Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. III

E Wikisource
DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. III
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. II DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum et de Religione. 
DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum et de Religione.

 Personae:

Gerbrandus idem., Bruno Corneliifilius Amstelredamus..

G.
Illum pulchre nostro exemi numero.

B.
Scis, excessit arena stomachabundus.

G.
Quid nostra? Quid moramur eius stomachum? Nulla est ei vel dicta contumelia, vel facta iniuria. Non habet quod queratur. vt dies adimit hominibus aegritudinem, ita tandem illius quoque detumebunt animi, ac desaeuiet ira. Pergamus nos ludere. Quis vestrum auet concertare mecum? Nemon' huc procedit? Miror cur animus vester iaceat, cur frigeat ardor. Heus tu Bruno, adesdum, congredere mecum. Ineamus nos sphaericum certamen: conseramus vna manus. Quid resides? Nostrae coeant in praelia dextrae.

B.
Coibo tecum in certamen, modo fidem das te lusurum legitime, et sine iurgiis.

G.
Fidem do. Adsis modo. Desume tibi vtram voles et sphaerarum et tonsarum. Equidem indifferens sum, vtram habeam.

B.
Quid discrepat ouum ouo? Nihil, aut perparum esse discriminis video. Nulla optione, nullo delectu est opus. Delectus habendi gratia ne surgerem quidem, si commode sederem. Sumo, quae mihi iacent proximius: tu si voles cape, quae tibi vicinius.

G.
Quid ni velim? Aequa propositio est. Neque hic neque aliubi vsquam tuae libidini aduersabor. Oleo me tranquilliorem dices. Iaculare prior.

B.
Imo tu prius iaculator. Tu maior natu es, tibi deferendus est hic honor. Tibi lubens cedo priorem ludendi prouinciam, cum mihi aetate, non fallor, ante eas.

G.
Nae ciuilis es totus. Hem tibi. Eia tantisper expecta, dum meus resideat globus.

B.
Expecto lubens, nam in rem meam est, quod iubes. Iam sedet. ludo. En tibi. Euge bonis auibus certamen auspicatus sum. Transiecto annulo primum victoriae vestibulum egressus sum. Primus mihi iactus est gradus ad victoriam, hoc si praeterea ter euenerit, rude donatus fuero, et extra omnem fortunae aleam positus. Quin et te sum propior portam. Meum est prius ferire.

G.
Non inficior. Ferito.

B.
Tu mihi primum salutandus es, et praeteragendus metam, cum non nisi paululo cubes ante me.

G.
Facito quod voles. Spero mihi quoque tempus euenturum, vt tibi parem sim gratiam relaturus.

B.
Pulchre successit. Secundus mihi iam factus est gradus ad victoriam. Secundus mihi iactus est aditus ad praemium obtinendum. Si porro res ita pergat, reddam te lucri tam expertem, tam exsortem victoriae, vt ne inter apia quidem sis futurus, ne primum quidem victoriae sis vestibulum ingressurus, ne a limine quidem victoriam salutaturus, ne guttam quidem lucri vel primoribus labiis delibaturus, ne primum quidem vestigium ad victoriam facturus.

G.
Ne nimis insolenter ante barbam cristas erige. Omnium rerum vicissitudo. Nescis quid serus vesper vehat. Inter os et ossam multa cadunt. Fine non principio metimur victoriam. Nondum tibi ludus ad exodium est ductus.

B.
Sed heus tu, vide quo se mea sphaera voluat: vide quo se vertat:ne post fraudibus me credas vsum. Si paululum adhuc circumagat sese, in mediam portam se prouoluat et insinuet. Pulchre cecidit alea, portam incubat meus globus et insidet. Portam occupat atque obsidet. Medio potitur ingressu. Hinc me non emoliaris, ne si ipsius quidem Herculis polleas viribus.

G.
Papae, quid istud?

B.
Quod vides.

G.
Mehercle, nisi vidissem hisce oculis, nunquam tibi crederem ne Iouem quidem lapidem iurato, quod istud sine dolo malo fecisses. Medinssidius, nisi conspicatus istud essem, tibi fidem non haberem, quamuis sanctissime deieranti, fide bona rem actam. Nihil vidi vnquam fortunatius. Videris mihi vel Fortunae, vel Herculi nescio quid pollucti, aut magnifici doni vouisse, quod tibi adsint ita dextri et amici.

B.
Perge ludere: cras quando vacabit, fabulare. Sunt qui finem expectant, quique amant magis lusores agere, quam illic desidere spectatores.

G.
Approperabo gradum istuc ad portam, vt vbi tu transmiseris, ego recta consequar.

B.
Nisi spes vana te ludat.

G.
Experiar quid possim. Periclitabor fortunam. Commode iaceo. Excede istinc: da mihi locum ludendi.

B.
Excessi, ludito.

G.
In triuio sum, nec quid potissimum faciam scio, an te recta per annulum subsequar, an retro pedes feram, an eodem potius hoc loco maneam. Si transitu tentato forte maneam inhaereus annulo, tibique fenestram aperiam me in exilium explodendi, actum fuerit de victoria: omnis mihi spes victoriae fuerit praecisa: viribus accisis omnibus, nihil fuerit spei reliquum.

B.
Ohe: Expedi tandem istam deliberationem. Quando sat erit comperendinatum? Hic residebimus omnes scilicet expectantes, dum tibi sit caput languidis vnguibus scalptum satis. Me duce carpe viam. Quid times sequi, qua ego praecessi?

G.
Sequor, vt vt res cadat. Si non traiecero, quod absit, forte non elidere me poteris, mihique spem aliquam victoriae relinques. Neque enim semper secundis vehimur flatibus. Hoc bene vertat. Heu quarta luna videor natus. Aduersis vtor plane et ventis et torrentibus. Aduersatur mihi et ventus et fluctus.

B.
Hem aspice: remoliar te istinc vltra metas.

G.
Spero te nihil acturum. Istud fortuna prohibeat.

B.
Non prohibituram spero. Quae mihi hactenus fausta et prospera adfuit fortuna, spero, non destituet, donec ad victoriae culmen prouexerit. Spero melius confore, quam ipse precaris. Neque enim inuulnerabilis es vt Ceneus.

G.
Nec tu Cephalus es alter, vt semper ferias, quodcunque minaberis, arcu. Neque enim semper est felici ludere dextra.

B.
Faciam periculum. Nonne hoc pulchre confecimus? Nonne in exilium actus es?

G.
Hoi hei lapsus sum omni spe. utinam non essem adorsus perrumpere portam et te subsequi, sed potius huc aut illuc duxissem globum.

B.
Nunc tibi naufragio, quid prodest dicere, facto, Qua tua debuerat currere cymba via? Dictum factum. absolui ludum, nec tibi vel micam victoriae reliquam feci. Ne gry quidem lucri fecisti. Ne pilum quidem victoriae nactus es. Ne vnum quidem floccum victoriae obtines. Ne minima quidem parte sui te fecit victoria potiri. Ne minimam quidem sui copiam fortuna tibi fecit. Ne paspalam quidem victoriae vidisti. Nec lucri vel achnen aut festucam participas. Erepta tibi est victoria vel cum puluisculo. Ne ramentum quidem victoriae tibi reliquum feci. Ne vmbram quidem victoriae vidisti. Nec vel vnus pes tibi motus est recta ad victoriam. Ne pictam quidem victoriam vidisti. Emunxi te omni lucro vel cum ramento. Ne vnum quidem pedem, imo ne latum quidem digitum aut culmum promouisti ad victoriam. Nihil omnino vel primi stadii emensus es ad victoriam.

G.
Scio, quid toties idem inculcas? quid eandem toties cantilenam canis? Obtundis me iisdem saepe repetitis verbis. Desine ohe, idem mihi toties tangere hulcus. Alias vicissim, vbi priores ego tulero, te quoque ridebo. Miror fortunae iniquitatem, quod tecum tota, nulla vero a me steterit.

B.
Mireris licet fortunam meam, at vt imiteris, non item.

G.
Non est tibi nupta, vt scias, fortuna, vt semper adfore oporteat. sed vale. sat mihi lusum est.

B.
Vale quoque.

————————
 DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum. II DE LVDO SPHAERICO per annulum ferreum et de Religione.