Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De Ratione Vitae Instituendae Confabulatio

E Wikisource
De Ratione Vitae Instituendae Confabulatio
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 Praefatio RIXOSA CONFABVLATIO 
De Ratione Vitae Instituendae Confabulatio

Personae:
Guilielmus Crummenius, Petrus Assendelphus.

G.
Heus heus, estne quisquam domi? Nemon' intus? Num quis domi? Haeccine tota vacat domus? Hisce in aedibus estne inuenire quenquam? Siccine stant sole vacuis penetralibus aedes? Siccine stant solae et vacuae cultoribus aedes? Haccine in domo mera solitudo? Num iacet haec deserta domus? Sedes stat inanis? Hiccine stant desiti atque destituti omnibus suis cultoribus penates? Stant soli incultique lares in sedibus hisce?

P.
Ecquis pulsat fores? Quisnam hoc ostium pulsat? Euge, tun' nobis ades Guilielme? Quis te Zephyrus aut Eurus huc semel appulit? Hem tandem ne semel te nobis videndum indulges? Tandem ne nobis te semel conspicuum praebes? Hui quam mei visendi es insolens! Papae, quam te nobis exhibes rarum visu. Mirum quam infrequens et rarus me visas. Annus tantum non videtur, quod huc te non receperis.

G.
Quid huc me frequenter relato opus? Quid huc saepe commeato opus? Quid huc frequenter adito opus? Quid opus huc frequenter ferre gradum? Quid necesse huc saepenumero commeare? Quid opus vobis frequenter interuisis? Quae postulat necessitas, vt hoc saepe insistam iter, teque frequens interuisam, cum quotidie ter quaterue alter cum altero inter simus vna ludo literario, et eidem magistro operam demus: sedendoque alter alteri vel latus claudamus, vel dorsum obuertamus, vel faciem aduertamus, vel saltem non longe disiungamur?

P.
Intersumus quidem vna quotidie, vt dicis, ludo literario: caeterum inibi non permittimur nostro arbitrio, et licentiae, quidlibet inter nos confabulandi. Non est nobis inibi integrum neque liberum, quibuslibet de rebus vltro citroque verba habere. Periculum est enim, ne clancularius quispiam aut clandestinus Sycophanta obseruet nos, et auscultet, nosque ad praeceptorem deferat. Hic vero in vado sumus. Hic in portu nauigamus. Hic in tuto sumus. Hic liberi et securi sumus, neque quenquam Corycaeum est quod metuamus. Hic ocioso animo commentabimur quidlibet.

G.
Quid vis igitur commentemur? Quos vis inter nos conferamus sermones? Quid habes, quod mecum colloquare? Quid est, de quo inter nos comentemur?

P.
Quid habeam, rogas? Vereor vt prius me dies quam verba deficiat, si quicquid habeam, tecum commentari velim, et tibi vacet audire. Timeo, ne ante diem clauso componat vesper olympo, quam finem loquendi sim facturus, si tibi tantisper hic residere vacet, et meis verbis aures praebere. Tanta nimirum mihi suppetit rerum, de quibus tecum agam copia, vt vix ante vesperum expediero. Tam latum habeam tecum colloquendi campum, si omnia et persequi velim, et tibi audire vacuum sit, vt vnus hic dies vix nostris fabulis suffecerit.

G.
Tibi lubenti animo me vacuum dabo, quo ad licebit. Nam antequam dies hic praecipitet, et noctis crepusculum instet, domi sim oportet. Tibi lubens vacabo. Cui, si non tibi me lubentem, facilem ac promptum ad quiduis praebeam? Me commodo atque facili vteris, qua in re cunque voles, quamdiu quidem per parentes mihi domo licebit abesse. Nam non admodum sane diu abesse licebit. Sic enim visum est parentibus meis, quibus in omnibus sim omnino morigerus decet.

P.
Quid istud sibi vult? Abiturus, priusquam vix veneris, et pedes tuos fixeris? Auolandi potestatem a me pacisceris, priusquam vix consederis? Quid? Venisti huc quasi canis e Nilo bibiturus, quod dicitur? Non admodum expectato venisti, tam subito abiturus. Praesentia tua sane perquam cara est, qua non liceat frui, nisi breuissimo temporis puncto. Si venisti huc, non nisi me a limine salutatum, tempus est, iam iam hinc auoles, priusquam sedem vllam natibus premas. Sin paulo longiorem tui copiam mihi facere dignaberis, quod optem, quid est, cur tam praeproperam atque praematuram discedendi mentionem facis?

G.
Ocioso sis animo. Non prius abibo, quam me vel tempus vocet, vel parentes tui ablegent, et abire iubeant.

P.
Si tantisper hic gradum sis fixurus, et in nostris aedibus pensurus, dum te parentes amoliantur mei, ausim deierare vel Iouem lapidem, tribus aut quatuor hebdomadis te non visurum tuos parentes his proximis.

G.
Nescis o bone, nescis quid loquaris, neque satis tuorum parentum calles sensum. Sed quid sequimur has ambages et tempus frustra conterimus? Eloquere potius, si quid habes, quod mecum commentere, de quo mecum disseras.

P.
Recte admones. Primum, quandoquidem multis et variis quotidie cogitationibus agitor et fluctuo, atque animi perturbationibus conficior, et in diuersa rapior, mirisque modis animi suspensus reddor, quid sim facturus posthac, et ad quod vitae genus me potissimum daturus: obsecro consulamus alter alteri, quid optimum factu putemus. Tertius iam aut quartus agitur annus, quod eidem pariter ferulae manus subdidimus, et iisdem ludimagistris operam dedimus, neque ad vllum nos opificium appulimus, neque ad vllum artificium nos mechanicum contradidimus. Cum igitur non tantae nobis suppeditent diuitiae, non tantae suppetant opes, neque tantarum obuentionum spes nobis affulgeat, vt in ocio vitam traducere liceat, quo pacto nobis age in posterum, parentibus vita hac defunctis, et vnde comparabimus victum? Iam nunc enim non agimus pueros, vt harum rerum securis in vtramuis aurem dormire conueniat. Nuper enim ambo duodeuicesimum emensi sumus atque exegimus annum, iam pridem ingressi vndeuicesimum. Aequum est igitur, vt nucibus et crepundiis iam tandem relictis, simul cum ipsa virili toga induamus et animum virilem, et in longitudinem nobis consulamus, atque in posterum rebus nostris prouideamus.

G.
Probe. Nam istud est sapere, vt didicimus ex Terentio, non quod ante pedes modo est, videre, sed etiam illa quae futura sunt, prospicere. Sed perge.

P.
Quare, amabo te, da mihi quae tua sit sententia, de genere vitae bonis auibus et recte instituendo: ego vicissim et meam dabo, vel potius tuam imitabor vt hinc porro quid agamus, et qua ratione vitam instituamus, quodue viuendi institutum sectemur, et qua via huius vitae munus sapienter et vtiliter insistamus, inter nos pulchre et prudenter consultemus, atque ita virorum optimorum vestigiis instemus. Nam a parentibus nostris, probis quidem illis et piis hominibus, at Amusis, et ab omni humanitatis studio alienis, non est, quod expectemus, nisi fragile et infernum consilium de his rebus. Si quis de agricultura aut piscandi arte ad eos referat, abunde sane habeant, quod consulant.

G.
Verum dicis. Quid enim iudicent aut consulant caeci de coloribus? quod pace eorum dixerim. At quamuis in rebus literariis parum sapiant, alibi tamen, si quod suarum sit vel artium vel officinarum, rogentur, nemini consilio cesserint. Imo et hic ausim dicere, meos parentes in rebus quoque nostris, qua sunt ingenii sagacitate, et multarum rerum experientia, posse multa bene consulere, sed nolle, ne sutores vltra crepidam, quod dicitur: caeterum malle aliorum stare iudicio.

P.
Quid tui possint nescio equidem. Hoc scio, meos in alieno choro si pedes posuerint, parum valituros consilio. Audi quid dudum mecum egerint mei parentes. Assidebant ambo cum meis et fratribus et sororibus ad focum, lucubrantes in multam noctem, vt moris est hybernis vesperis, alius hoc, alius illud operis rustici facientes. Ego me abdideram in Musaeum secretius, vt semotis arbitris, et fabulis illorum alienus, quietiori ingenio et dexteriori Minerua meos euoluerem libros, et cum mutis magistris fabularer. Tandem oculis somno grauatis, et tempore ad dormiendum inuitante, focum adii calfacturus pedes, atque ita calidis pedibus cubitum iturus, meque quieti daturus. Tum pater: Locuti hic sumus, inquit, fili de rebus tuis, atque miramur quando studendi finem sis habiturus. Cum annis superioribus primos tibi pararemus libros, sperabamus postquam illos perdidicisses atque teneres, studiorum fore finem. Addidimus postea plures. Quin et indies plurium pluriumque es auidus. Quando tandem cyclopediam istam absolueris? Credideramus annis abhinc tribus aut quatuor, cum primum te literis contradideramus, post pauculos annos eo te gradum in studiis facile facturum, quo noster pastor atque vbi promouisses eo, vt idoneus rei diuinae esses faciendae, tum demum omnibus te literarum numeris absolutum futurum, nihilque amplius superfuturum, quo proficeres longius: at rerum tuarum necdum videmus vllum finem. Imo quod grauius est, iam primum videris studium auspicari, quasi hactenus nihil egisses. Quin et somnias aliquando, nescio quo peregre, studendi scilicet gratia profectionem. Louanium credo vocas: quasi noster Curio maximus sit inferior illis. Quid autem peregre facturus, aut in exilio, nisi vt nostrum tenuem thesaurum exhaurias totum? Haec et similia ille. Cui cum responderem, neque esse, neque fuisse, neque fore quenquam in hoc mundo, qui tam euaserit edoctus vnquam, vt non semper multo plura restent quae ignoret, quam quae didicerit et sciat: literarumque studium esse infinitum quendam Oceanum, quem longe minus totum vnquam penetres et perscruteris, quam hoc vastum pelagus, quod totum terrarum orbem ambit, nucis auellanae testa exhaurias. Tum rursus ille: Studium igitur vestrum, inquit, haud absimile mihi videtur summae aedi D. Petro Apostolorum primo sacrae apud Agrippinam Vbiorum Metropolim, quam quantum quantum aedificent Colonienses, nunquam dicuntur exaedificaturi. Et addidit: O vtinam te nunquam tradidissemus literis. Opes nostrae studio isti infinito non sunt pares excolendo. Tandem post multa verba vltro citroque habita rogaui parentes, ocioso animo essent, superos bene, quod reliquum esset studii, secundaturos atque fortunaturos. Quibus vrgentibus, quid tandem de studio meo sint speraturi: respondi me breui sententiam meam aperturum, in quem scopum sim tela mea directurus, et in quem portum hoc iter inceptum destinaturus. Modo ipsi me ab incepto cursu non reuocent, aliquando forsan post mecum gauisuros: nam quanuis non cuiuis hominum contingat adire Corinthum, esse tamen quodam prodire tenus, si non datur vltra: imo et plurimos esse qui ex humili et loco et re per literarum ocium emerserint atque prouecti sint ad summa et splendidissima quaeque: Exempla non pauca esse in promptu et vbiuis obuia. Haec quanquam et id genus alia parentibus rerum mearum sollicitis, quasi nihil mei anxius ipse, fidenti animo respondi, attamen vt id quod res est dicam, et ipse multum animi suspensus sum. Quod te rogo, quid illis vere respondeam, et quam vitae rationem potissimum sequar, pro tua sententia promas.

G.
Meam sententiam tibi paucis verbis facile aperiam: quam si voles imitaberis.

P.
Quid ni velim? Tua mihi verba sunt grauiora, quam si ex tripode Apollinis profecta scirem. At ne quid putes me auribus tuis dare, ex animi sententia loquor, ita me superi ament.

G.
Haud equidem tali me dignor honore, quali tu me cumulas. Verum quanquam tu me honestioribus depingis coloribus, mihique plus tribuis quam ipse vel agnoscam vel postulem, tamen ne sequamur ambages, id in medio relinquam, et ad rem veniam. Ad quod me hactenus accommodaui humanitatis studium, in eo continenter perseuerare certum est: neque ab eo me patiar vlla ratione auelli, ne si patria quidem mihi esset exilio mutanda, cedendumque mihi esset cum Biante Priaenensi, de quo nuper ex Valerio Max. didicimus, bonis omnibus patriis. Nam quod Neronem dixisse ferunt, τὸ τέχνιον πᾶσα γαῖα τρέφει. id est, Artem quaeuis alit terra: id equidem credo tam verum, quam quod longe verissimum. Omnia enim quae mundi huius vasto ambitu continentur, quaeque sol sua illustrat fouetque lampade, neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum. Possessiones subinde mutant suos dominos. Nam (ut Ofellus Horatianus vere concionatur) propriae telluris herum natura neque illum, Nec me, nec quenquam statuit: nos expulit ille, Illum aut nequicies aut vafri inscitia iuris, Postremum expellet certe viuacior hae res. Nunc ager Vmbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius: sed cedet in vsum Nunc mihi nunc alii. Si quos corrasisti nummos, eos vel fures, vel hostes, vel incendia, vel alii varii casus eripere possunt. Imperia et regna, quanuis firmo videantur tibicine fulta, labuntur et in nihilum recidunt, neque sunt propria vnius. Quin saepenumero accidisse legimus, vt qui prius fuissent illustrissimis honoribus conspicui, et tam altis euecti sedibus, vt tantum non se digito coelum contigisse arbitrarentur, tandem reflantibus ventis et aduersante fortuna ad extremas miserias delapsi, Iro, Codroque pauperiores euaserint, omnibusque exuti bonis et destituti subsidiis, ad vnicum tandem suae eruditionis asylum confugerint. vt omnia alia defluant, ruant, labefactentur, pereant: sola literarum cognitio nunquam labascit, nunquam deserit. Bonarum artium studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, aduersis perfugium et solatium praebent: delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur: quae neque fortunae improbitas, neque humanae vires labefactare queunt. Veraque eruditio totius boni instar quoddam est, iuxta illud Biantis: Omnia mea mecum porto. Ex hoc igitur viuendi instituto, sine dubio me facile paraturum spero, vnde hanc vitam commode traducam, etiamsi ne minima quidem mihi sint diuitiarum ramenta. Imo multo facilius, quam ex quouis alio viuendi modo.

P.
Id non fit mihi admodum verisimile, cum negociatoria siue mercatoria ars longe videatur fertilior, lucrosior, diuitiarumque copia affluentior. Equidem noui multos ex tennibus ortos parentibus, qui ex mercatura tantum sibi diuitiarum breui cumulum vndecunque conflarunt atque congesserunt, quantum vix miluus oberret. Quid tale reperias in iis, qui humanitatis studia consectantur?

G.
Non eo inficias id euenire nonnunquam. Quin et ipse huiuscemodi multos noui. At ediuerso non pauciores, credo, inuenias locupletibus natos parentibus, qui quantumuis noctes et dies quaestuosam mercaturam sectati, tantum abest vt rem vllam fecerint, vt eo tandem paupertatis deuenerint, qui ne obolum quidem haberent, vnde restim emerent, neque sane haberent, vbi pedem ponerent: Imo qui inter ditissimos aliquando mercatores relati, postea coacti essent cedere creditoribus, et patrias sedes clam exilio mutare. Quid vero tale inuenias in literarum cultoribus? Imo si diuitias putemus spectandas, quas tamen non admodum moror, nisi quantulae satis sint non luxui, sed frugalitati huius vitae, hac nostra arte literaria nullam crediderim aliam vberiorem, nullam quaestuosiorem, μηδεμίαν (ut et Graece balbutiam) τῶν ἑπιτηδείων ποριστικωτόρην, μᾶλλον δεχρηματιστικωτόρην. Vnicus ille nostras Hadrianus. vi. Pont. Max. abunde magno mihi fuerit documento, et sufficienti exemplo, qui ex mendico puerulo, quod pace eius dixerim, eo tandem promouit, vt non modo locupletissimus, sed etiam honoratissimus et mortalium optimus maximus euaserit: sed quibus tandem artibus? Nundinariisne, aut aliis quibuslibet prophanis? imo literariis. I nunc, et studio literario, si voles, quiduis aliud praefer, quod κέρδιον καὶ χρνσιμώτερον πρὸς τὰ ἄλφιτα, vt aiunt, credas: ego meum animum ita obfirmaui, vt nunquam vlli studio vlliue arti sim ocium literarium crediturus merito postferendum.

P.
Quid igitur?

G.
Expecta tantisper Petre, dum verba mea absoluero, deinde loquitor, quantum quantum voles. Paucis aduerte docebo, quae sedeat sententia menti. Omnis ars atque industria, quae ad rem faciendam sit destinata, fallax est et incerta. Vbi fortuna non aspiret, etiamsi pro viribus agas, nihil promoueas. At bonarum artium cultura et eruditio, quoquo exerceatur modo, tantisper quidem, dum sis et compos mentis, et voluntatis integrae, neque abutaris tua scientia, nunquam te tua spe, et fructus expectatione frustrabitur. Nec quisquam est tam extreme pauper, si modo sit literatus, et sua literatura rite et legitime vtatur, quin facile sibi sit affatim comparaturus vnde viuat. Argumento est Dionysius ille tyrannus quondam opulentissimus, qui cum esset regno et opibus exutus, et ad incitas redactus, ne nimiis iniquae fortunae tempestatibus conflictaretur, et inediae fluctibus obrueretur: ad suam scientiam tanquam ad sacram quandam anchoram perfugit, puerisque erudiendis ludum literarium aperuit Corinthi: vnde et natum est prouerbium: Dionysius Corinthi. Historia est omnibus lippis et tonsoribus nota, nec tibi (opinor) inaudita.

P.
Audire memini.

G.
Dixi equidem. iam tu si quid habes, loquere. Per me licet quidlibet iam loquare. Iam loquendi arbitrium tibi facimus. Iam tibi hanc loquendi lampada tradimus. Si quid habes in contrarium, quo sententiam meam oppugnes, iam facta loquendi copia, libere dicito.

P.
Quid habeam in contrarium? Assentior tibi omnia. Quod tibi videtur optimum factu, id mihi quoque arridet, vt studiis inhaerere pergam. Quod animo tuo sedet, meo quoque sedet: pedibusque ambobus in sententiam tuam discedo: quare continenter tecum studiis insistam, neque ab illis, adminiculante Deo, resiliam vnquam.

G.
Quod tibi consulo, crede mihi, id erit tibi factu consultissimum.

P.
Sed audi, est praeterea quod rogem. Eruditio multiiuga est, et in varios se scindit vsus. Quidam enim Iurisprudentiae nauant operam, et euadunt aut in Senatores, aut in Aduocatos, aut in publicos et authoratos ciuitatum, vel Oratores, vel lurisconsultos, qui vbi res postulet, sint consulibus et senatui, totique populo, aut ab orationibus, aut a legationibus, aut a consiliis, quos vocant pensionarios. Quidam ad rem medicam omne et ingenium et studium adiungunt. Alii in sola arte bene dicendi, totum, quod datum est a superis, et tempus conterunt, et vitae suae transigunt aeuum. Nonnulli praeterea diuinarum rerum studia, tanto aliis omnibus, ni fallor, praestantiora, quanto sublimioris et diuinioris tum argumenti, tum fructus, summis ingenii viribus amplectuntur. Quin et inter doctos eosque tam multiformes, quam nunc ex parte aliqua diximus, non eadem est vitae traducendae ratio. Quibusdam arrident connubia: aliis vita coelebs. Sunt qui sese in monasterium aliquod, aut phrontisterium eremiticum abdant. Sunt item qui in mediis vrbibus, aut sacerdotes, aut ludi magistros agant. Quis paucis narret verbis omnia? Quam igitur vitae viam mihi es author vt insistam?

G.
Me authore, diuinis te officiis, posthabito coniugio, dedicabis.

P.
Vis ergo monachus euadam.

G.
Id equidem neque suadeo admodum, neque vehementer dissuadeo, sed tuo met ipsius arbitrio permitto. Hoc tamen ingenue fateor, si vel te vel alium quempiam monasticae scirem vitae candidatum, omnibus me suffragiis, omnibus machinis, quibus possem, velle anniti, vt sicubi collegium sit monasticum bonis et institutis et moribus bene compositum, et antiqua religione conspicuum, quale est Blocceranum apud Ceratopolim Hollandicam: qualia et Franciscanorum sunt, ni fallor, passim omnia: et multa alia, voti tui compos euaderes, et amplissimis honoribus illis, vereque diuinis aliquando fungerere. At vt cuiquam classicum canam ad huiuscemodi genus vitae vel inuito vel sua sponte non satis propenso, id equidem committere nolim. Res enim est (crede mihi) maioris momenti, quam vt humanis auspiciis, et non potius Spiritus Sancti extimulationibus sit ineunda. Verum hoc tibi saltem suasero, quanquam et id diuino numine magis pendeat quam humano consilio, vt nisi inuitam Mineruam senseris et ingenium rebelle, te cures initiandum sacris, nomenque des diuino sacerdotio: atque in hoc pro virili incumbas, vt in virum et doctum et eloquentem euadas, aptumque diuinis concionibus aliquando postea habendis, si modo ad id forte muneris te vocare dignabitur Deus optimus max. Veruntamen non ita te compares, vt ex sacerdotio parandum tibi putes ocium, in quo luxu atque ebrietate contabescas: vt id genus solent plurimi, proh dolor, qui vbi suarum precum vix pensum absoluerint perfunctorie et frigide, tum sibi videntur magnifice suo sacerdotali munero perfuncti. Satius et saluti vicinius foret pascere porcos, aut bubulcum vel opilionem agere, quam huiuscemodi Sacrificulum esse, cui id sit quotidiano studio, magis qui Baccho et Veneri, quam qui Christo litet.

P.
At sacerdotium hoc seculo iacet vbique, neque vllo habetur numero.

G.
Satis difficili atque iniquo loco (fateor) haec res modo est: caeterum apud impios. Apud pios vero, meliori loco esse, ne optan dum quidem, quam sit. Pios enim et germanos verosque rerum aestimatores videmus ordinem Christi, vt par est, etiamnum maximo honori habere. Verum non est in hac vita honor spectandus, sed post cineres expectandus: vt taceam quod pulchrum sit et laudabile ab improbis lacerari atque conculcari: quemadmodum accidit summo sacerdotum et totius virtutis archetypo Christo Iesu. Pulchrum est athletam placere Herculi, et mimum Roscio. At longe omnium pulcherrimum, placere militem Christianum et assimilem esse suo duci et primipilari Christo, cui vt nomen dedit, ita et ab eodem nomen inuenit, idque immortalitatis authoramentum, modo vt suo nomini moribus respondeat. Porro quod boni sacerdotes male audiunt, et ab impiis despiciuntur, propter nonnullos malos et improbos, qui semetipsos morum indignitate abiectos, contemptos atque despectos reddunt, id bonis; postquam huius vitae sint defuncti munere, in summum et immortalem cedet honorem. Habes sententiam meam: reliquum est, vt tu, quod factu optimum putes, imitere. Si melius quid habes accerse, vel imperium fer. licet non tam imperem, quam consulam, suadeam et rogem.

P.
Nihil habeo melius. Tuis stabo dictis, tuaque sententia manebo. Quod dixti, semper animo meo fixum, immotumque sedebit. Consiliumque tuum et moribus, et studio, et vitae totius constitutione exprimam. Eram animi profecto suspensus admodum, priusquam huc pedem tetulisses. Nunc vero mihi aquam ita aspersisti, tuisque dictis ita mihi redditus est animus, et ad studia redaccensus, vt ne ipsa quidem Suadela me sit vnquam ab hac sententia dimotura. Ago igitur mi Guilielme gratias tibi immortales: meque pleniore tibi beneficio deuinctum fateor, quam vt par sim gratiis sat dignis vnquam referendis.

G.
Vale mi Petre: vespera enim appetit. Tempus est vt domum me recipiam.

P.
Vale quoque plus milies mi mellitissime Guilielme, et me quandocunque per studia et occupationes licebit, interuise.

G.
Id lubens facerem, nisi metuerem ne vel tibi, vel parentibus tuis vnquam importunus venirem interpellator.

Petr.
Metum inanem metuis. Facessat ista δισωπία, et inutilis timor. Nisi perinde gratus venias, quandocunque studendi gratia veneris, atque si ipsus met ego, post longum exilium, tandem aliquando, diu multumque expectatus, postliminio redirem domum, quiduis feram incommodi, aut quolibet multer damno, si modo quicquam contra quam dixerim, reperias vnquam.

G.
Credo tibi vel iniurato, faciamque subinde quod postulas.

P.
Ex animo vereque postulo.

G.
Quid opus est verbis multis? fidem habeo dictis tuis. Vale.

P.
Vale quoque.

————————
 Praefatio RIXOSA CONFABVLATIO