Personae:
Cornelius Heimanni fil., Bartholdus Francisci fil., *Ambo Guormariani..
C.
Omnium rerum satietas. Videbar mihi ante horas aliquot studendi tanta dulcedine captus, vt nullum tempus quanuis longum, ne si vnus quidem dies in treis nullis noctibus intercisos interruptosue dies abiret, crederem meo desiderio facturum satis, at vide vix hoc pomeridiano tempore completo exactoque, studium fatiscit, caput dolet, oculi cadunt sopore, ingenium stupet, memoria languescit. Credunt agricolae nostri, quando totum diem explerunt facienda agricultura, et vesperi redeunt domum ex agris defatigati viribusque defectis, nihil grauius suo labore. At mihi videtur nihil grauius studio literario, quod magis afficiat, maceret, exhauriat: si modo non perfunctorie et oscitanter, vt a multis, sed ex animo, gnauiter, et contentis ingenii viribus colatur. Quantulum temporis impensum studiis, me ad languorem dedit. vtinam caput humanum par esset continentibus et perpetuis laboribus, nunquam taedio studii dormire postularem. Sed quid faciam? cedendum necessitati, cubitumque eundum, et vires ingenii nocturna quiete sunt recolligendae atque reparandae.
B.
Quid moliris facere Corneli, quod femoralia exuis, et vestium ligamina soluis? venatum es iturus pediculos, an quod in vestibus lacerum est, resarturus?
C.
Neutrum stat facere. Neque enim scateo pedibus, neque resartis vestibus mihi opus est, cum nihil sit diloricatum. Quin et si quid opus esset, parentum meorum foret, me sartum tectum illis in rebus seruare.
B.
Quidigitur?
C.
Accingo me quieti nocturnae. Meditor me dare somno.
B.
Hui, tam cito? Adhuc multa lux est. Nondum crepusculascit. Nondum exactus est dies. Vix credo septimam esse auditam. Soles in multam noctem lucubrare. Qui fit vt nunc tam praemature, tam praefestine ad somnum te acceleres?
Cor.
Dolet mihi caput, non possum diutius assidere libris.
B.
Vnde tibi contractus dolor capitis? Vnde caput affectum est dolore? Vnde tibi caput dolore afflictatur? ex nimio ne studio?
Cor.
Equidem nescio. Coniecto vel ex studio profectum hunc capitis dolorem, vel forsan ex seminario quodam morbi iamdudum ingruentis, et intus clam insidentis, iamiamque exorituri.
Bart.
Dii prohibeant istud omen. Dii meliora. Faxint superi, vt tranquillum ducas somnum, noctemque quietam, et cras nobis sanus et saluus, pristinaeque restitutus valetudini, resurgas.
Cor.
Faxint vtinam superi. Sed heus tu, crastino mane, cum primum surrexeris, rogo me visas, et si dormientem adhuc offenderis, excites. Si dolor refederit ac desaeuierit, quod bene spero, surgam, et mutos magistros reuisam. Sin secus, quod absit, saltem per te significabo praeceptori, si quibus forte mihi sit opus, ne si morbus ingrauescat, postea doleam non adhibitam tempori medicinam.
Bart.
Recte putas: faciam equidem ac lubens, quod iubes: tu modo in vtramque aurem dormito, somnumque carpito sine somniis. Vale.
C.
Vale quoque.