Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. II

E Wikisource
DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. II
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. I DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. III 
DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. II

 Personae:

Gerbrandus libarius Amstelredamus, Nicolaus idem..

G.
Ego succedam victo. Ego primus delegi Leonardum, cui, si victus abiret, sufficerer. Ego me primus omnium designaui Leonardi, si victoria laberetur, successorem, et eius muneris me candidatum declaraui. Nemo mihi has ludendi partes praeripiet, meum hoc munus obibit nemo. Ego mihi ipsus ero et dominus et seruus. Atriensis et mediastinus, a manibus pariter atque a pedibus. Quid moraris Nicolae? vin' mecum colludere? an mauis tu quoque abire ludo, et alii tuam prouinciam delegare? Iam dudum fessus es ludendo. Magis tibi sedet, credo, respirare aliquantisper, et acquiescendo spectatorem quam actorem agere. Illud enim minoris erit negocii quam hoc.

N.
Sim licet fessus, non tamen iacet animus mihi, nec spes victoriae languet. Quanuis mihi brachia iamdudum et genua diuturno fatiscant lusu, non tamen hanc lampada tradam alii, ne vel victus, vel nimium lassatus, vel mihi meaeque fortunae diffisus, quasi necessitate ductus videar vobis integris cedere et herba porrigere. Nemini vestrum quanuis integro defatigatus concedam. Bos lassus fortius figit pedem.

G.
Res ipsa loquetur: non est quod tuae laudis ipse buccinatorem agas. Sed veni, si qua tibi praesens in pectore virtus. Exordiamur telam. Non lingua, sed manibus velitemur: nec multa profundamus verba, quemadmodum vos odiose fecistis.

N.
Nos fabulati sumus non vestris, sed nostris linguis. Cui facta est a nobis iniuria?

G.
Omnibus nobis, quibus non licuit hactenus per vos ludere. Iam dies praecipitat, et pomeridianum tempus pene effluxit, quod lusibus datum erat. Non multum superest temporis, quod lusibus accommodare liceat. Si per vos licuisset, iam semel atque iterum lusissemus singuli, nostrisque affectibus pene factum esset satis. Nunc si ludendi vices, vt par est, in orbem sint iturae ac rediturae, ne semel quidem omnibus et singulis ludendi potestas fiet.

N.
Videris meditatus obiurgationem qua me incessas.

G.
Quid ni? ita meritus es, et amplius eo.

N.
Quid istuc? ludite vel aetatem, si libet: ego equidem abeo: hoc enim vobis volentibus esse video, hoc vestris animis sedere animaduerto.

G.
Acu rem tetigisti. Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum.

N.
Quid ais?

G.
Nihil, nisi vt recte valeas.

N.
Vale quoque.

G.
Illum nobis pulchre expunxi.

N.
Quis ludat cum vitilitigatoribus illis? Vix arreptis certandi armis, quibus mecum congrediatur, continuo mecum occipit commutare verba: statim incipit mecum expostulare, de non facta sibi prius ludendi potestate: quasi per me stetisset, quo minus luserit. Si ab ipsis ludendi carceribus altercari incipit, quid in progressu futurum sperem, quando non omnia responderent voto? Ab vnguibus aestimamus leonem, et ab inauspicato principio finem. Valeant qui dissidium volunt. Nihil noui, nihil insolens facis, o bone. Semper tibi similis es. Crater litium es. Quid autem mecum frustra stomachor? Gaudeam potius me defunctum illis ludendi rixandique molestiis, et mihi datam ansam mutos magistros adeundi, literisque operae dandae. Valeat resludicra, si me palma negata, macrum: donata, reducit auarum ludendi, et studiorum itidem damnum accipiendi.

————————
 DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. I DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. III