Personae:
Ioannes Spanus Amstelredamus, Nicolaus Iacobaeus Roterodamus.
N.
Bene factum, quod ad tempus praescriptum et ad locum dictum adsis. Gratus est mihi tuus aduentus.
L.
Grata est mihi tua expectatio.
N.
Euge nunc re ipsa comperio esse te, quod audire gaudes, fidumque probumque: quod liberaris, quam mihi dederas, fidem. Nae tu dignus es, cui mandem atque committam, si quid recte curatum velim. Eamus nunc iam sodes ad sphaeristerium, et ludicrum certamen ineamus. Lusorias manus conseramus.
L.
Licet. Sed age, vis ne adhibeamus nobis et asciscamus vnum atque alterum praeterea collusorem? Mauis ne adhiberi socios periculi, an potius placet monomachia, vt vnus cum vno congrediatur?
N.
Minime gentium. Malo nos solos inter nos committi, vt solus vel palmam feram, vel quod absit, herbam porrigam: vt solus adminiculante fortuna victor abeam: vt solus fortuna suffragante celebrem epinicia: vt solus dextra fortuna dextroque Hercule encomium canam. Malo singulari certamine tecum contendere, ne qua pars victoriae decidatur alteri, vt meo solius periculo mihi stet aut cadat fabula. Arbitros tamen et spectatores, si quos velis admittere, repudiare nolim, neque publica prohibere arena.
L.
Istud et ipse malo, vt victoria ad plenum sit mea: vt laus in solidum sit mea: vt mihi vni cedat victoria honori: ne meo honori quippiam decedat cum vicero. Verum imus ne tandem?
N.
Imus. per me non stat quo minus quam primum eamus. Nihil moror.
L.
Haec area sane perquam commoda est. Nunquam, quod memini, vidi sphaeristerium commodius et magis appositum huic lusui. Hic sane locus sphaerico lusui quam aptissimus est. Dispiciamus, priusquam auspicemur, priusquam hanc telam (quod dicitur) exordiamur, an sphaerae sint aequales, et palmulae peraeque habiles atque accommodae: ne postmodum, quem nostrum fortuna frustrauerit victoria sperata, is aut volarum, aut globorum iniquitatem accuset: quemadmodum solet aquam culpare Ardea, quod vulgo dicitur.
N.
En tibi: Accipe et sphaerarum et tonsarum vtramcunque voles. Equidem manum non verterim, susque deque fero vtramutram mihi relinquas. Parui mea refert, vtram velis aut nolis. Haec sit an ista mea, nullo mihi discrimine agitur.
L.
Nec ego in magno discrimine pono. Attamen quando datur optio, mihi hanc deligo. Quare rem ipsam aggrediamur. Accingamur operi.
N.
Sed quid praemii feret qui vicerit? Quo donabitur praemio victor? Quanti ludemus aut certabimus? Nam sine spe praemii, frigeret ludus.
L.
Primum decernamus et statuamus, quae decreta, quae scita, quas leges obseruari velimus. Nam haec plebiscita variant, nec vbique eadem recepta vigent. Ne si tu forsan aliis alibi assueueris atque ego ludendi institutis, postea dissideamus animis, et in mutua effundamur iurgia.
N.
Quaternio vel si mauis senio ludum absoluit, quem qui prior indeptus sit, victor euaserit.
Le.
Absoluat quaternio.
Ni.
Placet: Quoties transmiseris annulum, toties augeberis lucri numero: donec quater pertransgressus, finem ludo imposueris, et me, quod absit, omni spe lucrandi exueris, mihi spem victoriae praecideris omnem, omni me lucro emunxeris.
L.
Faxint superi.
N.
Bona verba: Sin per posticam annuli imprudens mearis, tibi met ipsi et damno fueris, et aliquid honoris dempseris, vnamque lucri portionem decideris, quae consequentibus tibi sit resarcienda laboribus: vt si prius duo numeraris, iam rursus ad vnum delapsus sis: sin prius nihil fueris lucratus, primus tibi fortunae secundantis atque iuuantis fauor in nullum cedat lucrum.
L.
Accipio conditionem vtrique communem.
N.
Si lusoria exactus arena metas praescriptas transilieris, mihi fueris emolumento, et maiorem lucri cumulum confeceris.
L.
Est praeterea quippiam obseruatu necessarium?
N.
Est. Paucis, aduerte, dicam. Vbi inter ludendum meae sphaerae tua forsan ita aduoluitur, vt alteram altera contingat, ludam quidem licet, et meam quo velim, agitem: at tuam pro meo et arbitrio et commodo non licet vel loco moueam, vel quoquam impellam. Quanquam sunt, qui in eam rem sibi clauam quampiam pararint, et in promptu habeant, quam ita centaurice et valide suo illidant globo, vt alterum protelent longe propellantque, et a foribus exturbent, quod minime probarim.
L.
Nec ipse recipiendum istud censeo. Neque enim Martem aut Herculem agimus, sed industria, et arte contendimus, a quibus mea sententia vis et impetus omnis abesse debet.
N.
Recte putas. Sed pergam. Sin ita sedeant globi, vt propinquiori spacio alter alteri asiide at, quam sint palmulae longae, modo vt non continenter, iam vola non licet vtaris integra et oblonga ad insultandum mihi, meque longe aliquo proturbandum, quemadmodum alias, si spaciosius et distantius cubent, sed contractiori oportet vtare palmula. Verum si me praeterire voles intactum atque illaesum, his coarctandi remi legibus immunis atque solutus iure fueris.
L.
Restat amplius, quod sit opus scito atque decreto?
N.
Numero dicam, quod restat, si quibo: Ne videamur tyrannico more soli in hoc sphaeri sterio velle dominari, haec nobis accipienda et mussitanda iniuria est, vt qui victus palma abierit, etiam ludo cedat, et successori alicui lampada suam tradat, prasertim ei, qui te legerit, nuncuparit, et verbis designarit, quique se tui loci candidatum declararit. Sic enim moris est, vt ludentibus vel duobus, vel pluribus, ex cota corona arbitrorum, qui circun stant immunes, qui primus te ludentem delegerit cui succedat, quique se candidatum tuae fortunae praesignificarit, tibi victo volenti nolenti sufficiatur.
L.
Morem istum et scio, et aequo animo obseruatum volo. Neque committam, vt per me primum rescindatur ista consuetudo, quam per manus traditam recepimus. Per me non stabit, quin consuetudo ista teneat. Si quid praeterea superest, dicito.
N.
Nihil amplius, quod animo nunc occurrat: quod menti obuersetur. Hisce igitur senatusconsultis et legibus, si videtur, pareamus.
L.
Parebo: Si tibi sit aequa lex et conditio, non mihi fuerit iniqua. Dum aequalibus tenemur legibus, quis habebit quod merito queratur?
N.
Nemo, nisi qui volet vitilitigatorem agere.
L.
Nihildum de praemio meministi.
N.
Sed heus tu, quod lapsus memoria pene praeterieram, nunc succurrit.
L.
Quid istud?
N.
Cauto praeterea et praedicto opus est, vt si praepropere ludat is, et alteri suas vices praeripiat, ad quem ludendi non venerit ordo, aut alias suum globum si loco moueat, aut sistat inhibeatue currentem, et quasi clam altero commodum sibi comparet ex alterius incommodo, vbi id rescitum fuerit, semel ius ludendi perdat, sociumque geminatis et continuis vicibus pro eius et arbitrio et commodo bis ludere permittat. Quinetiam qui suam sphaeram ludens tractu suae volae, quasi caecum praehensa manu, quo velit cunque, duxerit, vna ludendi vice multetur.
L.
Pedibus discedo in sententias et leges tuas, quotquot fixeris. Non ero enim iniquiore loco, quam tute met ipse, etiamsi vel ipsa legum pandecta, vel multa inuexeris plaustra. At interim subit mirari, vnde tibi suppetat tanta statutorum vis.
N.
Vnde sua araneis tela?
L.
Profecto si tam exacte semper tua dictata praeceptori reddenda calleres, quam tenes ad vnguem haec ludicra, nemo scholasticorum esset tibi secundus eruditione futurus.
N.
Aedibus in propriis quae praua aut recta geruntur.
L.
Licet aegris et implacidis auribus accipias, non tamen non possum id quod res est dicere. Nunquam tam exquisice, tam adamussim reddis praeceptori lectionem, nunquam tam in numerato, tam in promptu habes dictata magistri, quam pulchre legum sphaeri sticarum ceras omnes et tabulas memoria complecteris.
N.
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. Sed quid tricamur? et tempus frustra terimus? quin auspicamur ludum?
L.
Vnum superest, quo praeterea sit opus definito, vt designemus, quam victor coronam sit relaturus, quod praemium expectaturus.
N.
Nempe istud praefinitum atque praestitutum oportuerat. vter nostrum prior victus abierit, vter prior succubuerit, vter prior alteri, quod dicitur, herbam porrexerit, is pronunciabit, quanti et luserimus, et deinceps lusitaturi simus.
L.
Probe dicis: Aequa conditio: perplacet. In sententiam tuam pedibus eo vtrisque.
N.
Vbi est circulus? Cur nondum pactus humo? Cur nondum terrae defixus caudatus orbis? Cur nondum fixus humi?
L.
En tibi.
N.
Non est acumine sat longo. Non est aculeo, non est pediculo satis longo. Parum est caudatus. Non est sat aculeatus. Non est satis acuminatus. Vereor vt staturus sit firmiter. Vix statuminare (timeo) poteris, vt satis firmo sit constiturus pede, et nostris ictibus sit par futurus.
L.
Sat est longo pediculo, ne timeas: satis firmiter in terram depangam, vt non facile nostro cedat impulsui. Statumine et pedamento sat firmo siet curabo. Numc admolire manum, et periculum facito, num sat bene statutum et in terram pactum existimes. Vix nisi viribus intentis extrahas.
N.
Bene est, nisi quod paulo altius sit defigendus in terram.
L.
Siccine satis?
N.
Propemodum.
L.
Quid si sic?
N.
Nunc meo iudicio, nimis alte insidet humo. Subleua, attolle nonnihil.
L.
Satis imperiose. Nunc iam credo satis tuo factum desiderio. Sin minus, admoue manus ipse, et pro tua libidine ponito.
N.
Nunc iam stat commodissime.
L.
Quid moliris? quid struis?
N.
Circumagendus est semel atque iterum, vt sit mobilis atque volubilis, et nunc huc, nunc illuc spectet.
L.
Quorsum istud?
N.
Alioqui nimis praefracte, rigide, et dure nobis obluctaretur, nostraque tela reuerberaret, nec facile intromitteret. Quin et alia hinc commoda efflorescent atque redundabunt, vt ludendo experiemur.
L.
Istud quicquid est commodi, vt volubilis sit circulus, vel sua sponte existet atque affluet, vbi subinde hanc in portam arietaueris. Nam multis impulsa et quassata arietibus, tandem labefactabitur impacti circuli firmitas, vt ad omnem insultum facile motetur, et agatur in orbem. Sed quin praecipitamus moras? Quid ni ludimus?
N.
Age ludamus: Vide sis, mea quo tibi tela ferantur. Hoc bene sit. Heus tu hoc age. Hic tibi feritur. Quid tibi cum illis spectatoribus negotii?
N.
Dixeram, si quis ex tota circunstantium corona, ex toto circulo spectantium cupiat cum alterutro nostrum eadem lucri spe pendere, eadem stare fortuna, lucri vel damni socius esse, loquatur licere, et societatem nobiscum coeat.
Le.
Probe: nec ego muto dictum. Sed eccum, ego nobis huius certaminis auspicium dabo, aut si voles, ipse facito.
N.
Imo tute auspicator.
L.
Hoc tibi eiicitur.
Nic.
Hoc quoque tibi.
L.
Ego sum prior: Sum vicinior portae: Sum proximior foribus: Sum propior ianuam. Ego te proximius contingo limen circuli. Ego minus te aberraui ostio.
N.
Fateor: ego sum posterior atque remotior. Ego longius absum.
Le.
Haud inauspicato ludum hunc ingressus sum: si modo finis principio respondeat: si modo exitus eodem successu aequiparet ingressum. Bonis auibus hoc certamen auspicatus sum, si modo tam dexter sit mihi finis quam initium: Meum est prius ludere.
N.
Quis it inficias? ludito absque technis et dolo malo. Lude sic, ne me ludas et ludificeris. Malim te et operam et omnia tua ludere, quam vt me ludas.
L.
Ludam ita, vt sis dictitaturus, rem tibi fuisse cum homine haudquaquam improbo. Dignum me dices, qui cum in tenebris mices. Hem pro foribus iaceo: secundum fores cubo. Viden' bone vir, vt immineo foribus? vt pulso fores? praeclusimus tibi ingressum et transitum.
N.
Non est mihi nunc istac transitus, cum secundum posticam cubem. Non est probi hominis per posticam irrumpere. Furinum est per posticam se proripere et introferre.
L.
Interim dum tu fabularis, hoc primum mihi accedit lucri. Hoc primo beor lucro.
N.
Sed istinc te explodam, te summouebo, te elidam, te exigam, te excutiam, te depellam, te istinc amoliar, exturbabo, proterrebo. Exuam te sedibus istis. Faciam istinc exules. Reddam te istinc extorrem. Eliminabo te istinc. Ista gloria te expungam. Ista te viduabo spe transeundi. Eximam, extorquebo te istinc. Istis te bonis elauabo. Istinc emouebo te. Eripiam te istinc. Abigam, amouebo te isto ingressu. Emungam te isto lucro. Absterrebo te ab ingressu. Exterminabo te foribus istis. Eiiciam, praecipitabo, expellam, exibilabo, exaedificabo, eiectabo, abigam, abstraham te. Deiiciam te sedibus istis. Euertam te fortunis istis. Spero equidem te non diu haesurum istic. Non diu in isto pendebis limine. Spes mihi est, te non diu istic impedimento mihi futurum.
L.
Nisi te spes fallat. Vide ne spes ista decollet. Vana spe vide ne teipsum lactes, ne te falsum habeas. Ne tua te spes ludificetur et frustretur.
N.
Periclitabor atque tentabo fortunam, quamuis longiuscule absim, vt extra iactum teli videaris esse. Experiar quid possim, vt vt cadat alea. Caue interim tibi, ne tua tibi crura afficiam, labefaciam, atque affligam, si meum telum forte volaret irritum.
L.
Ha ha he: canem non venerem iecisti: laterem lauisti, quod dicitur, et aerem verberasti. Praedixin' fore? te nihil acturum? te spei irritum euasurum? te spe tua casurum? Recte ne sum hariolatus, ominatus, istam tibi operam perditum iri? tibi spem in irritum casuram? Non tamen lusisti omnem operam. Nam si non tibi, at mihi commodasti. Tuum dispendium mihi compendio est et lucro. Tuo damno sum factus locuples. Tua me iactura collocupletasti. Tu temetipsum huius arenae finibus exterminasti, quod mihi primo est lucro. Tua te sponte foras ablegasti, te ex arena hac abripuisti. Te legitimo loco depulisti longius quam aequum sit: Ex sphaeristerio exulatum abisti, quod primo mihi vertitur lucro, quod mihi cedit in primum emolumentum. Vnum numero lucrum, quod limites huius circi transabieris, quod arenam exieris, quod tuum globum hosce limites transadegeris, quod transcenderis metam: quod excesseris finibus praescriptis: quod longius aequo expatiatus sis: quod lineam praeterieris: quod septa transsilieris: quod extra terminos euaseris: quod extra stadium euolaris, et foras excurreris: quod limites transuolaris: quod foras emerseris et finibus sphaeristerii exilieris. Hoc praeterea mihi altero ducitur lucro, quod portam ipse transmiserim. Iam igitur vt scias, bis sum vsus dextera fortuna, partim quod annulum semel ego traiecerim, partim quod tu semel huius gymnasii exieris fines. Intellextin'? sunt mihi duo, partim quod terminos vetitos transgressus sis, quod extra praescriptum abieris, partim quod ipse portam pertransie rim. Necesse est, vt idem tibi semel atque iterum cantem, ne post motis iurgiis factum negans meas mihi accidas opes, et aliquam lucri partem abradas.
N.
Sed illegitime ac perperam lusisti: iniuriam mihi factum iuisti. Nam tuum globum longo ductu et impetu per ostium adegisti: per annulum impulisti: portam vi perfregisti: vi adhibita perrupisti fores. Nam ego nonnihil dimoueram te a limine, et recto tramite, vt tibi non fuerit promptum istinc, vbi consistebas, transire, nisi fraudibus ductariae palmulae adhibitis. Non licet ita ductim et tractim ludere, vt vno ore cauimus antea. Eadem et opera et arte funem tuo globo licet alliges, vt commode quo et qua velis ductes. Istud non sine detrimento feceris, sinam: istud non sic abibit, aut ego abiero. Haud impune feceris faxo: erit tibi fraudi atque damno. Siquidem et annulum oportuit non attactum vola.
L.
Dixin' fore, quod rem certam esses in dubiam et in controuersiam tuo more versurus? Es enim natura controuersus: facilis est tibi ansa, ob quam controuerseris.
N.
Sim qui sim, caeterum lude tu legitime.
L.
Ita lusi. Aut si qua videor tibi licentia vsus, eadem et ipse per me licet vtaris, quando res postulabit. Si quid licentius egi quam par esse putes, pari iure, eodemque et ipse vtitor, quando vsus venerit. Quid postulas amplius? Cur mihi per te non liceat, cuius tibi lubens arbitrium facio agendi, si quando res ita poscat? quod tibi per me, si aliquando venerit vsui, vtique liceat, modo velis?
N.
Non accipio conditionem istam: latis antea legibus sto.
L.
Si hic esses, aliter sentires.
N.
Nescio quid sentirem. Apage sis, istud a legibus huius ludi alienissimum est, nec viuus permittam fiat. Sum natura obseruantissimus aequi. Strophas, imposturas, atque iniurias odi cane peius et angui. Quae patria tam barbara istum morem permittit, vt vola ductare liceat globum, quasi caecum manu praehensum, quo velis cunque? Istud si liceat, facile vbi vbi iaceas, istinc te amoueas, et portam transuoles. Neque istud fuerit magnae artis. Equidem malo legitima arte, quam vi vel dolis, aut superare aut superari.
L.
Quid istud? Si ita animum induxti atque obfirmasti tuum, non refragabor, non tuae libidini aduersabor, sed iisdem posthac tecum vtar legibus. Quare si quid peccatum est, alias corrigam. Ad hoc modo coniueatur. Quod factum est, infectum fieri non potest. Cauebo posthac ne ad eundem lapidem iterum offendam.
N.
Ridiculum. Siccine putas mihi verbis abunde resartum iri, quod re incommodatum sit? Quin potius huc telum tuum refer, vnde eiaculatus es, ac denuo lude lacertis aequioribus.
L.
Hem, factum reddidi quod iubes. Homo es rubo arefacto praefractior. Citius frangare, quam flectare.
Nic.
Quid cornicaris? quid garris? quid blacteras? Vide manticae quod in tergo est: teipsum inspicito: in tuum ipsius sinum inspue: temetipsum non me tuo pede metire. Sed facessant iurgia. Nondum restituisti tuam sphaeram in ipsum eundem locum, vnde extorsisti.
L.
Imo restitui.
Nic.
Minime gentium: huc positum oportuerat: haec est prior eius sedes.
Leon.
Morosum hominem.
Nic.
Quid ais?
Leon.
Nihil. Sed falleris Nicolae: non quod res est dicis: abhorres a vero, crede mihi: veritate alienus es, mendacio affinis, quod pace dixerim tua, credito.
Nic.
Quid tibi credam, homini lubrica fide?
Leon.
Incandescit homo impotens animi.
Nic.
Quid mussas?
Leon.
Precor tibi dent dii mentem tranquilliorem.
Nic.
Comprecare potius deos tibi mentem dent saniorem, et fidem minus fluxam.
Leonar.
Quid de lana caprina rixamur?
Nic.
Facito quod facto vsus est, et obtemperato veritati, omnis fuerit sopita lis.
Le.
Si meis pendere verbis recusas, percontare ex arbitris, vt ii nos dirimant.
Nicol.
Non video vllos hic arbitros, quibus vel iuratis credam contra quam ipse viderim. Si forte secundum te pronunciarent, quod absonum esset fidei dicerent, et a te magis vtpote magis amico, quam mecum et pro veritate starent. Nam quid opus aliunde rogato, quod hisce vidi oculis? Siccine postulas patentibus ac minime hallucinantibus illudere, imponere, fucum facere, oculis? Oculis vigilantibus credin' te fabricam facturum? Quid faceres si vel dormitarem, vel caecutirem? Non patiar me satis bene, laus superis, oculatum ita ludificari et circunscribi, vt aciem oculorum meorum ita ludas, tuisque artibus praestringas.
L.
Quid istud? pone pro tuo arbitratu vbi voles, vt missa faciamus haec iurgia, vt his supersedeamus rixis.
Nic.
Posui: ludito.
L.
Spero fortunam praesenti fauore mihi compensaturam, quod tu detraxisti. Dixin' futurum? Fortuna reddidit, quo tu me commodo multatum volebas: Fortuna expleuit, quam tu mihi confeceras lacunam: dextro Hercule mihi restitutum est, quo tu me spoliaueras emolumento. Fortuna laboranti opitulata, satis apertam significationem fecit, vter nostrum veritate et aequitate fuerat nixus. Nunc iam tu ludere tandem pergito. Ad te rediit ordo. At interim gaudeo me feliciter tuis defunctum altercationibus.
Nic.
Vbi est mea sphaera?
Leon.
Nescis quo torseris? Dii boni, hic homo ita efferbuit ira, vt sui pene nominis sit oblitus. Nescis quod teipsum extra hos limites depuleris? quod globum tuum abegeris in exilium? quod teipsum praescriptos vltra terminos praeteregeris? Si ludere voles, prius tibi reuocandus est ab exilio globus, quem extra fines hos profugere coegisti. Fac prius redeat postliminio, et pedem profugum referat tuus globus, qui foris exulat.
N.
Habeo. Hem tibi. Ehodum bone vir, quid machinaris? Praestolare tantisper, dum meus globus suum confecerit cursum, antequam ludas. Non moris est, vt ante ludas quam meus conquiescat globus, consistat et resideat. Non prius licet ludas, et tuum contingas iaculum, quam meum resistat, et desiderato loco acquiescat. Imo si voles pergito ludere etiam priusquam mea sphaera suum cursum sistat.
L.
Non est ex re mea. Non est mihi ex vsu. Non est operae precium. Spero te huc appulsurum tam prope, vt te finibus ludi exsibilem atque exigam, vt te extra hoc stadium propulsem, vt te extra hos cancellos amandem et ablegem, vt te proterream ad Garamantas et Indos, et hoc ludendi curriculo exulatum mittam. Spero te mihi tam expositum fore et commodum, vbi dormitante cursu quieueris, vt facile meo insultu atque impulsu coactus vltra metas sis prosulturus, et in extera loca procursurus. Adhuc repit. Nondum omnino sopitus est cursus. Satis nunc iam mihi iaces obuius et pronus. Quiesce, siste motum, desiste moueri. Resistit. Sopitus est motus. Dormit cursu sopito.
N.
Hei fortuna non est mihi dextra. Tam est tibi, fateor, in procliui, vt me hinc quam longissime proteles, quam imber est, quando pluit.
L.
Periclitabor vires, quid possint, quid ferre recusent. Sceleratus ille laterculus, vide, obstitit, quo minus longe feraris. Proturbassem te quam longissime, nisi lapillus ille restitisset. Prouoluissem te vltra quam par fuisset procurrere, nisi stetisset a te lapillus ille. Proiiciamus hinc rudera, quae tam obsint tibi quam mihi. Meus globus reciprocauit in idem posticulum, vnde prodierat, tu fac redeas quoque eodem, vnde exieras.
N.
Non ita desipiam, vt me denuo recipiam, vbi tuis insultibus sim expositus. Hac non successit, aliam grassandum est via. Recta contendam ad portam, non tamen sic, vt limen contingam, ne rursus exterebres me inde, et quamlongissime prouolare cogas. Bene vertat. Pulchre cecidit. Ludito nunc iam.
L.
Lusi.
N.
Hoccine est ludere, vix primoribus tonsis attingere globum? Quid semper idem loci occupas? quin euolas istinc? Facesse istinc. Promoue te istinc. Quid eundem semper incubas locum, instar gallinae non oua parturientis sed pullos continenti incubitu excludentis? Quid eundem semper nidum premis? Proripe, amolire te istinc. Prorepe ex isto nido.
L.
Huius cecidit mihi custodia portae. Huius portae custodem ago, vt si quis hostium immineat, arceam isto ingressu, et transitu prohibeam. Hic ago Cerberum: est mihi Cerberus hic agendus, vt si quis nouus hospes istis succedere foribus moliatur, eum allatrem, et morsibus incessam meis et aberceam.
N.
Quid ducis tempus inutili tergiuersatione? Quid nectis moras? Quid remoram facis nostro lusui? Amabo, lude tandem.
L.
Suspensus animi sum, quid potissimum factitem, an assiliam in illum parietem, vt inde reciproco cursu in te resiliam, atque ita te remoliar istinc, an transuolem portam, et sic tibi assultem, an aliquo alio me recipiam, vnde pertranseuntem te recta consequar. Sed haec postrema spes vix dum in herba est. Hac vltima spe non est consilium stare, non est consultum pendere, non est tutum niti.
N.
Expedi tandem, et absolue deliberationem istam. Quid caput scalpis? Quid arrodis vngues? Non agitur de capite. Non agitur caput. Non periclitatur vita. Si secus cacadat quam speraueris, tua ipsius sententia stabo, quantum amiseris. Eia age rumpe moras.
L.
Scio quid faciam. Annulum transsiliam, et in te inuolabo, vt sic te istinc remoliar. Tentabo portam vno saltu superare, et eodem tibi insultare, vt hoc pacto te reuellam istinc.
N.
Per me facias licet, quicquid animo sedet: caeterum vide ne tibi ista temeritas male vertat.
L.
Dicas quidlibet, mihi stat ita facere. Certum est tentare. Eho tu, nonne sat bene cecidit? Nihil tibi videor promouisse?
N.
Nonnihil sane. At casu magis istud contigit quam arte. Vix decies tentanti semel ita successerit.
L.
Imo ausim spon sionem facere, tertio quoque experimento successurum ita, vel quouis deposito pignore.
N.
Suscipio sponsionem, idque deposito stufero in commune symbolum conferendo, in conuiuium insumendo.
L.
Prius hunc absoluamus ludum, postistud certamen inituri, si eadem adhuc mente stemus. Interim tibi praecisa est ista transeundi facultas. Transeundi potestatem tibi praeripui.
N.
Par pari referam, prima quaque oportunitate, quod te mordeat. Speras tu quidem nunc permeare, at ego bolum istum tibi faucibus eripiam, opitulante fortuna.
L.
Qua via poteris?
N.
Machinabor pedetentim adrepere atque subire, et obsidere vel ipsum ostium, vel saltem itineris medium, vt sic te recto prohibeam cursu, tibique fores praecludam. Praeteragendus est meus globus, et tuae viae obiiciendus, vt ita transeundi commoditate exclusus, cogaris alio diuersus abire.
L.
Exhibe mihi quantum quantum voles negocii, ego vicissim te quibus quibus potero commodis excludam.
N.
Hem tibi prodeo atque proserpo, arrepto.
Le.
Deosculabor te scilicet dulci suauiolo, si te vicinius huc prouoluas, si vlla te via adoriri potero. Si huc in medium prouoles, blandis scilicet te complectar vlnis, blandis vero te salutabo verbis, obuiis scilicet vlnis excipiam te. Si huc propius aduoles, et vllum mihi locum praebeas, vllamue fenestram aperias assultim te adoriendi, ita nasum tibi praemordebo, vt sis lubens reciprocaturus, et pedem relaturus, vnde progressus sis.
N.
Hei, non sat longe procurri. Paulo longius proreptum oportuerat. Si non nisi semel adhuc me voluissem, totum penitus occupassem et obsedissem ostium. Nunc ianua conniuet, et tibi strata est via, tibi fenestra est aperta mihi plurimum incommodandi. O si paulo penitius essem aduolutus portae. vtinam paulo penetralius essem ingressus. Nunc eadem opera (timeo) et me depelles, et ipse transibis. Duplex tibi patet aditus fortunae. Duplicem tibi spem ostendit fortuna. Duplicis fortunae spe polles. Duplici commodo fruiturus es, si bene prospexeris. Gemina tibi spes emolumenti affulget. Si liceat mihi gradum referre, feliciore, puto, luderem dextra, nec tam commodam tibi fenestram aperirem mei incessendi. Oh quanm inauspicatus mihi fuit hic progressus. Si praescissem aues non addixisse, nunquam tam inauspicato pedem istuc tetulissem, neutiquam tam malis lusissem auibus. Me miserum, hoc cessit pessime.
L.
Imo successit optime. Gaudeo successu isto. Melius cadere non possit. Meliore fortuna res stare non queat. Commodiori loco res esse non possit.
N.
Credo, tibi quidem optime cecidit, at mihi non item.
L.
Ipsam rem tenes.
N.
Qui non olfaciam te ludere? Ride, et naribus vtere aduncis, non diu, spero, risurus. Tu ludis, et ego ringor: non tamen hastam abiicio, nec tibi palmam cedo: licet rideas, ego tamen non despondeo animum: non labor spe: non linquor animo. Redit et victis quondam in praecordia virtus. Vir victus et denuo pugnabit. Pulchre quidem adhuc ista confertur ratis, at vide ne ventus aliquando nauim deserat. Vidi non semel et fortunatiores et exercitatiores te, quantumuis diu amica et propitia fortuna vsos, atque eo loci prouectos, vt victoriam manibus prensare viderenter, tandem reflantibus ventis, et fortuna refragante atque reluctante, inferiores abiisse. Nemo est, quin saepe iactans, tandem aliquando Venerem iaciat. Quis est qui totum diem iaculans, non aliquando colliniet?
L.
Non equidem inuideo, vt tu spe bona animum tuum pascas interim, dum ego re et victoria triumpho.
N.
Ohe, desine glorias inanes flare. Ne ante tempus te insolentius efferas, specta finem. Ne ante victoriam canas triumphum. Nescis, o bone, nescis, quid serus vesper vehat. Multa cadunt inter calicem supremaque labra: Inter os et offam. Nescis in quem finem sit res exitura: quem finem ludus sit sortiturus. Sed quid moraris? pergito ludere.
L.
Hic faciam periculum quantus sim artifex. Si fortuna hic aspiret, post tentabo maiora. Si bonis auspiciis hoc succedat, ad maiora audenda mihi animus erit accensus. Maiora posthac designabo facinora, si hoc voto meo respondeat. Maioribus posthac ansibus nitar, si hoc dextra fortuna confecero. Ianua mihi conniuet, vt dixti, spero me eadem opera istinc te propulsurum, et me prouecturum intro. Spero quod eodem ictu te ab isto propylaeo euerberem atque protrudam, et me prouoluam et coniiciam intro. Hic mihi duplex arridet fortuna. Duplici pendeo fortuna. Geminum hic mihi lucrum in foribus est. Duplicem hic spem nutrio. Duplici spe teneor, et te istinc deturbandi, et me insinuandi intro. Eadem fidelia hic mihi, spero, duos parietes dealbabo. Eadem filia mihi duos parabo generos. Lepide hoc pensum accuraui. Pulchre hoc mihi confectum est negocii. Quid nunc moror vel fortunam vel casum? Fortuna mihi in manibus est, nec euolare potest.
N.
Ne audiat Nemesis, vide.
L.
Audiat et adsit, nihil laboro.
N.
Ne nimis insolens, ne nimis arrogans hoc sit modo.
L.
Quid tricamur? pergamus ludum hunc affectum et pene confectum absoluere, vt plene triumphem. Sunt mihi tria prae nihilo. Habeo tria ad tuum nihil. Tria numero, cum tu ne vnum quidem. Necdum principium lucri attigisti: necdum tibi fundamentum lucri iactum est vllum, cum ego ternionem consecutus sim. Trino me beauit munere fortuna, te vero ne vllo quidem. Tres mihi facti sunt gradus aduicto riam, tibi ne vnus quidem. Est mihi pes non nisi semel adhuc promouendus, vt plenam fortunam assequar, tibi vero quater. Tribus victoriae portionibus me fortuna cumulauit, te ne vna quidem. Tertius est mihi iactus aditus ad victoriam, tibi ne primus quidem.
N.
Hui, quanto in periculo sum. Pro fortuna, quo me rerum adigis? quo discriminis, quo periculi impellis? Nisi adsis euestigio, nullus sum: periero: actum fuerit de me. Nunc mea res agitur. Aduigilato nunc opus est. Prospecto mihi opus est. Arte et industria opus est. Nunc rapidis manibus est vsus. Oportet huic praecursori instem curriculo, alioqui posteriores relaturus. Nisi festinato cursu huius praecursoris vestigia assequi et anteuertere contendam, victoria cecidero, omni spe abiero, excidero palma, praerepta mihi fuerit victoria, spes palmae mihi fuerit praecisa, actum fuerit de victoria, tam periero quam extrema faba. Incisa mihi fuerit spes victoriae. Victoria mihi de pilo pendet. Ludus hic mihi pendet tenui filo. Res mihi ad Triarios, quod dicitur, rediit. Meae nunc in arctum coactae sunt copiae, quas nisi subsidiaria ope expediero, perierint ad vnum omnes. Nunc sacra, quod aiunt, eiicienda est mihi ancora. Nunc mihi mouendus omnis lapis, nisi asinus quam rex abire malim. Nunc talus mihi mouendus est a sacra linea. Necdum tamen animo frangor. Necdum animo sum pusillo et in genua lapso. Necdum animi sum abiectus. Necdum hastam abiicio. Necdum linquor animo. Spe erigor, me victorem, auspice fortuna, euadere posse, modo caute prospexero.
L.
Si nemo repugnet, viceris. Si resilere velim quasi claudis pedibus et truncis manibus, pila sine dubio fuerit tua. At nostrum quoque telum cuspidem habet acuminatam. Prospice, aduigila, elabora, adnitere, quanto poteris opere maximo, et nos pro viribus certabimus, neque nos leui ac suspenso brachio, manibusque supinis ac remissis depugnabimus. Et mihi sunt hastae teretes, clypeique rotundi, Tum galeae, tum thoraces procul igne micantes. Experiamur vtri fortuna sit aspiratura. Nunc omnes adhibebo machinas.
N.
Primum meus mihi globus redauspicandus est in annulum, malis inde auibus a te modo exauspicatum, quem tu inde malis auspiciis auulsisti. Non est enim quod timeam te iam a postico longiuscule progressum. Sed eccam viden' occlusam tibi portam? Hinc si potes profliga me. Summoue hoc me ingressu. Rumpe aditum.
L.
Non faciam, nec attentabo. Tam excordes liberos non suscepit meus pater ex mea matre vllos. Interim dum tu istic teris ocia, ego me subducam, et corripiam ad frontem, ad anticam annuli partem, vt vbi tu exoneraris et vacuum reddideris ostium, ego recta consequar euestigio. Pulchre successit. Non si mihi sit optio data, meliorem locum deligam. Quid istic tam diu resides? refer pedem istinc. Nisi gradum istinc retuleris, non ludam.
N.
Excute me. Emolire me. Emoue me. Hinc me reuellito. Siccine tibi animus in pedes decidit, vt non ausis me eradicare, atque exterebrare?
L.
Cur me periculis temere obiectarem? Tuum est istinc efferre pedem, et portam aperire. Hoc si voles, facito.
N.
Eho lusi, et primos victoriae carceres ingressus sum, mox ad calcem, spero, peruenturus: primis victoriae honoribus sum initiatus, iamiam periculis perfuncturus omnibus. Venti, quibus hactenus sum vsus iniquis et ex diametro contrariis, facti sunt paulo secundiores: mox spero statione mutata, me prosequuturos a puppi flatu secundissimo. Vnum numero prae tribus. Primus mihi factus est ad victoriam gradus, tibi vero tertius. Primum victorie vestibulum ingressus sum, tibi vero ad tertium et penultimum eius anfractum est ventum. Vnum est mihi, tibi vero tria. Primum mihi iactum est fundamentum lucri, cum tu me duobus superes: prima mihi lucro manus addita est, tibi pene extrema.
L.
Non eo inficias. Sed ego finem huic ludo nunc imponam. Restat mihi vnicus adhuc ictus, quem si virgula diuina dextraque fortuna et successu secundo confecero, quod confore spero, vicero. Quin et porta mihi stat tam exposita, tam obuia, et tam commoda atque propicia, vt nisi caecus sim, facile traiecero, transiero, transcurrero, transmisero eam.
N.
Si pertransgressus fueris, quod dii prohibeant, cedam tibi huius certaminis palmam, cedam tibi ludendi arte et victoria, tibi lubens herbam porrexero, manus tibi dedero, teque victorem agnoscam. Sed ludito.
L.
Adsit fortuna, mihique det hanc operam, vt nunc eius adminiculo Colophonem ludo addam, et summum fastigium imponam, vt addam manum extremam. Hunc ictum secundent superi.
N.
Necdum peruolitasti: necdum extra lutum pedes, quod sperabas, habes, sed adhuc in salebra haeres: mediis adhuc iactaris fluctibus: dubia pendes adhuc fortuna: adhuc sub cultro es: nondum defunctus es: adhuc inter sacrum et saxum stas, nec habes, quomodo euadas. Istinc te facile elidam. Praecipitem te dabo istinc in Panticapaeum. Proruam, propellam te istinc. Amandabo te extra huius arenae metas. Relegabo te istinc in exilium. Prosternam te istinc. Euertam te fortunis et sedibus istis. Qui sapit tibi hoc talitrum?
L.
O vires Herculeas. Chalcenterus esse videris, tanta me vi propulisti hinc, tantis me viribus hinc remolitus es, tam longe extorsisti me. At vero parum legitime lusisse videris. Nam globum tuum suo loco nonnihil mouisti, et clam eo duxisti, vnde in me commodius assilires, vnde promptius adorireris me, vnde facilius me infesto peteres assultu atque impetu.
N.
Factum istud nego.
L.
Imo factum insto.
N.
Equidem pernego. Cedo quemuis arbitrum, cuius cuius voles verbis stabo. Si quis omnim ex circulo spectatorum viderit et asserat, faciatque tecum, victus abibo. Quid aliud tibi vis? Quid animi suspensus moraris? Quid ducimus horam rixis? Satin' rixarum?
L.
Cedam oportet mordicus et pertinaciter reluctanti, quantumuis citra veritatem.
N.
Dixi quod res est, nec vel latum vnguem vel tantulum deflexi vero. Verba mea non sunt deuia recti, nec absona fidei. Nihil a veritate desciui. Ne latum quidem culmum discessi veritate. A mendacio non steti, nec vnquam stare velim. Nihil a veritate dixi alienum. Nihil locutus sum, quod a veritate dissideat, discrepet, abhorreat.
L.
Sat est: fidem habemus.
N.
Habeo igitur duo prae tribus. Duplex mihi iactus est ad victoriam gradus, quem vno duntaxat superas, breui spero te tuo dignitatis gradu dimoturus. Bis iam ad spem victoriae feliciter promoui, tibi non nisi vno gradu impar, iam iam te vel aequaturus vel anteuersurus.
L.
Nondum me assecutus es.
N.
At gnauiter tibi praecedenti insto.
L.
Necdum sumus pares.
N.
Non multum impares. Premo saltem iam nunc vestigia praecurrentis, iamiam a tergo relicturus. Spero me breui, te post terga relicto, in portu victoriae nauigaturum.
Le.
Necdum adaequas me, tantum abest vt praeuertas. Sed pergamus. Est ne meum ludere?
N.
Etiam. ludito.
L.
Pro fortuna. Nimis turpiter me hoc ictu dedi. Iisdem me periculis imprudens inieci, quibus haeseram antea. Denuo memetipsum dentibus lupinis obieci, et deuorandum propinaui. Quis malus genius mihi mentem ademit, aut me infortunii agitat intemperiis, vt tam sinistre luderem?
N.
Praecurre rursus ad limites, vt globum tuum extra hos fines ablegatum sinu obuio excipias, reuoces, et in pristinas sedes restituas.
L.
Papae, videris mihi factus alter Cephalus, qui missilia dicitur habuisse, quibus, quicquid vellet, figeret atque feriret.
N.
Nunciam sumus pares. Non verbis solum aequiparo, sed et arte magistrum. Tria enim sunt mihi perinde atque tibi: te exaequo: triadem nactus sum iuxta tecum. Age vero, quid cessas? defluxit tibi spes? spes tibi abiit? lapsus es spe? abiisti spe? Huc ades, aspergam tibi aquam, vt animum resumas, teque ab ista aegritudine recolligas.
L.
Tu rides, at ego ringor.
N.
Quod abs te allatum est, tibi id esse relatum puta.
L.
Vix scio, globum meum quo ducam, tam es mihi infestus vbique. Nescio quem reperiam locum, vbi per te mihi liceat esse in tuto, tam vbique me tuis assultibus incessis. Nusquam inuenio, vbi per te mihi in vado liceat esse, aut in portu nauigare, tam vbique certa me dextra ferire calles.
N.
Quid ni? credis tibi deos dormienti confecturos omnia? Non vbique dormientium rhetia capiunt. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus. Sudore multo stat victoria magna. Citra puluerem nemo vicerit Olympia. Putabas, o bone, victoriam dormitanti tibi in os inuolaturam, quemadmodum tritici grana congesserunt in os Midae stertenti formicae? Non ita, o bone, non ita comparatum est natura. Dii omnia laboribus venditant.
L.
Quorsum omnia ista funditas verba, quae nihil ad rem?
N.
Quid interim faciam, dum tu caput scalpis? Si pergeres ludere, tacerem.
L.
Nihil video consultius, quam vt hinc me ad posticum annuli corripiam, atque illic te expectem, ac transire molientem reuerberem, et ad fines transadigam, quos me iam semel atque iterum praeturbitare coegisti. Nunc si audes, adsis, propellam te hinc vel vltra columnas Herculis.
N.
Nihil moror tuas minas. Ne huius quidem facio tuas minacias, vt Plautino verbo vtar. Tentabo portam perfringere. Velis nolis perrumpam.
L.
Vah, nondum pertrausisti. O factum bene, depauperasses me penitus, et omnibus me fortunis exuisses. Nondum extra omnem aleam positus es. Necdum pedes extra lutum habes. Transitu te prohibebo. Abercebo te foribus istis.
N.
Qui poteris? firmius infixus sum, quam vt hinc me praecipites. Firmius sedeo, quam vt hinc me demoueas. Stabilius haereo, quam vt hisce me sedibus euertas. Firmiores radices egi, quam vt me reuellas et extirpes hinc.
L.
Periculum tamen faciam. Vires et fortunam periclitabor. Omnem lapidem mouebo. Pro virili conabor. Pro viribus enitar. Vel ter sex, vel tres taxillos iaciam, quod dicitur.
N.
Viden' te, quod dixi, piscatum in aerem, et in mari venatum? Vides ne quod littus araris, et laterem laueris, id quod ita hariolabar euenturum? Numero quatuor, quae ludum absoluunt. Prima mihi cecidit summa cum laude corona. Nunc pronuncia, quanti certauerimus.
L.
Talitro.
N.
Accipe tibi.
L.
Hem expecta, videam prius, quibus venias instructus armis. Videtur mihi, nescio quomodo, medii digiti tui fulgere atque choruscare, secus quam soleat, vnguis. Quid est, quod ita micat et fulgurat extremum digiti? Videris aeream galeam indutus digito, qua sarcinatores vti consueuerunt. Videris armato prodire digito, quo me ferias. Nisi exuas sartoriam istam onychothecam, non continges meam frontem. Nisi aeream istam detrahas dactylothecam, meae frontis non faciam tibi contingendae potestatem. Nisi sarcinatorium istud digiti pileum ponas: nisi digitale istud abiicias, non fiet tibi meae frontis attingendae copia.
N.
Quid tu somnias? vide, nihil gero, nisi digitos nudos.
L.
Si mihi strueres talem fraudem: si huiusimodi dolum mibi machinareris, quale dudum vicium scio cuidam oblatum esse, profecto sentires me non truncum aut languidum, et eneruatum manibus, aut robore defectum, nec me placido benignoque, vt hactenus vtereris: sed continuo tibi vnum atque alterum infringerem et impingerem colaphum, vt omnes tibi dentes non labefactatos modo, sed excussos crederes. Ecca frons mea: illide mihi talitrum. Nihil timeo, nudis modo digitis, non ferro vel aere armatis vnguibus me petas. Non minus credo tibi atque mihi dolebit.
N.
ut tibi munus hoc arridet? vt sapit osculum?
L.
Ita vt nolim gratis suscipere alterum. Quare decedam successoribus et in Musaeum me recipiam prouisurus quid agant muti magistri.
N.
Queruntur te rarum secum habere comercium.
L.
Quid ais?
N.
Iubeo te valere.
L.
Vale quoque.