De affectibus animi superandis. VI
Personae:
Aemilius Aquerslotenas., Cornelius Arnoldi Ripanus..
Ae.
Quid illic turbae est? quae rerum confusio in ludo? Quid ludus noster literarius tam est tumultuosus? Cur tantus fit strepitus in ludo? quid ita perstrepunt in gymnasio? Quid ita tumultuantur? quid ita cursitant rursum prorsum, nec eodem manent loco? quid ita strepitant in ludo literario? Quid ita strepit omnis ludus murmure caeco? Quid vasto murmure perstrepit schola? Iactantur voces densae et confusae, clamores obscuri voluuntur, contentiones agitantur, fabulae passim et vbique seruntur, miror, quid ita? Cur schola personat ita tumultuantium confusis clamoribus tota? Quae noua rerum facies? Non solent ita discurrere atque nunc.
C.
Nescis praeceptor abest.
Ae.
uter praeceptorum? gymnasiarcha, an hypodidascalus? primarius praeceptorum, an secundarius? primicerius magistrorum an secundicerius? primitius professor, an subcenturio?
C.
Non est nunc nisi vnus magister. Heri abiit alter, neque in illius locum quisquam suffectus est adhuc, quod sciam.
Ae.
Non sunt hoc seculo inuentu et paratu faciles boni praeceptores. Sed quo profectus est ludi magister?
C.
Edamum ad Menardum Enchusanum Curiae Edamensis gubernatorem primarium.
Ae.
Ad curionem maximum inquis?
C.
Inquam.
Ae.
Quid acturus illic?
C.
Equidem nescio, nisi quod pares cum paribus facilime congregantur.
Ae.
Quem reliquit sui officii succidaneum? quem sui muneris legatum? quem vicarium? Quis fiduciariam eius operam obtinet? Cui fiduciaria docendi prouincia interim data est?
C.
Nicolao Iacobaeo Roterodamo, adolescenti pro sua aetate vndecunque doctissimo.
Ae.
Doctissimum esse scio, et sufficientissimum ad docendi munus obeundum, caeterum ad pueriles motus atque tumultus compescendos, ad turbam sedandam, ad lites aut iurgia componenda, non perinde accommodum, quod eum non ita reuereantur, vt ipsum ludi moderatorem primitium.
C.
Verum est. Miror tamem cur eum non perinde obseruemus atque ipsum principem ludi magistrum, cum sit eruditione et eloquentia non vulgari, praestetque moribus eximiis, omniumque imitatione dignis.
Ae.
Id vitio fit quorundam lasciuorum et refractariorum, quod minus eum veneremur quam par sit.
C.
Non facile est tantam sibi comparare authoritatem, quantam ipse ludi nostri dictator obtinet. Atque hinc est cur ita tumultuentur.
Ae.
At nos abstineamus fabulis et tumultibus, ne malis et proteruis fenestram aperiamus peccandi liberius.
C.
Recte mones. Eamus ad suos quisque mutos magistros, quibuscum familiaritatem habeamus. Vale.
Ae.
Vale quoque. Valebimus autem si gnauiter studeamus.
Cor.
Procul dubio. Nam istius ergo venimus huc.
————————