Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione III

E Wikisource
De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. III
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. II De niuibus et ortu earum. 
De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. III

Personae:

Regnerus Staurianus, Petrus Houius Mechlinianus.

P.
Vbi est hic noster cinerarius, qui solet frequens assidere igni: qui perpetua desidia contabescit ad ignem: qui semper colit Vulcanum: qui semper luculento gaudet foco: cui nihil est amoenius splendido foco? quem alterum vel Bronten, vel Steropem, vel Pyracmona crediderim, vel saltem Vulcania prosapia natum. Heus Regnere, vbi agis?

R.
Vbi agitem, nisi apud mutos magistros? Hem, redis Petre? Speraueram te natibus lacunari tinctis ceromate et distillantibus huc reuersurum.

P.
Istud dii prius omen in ipsum te conuertant. Velim te potius tua tibi femoralia concacasse, aut vberiori lotio proluisse lectum tuum, atque eam culpam in me contulisse. Quid mihi iam accidit infortunii, quidue mali, quod glaciem lusitando peruagatus sum? Redeone sanus atque saluus? Domumne reuertor incolumis et sospes?

Re.
Redisti, diis gratia. At si quid accidisset mali: si cui periculo caput obiectasses: si in discrimen aliquod vitae venisses, tum demum sero saperes Phryx: sero piscator ictus saperes.

P.
utinam hoc gelicidium continenti tempore vsque ad pasca teneat. Hoc magno mercer: Hoc mirum in modum optem, vt ad vsque pasca glacialis hyems aquilonibus asperet vndas.

R.
Apage sis istud votum. Bona verba quaeso. Id si voto tuo responderet, pessime cum multis pauperibus ageretur: iniquam sane fortunam et grauissimam inediam tenuibus hominibus esses imprecatus, quibus saeuiente bruma non est tanta copia suppeditandi victus, quanta sit aestate vel vere adblandiente. Cras equidem vellem torpentia frigora brumae, Candidus aprica Zephyrus regelauerit aura. Mauelim equidem vt crastino die regelata atque soluta fuerit glacies, quam vt diutius teneat. O vtinam crastino mane foret soluta atque refusa glacie, omnis vbique aqua nauigabilis, et velaturam facientibus peruia.

P.
Quid ad rem tuam refert, gelet, regelet? Quid tibi dat vel incommodi hoc gelicidium, vel emolumenti remissum atque solutum gelu? Quid mali aut damni accipis ab hoc gelicidio? Est ne pulchrum, quod sine vllis ambagibus liceat recta, quo velis cunque gentium, pedem ferre?

R.
Si tuto liceret istud, et sine corporis discrimine, foret vtcunque tolerabile. Nunc multis in locis non est tutum per glaciem pedestre iter facere. Nunc est plurimis in locis ita fragilis atque infirma glacies, vt neque pedibus, neque nauibus se meabilem praebeat.

P.
Quid mea istud interest? ab ista re sum equidem animo ocioso, et in vtramuis aurem noctu dormiam. Qui nusquam iter ingredi, aut nusquam prorepere audet, cochleae vitam agat, et domi se contineat claudi sutoris instar. Qui non ausit proficisci quoquam, per me licet aetatem domi maneat, et se totos dies totasque noctes si velit, ad calidum vel focum, vel vaporarium aut in calido nido pandiculetur. Modo nobis sit per glaciem ludendi locus, salua res fuerit.

R.
Ineptis omnino Petre, et das sine mente sonum: non tamen credo te ex animi sententia loqui, quod soles mirus esse simulandi dissimulandique artifex. Sed quid tricamur? et aquam frustra consumimus? ac tempus sine fruge conterimus? Abeamus ad suos vterque mutos magistros, et illorum optima dulcissimaque consuetudine fruamur Vale.

P.
Vale quoque.

————————
 De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. II De niuibus et ortu earum.