Personae:
Cornelius Heimanni fil., Bartholdus Francisci fil., *Ambo Guormariani..
B.
Hem adsum. Inuenisti patris epistolam?
C.
Inueni.
B.
Da legendam.
C.
Accipe. Sed heus, vt intelligas quorsum iactata sint verba patris: ego prior ad patrem scripseram, aliquantum pecuniae me cuidam amico longe integerrimo, vt videbatur, dedisse mutuo, atque diebus aliquot post, cum venirem exactum et repetitum, redhibendi mutui spe fraudatum esse, nihil se accepisse constanter deierante creditore, et iam inimicante, qui prius amicum summum egisse credebatur: atque de ea re ad parentem referebam, vt significaret quid faciendum suaderet. Respondit mihi pater binis literis, quarum alteris docuit quid faciendum foret, alteras iam tibi concedo legendas.
B.
Sunt ne tibi adhuc et tuarum ad parentem, et eius ad te alterarum literarum exemplaria?
C.
Non sunt. Interciderunt.
B.
Si perierunt, nolim me societati illorum interesse.
C.
Istud credo. Praeterea non miraberis, quod eandem sententiam aliis atque aliis verbis saepe repetitam et inculcatam offendes: neque eam tautologiam patris mei inscitiae tribues. Id pater consulto, et dedita opera fecit mea gratia, qui cum sim literario studio deditus adhuc, duplex inde commodum habeam, et cautionis posthac adhibendae, et literariae eruditionis promouendae. Multa enim congerens eiusdem farinae vel vocabula, vel prouerbia, dedit mihi queaertandi ansam et discendi. Nunc iam si voles legito.
B.
Vis aperta et expressa voce legam, vt et ipse inaudias: an mauis voce submissa mihi soli feruiam, instar Aspeudii citharistae?
C.
Imo clare legito, vt et ipse exaudiam. Quanquam legi non semel, iterum tamen audisse iuuabit, atque operae precium erit. Nam si quid lapsum fuit animo, reuocabitur in memoriam, et penitius insidebit animo, et promptius mihi quoque alias scriptitanti quippiam, in vsum veniet.
B.
Quid si legas ipse? promptior es et tritior ad patris manum.
C.
Non sunt dissolutae scopae, vt scias, o bone, quas in syllabarum et dictionum fasces componere nequeas. Non est scriptura tumultuaria, non distorta, non male cohaerens, nec vacillantibus, inaequalibus et intricatis deformata literulis, ad quam explicandam sit opus Delio natatore, aut Oedipo coniectore. Pater meus scitissime pingit. Manus eius est lectu facilima.
B.
Profecto litera est concinna, aequabilis, laeta facie arridens, non deformis, non mutila, non hiulca, non intricata, non tortuosa, non scabrosa, non perturbata, nullisque salebris impedita. Legere nesciat oportet, qui hic vsquam haereat. Animum igitur aduerte.
C.
Iamdudum istic sum.
B.
Miror fili charissime, cur tam facilem habeas quibusuis hominibus fidem, cur tam temere porrigas quibuslibet hominibus dexteram: cum nusquam sit, vt cecinit poeta, tuta fides: cum vafris, versutis, versipellibus, veteratoribus, sycophantis, planis, impostoribus atque frandulentis hominibus scateat totus mundus: cum vix vsquam inuenias dignos, quibuscum in tenebris mices: cum nusquam non sit inuenire plurimos lubrica atque ancipiti fide, qui ex eodem ore calidum, quod dicitur, et frigidum efflent: qui altera manu lapidem ferant, panem ostentent altera: quibus neque ara neque fides, quique tam sint Punica fide, vt etiam si aram tenentes Iouem lapidem, quod dicitur, iurent, non magis sim crediturus, quam si Lampon iuret per anserem. Scis quid ipse sim expertus, quum anno superiori creditam sibi pecuniam, ipse meus frater germanus, quem vnicum habes patruum, abnegaret mihi abiuraretque. vt igitur posthac, et tute, si non Promethea, at Epimethea discas agere, vtque quamuis sero, Phryx tamen aut piscatorictus sapias, tuisque rebus et tibi melius consulas, ecce dabo breuem, nescio historiam an fabulam, a quodam fide satis digno nuper mihi relatam, quae te admoneat, quomodo tibi semper prospicias, neque cuiuis quantumuis amicissimo facile fidas, nisi forte qui cum, vt ait Cicero, modium salis absumpseris. Dicebat ille tres se nouisse, tam arcto inter se necessitudinis vinculo coniunctos, tanto amoris inter se mutui ardore flagrantes, quanto vel flagrantissimo, vel arctissimo quisquam posset cum quoquam, quibus conuenit inter se, vt totum Christianum orbem, quo ad fieri posset, peragrarent perlustrarentque. Cum igitur se itineri accingerent, data acceptaque fide, mutuam societatem fidelitatis coitam sacramento tam sancto confirmarunt, vt quiuis facile crederet, vt quicquid siue laetum, siue triste, vni ipsorum accideret, id et aliis ex aequo eueniret (excepto si quid cuiquam humanitus ex fatis accideret) neque alius alium in vllo discrimine desereret, aut sub cultro, quod dicitur, relinqueret: sed vbique mutuas operas traderent, et mutuis sese adminiculis subleuarent, si quando res ad Triarios rediret. Sed vide, mecumque perpende, quis sit fortunae Euripus, quae humanae promissionis inconstantia, quae fidei mutabilitas. Quisque sibi proximus: quisque sibi canit intus: quisque semet curat, negligit alios, vbi spes affulserit comodi. Accidit vt in vastam quandam solitudinem ingressis, atque aliquot dies longe progressis, tandem sese nullus exeundi aperiret finis, quo sese ad hominum comercia referrent, et commeatus sibi copiam pararent. Ad incitas igitur redacti, et diutina pene inedia exhausti, cum extrema iam fame periclitarentur, quippe quibus non nisi pauxillulum in mantica superesset panis, quantulum vix vnius latranti stomacho faceret satis, anxio corde et consternato animo multa inter sese vltro citroque verba habent, variaque consilia captant. Tandem eorum duo, fidei datae acceptaeque immemores, capita clam conferunt, et inter se deliberant, quo pacto tertium communi commodo, non vi, ne viderentur foedifragi, sed dolo excluderent. Neque tamen tertium latuit eorum clandestina fraus. Consutis itaque dolis, compositaque fraude, alter duorum, quasi in commune consulens, ait sibi consultissimum videri, vt, quando non suppeditaret victus, quantum sit satis omnibus, qui proxima nocte altissimum somniaret somnium, eius esset totus, quantulum habebant reliquum, futurus panis. Coniurarant autem inter sese, vt tertio excluso, vtricunque dextro Hercule praeda obueniret, is alterum sui consilii socium participaret dimidia parte. Quid multis? accipitur conditio. dormitur. somniatur. Cum aut tertius ille intempesta nocte altum simularet somnum, at vigilanti sterteret naso, alii duo inter sese componunt quidnam dicturi sint. Nam prius consilium pridie initum repudiarunt. Aiunt igitur alter quidem se dicturum, quod sibi visus fuerit esse non in Hesperidum hortis, sed in paradiso ipso, quem primi homines olim coluerunt paululum temporis, atque inibi carpsisse ex arbore viuifica fructum quouis melle, quouis saccaro dulciorem, ad quem si lotum compares, absynthium potius credas quam lotum: et ex fonte limpidissimo hausisse potum suauissimum, ad quem Aromathites collatus videatur absynthites, et phalernum lora aut vappa, ne dicam nautea. Alter vero se acquieuisse in virginis matris gremio. Placet illis commentum: ductumque et conflatum pulchre arridet mendacium: atque iam in vtramque aurem, victoriae securi dormiunt. His vero ociose et arcte dormientibus, tertius ille, cui se imposituros sperabant duo, clanculum interim surgit, et totum panem deuorat: atque mane rogatus quidnam somniarit, respondet se somniasse, quod duorum inter ipsos iam altero in paradiso, et altero in coelo versantibus, atque inibi suauissimo cibo vescentibus, ipse solus miser sit derelictus in hac terra. Illisque annuentibus ita se rem habere, addidit sibi quoque visum, nullo pane amplius illis fore opus, at que propterea suo interim ventriculo se panem residuum dedisse, et demirari praeterea, cur libuerit illis ex tam amoeno loco, omnisque foelicitatis plenissimo, in hanc mundi colluuionem, vbi plus sit aloes quam mellis, redire. Atque ita coruos delusit hiantes, suoque illos sibi iugulauit gladio. Sic ars deluditur arte. Liquet igitur non quibuslibet quantumuis sanctissime iuratis, statim habendam fidem. Id quod potuissem recentioribus et apertioribus demonstrasse exemplis atque verioribus: neque enim hospes ab hospite tutus, non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. sed malui ioculari lenocinio, quam graui et serio paradigmate in mentem tuam puerilem adbuc irrepere. Tibi itaque caue, ne ab vllis impostoribus circum scribare decipiarisue. Vide ne quis tibi det verba, os sublinat, fucum faciat, obtrudat palpum, tragulam iniiciat, ne quis tibi imponat, ne quis te circunueniat, et in fraudem pertrahat, ne quis tibi imposturam et fraudem struat, ne quis tibi strophis et technis suis illudat. Vale.
C.
ut arridet epistola?
B.
Summopere. Est sermo latinissimus suauissima rerum amoenitate conditus, vnde multum haurias eloquentiae, qua linguam dites et expolias, si modo non oscitanter obserues. Cupio mihi describere, si per te liceat.
C.
Quid ni liceat? Omnia mea, quae tibi sint quouis modo vsui, tua ducito.
B.
Maxima tibi et agitur et habetur a me gratia: et aliquando vicissim referetur, vbi primum oportunitas reddendi vicem data fuerit. Sed heus. Cum fieret mentio paradisi, venit mihi in mentem epistolae cuiusdam lepidissimae, nunc nuper ab amico quodam charissimo ad me date, in qua est pulcherrima antanaclasis ex affinitate duarum vocum germanicarum sed significationis diuersitate: quarum altera reddit vulgo paradisum, vt consuetum est pro sacris concionibus fieri, altera Parisios seu Luteciam oppidum in Francico regno celeberrimum.
C.
Habes in promptu?
B.
Habeo, ni fallor, in ascopera ad dextrum latus colobio meo subsuta.
C.
Inuenis?
B.
Eccam habeo.
C.
Concede legendam.
B.
Lubens concedo non modo perlegendam, sed etiam si voles exscribendam. Hem tibi. Iam tibi trado legendi lampada.
C.
Accipio prouinciam. Scriptura non est minus concinna et scita, quam patris mei: vt dubitem vtram vtri praeferam. Animaduerte. legam.
B.
Aduerto, nec aliud ago.
C.
Quando misere petisti, et maximo rogasti opere, vt subinde non grauarer ad te scribere, cumque nunc tabellarium nactus sat commodum, non habeam scribendi argumentum tam graue, tantiue momenti, quod et scriptu et lectu valde dignum sit, quodque tua plurimum intersit scire, ne tamen perpetuo silentio et ipse contabescam, et amici longe integerrimi oblitus esse videar, scribam ad te callida et ingeniosam, ac plus quam vulpinam technam quandam, eamque lepidissimam quidem relatu, at nulla imitatione dignam, qua Demonicus Oecander vsus est non multis ante diebus. Hominem iuxta mecum nosti. Credidimus hactenus nihil hoc homine stupidius, cum nobiscum ageret discipulum Guormariae, quem fuisset promptum ac facile in eum abducere et sistere lapidem, in quo praeco praedicaret. At quod nuper designauit, eum arguit longe alium, si modo sit homini fides habenda, qui in suis laudibus depraedicandis solet esse largior et fertilior vani quam veri, et immodicus sui buccinator. Nouimus eum intus et in cute: quippe qui cum ab ineunte aetate in ludo sumus eodem versati, iisdem dedimus operam praeceptoribus, et eidem ferulae manum subdidimus. Dicam vt ipse mihi de sese retulit. Scis eum annis superioribus ad maiorem ingenii cultum capessendum fuisse Luteciam profectum, ad nobile omnium Musarum collegium, Apollinis sedem, et Theologie sacrarium. Vbi cum plus minus quatuor egisset annos, nescio quo eruditionis prouectus, loculis tandem exhaustis, stimulante penuria, postliminio ad patriam redire parat. Iamque exierat Parisios aliquot diebus, et excesserat finibus Gallicis, euaseratque in meditullium Brabantae, ingressusque vicum quendam rusticanum, cuius mihi nomem excidit, nisi quod videor per nebulam meminisse, fuisse pago nomen Macropedio, cum non haberet neque viaticum, neque argentum vllum, vnde aut symbolum in diuersorio daret, aut sibi vel vnum panem coemeret, quo latrantem stomachum sedaret, pro foribus aedium quarundam, ex itinere lassus, se in prothyrica sedilia reiecit, reclinauitque, secum animo multa volutans. Herus forte fortuna domo aberat, profectus nescio quo, vnum aut alterum bouem obsonatum in sacrum epulum, quod daturus erat nouellus, seu nouitius quidam sacerdos, breui primum sacrum celebraturus, quem proximo sanguinis gradu contingebat. Hera sedebat secundum fores, nescio quid muliebre actitans, forte aut nens, aut rhetia texens, aut pediculos in capillacea filiolorum sylua venas, aut vestium diloricatarum aliquid resarciens, aut linum pectens, aut huiusmodi quippiam factitans. Quae vt videt adolescentem vultu non admodum laeto, sed cogitabundo, tetrico, caperatoque, rogabat: Qui genus, vnde domo, quo nam iret, et vnde veniret. Is vt sese respondit venisse Parisiis, dictu mirum quanto illa exilierit gaudio, (intellexerat enim ex Paradiso eum venisse, quod in nostrati lingua minus illa duo discrepent vocabula, quam in Rhomana) rata sibi datam occasionem rogitandi super priori suo marito; qui non ita multis ante annis mortem obierat, et credebatur caeteris cum Beatis hunc in Paradiso agitare. Nam rude vulgus Paradisum a coelo vix discernit: neque exacte nouit, quae facies rerum, quisue status sit eorum, qui hac vita defuncti dicuntur esse in coelo. Caeterum tam insano amore, priorem illum maritum deperierat, vt necdum neque dormientis, neque vigilantis animo exciderit ille, vtque posterior hic amor nondum obliterarit priorem. Rogatus itaque noster hic Laonicus (nam id nominis idem est Demonico) an norit maritum illum, et qui nam valeat. Probe, inquit, noui iuxta atque meipsum. Nam ille me, et ego vicissim illo vtor familiarissime. Et valet quam optime, nisi quod vestes pene habeat detritas et laceras, vt vix in publicum prodire ausit, et crumenam gerat vsque adeo emunctam atque exenteratam, aranearumque magis quam pecuniarum iam plenam, vt cum sodalibus et congerronibus subinde combibonem agere non queat. Ecce sunt mihi in numerato centum aurei, ait illa, et pannus non vulgaris honestis simae vesti faciendae quam aptissimus. Haec si ausim te rogare, velim, modo sis ad eum rediturus, illuc ad eum deferas, rem profecto et ei et mihi facturus gratissimam, et mercedem a superis vberrimam relaturus. Tum ille: faciam equidem, inquit, ac lubens. Imo impone quiduis aliud oneris, nisi nomine eius id lubens deportandum suscepero, ad paradisum non redeam vnquam. Quid multa? Accepit sarcinam, et crumenam aere distentam fronte exporrecta, atque ita suffarcinatus abiit. Maritus vbi post vnam atque alteram horam redisset domum, atque haec vt acta sunt ab vxore didicisset, pene in furorem versus, non dicendis vxorem stultam excepit modis, et pernicibus alis, qua ille se proripuerat, ipse persecutus est eques. Cum itaque adolescens procul videret insequentem equitem, ratus, quod res erat, esse, qui se persequeretur, abiecta protinus sarcina in segetem adolescentiorem, exutis vestibus praeter subuculam et femoralia, expapillatisque brachiis corripiebat bipalium, aut sarculum, et pergebat ducere fossam. Nam agricola pransum abierat domum, instrumentis fodiendi in agro relictis. Rogat eques festinabundus et furibundus, cum eo loci venisset, num quem vidisset panno oneratum praeterisse illac. Aufugisse respondet quendam in vicinam syluam, hominem sibi valde suspectum, quem si persequi vellet et assequi, religandum sepibus equum. Nam equitibus non esse peruium nemus, vtpote nimis densum. Paret ille consilio, et se in pedes coniicit quam potuit ocyssime. Interim noster Nicodemus, vt nomem eius ita inuertam, admisso equo cum sarcina fugam dedit, quanta potuit celeritate maxima: at que tandem vbi multum spacii emensus esset, putaretque iam omne periculum se euasisse, relicto in pascuis equo, abiit pedes quo voluit. Habes quibus strophis noster Laonicus sciat inescare homines. Sed huiusmodi ludos neque probem neque imiter. Haec habui quae tibi scriberem, et quibus testarer nondum me tui oblitum. Quorum tamen fides sit penes authorem ipsum. Tu quoque alias par pari reddito, et fabulam fabula compensato, si nihil aliud sit grauis et serii argumenti quod scribas. Vale.
B.
Qui sapit istud palato tuo?
C.
Dulcissime: qua facetiarum, qua verborum suauitate, sapidius multo futurum, si per ocium regustare liceat semel atque iterum.
B.
Istud facies horis succisiuis, aut tempore studiis ordinariis soluto, datoque vel lusibus vel priuatis et extraordinariis lectionibus. Nunc longiori temporis spacio exclusis veniendum est nobis ad ediscenda dictata, primis iamiam et matutinis scholis praeceptori reddenda;
C.
Affatim adhuc superest temporis. Nondum quintae horae datum est signum.
B.
Quid, si fortem vnam aut dimidiatam horam peccet horologium, et non suo tempore det signum, ne que soli vero temporis indici respondeat?
C.
Quid, si coelum ruat? nempe non maneret integer vel vllus palus.
B.
Quid? nunquam audistin errare horologium? et serius aequo cecinisse signum? et postmodum, vbi rescisset moderator, et errorem correxisset, horam vel integram vel dimidiatam curriculo transiliisse intactam, et reddidisse aliam, quam nondum speraueris?
C.
Istud non fieri nunc, vel ipse sol nobis argumento est. Solet semper hoc anni tempore sol ad quintam antemeridianam haec specularia intrare, et suum fundere lumen in illum aduersum parietem: quod nondum videmus factum. Id vel centies mihi obseruatum est.
B.
Per hyperbolen.
C.
Imo potius per Meiosin aut Tapinosin.
B.
Quid vis igitur faciamus?
C.
Dicerem, si tuo scirem animo **essurum, teque meis accessurum votis.
B.
Quid vnquam a me tuis denegatum est votis? Quibus vnquam per me exclusus es commodis?
C.
Habes istic vnam adhuc aut alteram epistolam, istas velim mihi quoque des cito percurrendas, et postea describendas, modo non contineant quicquam secreti.
B.
Accipe, lubens faxo. Amicorum communia omnia. Verum vt scias non sunt ad me datae. Sunt patris nescio cuius ad suum filium. Qui dedit mihi describendas, noluit nomina prodere.
C.
Vacat animum legenti mihi aduertere?
B.
Vacat. expedi.
C.
Attende igitur animum.
B.
Sum istic, non alibi.
C.
Sic habet epistola patris ad filium prior. Literas tuas fili dulcissime quin to Nonas Martias recepi, gauisus audita valetudine tua. In quibus quereris, te non tam perspicaci esse ingenio, quam quosdam alios, tibi non esse ingenium tam capax, tam perspicax, tam dexterum, quam quibusdam aliis: tuum ingenium non esse tam acutum et tam viuax, quam quorundam aliorum. Et quod summam dans operam literis, totosque dies libris assidens, vix promoueas quantum alii vel minima hora. Atque ista de re ad patrem tuum refers, meque consulis, vt tibi scribam, qua ratione ingenium tuum pistillo retusius, reddi possit aliquanto acutius, argutiusque. Atqui si consilium tibi prudens sanum, et praesens dem, neque id tamem tuo sapiat palato, dicturus es forsan: Facile cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis, pater, aliter sentias. Nihilo tamen minus dabo duplex consilium, idque mea sententia et optimum et praesentissimum. Prius, vt ingenium tuum natura sua retusum, assiduitate studii acuas, eiusque duriciem sedulitate studendi emollias atque peruincas. Nihil enim tam graue, nihil tam arduum, nihilque tam reconditum atque abstrusum, quod non diligentia et improbo labore assequi queas. Et quicquid nocturna diurnaque manu versamus, quicquid assiduo vsu exercemus et terimus, atque in numerato esse facimus, id tandem nobis fit familiare, facile, obuium et expositum. Graue erat et difficile nobis quondam pueris, priusquam certis et firmis insistere pedibus assuefacti eramus, aliquo promouere pedes, et in gremium matris prorepere, aliquantulum nos remotos ad se pellicientis. At nunc ambulandi nobis atque currendi bene consuetis nulla videtur inesse difficultas. Si infantes perinde sapiant, intelligant, loquantur, contra naturae curriculum, et contra id quod audiunt, atque veri adulti, caetera autem sint infirmi vt assolent infantes, nonne et illi querantur pedum infirmitatem, et ambulandi inopiam, timeantque incedendi copiam non fore sibi paratu facilem? vt igitur in illorum pedibus, ita quoque in tuo ingenio exercitatio poterit omnia. Alterum consilium est, quod prius tamen dictum oportuisset, si rectum ordinem fuissem secutus, vt teipsum serues et animo et corpore incolumem, purum, castum, et ab omni flagitio alienum, atque bene beateque viuens tum demum a Deo opt. max. ex quo vno bona cuncta fluunt, et flumina cuncta, Et cuncti manant fontesque lacusque profundi, postules et ingenium et sapientiam. Haec si feceris, crede mihi iam olim experto, nunquam te poenitebit facti, sentiesque indies magis ac magis istud durissimum ingenii tui robur tandem vel cera mollius factum iri. Dicam quod ipse expertus sum quondam puer: Erat mihi quoque, cum istud aetatis essem, aut non multo secus cuius tu modo es, ingenium rude, hebes, obtusum non minus atque tibi nunc: quod meis studendi laboribus nullo modo respondere voluit. Dolebam mihi non datum par aliis ingenium. Flebam subinde, parum obtemperante meis conatibus intellectu. Dabam quotidie bis terue poenas: nec in manu mea erat, feliciori studiorum successu plagas euadere. Praeceptorum alter nomine Matthias Quippoldius, homo plagosior ipso Orbilio, erat mihi infestissimus, praeter aequum et bonum: qui me, nisi mater mea Sophia prudenter obstitisset, et me in studendi officio sedula continuisset, a Musis sine dubio abegisset. Non laudo tantam exactoris saeuiciam, quae citius frangat quam flectat. Magistrorum primicerius, quem Gymnasiarcham, aut ludi literarii rectorem appellamus, nomine Guilielmus Guassenburgius (cuius mihi nomem et memoria, dum viuam, nunquam excidet) optimum agebat animi mei moderatorem et studiorum promotorem, subinde conniuens ad puerilia vicia, subinde iustis ea poenis sed clementer persequens, subinde erroribus blandiens, subinde territans, subinde ad gnauius agendum cohortans, subinde animum flagris abiectum et obrutum, suaui dulcedine leniens, placans, et in spem erigens, subinde laudibus prouehens et promittens magnifica per eruditionem meam aliquando futura: subinde minis elatum animum increpationibus protelans deiiciensque. optimus nimirum formandae iuuentutis artifex: Quem superi donent, precor, aeterna mercede, factis ipsius digna. Sed audi, nondum habes, quomodo inuita haec Minerua, sit mihi facta obsequentior, obtemperantior, magisque propicia. Mater mea Sophia Syluana, mihi saepe cantabat implorandum Dei auxilium, et a Deipara Virgine, ac
D.
Catharina, quae secundum Deum praeses artium credebatur, exorandum impetrandumque suffragium, vtpote quibus interpretibus, concilia tricibus, ac suffragatricibus, bene sperabat, a Deo breui meliora datum iri. Obsequebar quidem matris consilio, cui multum tribuebam, sed oscitanter adhuc et frigide: donec postea in Diuae Catharinae feriis audissem pro concione diuina, id ipsum quoque, quod antea mater mea praedicarat, a quodam magni nominis Ecclesiaste multis et rationibus, et exemplis, et asseuerationibus commendari, doceri, confirmari. Tum demum mox absolutis sacris reieci me et prouolui ad aram Diuae Virginis artium praesidis, flendo obsecrans, obtestans per omnia sacra, quae tunc noram puerulus, mihi diuinitus, Sanctae Catharinae, ac Deiparae virginis, quam prius nominatam oportuerat, precibus internunciis ac suffragantibus, dari ingenium mollius, docilius, acrius, dexteriusque. Neque mox languidus cessaui, sed perstiti diu multumque orans per totum fere illum diem, ita vt parentes illius rei nescii, meaeque salutis anxii, cum neque pransum, neque sumptum merendam venirem, vbique me anquirerent: ac tandem, nescio quibus demonstrantibus, in aede sacra inuenirent. Paucis post diebus, cum ego perseuerarem, et importunitate mea diuinas, pene dixeram, aures obtunderem, sensi meum ingenium indies felicius, capacius, solertius, ad omnia promptius et praestantius euadere, vt inter eos, quibuscum eiusdem Musae aemulus eram, non amplius postremas, vt antea, sed semper primas ferrem. Quare tu quoque his meis fac vestigiis insistas. Nihil enim finxi aut simulaui, sed quod res est, quodque actum est, serio dixi. Sine dubio et tibi, si modo salutiferum norit fore Deus, ingenium mobilius, fortunatius, ditius, eminentius, illustriusque factum ibitur. Vale. et monitis nostris obtempera.
B.
Qui sedet animo tuo, quae modo tibi lecta est epistola?
C.
Mirum in modum. Sed ne tempore excludamur, et serius ad ediscenda dictata veniamus, cum tua sententia nunc sit quinta, sole per transennam spectante, et quem dixeras parietem lustrante, pergam legere, quae vna reliqua est epistola.
B.
Fateor: nunc est quinta, aut non multo secus. Hem: commodum et loquitur horarius lebes. Sed lege sodes.
C.
Animum attende. Ausculta.
B.
Memorem mones, et sponte currenti calcar admoues.
C.
Sic habet altera epistola patris ad filium. Multarum literarum fili charissime, quas abs te ad me profectas missasque scribis, non nisi vnas quinto Idus Maias accepi. Ex quibus vnis facile odoror, quid caeterae sibi voluerint omnes. Siquidem vix huius epistolae primum vestibulum ingressus, vix primis carceribus egressus, vixque primo versu perlecto, statim olfaciebam et praesagiebam, quidnam reliquum esset, quid restaret, quemadmodum solemus ex vnguibus aestimare leonem. Eiusdem quoque argumenti fuisse priores, nihil addubito. Porro nihil nisi inopiam et penuriam crepas, quam vestium, quam pecuniarum. Verum non perinde vel habes rationem, vel facis mentionem librorum, quibus tibi sit vsus in re literaria promouenda. Caeterum sat tibi esse videtur, id quod liquet ex scriptis tuis, vt et splendidis ac magnificis conspicuus sis vestibus, et loculos habeas aere distentos. Ecquid putas? quod mihi Pactolus aureis scatens arenis domi fluat? aut quod cornu Copie sit mihi, vnde quantum quantum promas pecuniarum, nunquam exhaurias? Creso'ne Crasso'ue ditiorem me existimas? Tam dextrum mihi Herculem, tam prosperum Mercurium, aut tam propicium esse Plutum arbitraris, vt omnia mihi affatim vel citra sementem, pilorum capitis instar proueniant atque affluant? Ne Tagus quidem ipse, aut Ganges tuae libidini faciat satis. Non est sententia neque consilium, vt posthac tam laxis tecum agam habenis, quam hactenus. Nimis tibi hactenus indultum est, nimisque tuae voluntati obsecundatum: nimis tuae libidini inseruitum atque obtemperatum. Laxioribus post hac et non ita tumidis velis, nec tam secundis ferare ventis, quam hactenus, curabo. Remissiori in te liberalitate, benignitateque reductiori posthac vtar, quippe cui frenis intentioribus, et acrioribus in animum induco meum, opus fore calcaribus. Verum si sensero oleum et operam non perditum iri, sed omnem te post hac dare studiis operam, noctes et dies te literis inuigilare, incumbere, atque insudare, omnibus ingenii viribus te ad eruditionem accelerare, et ad cyclopaediam omnibus suis numeris (quo ad eius id fieri potest) absoluendam aspirare: non vulgaribus te adminiculis iuuabo, non ero tibi vulgaris, non proletarius, non ficulnus pater, sed singulari te prosequar et amore et beneficio. Vale, et ad summa semper aspira, vt saltem mediis et mediocribus potiare.
B.
Qui postrema haec te afficit epistola?
C.
ut verum fatear, non itidem vt superior. Solam fere linguam haec, illa et mentem et linguam locupletabat.
B.
Aequam et rectam fers sententiam. Sed nunc manus nostras de tabula hac, quod dicitur, et ad ordinaria nos referamus studia, ne hora haec praecipitet, et reddendae lectionis nos tempus anteuertat.
C.
Recte mones: faciamus ita. Caeterum ego mihi seruo has epistolas, descripturus vel hodie tempore pomeridiano, si facta fuerit ludendi potestas, vel cras, ac deinde statim bona tibi fide redditurus.
B.
Placet: serua: ac vale.
C.
Vale quoque.