an ieiunio adhuc stomacho antelucanum vel antemeridianum? hybernum, quando saeuiente gelicidio et rigentibus membris vix esse queas a splendido foco semotus, an vernum seu aestiuum? denique senile, quando senecto et defecto corpore, viribusque animi tabescentibus et effoetis vesperauerit aetas, an iuuenile vigentibus atque florentibus adhuc omnibus?

G.
In promptu responsio est, quando tam aperta et distincta interrogatione vteris, nempe haec illis videri magis secunda et commoda studiis.

P.
Quid igitur, si et iuuenta et virili aetate praeterlapsa, senio iam ingrauescente, tum demum studere incipias?

G.
Inauspicatum istud fuerit.

P.
Vides igitur luce clarius, quam sit vtile, quam fructuosum, quantum operae precium, studendi occasionem semel natam vrgere, et non pati praeterire: contra quam inutile, ocium literarum, cui datus es, nunc florentibus annis postponere lusibus, et in maiorem seu virilem, aut quod inauspicatius est, in senilem aetatem quasi in hyperberetaea vsque comperendinare, et tum demum post Panathenaea, post Pythia, et post festum, quod dicitur, venire.

G.
Profecto nisi nunc videam, in sole caligem, et exorto meridie, accensaque lucerna planem caecutiam.

P.
Iam si tanti vitrum, quanti margaritum?

G.
Quid istud est prouerbii?

P.
Non intelligis?.

G.
Qui intelligam? Gerbrandus sum non Oedipus. explica allegoriam. aperi aenigma. Nam mihi videtur aenigmaticum, quod loqueris.

P.
Enucleabo, enodabo: purgatis da mihi operam auribus.

G.
Istud ago.

P.
Si tantum est vel compendii vel dispendii leuioribus in rebus minorisque momenti propter occasionem vel observatam et tempori arreptam vel neglectam et ignauiter missam factam, quanto plus vel damni vel emolumenti erit in rebus grauioribus, maiorisque ponderis et melioribus?

G.
Quid? potest quicquam esse melius et grauius eruditione?

P.
Procul dubio potest, et est.

G.
Quid nam?

P.
Virtus omnibus rebus anteit, atque ipsi adeo scientiae cuiuis quamlibet excellentissimae.

G.
Quid ais?

P.
Quod res est.

G.
Qui credam istud?

P.
Vis dicam?

G.
Nisi velim, non interrogem? Miserem cupio scire.

P.
Ante scias oportet quid sit eruditio, vel eruditum esse, et quid virtus vel virtute praeditum esse, quam alterum cum altero componere et comparare queas. Nam comparatio est diuersorum, quorum singula noris, inter se collatio. Scis quid sit eruditio? et quid eruditum esse?

G.
utcunque videor mihi scire. Praestat tamen vt ipse dicas, qui me plenius et melius nosti.

P.
Dicam, sed crassa Minerua.

G.
Quo crassius et rudius, eo mihi accommodatius, apertius, et vtilius dixeris. Ita similes habebunt labra lactucas.

P.
Istud si dicerem ego, ferres indigne, teque putares gravibus conuitiis petitum.

G.
Non facerem, o lepidum caput. Quid, vidisti vnquam me stomachatum in te, aut tibi infensum?

P.
Sed valeant quae nihil ad rem, nihil ad versum, nihil ad Bacchum. Veniamus ad institutum.

G.
Amabo faciamus ita.

P.
Scientia seu eruditio est cognitio veri assentiendi, et falsi dissentiendi, recteque tum dicendi, cum quod bonum est agendi, quodque malum, fugiendi. Eruditum esse, est scire quid cui assentiaris, quid non, quid, quomodo, et quando dicas, atque quomodo vel bonum prosequare, et agas, vel malum abominere et fugias.

G.
Pulchra et luculenta descriptio. At si tam latis se pomoeriis propagat et extendit eruditio, quam modo dixisti, non sunt omnes eruditi, quos putamus.

P.
Extra dubium non omnes. Non omnes docti, qui doctrina celebrati. Nec qui fert citharam, mox citharoedus erit. Sed quid censemus? quid aestimamus alios? Nostris pedibus nosmet metiamur ipsos, alii se suis quoque pedibus, si velint, metiantur. Quisque suum quod in tergo est, videat manticae. Nos nostra caedamus vinera: et profiteamur, quod res est, nos non esse eruditos.

G.
Istud meridiana luce clarius est.

P.
Sed ad rem. vt scias iam nobis scientiam in genere non suis exacte coloribus depinximus, sed vtcunque adumbrauimus, quam cyclopaediam vocamus, non particulatim grammaticam, rhetoricam, aut aliam quanlibet.

G.
Istud ita intellexi.

P.
Nunc quid sit virtus, non exquisitissime quidem, sed pingui quoque Minerua deliniemus, vt ita tandem patescat, vtrum vtri melius, doctum esse, an virtute praeditum.

G.
Amabo fac ita.

P.
Virtus est malorum efficax fuga, et bonorum diligens prosecutio, vitaeque honestae ac beatae effectrix et moderatrix. Virtute praeditum esse, est bene beateque viuere, sicut recta ratio dictat viuendum, et diuina lex praescribit ac postulat. Quid? assentiris ne?

G.
Omnibus modis.

P.
Opinor igitur, vtraque parte cognita, vtrum vtri sit anteferendum, nunc iam intelligis.

G.
Non satis adhuc.

P.
Faciam, intelligas plenius.

G.
Omnibus votis expeto, facias.

P.
Age vero, vtrum videtur melius, vtrum exoptabilius: scire modo rationem, diuitias abunde parandi, commode et fideliter seruandi, ac ritem expendendi, an affatim iam parare, legitime seruare, et liberaliter expendere? Nam qua ratione sit opibus accumulandis inhiandum, et opera danda, et quo modo partis sit vtendum, norunt quidem multi, quibus tamem diuitiae vel non suppetunt vllae, vel si affluunt, in iniustum aut profusum vtuntur vsum, vel sordide possidentur, aut comparantur et corraduntur iniuste. Nonne malis igitur locupletem esse, et affluere opibus, atque ampla possidere latifundia, quam duntaxat scire quidem quomodo quaerenda sint, at inopia premi et Telenico pauperiorem esse?

G.
Perspicuum est vel caeco, vtrum vtri sit anteuertendum.

P.
Similiter nonne multo melius, multo beatius est, interesse iam nunc conuiuiis coelestibus et immortalitate frui, quam duntaxat nosse viam, qua sit aspirandum eo? Nam multi norunt quidem, aliosque docent rectam bene beateque viuendi, et ad superos aspirandi rationem, qui tamem ipsi affectibus animi transuersos agentibus, non affectant viam olympo.

G.
Omnia tibi assentior. Quin et nunc mihi satis persuasum habeo, virtutem quauis scientia praestabiliorem magisque exoptandam esse, et omnibus rebus anteuertendam: hominemque esse nihili, quamuis eruditissimum, qui totam cyclopaediam, quod nemini credo contigisse, omnibus suis numeris absoluerit.

P.
Consectarium est igitur, multo meliorem esse et laudabiliorem, qui conuitiis et maledictis incessitur, et nihil mali regerit, sed potius data occasione laudibus effert: qui quo iure quaque iniuria premitur et obruitur, et nullam iniuriam reddit, sed beneficiis prosequitur: qui iniuste accusatur, et nihil recriminatur: qui alieno odio et inuidia flagrat, et non recandet ira: qui opprobria sustinet, et quae sibi iniuste impinguntur ne refellit quidem, sed bene dicendo et praedicando remuneratur, et malum bono compensat: qui percussus aut laesus non referit: qui accepto damno nullas vices rependit: qui exclusus commodo vel prohibitus ludo, nullam talionem reddit: qui quamlibet iniuriam passus, par pari non refert: denique qui petitus insidiis, nullas vicissim strophas, nullas fraudes machinatur, atque itidem in aliis virtutibus: quam qui sine tolerantia vel Ciceronem eloquentia et eruditione superat.

G.
Et tamem multi ducimur scientiarum amore, pauci virtutis. Qui hoc fit, quod non ad id quod optimum est, primo et praecipuo studio rapimur?

P.
Imo multi quoque neque scientiarum, neque virtutis amore et studio capiuntur, sed magis ludendi, nugandi, et ineptiendi dulcedine: in quorum haeresi, tu quoque an aliquando fueris, an adhuc sis, ipse videris, qui sit hoc?

G.
Mitte istud. responde quod rogo.

P.
Ne sequamur ambages, missum hoc facio, et respondeo. Hinc fit, quod germanum verumque bonum aut nescimus, aut cum arduum sit, per ignauiam assequi negligimus. Scientiae quidem radix, vt virtutis, amara est, fructus vero dulcissimus. At virtus magis ardua difficiliorque est, quanto praeclarior et diuinior. Per eruditionem in hoc mundo tollimur humo, prouehimurque ad summa dignitatum et honorum culmina. Per virtutem plerunque hic deiicimur, at post hanc vitam efferimur super astra, et Diis miscemur superis, sydereique senatus albo inserimur, et sempiterna beataque fruimur immortalitate: ad quam Deorum vitam nulla scientia quantumuis eximia et praestans euehere potest.

G.
Miserum est igitur, et lachrymis prosequendum, quod ita praecipites ferimur in vitia, facile mouemur ad iram, pronis animis sequimur malos et impios, qui nos vel ad intolerantiam, vel ad conspirationem, vel ad immodestiam, vel ad ingluuiem et ebrietatem, vel ad ludicra et nugas, vel ad ignauiam, et studii virtutisque neglectum, vel ad alia vitia suo ductu, suasu, vel perditis exemplis pelliciunt, trahunt, impellunt: ad virtutem vero multo tardiores sumus, quam corbitae in tranquillo mari.

P.
Sine dubio miserrimum est, et nulla lachrymarum profusione sat digne prosequendum, quod tam simus praeposteri et peruersi, vt non modo pluris sit nobis vitrum margarito, quod diximus, sed saepe numero etiam stercus argento et auro. Caeterum vt tandem ad portum vela vertamus, nunc satis clare vides, opinor, quantum accipimus damni, qui virtutis colendae tempus et occasionem sinimus praeterire, nec arripimus eam tempore commodissimo teneris ab vngniculis, quando cera sumus molliores adhuc, et in quamuis imaginem ductu faciles, potius quam vt protollamus et procrastinemus eo vsque virtutis culturam, dum neglectus nostrae mentis ager, partim tribulis, sentibus, lappis, vrendis filicibus, vrticis, carduis, aliisque loliis et pestibus obhorreat: partim ita inarescat et obdurescat, vt nullum aratrum admittat, dumque obduratis animis et vicio stupentibus, rubo arefacto praefractiores euaserimus, nec amplius culturae patientes accommodemus aures. Tum demum enim animi nostri vrenda filix nullo mansuescet aratro.

G.
Dii meliora.

P.
O vtinam dent vbique meliora. At interim, vides sic rem se habere.

G.
Clarissime video, et miseram multorum vicem doleo, non tempori ad optima quaeque festinantium. Si nondum videam, vt dixi, plane in verno sole caligem, mihique claro meridie lucerna sit opus accensa.

P.
Imo caligantibus in meridie nulla profuerit accensa lucerna: quemadmodum Diogenes philosophus accenso lumine, claroque die, in foro confertissimo quaeritans homines nihil promouit, nullosque inuenit.

G.
Ridiculum. Qui sit vt nullos inueniret homi nes, vbi scateret forum densa hominum multitudine stipatum, vt ais? An inter homines confertissimos nullus erat homnim? An in myrmecia hominum, et densissimo negociatorum orbe nullum erat inuenire hominem? Quid istud est?

P.
Dicam. Diogenes quodam tempore dolens plerosque omnes mortales deuios esse veri, et virtutis alienos, solis pene diuitiis et voluptatibus stupentes, atque ob id hominum nomenclatura indignos: cum non haberet, quibus verbis suam sententiam confusae et dispersae multitudini significatam redderet, suumque dolorem et rei indignitatem testaretur, pulcherrimam suae mentis imaginem specie quidem ridiculam, at significationis mysterio memorabilem obseruabilemque, quasi in depicta tabula omnium oculis proposuit spectandam: clarissima luce per forum negociatoribus differtissimum accensa lucerna quaeritans homines, nullosque inuenire aut videre assimulans, quod eos, quos conglobatos et conglomeratos in foro offenderet, vmbras potius hominum aut beluas humana figura crederet atque significatum vellet.

G.
Mehercle pulcherrima veritatis imago, pulcherrimum rei non verborum schema, pulcherrimum paradigma. Mediusfidius nihil pulchrius effingi potuit, nihil spectabilius.

P.
Habeo super illa re literarum ad quendam superiori anno scriptarum exemplar, nisi fallor, adhuc: si cupis, indulgebo tibi videndum et legendum.

G.
Ex animo vereque cupio. Suffice mihi. Quin exhibes?

P.
Quaero in loculis vestiariis, in sacculo colobiario. Habeo. Hem tibi. Legito clare.

G.
Quin ipse legito. Tua tibi manus notior est, et lectu facilior, quam mihi.

P.
Redde, legam. Arrige aures. Hoc age.

G.
Istud ago.

P.
Sic habet: Quas ad me literas, amicorum candidissime, tertio die post, quam egimus Pentecosten, exaraueras, ipsis Diui Odulphi feriis commodum recepi, cum sacram et solemnem nostrae supplicationis pompam eramus iam ducturi, et anniuersaria mysterio Eucharistico, et viuificae crucis signo supplicia celebraturi. Quarum cum impraesentiarum non esset locus, neque ocium perlegendi, eas recondidi atque reposui in perulam seu thecam tunicariam, quam vestibus subsutam gerimus, vsque, dum a vesperis precibus, diuinis tandem defunctus essem muneribus. In quibus Diogenem scribis, quodam tempore lucerna accensa obambulasse in foro hominum frequentia differto, quaerenti similem: risuque exceptum, et rogatum satin' sanus et sobrius esset, aut quid quaereret: respondisse, homines se quaeritare, Et miraris, quid tam eximio et celebri philosopho in mentem venerit, vt tam stultam rem et absurdam insulsamque faceret, et se traduceret, omnibusque ridendum propinaret. Ne longa te verborum ambage suspensum teneam, dico non designasse eum rem insulsam et ridiculam, sed spectabilem, memorabilem, et philosopho dignam. Notauit enim publicos ciuitatis mores vix homine dignos. Hominis enim est, suis imperare malis affectibus, non suae libidini seruire, sed rectae rationi obtemperare, rebusque fluxis et caducis longo postpositis, bene beateque viuendo et virtutem colendo ad immortalia et coelestia aspirare. Atqui id genus homnies non erat inuenire in foro, quamuis densa et confusa hominum turba confertissimo. Promptius enim et facilius Amburbialium aut Nundinariarum aut aliarum celebrium feriarum tempore, in foro, et circumquaque inuenias mendaces, impostores, periuros, manticularios, ebrios, aleatores, summenianarum mulierum quaesitores et asseclas, decoctores, philargyros, et eiusdem farinae alios profligatissimae atque perditissimae vitae homnies, in quibus nihil praeter humanam et formam et loquelam videas et agnoscas, caetera beluas, quam qui et re et nomine germanos sese verosque praestent homines. Habes sententiam Diogenis. Tu fac et te hominem noris, et officio, quod sit homine dignu, semper fungare. Vale Guormariae pridie Idus Iunias An. 48.

G.
Pulchrum documentum: praecor, indulge mihi describendum, bona fide redditurus breui.

P.
Quid opus asseueratione? Eidem habeo verbis tuis. Neque enim mihi suspectus es persidiae. Tu modo cura, vt quam integritatis existimationem habeo, semper in columem et inconcussam servandi sis mihi author. Per te enim stat.

G.
Fideliter curabo, nihil addubites, me semper habeas fidumque probumque Nec tibi fenestram vllam praesentibus superis et adminiculantibus aperiam de me secus vnquam suspicandi. Dii boni quam laetor hac epistola, quam gaudeo hisce inter nos habitis sermonibus. Melle dulcius hoc mihi fuit colloquium. vtinam dii nunquam mihi dent peiorem congerronem, nam meliorem non exoptem. Dii boni quantum commentandi argumentum suppeditauit, quam latum fabulandi campum nobis aperuit vna Occasionis imago, quam ego deridiculam credidissem, nisi te nactus fuissem interpretem.

P.
Nunc igitur cum sit abunde sat verborum profusum, redeamus ad suos vterque mutos magistros, et cum illis etiam dulcissimis congerronibus non nihil fabulemur. Vale.

G.
Heus Petre, velim tibi vacet, vnus adhuc mihi restat scrupulus, quem si mihi quoque eadem disserendi qua vales dexteritate eximas, feceris mihi rem gratissimam, tibique gratiam immortalem apud me promerearis.

P.
Quisnam iste scrupulus?

G.
Docuisti me pulchre, cuius beneficii nunquam obrepet mihi obliuio, virtutem esse scientiis et artibus meliorem et maiori sedulitate quaeremdam. Aueo similiter scire, num virtute sit melius, et maiori studio prosequendum.

P.
Dicam paucis. In hoc seculo nihil virtutis officio praeclarius, nihil dulcius mente sibi conscia recti. Qua de re si voles praelegam tibi quoque breuem epistolam annis superioribus scriptam ad quendam iam tum rudem adhuc parumque latinum, nunc vero latinissimum et eloquentissimum et virtutis cultorem summum.

G.
Quidni velim? maximo istud opere et cupio et precor facias. Sed age, quisnam est ad quem scripseras?

P.
Nicolaus lacobaeus Roterodamus senior.

G.
Dignus ad quem magnifica scripta dentur.

P.
Sed audi quid scripserim, et quanto compendio multa perstrinxerim. Sic habet epistola: Postremis tuis Nicolae candidissime scriptis, pulcherrimum dignissimumque scitu proposuisti problema, sciscitatus et percontatus ex me, quid in hac mortali vita sit dulcissimum, iucundissimum, voluptatisque plenissimum, et quid optimum praestantissimumque. Et addidisti in varias opiniones hominum scindi vulgus incertum, Quorum quibusdam nihil suauius esse videtur, quam vt delicatissima quaeque et edant et bibant, quoties quantaque lubeat, ac deinde saburrato ventre et bene pasto saginatoque, vel lusibus, vel somno indulgeant, vel aliud quid factitent, quod animo voluptatis sitibundo maxime arrideat. Aliis rursum nihil mellitius nec magis expetendum videri, quam vt diuitiis et opibus affluant, ac vbique gentium magni sint et nominis et honoris, magnaeque authoritatis, et ab omnibus quouis officii genere colantur et obseruentur. Alios quoque esse quosdam affirmasti, homines notae melioris, vt bene putabas, quibus visum sit nihil esse dulcius, nihil melius, nihil praeclarius, quam vt sint solerti, dextro, et praeclaro ingenio, idque omnigenis omnium rerum artibus et disciplinis imbutum et excultum habeant, qui de re qualibet apte, distincte et ornate copioseque norint disserere. Quin et nonullas praeterea alias diversorum hominum opiniones in medium attulisti, quarum non est mihi nunc repetendi ocium, super quibus meam sententiam percontatus es. vt breuiter et succincte, et quidem paucioribus quam conueniat tanto argumento, expediam quod rogas (cogor enim compendio et paucis rem perstringere, quod nunc longiori temporis spacio sim exclusus, quam cui vacet multis agere tecum, id quod alias compensabitur) mea sententia, hominum sane maxima pars, praesertim id genus omnium, de quibus locutus es, multum hallucinatur, totoque coelo (quod dicitur) et tota aberrat via. Quicunque enim veram summamque delectationem voluptate comedendi et bibendi, vt solent Epicuri de grege porci, metiuntur, ii longem lateque a veritatis semita sunt alieni. Quicunque veram voluptatem ventre metiuntur, longem a veritate abhorrent. Quicunque in edendo et potando statuunt summam sibi voluptatem, ii ex diametro cum veritate pugnant, et disdiapason, quod dicitur, a veritate dissident. Quibus nihil est prius, nihil antiquius, nihilque iucundius, quam obsequi et inseruire ventri, genioque indulgere, et genialiter ac pollucibiliter viuere: ii in veritatis contemplatione non modo luscitiosi caecutiunt, sed plane sunt caeci, sterilesque omnino et inanes veri, ac totius semel uirtutis expertes. Nam ex ventris ingluuie et crapula reddimur pigri et ad omnia inhabiles et inepti, reddimur in firmi atque morbidi, crassi atque obtusi, et, quod dicitur, pingui Minerua. Nam pinguis venter non gignit mentem tenuem. Quinetiam multi sunt sibimet ipsis authores praematurae mortis, dum nimio potu ciboue ingurgitant sese, vitamque ita extinguunt. Atque hanc ob causam fieri non potest, vt germana veraque delectatio sita sit in edendo et potando. Neque itidem in diuitiarum copia, aut magni nominis et authoritatis maiestate, quod nulla vis diuitiarum quantumuis confertissima cumulatissimaque aegroto domini deducat corpore febres, vt canit Horatius: Sed valeat possessor oportet Si comportatis rebus bene cogitat vti. At virtus, vt loquitur diuinus orator, in infirmitate perficitur. Tandem igitur audi, nam audire iampridem expectas, qua nam in re summum oblectamentum statuamus, summumque bonum reponamus. Vera et perfecta oblectatio tale quiddam sit oportet, quae neque tristicia, neque aduersitate, neque vi labefactetur et auferatur, quaeque non grauet quenquam quantumuis immensa et cumulatissima, quemadmodum edendi et potandi nos grauari sentimus et obrui voluptate. Quam ob rem, cum in hac rerum humanarum colluuione, vitaque mortali, plus vbique sit aloes et amaritudinis quam dulcedinis, plus fellis quam mellis, plus aduersi quam laeti et prosperi, non est quaerenda vera summaque delectatio in rebus visu vel tactu contingendis, sed sita sit oportet in virtutis officio, atque in mente sibi conscia recti, quae, quoad eius id fieri potest, se confidat in diuinis oculis et esse et ferri, sibique cum Deo initam esse gratiam et amicitiam. Huiuscemodi homines nulla potest afflictio quamlibet grauissima tranquillo mentis statu dimouere. Imo etsi homines id genus extremo essent supplicio deuoti et destinati, qui iam iam essent securi lethifera percellendi, aut cum Diuo Laurentio viui Vulcano tradendi et ignibus exurendi, miserrimeque excarnificandi, non tamen animo non gauderent, et laeticia essent delibuti non vulgari, nullisque verbis exprimenda. Quare mi Nicolae si in virtutibus praecipuum et summum ponas studium, et in puritate mentis colenda maximum oblectamen tum quaeras, maximum tibi operaeprecium feceris, viamque compendiosam et certam ad beatitudinem sempiternam straueris. Vale. Guormariae. 13. calend. Maias, Anno. 46.

G.
Magnificum sane epistolium argumenti praeclari non male collocasti, nec sterili harenae mandasti semina tam preciosa, neque inanes, quod dicitur culmos excussisti.

P.
Id gaudeo.

G.
Concede mihi describendum, vbi descripsero memoriter ediscam.

P.
Parum istud fuerit, nisi moribus quoque et bene beateque viuendo exprimas.

G.
Istud quoque redditum curabo.

P.
Si feceris, rem feceris maxime tibi frugiferam futuram.

G.
Superis aspirantibus operam dabo.

P.
Accipe, et vale.

G.
Vale quoque.

————————
 Aprosdionysa, siue Absurda. VII Aprosdionysa, siue Absurda. IX