Personae:
Regnerus Staurianus, Petrus Houius Mechlinianus.
R.
Heus tu, quisquis es, admitte me intro, sine pateat hoc mihi ostium. Patet ne cuiquam istuc ingressus? Heus, heus, nemon' intus est? Quin potius expectem tacitus aliquantisper, simulatoque discessu, clam admotis auribus auscultem, num quem intus audiam strepitum. Siccine putas me obsurduisse, vt non exaudiam te spiritum ducere, et strepitum reddere? Pateat mihi aditus obsecro. Sine ingrediar o bone. Fac mihi istuc introeundi copiam, amabo te.
Pe.
Quid hic facturus es? quid est tibi hic rei?
R.
Quid tibi istic negotii?
P.
Studeo: idque quando lubet.
Re.
Studebo vna tecum.
Pe.
Quid istud? quando ita animum induxti atque obfirmasti tuum, adsis. Age age, quando ita iubes, fiat quod vis.
R.
Vbi sunt libri, quibus sis affixus, aut quos euoluas? Nullos video, quibus insudes libris. Vbi sunt muti magistri, quibus cum confabuleris?
Pe.
Quid? nullos vides libros? Plurimi stant circum circa, sua quisque statione, quasi milites in acie et in procinctu.
Re.
Video stare multos circunquaque ociosos et desitos, partim pulueribus obsitos, partim cum tineis et blattis pugnantes. At nullos video, quos studiosa manu tractes, et vigili mente voluas. Tu vero desides hic, et ocium agis a Musis alienum. Ocio torpescis inani: atque eam ob rem occlusis amas sedere foribus, ne quis arbiter tuam ignauiam conspicetur, eamque traducat et ridendam propinet. Quid ita resides quasi desponderis animum? Quid ita desides, quasi tibi animus in genua deciderit? Qui sit vt ita animo abiecto et quasi anxio sedeas, manibus in sinum insertis, pedibusque subinde sursum in pluteum porrectis.
P.
Quid agerem? Qui ne sederem? Cui nunc in tam rigido gelicidio literis operam dare libeat? Nares fluitant et stillant. Capitis pituita defluit naribus in libros. Fluidus humor stiriarum instar pendet et manat atque pluit naribus, quod exacta aetate hominibus et decrepitis silicerniis euenire solet. Manus rigent. Pedes ferme ad vsque foemora frigent: gestiuntque in glaciem excurrere, atque inibi ad satietatem ludere, seseque cursibus et animum lusibus refocillare.
R.
Quid ni facis istud, cum per praeceptorem liceat, coelumque amoenum inuitet?
P.
Fecissem dudum, si quis se mihi comitem et ludendi socium obtulisset.
R.
Quid, nescis ipse viam, qua in glaciem eas?
Pe.
Probe viam noui: sed vnus vir, quod dicitur, nullus vir. Socium amat ludus. Sine socio friget omnis lusus. Sed quid, si tu mecum in glaciem descendas? Abunde superest diei. Affatim et quidem satis superque nos recreabimus, antequam vesper appetat.
R.
Nunquam tam commode dices, vt eo me pellicias, quamuis vel montes auri pollicens. Glacies nullo est tibicine fulta, nec trabibus substructa, imo neque egelido hoc tempore satis dura, solida atque firma. Si tuto peruia esset, non tanta esset inibi solitudo, praesertim coelo tam claro et amoeno, omnibus et nubibus puro et flatibus libero. Si duas tresue gelasset hebdomadas, non dubitarem in eam tecum vna descendere. Nunc vero vix dies sex tenuit gelu, aut continens fuit: quin et sese, si quid veri mens augurat, videtur remissurum. Videtur tota coeli facies remissiora atque clementiora promittere tempora. Aura haec molliuscula atque leuior videtur glaciem refusura atque solutura. Candidus hic Zephyrus torpentia frigora brumae videtur iam iam relegaturus et glaciem liquefacturus. Videtur hoc coelo in aquam breui reditura glacies. Aer est factus egelidus, vernamque quandam spirat clementiam, licet tu studiorum frigore interno concretus aliud clamites, egelidabitur spero et ipsum glaciale frigus. Non igitur ausim me committere alieno solo.
P.
Hui, quid hominis tu es? Ceruinus vir es. Vel mure obstrepente, credo, metuas. Vmbram tuam metuis. Timidior es prospiciente, Pisandro, Epeo, atque Rheginis. Animus tibi in pedibus, suspicor, habitat, non in arce capitis aut pectore. Credo te prognatum ex ouo Iudaico, quod a glacie sic abhorreas. Nam id genus homines, aiunt, nunquam se glaciei concredere, nunquam glacialibus vndis sese committere, quod illam dictitent nullis suffultam aut sustentatam laquearibus, vt quae rimas facile ducat, aut det fenestras, aut penitus subsidat, et vestigia fallat, fugiat, destituatque. Profecto tu non viuis, quemadmodum cupias mori. Alioqui quid referret tua, vbi nam mortem oppeteres? Siue enim in glacie, siue alibi animam ageres, et extremum diem obires, aut extremum halitum exhalares, id nullo in discrimine poneres. Susque deque ferres. manum non verteres, vbi vbi fatis concederes.
R.
Ehodum bone vir, quid cornicaris inepte? Loqueris quasi deuotus et morti destinatus. Dentis claustra tui, quae vox elapsa reliquit? Siccine suades, vrgente nulla necessitate, caput obiectandum periculis? Haud quaquam istud consultum, vt me conferam, non sine discrimine vitae, vbi sit mihi nihil negocii. Nam etiam si sim vel ipso Diuo Ioanne non inferior religione, quod longe lateque abest, etiamsi nec ipsi beatissimo Paulo pietate cedam, continuo ne me proripiam temere, vbi de vita pericliter, vbi perire et mori pericliter? I sane quo voles, faxint superi vt nobis domum clunibus bene madidis ac stillantibus redeas. Nam vt omnino pessum eas et submergare, id equidem non fauero tibi.
P.
Nusquam abibo, si mihi comes ire nolis.
R.
Sic stat sententia, vt dixi, me non conscensurum glaciem, nisi diu turniori gelicidio firmiorem. Reuisam igitur meos libros. Tu quod voles, facito.