Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De affectibus animi superandis. II

E Wikisource
De affectibus animi superandis. II
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 De affectibus animi superandis. I De affectibus animi superandis. III 
De affectibus animi superandis. II

 Personae:

Hadrianus Olphardi Harinchuseranus., Thomas Vbbelius Guormarianus..

H.
Quid sedes istic tam diu solus? quid ita tetricum? quid rigidum vides? Nihil loqueris? quid animo contemplaris, aut imaginaris? quid voluis ore? Est tibi obnunciatum triste quippiam, quod stomacheris?

T.
Meditor lectionem proximis horis reddendam, eamque memoria complecti studeo.

H.
Necdum memoria complexses? Ego meam iamdudum memoriter teneo.

T.
ut soles scilicet.

H.
Quid ais? Nescio quid clausum sub lingua immurmures. Cane apertioribus tibiis. Quid ita canis intus? Condere verba non promere videris? Quid ita vocem glutis quasi strangulatus? Dic clarius.

T.
Quid istud me beabit, quod ipse teneas lectionem?

H.
Vis apud te semel reddam?

T.
Non vacat audire.

H.
Hinc tibi aliquem carpseris fructum, si me recitantem audieris.

T.
Vix est mihi spacium meae lectionis ediscendae, tantum abest vt tuae sit audiendae ocium.

Ha.
Vidi te iam plus minus horam continenter isto sedisse loco: miror quomodo nondum insculpseris memoriae istud pauxillum, quod ediscendum praeceptor dedit.

T.
Non est quod mireris. Non totum hoc tempus excolendae memoriae, et his dictatis ediscendis datum est. Fuit mihi et quiddam scribendum. Fuit curandum, ne qua lacuna esset in authoribus superiori tempore auditis. Nam semel aberam nuper schola. Illa mihi fuit explenda lacuna. Fueruntque dictata mihi superiora ruminatione quadam recolenda.

Ha.
Satis superque temporis adhuc est ediscendis dictatis, nunc confabulemur aliquantisper.

T.
Non licet mihi per occupationes.

H.
Fac liceat, reiectis in aliam horam occupationibus istis.

T.
Dii boni, quam molestus es interpellator: quam odiosus interuentor!

H.
Amabo, da te mihi aliquantisper, alias vicissim me tibi dabo.

T.
Non possum.

H.
Fac possis: in manu tua est, vt possis.

T.
Mire odiosus mihi et importunus es. Nunquam vidi hominem studiis meis infestiorem.

H.
Non sum tibi infestus, nec molestus. Cupio te fabularum amoenitate nonnihil recreare. Parturio pulchrum quiddam, quod si liceret mihi per te parere, nihil magis scitum diceres ab vllo congerrone natum vnquam. Obsecro igitur fac mihi nunc tui aliquantulam copiam, alias tibi vicissim faciam mei, quantam quantam voles.

T.
Apagesis, facesse hinc cum tuis nugis. Amolire te hinc. Dixi iterum atque iterum non esse mihi vacuum, quid opus iisdem verbis decies aut vicies repetitis? Satin' est dixisse semel?

H.
Si scires quam lepidam haberem fabulam, plurimum aueres audire, et scire gauderes.

T.
Ohe, necdum satis nugatus es? Nisi abeas, curabo dictum praeceptori, vt datis poenis, aut obiurgatione accepta, tum demum abstineas fabulis, et me sinas meis frui studiis.

H.
Meminero, meque tibi alias vicissim praebebo similem, qualem tu nunc te mihi exhibes.

T.
Nihil moror, vale modo.

H.
Rubo arefacto praefractior est. Quicquid semel prehendit, mordicus tenet. Quam semel decreuit persequi viam, velis nolis obfirmat: nec abit incepto vel proposito: neque vel latum vnguem a sententia discedit. Valeat pertinax ille: mihi quaeram alium commodiorem et faciliorem, quo familiariter vtar. Ociosus esto Hadriane. Inuenies alium, si te hic fastidit Alexis.

————————
 De affectibus animi superandis. I De affectibus animi superandis. III