Personae:
Bruno idem., Ioannes idem..
Br.
Quanto nunc pinguior, quanto ditior, quanto sanctior es nobis, quod paululo ante nos, postposito lusu, ieris ad laudes virgineas?
Io.
Quanto sim vobis locupletior, quanto melior: id equidem pronunciare, neque possum, neque si possim, volo. Id Dei cordium existimatoris, et iuris nostri omnium cognitoris esto iudicium. Sciemus et nos quid fecerim lucri, quod ante vos omissis lusibus prouolarim in templum, quando mortalitate hac exuta stabimus ante iudicem, vel vitae, vel mortis, quod absit, sententiam expectaturi.
B.
Pulchre tu quidem concionaris: at ego interim, dum tu abisti, victoria sum auctus: quam adeptus non fuissem, si statim inciso ludo tecum auolassem in aedem sacram.
Io.
Qua victoria?
B.
Lusi interim cum Cornelio Bartholdi filio Guormariano, et certaminis palmam tuli, victorque euasi.
Io.
Imo tu interim lusisti et tempus et operam: ego autem veram reportaui victoriam.
B.
Quam tu victoriam imaginaris, qui non pugnasti?
Io.
Imo pugnaui, et expugnaui.
B.
Qui cum fuit tibi pugna? aut quem hostem debellasti? An interim quispiam te cerasorum ossibus incessiuit, aut malorum intestinis aut pyrorum extis insecutus est? an muscae vel pulices te morsibus suis petiuerunt, quibus cum tibi sit foeliciter depugnatum?
Io.
Rides tu quidem. At longe grauior mihi fuit pugna, et longe meliorem nactus sum victoriam, quam tu in animum tuum inducas credere.
B.
Miror quam tu tibi fabriceris, quam architecteris victoriam. Dic amabo, quidnam sit, quod loquare: nec me diu suspensum teneto.
Io.
Dicam, licet harioler te vel non intellecturum, vel non magnifacturum, quod Ioquar.
B.
Quo diutius me suspendis, eo magis audiendi sitim accendis, et sciendi desiderium inflammas.
Io.
Pugna mea communis est omnium hominum.
B.
Est et victoria communis?
I.
Non item.
B.
Quid audio? Dic igitur amabo te, quae sit victoria ista.
Io.
Pugna mihi fuit cum meismetipsius affectibus, qui sibi postulabant inseruiri: quibus ipse imperans victoria potitus sum meliori, quam si alios quidem sexcentos superassem, at a memetipso superatus fuissem. Responsare cupidinibus pulcherrima res est.
B.
Non satis assequor, quid loquare. Bruno sum non Oedipus. Dicrogo denuo, et quidem crassius, pinguiorique Minerua.
Io.
Faciam, quod iubes, equidem, ac lubens. Nonne modo, cum signum daretur, et quasi classicum caueretur ad laudes virgineas, dictabat tibi tuus animus, esse melius, postposito lusu, interesse gratulationibus virgineae matri faciendis, quam sacris et precibus et laudibus posthabitis interesse nugis et lusibus? nonne pulchrius tibi videbatur canere hymnos diuae Virgini, quam ex ludicris rebus conparata inani victoria inutilem ducere triumphum, et ineptias cantare? Dic verum. quid moraris?
B.
Si fateri verum oportet, rem acu tetigisti.
Io.
Praeterea, nonne alius quidam animi impetus aliud suasit, nimirum, vt diuina tuis lusibus posthaberes, abunde scilicet absolutis lusibus fore temporis, quod sacris rebus accommodares? Vbi prius tuis esset ludibundis votis factum satis.
B.
Rem ipsam coniectura tua consecutus es.
Io.
Viden' igitur pugnam?
B.
Video.
Io.
uter istorum affectuum iam videtur melior? vter erat inhibendus et compescendus, ixuta illud Horatii de frenanda ira loquentis: Animum rege, qui nisi paret imparat, hunc frenis, hunc tu compesce cathenis? aut vter persequendus et promouendus, hic ne, qui neglectis rebus sacris suadet ludendum, an potius ille, qui dictat seria ludis, diuina prophanis, veraque vanis antehabenda?
B.
Cui dubium, quin ille qui diuina humanis, et seria iocis praeferenda docet, sit audiendus?
Io.
Vides igitur opinor, quod pace tua dixerim, quam turpiter sis victus, dum seruiisti malis affectibus, quibus imperatum; oportuerat, et quam pulchra (absit inuidia dicto) sim ego potitus victoria, dum meis affectionibus iusto ordine imperaui, et relictis lusibus, quorum non minus. tenebar desiderio atque tu, mox ad templum prouolaui, vbi primum esset cautum signum ad hymnos Virgini Deiparae celebrandos.
B.
Nunc intelligo quid dicas. Quin et alias curabo, non sis hac parte mihi antecessurus. Vale.
Io.
Tu quoque vale.