Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De affectibus animi superandis. IV

E Wikisource
De affectibus animi superandis. IV
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 De affectibus animi superandis. III De affectibus animi superandis. V 
De affectibus animi superandis. IV

Personae:

Cornelius Heimanni fil., Bartholdus Francisci fil., *Ambo Guormariani..

B.
Miror quota nam sit hora. Coniicio non longa intercapedine quartam abesse. Nam solebam euigilare ad medium quartae, statimque surgens me precibus aliquot committere in tutelam Dei, et commendare in fidem clientelamque deiparae virginis, omniumque coelestium animorum: ac deinde ad intermissa studia redire, vixque admotis libro manibus, commodum solebat audiri quarta hora antelucana. Atque id tota hebdomade vix semel me fallebat. Cum igitur more meo nunc quoque haec munera obierim, mirum ni quarta instet. Non prius expergefaciam meum Cornelium, quam audierim quota sit hora. Si erratum est a me, et temporius aequo surrectum, satius est vt vnus ego errarim, quam vt illi quoque sim author similis errati: licet multi sint, quibus si in malum aliquod aut errorem sit ventum, gaudio soleat esse, habere alios sui mali socios et participes, quod daemoniacum est, non humanum. Si scirem Cornelium esse meliusculum, iam nunc ad repetendum studium ei bellicum canerem, vel nondum audita hora. Euge commodum sonat hora, quartam reddidit horologium. Nihil coniectura mea falsus sum. Ibo Cornelium exciturus, quemadmodum heri me facturum recepi. Heus Corneli expergiscere.

C.
Iamdudum euigilo, et surgere meditor.

B.
Euigilaras antequam venirem huc?

C.
Etiam. Audiui signum quartae horae, quo classico videbar mihi ad colendas Musas vocari.

B.
Qui vales nunc iam? Edormisti hesternum capitis dolorem?

C.
Bene valeo, gratia superis. Doloris hesterni aestus deferbuit.

B.
Qui valuisti nocte?

C.
Sic satis.

B.
Dormisti commode?

C.
Istud tibi referam ordine. Nouem iam horas continentes praeter solitum morem, vt mederer capitis dolori, hunc nidum pressi.

B.
Vix septem horas noctu soles dormire, neque diutius ferebas igniculum desiderati studii.

C.
Sic est. Sed audi quomodo hanc noctem exegerim. Primas duas horas duxi insomnes.

B.
Malum auspicium.

C.
Deinde quatuor horas consequentes partim profundum partim suspensum dormiui somnum.

B.
Bonum signum valetudinis futurae melioris.

C.
Postea rursus vnam circiter horam duxi insomnem.

B.
Quam timeo quorsum abeas.

C.
Vltimis duabus horis somniaui me coiisse societatem cum duobus mei gregis adolescentibus, quibuscum nescio quo peregre proficiscerer, et ab illis me miris fraudibus pene delusum. Reliqua exciderunt. Credo mihi venisse in mentem epistolae cuiusdam, quam pater meus anno superiori scripserat mihi, de tribus peregre profectis, sibique mutuam fidem pollicitis, sed postmodum, ingruentibus periculis, iniqua praeuaricatione datam fidem praeter gressis.

Barth.
Istam epistolam mihi velim des semel legendam.

C.
Vbi surrexerim, dabo. Sed pergam absoluere, quod restat. Postremo omnium, credo ad medium quartae, somniaui denuo, me in lecto decumbere affectum extrema valetudine, et animam agere, ac paulo post reddere spiritum, mortemque obire.

B.
Dii meliora feramt, nec sint insomnia vera.

C.
Sed audi, nondum habes totum.

B.
Perge, audio.

C.
Cumque iam exhalassem animam, videbar mihi stare viuus etiam num ipse ante lectum funestum, et mihi met iam mortuo claudere oculos, miserrimeque meam ipsius vita defuncti dolore vicem, ac effusissime lachrymari.

B.
Ridiculum atque absurdum narras. Qui ipsus et stares viuus pro lecto, et iaceres mortuus?

C.
Eho, nescis somnium esse?

B.
Verum est.

C.
Sed desinam nugari, et surgam.

B.
Interim dum tu vestibus te indues tuis, ego pexum capillos, lotumque et manus et faciem ibo, postea rediturus, et istam patris tui lecturus epistolam, modo legendam concesseris, vt recepisti.

C.
Dabo lubens, modo inuenero. Stabo pollicitis, nec promissorum palinodiam cantabo. Interea temporis vale.

B.
Vale quoque, non interim modo, sed aeternum.

C.
Tantundem et tibi precor.

————————
 De affectibus animi superandis. III De affectibus animi superandis. V