Personae:
Hierardus Diddinus, Petrus Pillicanus.
Hi.
Quid est Petre, quod sic prae laeticia gestis? Quid tam laetus es, fronteque exporrecta, atque hilari? Quid ita frontem exporrigis, vultumque diffundis, et te laetum exhibes?
Petr.
Rogas, quum sint hodie trium Regum feriae praecidaniae?
Hier.
Quid tum postea?
Petr.
Nescis, quid hodie facere solemus, qui hanc in rem antesignanus assoles esse? qui hac in re puppis et prora soles esse?
Hier.
Ita me dii bene ament, vt sum istud nescius. Emoriar si sciam.
Petr.
Apage, eam ne ob rem leuiusculam iuras? Siccine ob rem leuiculam iuras?
Hier.
Quid ni iurem, veritate nixus? Vere nescio quod rogas.
Petr.
Quanuis nescias, non tamen continuo iurandum fuerat. Nobis Christianis interdictum est iureiurando, nisi forte ob rem valde grauem, magnique momenti. Nam quemadmodum qui multiloquus est, mendaciis scatere solet, ita etiam qui ad iurandum praeceps est, vel nescius aliquando peierat. Id quod a Christiano homine debet esse alienissimum. Cautum est lege nostra, ne iuremus omnino, nisi forte vel Diomedaea quapiam necessitate, vel summa vtilitate postulante.
H.
Posthac cauebo, ne hunc ad lapidem amplius offendam. Exuam hanc iurandi consuetudinem. Si me posthac amplius hoc crimine depraehenderis, quamlibet multam errogandam curato.
P.
Nihil peius assuetudine mala.
H.
Scio hanc vulgarem iurandi consuetudinem oppido malam esse: quare posthac cauebo.
P.
Id consultissimum fuerit. Discamus quidem ex Vergilio, Cicerone, Terentio, aliisque optimis latinae linguae authoribus, quae linguam nostram exornent et stilum expoliant: at si quid suis scriptis asperserint, quod Christianis institutis et moribus officiat, id neutiquam imitemur: qualis est ista illorum iurandi aut deuouendi promptitudo et facilitas: Moriar: Emoriar: Peream: Dispeream: Ita me deus amet: Per Iouem. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat: νὴ τὸν δία, μὰ τὸν δία: et quae sint eiusdem farinae. Huiusmodi enim linguarum dedecora, longe lateque a nostris moribus exulare debent.
H.
Recte mones: atque istis monitis obtemperabo posthac cautius. Dediscenda est haec mihi mala iurandi consuetudo.
P.
Sed extra iocum, vt ad rem redeamus, nescis quod pueri hodie, ab amicis et vicinis, quibus se sistant, et quos visendi gratia adeant, accipere solent poma, pyra, nuces, libum, pecuniam, et id genus alia, siue xenia, siue strenulas vocitare velis?
H.
Iam redit in mentem. Non succurrebat antea. Non memineram prius.
P.
Quare ocyus ad archididascalum properemus, atque dimissionem petamus, tantisper, dum amicos visamus, et ab illis strenam aliquam accipiamus.
H.
Recte mones. Eamus.
P.
Heus quid moraris? Resilis a proposito? Non stas dicto? Cur tergiuersaris?
H.
Vereor vt praeceptor scommatis nos excipiat, et obiurget: ne in nos stomachetur: ne nobis indignetur: ne acribus nos verbis protelet: quod quas relictas oportuerat nuces, nunc repetamus, et ad crepundia redeamus. Quod nos, qui e pueris excessimus, qui puerorum in albo desiuimus esse, nunc ad nuces reuertamur.
P.
Quanuis natu maiusculi sumus, non minus tamen rerum suauium dulcedine capimur, nihilo minus tamen ducimur et oblectamur suauitate rerum, atque pueri. Tam sapit nostro palato, quod suaue est, quam puerorum. Certum est igitur perfricta fronte ad ludi magistrum ire. Tu si voles, consequitor.
H.
I prae, sequar.