Personae:
Nicolaus Iacobi Amstelredamus., Andreas Auli Guicanus., Petrus Houius Mechlinianus., Sibrandus Stammius Amstelredamus..
Ni.
Non semel me prouocatum isti ad certamen pilarium, idque minimo, vt mihi vidisse visus sum. Men' ita pusilli credis animi, vt tecum in arenam istam descendere non ausim? Licet tu quidam istam quotidiano vsu plenius me calleas, nihil tamen detrecto, nihil tergiuersor, nihil subterfugio. Tu credis cantherium in fossa, quod dicitur: at ego fortuna suffragante, me comparabo vt equum, quod aiunt, in planiciem euocasse videaris. Efficiam, posthac ne quenquam voce lacessas.
A.
Effice quod voles, nec mihi deerunt manus. Si tibi machaera est, et nobis vrbina est domi. Age age si qua tibi fiducia animi, huc ades, experiamur vter plus polleat arte hac. Ego sum animi fidentissimus, tu modo vide ne labaris animo, tu fac animo constes.
N.
A me ociosus esto. Obiiciam tibi hydram, quam vix Herculeis laboribus conficias. Dabo tibi negocium non leui brachio obeundum.
A.
Principio hoc tecum paciscor, vt neque chirothecas indutus, neque reticulo prodeas armatus, neque pilam in tectum mittas, neque in aream hoc certandi genere tritam descendas.
N.
Hominem animi praestantem, et mirum scilicet artificem. O praestantiam animi, et mirum ludendi artificium. Tu me prouoces, et ipse pangas legem, qua me stare ad tuum praescriptum postules? vt noris, o bone, prouocati non prouocantis est certandi leges praefigere. Quid vero ista pactio sibi vult, nisi quod animum degenerem parumque fidentem arguit? Ha ha he, Mediusfidius risu temperare non possum.
A.
Non est quod rideas. Si qua tibi virtus animusque in pectore praesens, huc ades, et congredere mecum. Dices tibi rem esse, non cum Andabatis, quos fama est in tenebris, aut oculis clausis pugnare solitos. Oculatius et circunspectius rem agam. Si tu Hectorem, ego praestabo Achillem. Si tu Geryonem, ego reddam Herculem. Videberis me videns plane Martem videre. Porro quod causaris tuum esse, cum prouocatus venias, ludendi praescribere leges, Age dum, praescribe, quas velis cunque equidem nihil defugio, nihil recuso.
N.
Conditionibus tuis, quas praescripsisti, quando ita mauis, stabo. Caeterum desine, o bone, encomium ante victoriam canere, ne post Admeti vel Harmodii vel Thelamonis cantites cantilenam. Experieris quod Lydum in campum prouocaris. Certe vt me vincas, nisi fortuna plane mihi aduersante, praedurus tibi exhauriendus erit labor, et saxum; plus quam Sisyphaeum voluendum. Sed citra ambages, dic vbi nam vis ludamus?
A.
In prato, in pascua post nostrum pomarium, vbi humi coniectam et inde resultantem, vltro citroque mittamus pilam.
N.
Qui resultet pila ab humo graminea vliginosaque, nec vllis vel ruderibus conplanata, vel strata lapidibus, vel pedibus ambulantium trita.
A.
Quid angeris animi? Eadem tecum stabo conditione. Quod tibi inauspicatum et infaustum erit, id non erit mihi faustum et auspicatum. Quid est quod quiriteris, si simili tecum fortuna vtar?
N.
Facilius laterem laues, aut littus ares, quam istic ludas, vbi non sit locus resultandae pilae. Quid iuuabit inanem operam sumere?
A.
Eia ne te maceres, ne torqueas te. Corripiemus lapidem aliquem latum et palnum. Vel potius asserem illum, quem oculis signaui superficie lata et aequabili iacentem retro post lignile nostrum, vsibus nostris aptabimus.
N.
Recte mones. Sed quid loci intimum, quid extimum, et quid ab area penitus alienum existimabimus? Planicies campi est nimis aequa, nullis aut palis, aut aedificiis, aut aliis limitibus distincta, quibus metemur quid intus aut foris sit futurum.
A.
Nescis inepte, nescis, quid faciamus? Disterminabimus loca, et metabimur limites nostris vel cingulis, vel fasciis crurilibus.
N.
Pulchre. Sed quis obseruabit nobis designabitque terminos, quotenus pila volarit, aut vbi sopita resederit, qui sit idem et aequus vtrique, quique pro me non magis stet, quam pro te?
A.
Asciscemus et aduocabimus in eam rem paruulorum quempiam, qui necdum hanc ludendi teneat artem, quique nesciat vter nostrum vel victoria potiatur, vel victus succumbat. Is ex aequo et bono, quod in rem vtrique sit, metas commode notarit.
N.
Placet, faciamus ita. Eamus igitur comparatum nobis pilam mollem et habilem, facilemque emissu et remissu.
A.
Eamus. At quid vtroque abito opus? tu solus et incomitatus ito Ego te praestolabor hic tantisper. Fac eas redeasque curriculo.
N.
Dabitur opera. Volasse non isse aut cucurrisse putabis.
A.
Pendes adhuc istic? Iam pene reditum oportuerat.
N.
Redeo comparata pila.
A.
Ain' tu? hui tam cito? vix Pegasus tam cito volet, aut Mercurius talaria indutus. Nisi pila quam manu gestas, esset argumento, vix crederem te fuisse in taberna pilaria.
N.
Ecce nobis pila vel niue candidior et pluma mollior, follem esse credas, non paganicam aut trigonalem pilam. Hac ludere, mirum ni fuerit iucundissimum. Quem hac ludere non iuuet?
A.
Modo sat grauis sit, quae spacium satis longum transmittat.
N.
Ociosus esto. Si quid vicii sit, ego praestabo. Si incommodam, inhabilem, et ineptam inutilemque comparatam senseris, id damni sarciam ego, meisque expensis et hanc solutam, et aliam meliorem emptam curabo. Quid vis aliud?
A.
Probe loqueris, quod aequum bonumque sit dicis, Heus contingam et pensem, quam meis manibus quadret. Certe comodissima est. Dignus es, qui nobis omnibus sis ab emendis pilis.
N.
Men' ita vaecordem et insulsum putabas, vt quicquid illi vellent extrusum, id mihi paterer obtrudi? vt nundinarer, vt mercarer, quicquid illi obtruderent, aptum siue ineptum? Non ita desipimus. Nouimus quid distent aera lupinis.
A.
Sed veniamus tandem ad certamen.
N.
Hem nihil moror, veniamus.
N.
Dum ego tunicam et thoracem meum exuam, tu nobis interea loci accersitum abito, qui nostros notet terminos, vt isto pacto meam emendae pilae compenses operam.
A.
Faciam equidem ac lubens. Tu interim loca desinito, vter intra lineam, vter sit futurus extra. En tibi meum cingulum, et crurilis fascia, quibus vtare. Eho vide quem nobis asciuerim.
N.
Euge hominem appositissimum, cui no sit alter ad hanc rem secundus. Vah Petrus Houius Mechlinianus, Dauo astutior est et ocyor Euro. Multa norit oportet, qui eum fallat.
A.
Sortiamur iam nunc vter nostrum prior pilam mittat, vter missam excipiat reuerberetque. Vter intus, vter foris sit constiturus. Hem hoc age.
N.
lstud ago.
A.
Iaculabor in altum, vel cultrum, vel si mauis pileum meum. vtram partem aut pilei siue concauam siue conuexam, aut cultri siue asperam et signatam, siue laeuem et nullo charactere impressam, elegeris: ista si supina sit, et nobis adversa coelum spectet, priores habueris, et pro tuo arbitratu steteris, vtrobi velis: sin ista nobis auersa solum osculetur, ego vicero potio res partes, meumque fuerit consistere pro libidine, vtrobi velim.
N.
Iaculare pileum in aera: dicam volante pileo, vtrum eligam.
A.
Hem tibi.
N.
Eligo concauam partem. Euge cecidit pro voto. Ex sententia euenit. Quod concauum est, huc vergit: quod conuexum, procumbit humi: meum est deligere, vbi stare malim. Mihi prouinciam accipio mittendi pilam, tibi relinquo excipiendi.
An.
Placet: quod cecidit sorti, pro virili tuebor. Quod mihi sortito obtigit, charum et gratum est. Spartam quam nactus sum, exornatum ibo. Mittito tandem. Sed heus tu, prima missio sit boni auspicii gratia, in neutrius vel lucrum vel damnum cessura.
N.
Perplacet.
A.
Mittito igitur, quandouoles: ecce in procinctu sto mei regni fines defensurus, et repulsurus, quicquid huc appulerit.
N.
En mitto. Capesse. Hoc bene sit. Hoc bene vertat. Atat inauspicatum principium. Infelix auspicium.
A.
Euax, aerem verberasti non pilam. O factum bene. Beabis me, sic sic pergas. Si ita porro pergas, vicero vel citra puluerem.
N.
Heus tu, ne triumphes ante pugnam, nec statuas trophaeum ante victoriam. Necdum scis, quorsum res sit abitura. Nondum scis quid serus vesper vehat. Mane, mane, mox aliud videbis. Hoc auspicacius sit. capesse. Dixin' fore?
A.
Hei istud transuolat meum caput. Istud parum est a me prospectum. At nondum viceris. Longius abeam a linea oportet.
N.
Ha ha, abi quam longissime voles, spero te inanes excussurum culmos. Cribro aquam hauries spero. Laterem lauabis. Heus metator, ocyus te in pedes coniicito, pilamque nobis redditum volato. Quid stas lapis? quin redditum curris? Eccam post te. lam tibi dextra iacet. Iam iacet obuersa. Iam rursus auersa. Quid ita circumagis te uertiginis instar? Pernicem te et oculatum cautumque praebeas oportet, alioqui nobis remoram facturus.
P.
Ecce me tibi promptum paratumque. Proxima ripam missa erat. Hem tibi. Accipe promptis paratisque manibus. Quin accipis?
N.
Pulchre reddis scilicet. Quis tam inscite datam, scite excipiat, quae amplius sexcentos pedes in diuersum auolet?
P.
Ridiculum, postulas tibi datum iri in manum? Stas quasi lapis, quasi stupidis membris, quasi truncis manibus. Sedentarium non cursorium posthac tibi certamen ineundum censeo. Plumbeae auis instar volare videris, aut potius testudinis instar repere. Non hic, vt in pompis funebribus Iunonium ingredi conuenit. Volatum oportuerat, nedum cursum. Nisi moueas te ocyus actum fuerit de victoria. Quin et captus oculis videtur homo ille. In sole caligat. Non vides pilam in conspicuo positam? Pone iacet. Vel procul hinc video, albicantem et emicantem in graminibus. Hui pessundas pedibus, et nondum vides? Talpa mihi videris aut Tiresia aut Hypsaea caecior illa.
N.
Quid cornicaris inepte? quid grunnis? quid coaxas? quid blacteras?
P.
Dixi modo, quid opus iterum dicto? Non canimus surdis, respondent omnia syluae.
N.
Hic nusquam locorum sunt syluae. Dic euidentius, quid tibi velis, si modo vis, respondeam.
P.
Miror stuporem, quod ob oculos positam non videris pilam, quodque non exceperis promptius et dexterius, quam si tibi nunquam pila lusum sit.
N.
Pulchre tu quidem praecipis, at si in eadem sis naui mecum, aliter loquare. Omnes cum valemus, recta consilia aegrotis damus: Tu si hic sis, aliter sentias. Sed valeant nugae tuae. Heus tu Antagonista capes se.
A.
Sto accinctus excipiendae pilae, mitte modo. Quid moraris? Cur toties fusam humi resultantemque non vel tandem mittis? Videris mihi auium inuolucrium adhuc, volaturientiumque conatus imitari. Cur non ad primum resultum mittis?
N.
Quid iubes, vt denuo verberem aera? Melius mihi consulam oportet. Circunspectius agam oportet. Considerato mihi opus est prospectoque ne denuo errem. Tu quidem tibi lucro reponeres, si quid errarem. At mihi vigilato cautoque est opus, ne mihi meusmet error sit fraudi. Pila mihi tam incommode resultat, vt ante meis semper manibus effluat et subter labatur, quam mittere queam. Praestolare tantisper, et ocium agito, dum paulo hunc lapidem commodius ponam.
An.
Video quid sit. Aquam culpat Ardea, quod vulgo dicimus. Haesitantia cantoris tussis. De reduuia quereris, maiori obnoxius malo. Accusas lapidem, quo minus bene ludas, potius ipse accusandus. Sutelam texis, qua tuam im peritiam obtegas.
Nic.
Nihil moror risus tuos. Carpseris citius quod ago, quam imiteris. Riseris facilius quam viceris. Non impune riseris curabo. Aderit spero mox Nemesis, quae risus istius exigat poenas. Ego interim quod in rem meam fuit, factum curaui. Suum quenque ad quaestum aequum est esse callidum. Suis quis que commodis pro virili studeat par est. Iam pila commode resultat. Excipe igitur. vt sapit tibi hoc? vt arridet hoc? Hoc quod intrivimus, tibi exedundum propinamus.
A.
Heu heu amburitur mihi manus vt carbunculus. Mirum quam mihi carbunculet manus. Tanta vi impulsam misisti pilam, vt glandem plumbeam non pilam reuerberasse videar.
N.
Io rem mihi narras et auditu iucundam et creditu facilem. Va ha credideras tibi rem esse cum puero. Pergin me adhuc delicias ludosque facere? Spero quoque mihi tempus euenturum, vt tibi gratiam referam parem, vtque tibi satis durum sim exhibiturus negocium.
A.
Mihi interim sunt duo, quod pila manserit atque desederit intus. Manus quidem mihi flagrat iamdudum, et inardet dolore. At hunc dolorem mihi abstersit modo et leniit hoc lucri. Laboris optimum condimentum spes lucri.
N.
Cape denuo. Quomodo hoc tibi adblanditur. Qua suauitate palmas tuas hoc titillat? Sed age quo euanuit pila? Manus ne tuas transabiit? an in liquidum abiit aerem, quem ad modum naues Virgilianae in nymphas? Tetigisse videris et repercussisse, at fugit oculos meos, quo nam auolarit.
A.
Vix extremis attacta digitis, humi defluxit mihi ante pedes. Non semper secundis ferimur ventis. Non arridet fortuna semper. Non semper secures fert fluuius. Fortuna est quandoque parens, quandoque nouerca. Nunc pluit, et claro nunc lupiter aethere fulget. Alioqui ludere artis esset duntaxat, nihil in fortunae arbitrio situm. Sunt tibi, quod mihi bene vertat, duo termini. Commutemus igitur loca, tu huc, ego istuc commigraturi. Si hactenus imperasti, nunc tandem disce, quod prius factum oportuerat, parere imperio. Veni facturus periculum, quid sit foris extra lineam consistere.
N.
Lubens fecero. Alterum me praestabo Chalcenterum, non leui brachio missurus pilam. Balista non brachio me putabis vti. Credes Phalaricam non pilam mitti.
A.
Lubet experiri, qualem te sis praestiturus artificem. Tu tibi videris vel ab Olympiis coronam posse petere: at mihi videris vix dignus qui palaestrice in Xysto verseris. Videamus, quid dignum tanto ferat hic promissor hiatu. Spero parturient montes, nascetur ridiculus mus.
N.
Imo tibi tellure videbitur exoritura Cum Ioue progenies depugnatura Gigantum.
A.
Adsint huc Gigantes, ego Iouem praestabo et conficiam. Huc adsint, praestabo Iouem, sternamque Gigantes. Ipse Gigantomachus fratrem Aetnaeum bene fundam. Ipse Colossaeos fundam virtute Gigantes. Aetnaea reprimam prostratos mole Gigantes.
A.
At videamus enim, quid praestes fulmine inani. Namque ignauorum tela irrita et ipsa volabunt. Hem tibi, cape. Hoi hei, turpiter peccatum est.
N.
Audiit Rhamnusia arrogantiam istam, et poenas expoposcit. Bene sperabam adfore Temessaeum Genium. Larus parturiit. Haec pila mea. Vici vnum terminum.
P.
uter tandem vestrum aut victor aut victus abibit, miror Istius commissionis qui sit futurus finis aueo videre. Videmini tam pulchre compositi atque commissi, vt cum Bitho Bacchius, cum Pacidiano Esernius non possent melius. Altero feliciter agente, turpiter se dat alter, atque hoc rursum bonis ludente auibus illi more Mandrabuli res succedit. Caeditis, inque vicem praebetis crura sagittis. Caedimini, et totidem plagis consumitis hostem. Non est quod alter alterum sibi postferendum aut prae se contemnendum credat. Cascus cascam duxit. Cretensis cum Aegeneta. Eodem in ludo docti videmini. Comitem sibi duxit sepia percam. Coniunctus est suo Attabas Numenio.
A.
Hominem deridiculum, qui Pygmaeus inter Polyphemos, Graculus inter cygnos, Anser inter olores haberi postulat. Inter aquilas (si diis placet) noctua: inter rosas anemona: inter tubas tibia: inter luscinias corui gestiunt reserri. Sus credo Mineruae, testudo comparari vult Pegaso. Fluuius maris, Nanus Atlantis ambit nomenque decusque. Formicae est ambitio sua, et Serpho sua. Cui minus est corporis, plus oris adest. Natura pulchre fecit paria, compensauit ore, quod demptum est corpori. Heus tu Pumilio, Mithragyrta non Daduche, ne sutor vltra crepidam: ne in alieno choro pedem ponas. Adhuc tua messis in herba est. Bellum Cononi curae sit. Vbi prius bene lallare et pappare didiceris, tum demum veni, vt inter sponsos Penelopes aliquo habeare loco. Caue thoracem, ne vocem reddas per iugulum denique redituram.
Pe.
Vobis est facilimum vestris me verbis mordacibus, et minacibus protelare et obruere. At si vos vt caeteris ita et viribus vel aequem, vel praestem, non patiar mihi linguam minis vestris ita praecidi. En taceo, nec vobis quicquam obstrepo, ne in me conferatur culpa, per me licet ludatis, quam diu collubebit. Vos videte se virum vterque praebeat.
An.
Hem, loquacitas molesta et infesta. Iste Bombylius homo, Architae crepitaculum, sua mihi garrulitate nimis obstrepera, fuit impedimento, quo minus bene luserim. Dum ego istud ago, et auribus haurire studeo, hem mihi pila irritis conatibus inter digitos effluxit. Velim tibi linguam istam infantilibus bene vnctam axungiis ne dicam stercoribus, vt agilius, lenius et mollius moueatur.
Pe.
Me miserum, iam in me confertur culpa immerentem, quod futurum augurabar. vt canem caedas, facilis est inuentu baculus. Sed praestat taceam, ne faba in me cudatur omnis, neue sus, quod dicitur, acina non gustata dependam.
An.
Aha, iam tandem re male gesta obmutesce. Interim meae in arctum coguntur copiae. Interim mihi in cotem nouacula incidit . Interim infaustis mihi lusum est auibus. Interim ego in patrios cineres minxisse visus sum. Interim hanc iacturam feci, hoc damnum accepi, voti mei irritus euasi, hoc lucro excidi. Quis mihi hoc damni sarciet, quod acceptum est? Sed heus aduersarie capesse.
N.
Mane, dum mei lucri rationem tecum ineam, dum supputem meum lucrum, ne postea me promouisse neges, quantum promouerim. Sunt mihi iuxta tecum quatuor.
An.
Quis it inficias?
Nic.
Quid scio, postea quidnam facturus esses? Semper duobus certantibus, quod alteri est damno, id alteri cedit in lucrum. Quod malis auspiciis lusum est tibi, istud mihi lucro est, siue istud infortunii acceptum referas illius garrulitati, siue tuo errori. Nihilominus tecum vna malo Harpocratem agat Petrus et taciturnum se praebeat. Couenit eum presso obthuratoque ore spectatorem modo agere, et obseruatorem nostri ludi, vt quo volet cunque pila, promptis pernicibusque pedibus redditum nobis currat.
A.
Cape sis.
N.
Istud profecto ferme mihi anteuerterat. Ehem nonne praedictum oportuit? In controuersiam venisset istud, et in iurgium abiisset, nisi promptus agilisque fuissem manibus. Laureum gestaui baculum, vt dicitur, quod tuas ita insidias euaserim.
A.
Quid vis faciam, vt Stentore clamosius, aut Dodonaeo aere sonorius exclamem? et columnas rumpam? vis vociferer quantum nouies deciesue mille viri clamare solent, qui praelia miscent? Vis tibi canam tuba? aut tua causa raucedinem mihi comparem? Vis tuo nomine ad rauim vsque exclamem? Vis me raucum tuo nomine reddam? Semel vociferatus eram, et indicium feceram mittendae pilae. Si hoc egisses, exaudisses, inaudisses, nisi aliud egisses.
N.
Video quid sit. Vnusquisque oportet prospiciat et consulat sibi, suique quaestus rationem habeat, cum nusquam sit tuta fides. Cauto mihi opus est. Catum me, callidum, et circunspectum praestabo.
P.
Quamlibet sua celeritate, sua praecipitantia te opprimere, te praeuertere, sua anticipatione te praecipere studuit, nihil tamen egit, neque effecit, quin iam sexies viceris.
A.
Ehodum linguax, locutuleie, blatero, quin mutis? quin obtices? Non sat est tibi semel interdixisse verbis? Arbitraris illum esse parum idoneum, sui lucri qui rationem habeat, nisi te habeat a calculis? Credis eum imparem subducendo sui lucri calculo, nisi tu sis ei ab abaculis? Nisi obstruas os, ego re infecta abiero.
N.
Quid obsecro stomacharis in Petrum? quid succenses Petro, qui neque tibi, neque mihi commodare aut incommodare potest? Autumas mihi non futuram fuisse mei quaestus rationem, nisi memorem monuisset Petrus? Sed heus Petre, ne frustra tibi concilies inuidiam, quod mecum facere videaris, tantisper amabo tace, dum rogaberis. Vbi te sciscitabimur, sat tempori venies responsurus.
A.
Nunquid caput tuum semel transmittere quibo? Summis conabor viribus, licet mei lacerti compaginem, quod absit, luxaturus sim, ac sedibus suis emoturus. Primum, quod solent palaestritae, vt ceromate se aliquo inungant, ad maius robur membris comparandum: ego in manum meam inspuam, manui meae insputabo, idque mihi ceromatis loco ducam. Eia age nunc Andrea exere vires. Sint licet illi sex, nondum tamen victoria cecidisti. Spero ventos tandem aliquando reflaturos, mihique secundos futuros, et illius nauim deserturos. Heus excipe.
N.
Praeclare tecum agetur, si eblandiri atque efficere poteris, vt se tibi fortuna vel vnico ictu matrem, mihi praebeat nouercam. Aegroto dum anima est, spes est: dum spirat, sperat. Tu quidem tibi modo non montes auri polliceris, at mihi videris spe tenui pendere, nisi forte, quod non credam ego, tu speres fortunam tibi nupturam, qua vatris tandem in omnibus et aequa et secunda. Erigis te, sperasque auram tibi aliquam posse afflare in hoc ludo: verum ad fractam, quod dicitur, canis. Eo enim feci gradum, eoque promoui, vt nisi dormitem, aut stem quasi manibus post terga reuinctis, aut nisi fortunam mihi plane aduersam experiar, non sim victoriae non compos futurus.
A.
Gloriare tu quidem quantum voles, at ex vno ictu coniectura factu erit facilis, in quem finem sit res exitura. Si haec mihi foeliciter cadat alea, extra lutum pedes habuero, non amplius me cura momorderit vlla: ociosus in vtramuis aurem dormiero: in portu nauigauero: in meo luco et phano victoria fuerit sita: rem factam habuero: in vado et tranquillo fuero.
N.
Ohe desine exiguam et caducam fouere spem. Nulla enim tibi, vel admodum tenuis est spes victoriae. Spero senties ipse, ante victoriam fuisse togam palmatam tibi iniectam, quodque priusquam mactaris, excoriaueris: atque quod priusquam coxeris, farinam insperseris. Expecta bos aliquando herbam. Vide ne imperitus nondum anaxyride indutus, eam omnibus ostentes, quam nescias quomodo sit sessura.
P.
Heus heus, expectate aliquantisper. Si finem huic ludo fecerit hic ictus, si colophonem addiderit, si supremum fastigium imposuerit, si extremam manum addiderit, quid agite feret praemii, qui palmam tulerit? aut quo multabitur damno qui datis manibus herbam porrexerit? an priorem iuxta atque posteriorem vultis occupet scabies?
A.
Recte admones. Nam nulla fuit nobis praemii habita mentio, nec meminibus. Si mihi sit hasta abiicienda, quod absit, si mihi sit cedendum arena, et porrigenda herba, si fortuna mihi refragetur et aduersetur, vel hac re mihi plaudam, quod nihil accepero damni, quodque nihil perdidero.
N.
Non sic, o bone, non sic abiturum credas. Loqueris quasi plebiscita et leges ludendi receptas vbique nescias. Cretensis tibi mare nescit aut metuit. Ea fere solemus ludere hic conditione, quin et vbique gentium credo eadem ludi lege, vt qui prior victoria destituatur, pronunciet quanti lusum sit, quantumque damni prior accipere velit, et quantum post se speret facturum lucri.
A.
Bene quidem: nihil refragor. Nam si prima cadam victoria, quod nondum spero, non cadam secunda et tertia. Saepenumero fit, vt qui primulum superior euaserit, ad postremum inferior discedat. Prima victoria est fortunae blandientis quidem coram, at clam fraudem machinantis fallax lenocinium, quasique altera manu lapidem gestantis, panem ostentantis altera. Prima victoria aranearum instar fragilis est, et instar Euripi instabilis. Rotae volubili nititur, qui prima victoria fidit. Prima victoria friabilis est, ficulna, infirma atque fallax. Qui prima victoria elatus cristas tollit, friuola et fragili spe atque gloria nititur. Qui ob primam sibi victoriam placet, scipioni arundineo innititur, et inani gloria flagrat. Qui primulum victor euadit, plumbeo iugulat aduersarium gladio, et ficulna machaera, mox ipse ferreo iugulandus ense. Venia primum experienti. Vincenti me semel, dii faxint male, faxintque bene, si bis idem me deceperit et superarit. Vulpes vt semel, at non iterum capitur laqueo. Nescis saepiuscule fieri, vt prima non lites victima, at iteratis sacris tandem ad votum fluant omnia. Cocta numerabimus exta. Exitus acta probabit. Ab exitu res spectanda est. Finis loquetur, vter vtri aut cedat, aut antecellat arte ludendi.
N.
Ohe, quando cessabis tandem eandem tundere incudem, et me obtundere. Dic, placet lex, nec ne?
A.
Placet, vt dixi. Tam enim in meam rem fuerit quam tuam lex ista.
N.
Pergamus igitur ludere, quid fabulando totum tempus conterimus? Siita pergimus, tandem exempto atque exacto tempore, cogemur rebus infectis abire, et inglorii et ridiculi. Mitte igitur pilam.
A.
En tibi.
N.
Papae, quo mihi tam diuersus abis? Quo nunc te proripis? Cur tam longe a scopo deflecteris? Isthoccine est ludere, tam in diuersum mittere pilam, vt neque si toto corpore sim alatus, consequar? Citius Ararim Parthus bibat, aut Germania Tygrim, quam ego pilam in loca ex diametro pene opposita, auolantem assequar et reuerberem.
A.
Quid quereris? quid me accusas immerentem? quid prosperum hunc successum obtrectas? lusin' legitime? Quid? vis tibi dem in sinum? Si tibi in manum dedissem, tum demum visus fuissem legitime lusisse? Cur istic stas vt ocieris? aut manibus in sinum insertis vel arenam, vel gramina, vel aues praeteruolantes sollicitis digitis numeres? nonne vt pilam quo missam cunque caute et docte excipias, atque reuerberes?
N.
Vah ineptis, somnias, insanis. Qui referiam ex diametro auolantem? Si vis ita fraudibus et dolo malo niti, actum erit de ludo.
P.
Ha ha he, non possum non ridere. Risu temperare nequeo, quanuis forte mihi post aegritudini futuro. Nihil aliud quam altercamini atque rixamini, idque plane de asini prospectu. Quid? videmini vobis tum demum vterque suis ludendi partibus bene perfuncti, quando acriter litigatum erit? An strennuum agere et pertinacem litigatorem, id demum est strennuum agere lusorem? Ohe, quando sat erit rixarum? Quando tandem inter vos bene conueniet? cum Nibas coccyssauerit? aut mare vitem protulerit? Si ita pergitis agere, praestiterit me abire.
A.
Bene mones Petre. Quid vero rixamur de lana caprina? Si male lusum est, doce, corrigam: sin bene, quid mecum expostulas? quid commutamus verba? Stemus si voles Petri arbitrio, is si tecum fecerit, et contra me pronunciet, hunc ictum ducam irritum, et pro tuo voto, eiusque sententia iteratum curabo. Hac de re referamus ad Petrum, eiusque sententiae manus ambo demus.
P.
Men' vultis nodum soluere vestrum? Men' vestrae disceptationis et controuersiae diremptorem et conciliatorem postulatis? Lubens id fecero, si modo in mea verba iuretis ambo. Dirimam vos pulchre, si vestro vtriusque compromisso liceat. Si vultis et compromittitis vterque, secabo lepide et componam vestras lites. Vultis igitur stare mea sententia?
N.
Stabimus, si ex aequo et bono arbitreris. Audiamus quale nobis arbitrium sis confecturus.
P.
Non pepigistis certos limites, a quibus non liceat vel dextrorsum vel sinistrorsum deflectere. Nullum praefixistis scopum, ad quem adamussim et quasi ad perpendiculum esset mittenda pila. Ad suum quemque quaestum aequum est esse callidum.
N.
Quid igitur arbitraris? iniquam illam missionem ratam mihi habendam?
P.
Istud equidem arbitror et censeo.
Nic.
Erras Petre, erras toto coelo. Istud equidem arbitrium eiuro. Non sto tuis dictis.
A.
Quid ni? Dixisti te staturum.
N.
Nego.
A.
Imo dictum insto.
N.
At ego pernego. Tibi Iupiter orbus est.
A.
Imo tibi potius, nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
N.
Impingis mihi crimen, cuius non sum affinis. Dixeram, si ex aequo et bono arbitraretur, mansurum me eius arbitrio.
A.
Iuste arbitratus est.
N.
Imo perperam et iniuste. Iniqua sententia nusquam gentium tenere debet, ne si quidem ex integro et irreuocabiliter compromissum sit. Credin' mihi fore istud arbitrium irreuocabile? Non ita desipimus. Petrellus est huius ludi parum gnarus. Asciscamus quemlibet alium, in hac arena melius versatum, in quem integre compromittamus, nisi a me steterit, quiduis damni feram, atque hac lubens caussa cadam. Quomodo veri simile, cum ego tibi stem Boraeus, quod tibi liceat auersa fronte pilam impellere vel ad Austrum, vel ad Orientem, vel ad Occidendentem, non horsum ad Aquilonem? Neque si Pegasum pernicitate vincam, assequar istam pilam sic in diuersum auolantem. Si quocunque versus libeat, pilam tibi mittere liceat, et mihi sit persequendum, neque si Mercurius sua talaria pedibus meis nectat, par sim reddendae pilae. Hui quid opus est verbis? Neniae sunt et puerilibus crepundiis similima, quae tu moliris, quae tu mihi machinaris. Plumbeus iste gladius, quo me iugulare: ficulna machaera, qua me conficere niteris. Excusat scilicet tuus compromissarius arbiter, non fuisse praestitutum aut praefixum scopum, nos non esse depactos scopum, quo mittenda foret pila. At quid opus praescripto, cum ratio ipsa dictet eo versus mittendam pilam, vbi stet aduersarius, neque aliter vsquam gentium ludatur, imo neque ipse prior tibi aliam ludendi formam dederim, aliud exemplar agendi praescripserim? Alioqui si te voluissem istiusmodi ludere strophis, cum meum erat istic stare, ne semel quidem contingendae pilae tibi copiam fecissem. Scio quid machineris. Cum vides te fortuna destitui, et cadere victoria, rem hanc certam, et nulli contentioni obnoxiam, tu nobis in dubium controuersiamque vocas, et isto pacto rimam quaeritas, per quam elabare, ne videare victus. Quaeris vias, quibus effugit Eucrates, vt es natura controuersus. Sed anthericum metis, quod dicitur, et littus aras. Probus lusor legitime ludit, nec vllis vtitur technis, etiamsi nullam depactus sis legem.
A.
Imo probus lusor non controuersabitur, nec verba commutabit ob vnum aut alterum teruncium. Quid refert, vincam, vincar? Non agitur de capite. Vnius aut alterius oboli iactura non est mihi ponderis tanti, ob quam multis tecum verbis digladiari uelim. Mallem felicibus armis dependisse caput, si necessitas et vtilitas Reip. suadeat, quam in re leuicula sordidus videri.
N.
Si parui pendis tantillum damni, quid est cur mecum adeo iurgeris, praesertim iniqua motus et nixus causa? Quin iubes reddendam tibi pilam, vt istum ictum retractes redintegresque?
A.
Quid istud? Mos geratur homini suum decretum mordicus tenenti, viamque obfirmanti, quam semel decreuit, persequi. Heus Petre, pilam mihi reddito. Redauspicandus est mihi hic ictus et quasi recoquendus. Rescindendus est mihi et reformandus hic ictus, ac quasi sub incudem reuocandus, vt huic homini obtemperem. Hoc canticum semel bene desaltatum, recantandum est mihi, resaltandumque. Hic ictus mihi repudiandus est, et in nihil vertendus, atque adeo resarciendus. Dissuenda est mihi et redordienda haec taela, ac denuo retexenda. Hem quid agitas homo? iubes ne mittendam pilam? quid igitur aliud agis? Quin accingeris accipiendae pilae?
N.
Istud ago, quando voles, anime mi, ludito.
A.
ut nunc gaudet in sinu, vt plaudit sibi, vt ouat, vt in sua sorte acquiescit, quod suae libidini obsecundari videt. Prospice, en tibi pila.
N.
En tibi vicissim.
A.
Hem tibi rursus.
N.
Hem tibi denuo.
A.
Heus accipe iterum.
N.
Quin et tibi reddimus eodem precio.
A.
Par pari referimus nos quoque, accipe obuiis vlnis.
N.
Compensamus beneficium beneficio. capesse.
A.
Et nos par hosti mentum rependimus. capesse denuo.
N.
Non lubet amplius persequi. Quid opus negocio tibi exhibito? Res pene ad triarios tibi rediit, et ad incitas redacta est. Ne despondeas animum, vnum saltem istum tibi terminum concedo euincendum.
A.
Aduersariorum munera, non munera. vt Hector Achilli, sic mihi cedis. Nisi excidisses nuptiis, non mihi tuam cessisses sponsam. Lingua non mentem das, quod ambitum assequi nequis. Plurimum tibi dolet, sat scio, quod hac me victoriola donare cogaris. Si potuisses mihi hunc quoque faucibus eripere bolum, cursu non destitisses, nullusque permisisses hoc saltem mihi in lucrum abire.
Ni.
Si non maiorem gratiam tibi videor gratificatus bene merendo, dabo operam vt male merendo, nullam posthac gratiam videar ambire. Experire num tibi alterum praeterea concedam ter minum. Vnico hoc ictu, qui restat, facta trans acta reddam omnia. Victoria mihi in sinu est, neque discingor. Victoria mihi in manu est, neque eam mihi patiar effluere. Defunctus iamiam ero omni periculo, nihil erit quod repugnes amplius.
A.
Ne nimis insolens atque superbum istud sit modo. Omnium rerum vicissitudo. Nihil stomachor, aut tristor, lubens fortunae victrici manus dabo, si res ita ceciderit. Quae nunc refragatur fortuna, alias forte suffragabitur. Aequo igitur bonoque ac placido animo, vtcunque cadat res, en tibi mitto pilam.
N.
Aduolet huc, gratulabor aduentum non laetis osculis. En tibi reddo. Hei tua istic industria friget omnis, ars iacet. Quid declinas? Quid vitas pilam? Quid oculos auertis? Hui vt horrescis, viribus ac veniat si torta Phalarica summis.
An.
Atat ferme mihi afflarat et afflixerat nasum. Isto pacto nasum male affectum, et manantem sanguine essem relaturus, aut liuorem oculorum lucrifacturus. Si tanta vi genas meas perculisses, aut in luminum meorum sedem arietasses, oculos mihi liuidos atque luridos, aut nares sanguine rorantes, stillantesque reddidisses. Ab isto ictu liuorem duxissent oculi, et nares sanguine pluissent, nisi cauissem.
N.
Metum inanem metuis. Vmbram tuam metuis. Muscas metuis praeteruolitantes. Credo quod vel obstrepente mure metuas. Si agilius manum admolitus esses agitassesque, periculi fuisset nihil.
A.
Omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic fuisses, aliter sensisses. Omnes cum in portu navigamus, magnum animum gerimus, et in promptu habemus, quid consilii demus, periculo iactatis: at si versemur codem in discrimine, perplexi et ipsi trepidemus. Sed quid moror tantillum damni, quantulum mihi peperit hic inauspicatus ludus? Abunde lucri est, quod tantisper indultum sit animo, tempusque lusibus oblectatum. Verum nunquid times ne lucrum tuum fraudem, ne lucro te tuo frustrer?
Pe.
Persuadeo mihi, quod res est, Theagenis aut Aeschinis tibi pecunias esse, quibus, cum mare vitem protulerit, soluas quod debes. Credo tibi loculos esse inaniis et araneis oppletos magis quam pecuniis. In promptu habeo consilium. Si non est quod numeres, est quod pigneres. Fac tunicam esse pigneraticiam, aut, si mauis, thoracem praebe pignerandum. Neque enim quicquam aliud praeter vestes et vacuam crumenam tibi in numerato esse credo, quod oppigueres.
A.
Tace Petre, nisi pugnos edere malis. Quis te rerum harum cepit arbitrum? Nondum postulatus sum debiti. Tu tuo pede metiris omnes. Cum tibi nihil sit aeris, itidem credis et nihil esse nobis argenti. Plus mihi adhuc est argenti, quam ludendo velim profundere. Imo si nihil esset praeter vnum obolum, caeterum grauiori nexu tenerer, nec impraesentiarum ad plenum essem soluendo, datoque vel vno obolo maximam partem debiti reliquarer, nihil dubito quin vel vnum teruncium esset Nicolaus meus aequo animo accepturus, et citius reliqua remissurus, quam ob ea mihi dicam scripturus.
N.
Non est quod metuas, me facili vteris creditore. Non ero tibi seuerus interpellator exactorue. Agam creditorem, et patiar te esse in aere meo, quamdiu voles, nec appellabo. Credam tibi hoc lucri, quantum voles temporis. Sumus mutua necessitudine atque amicitia coniuncti: neque eam solutam aut discissam arbitror, licet nonnihil altercati simus. Nam ex me coniecturam facio, tibi non esse loculos aere distentos, cum nunc instet tempus ad patriam redeundi, et nouum commeatum comparandi. Meo pede metior alios mei similes.
P.
Ohe satis est, ne forte vel Corycaeus quispiam auscultet, vel praeceptor ipse vsquam locorum se abdiderit, et nostras obseruet nugas, et postmodo poenas a nobis exigat.
An.
Quid si videat et inaudiat omnia? quid peccamus? nonne ludendi arbitrium est nobis factum? Panicum est quod metuis.
Ni.
St: Audiamus quis clamor auribus nostris aduolet. Quis nobis acclamat? Quis age clamor nostris aduoluitur auribus? Heus tu quis occlamitat nobis? Quid illa exclamatio sibi vult?
P.
Heus Sibrande, quo concurritur? Quid clamor sibi vult?
S.
Nescis o bone? Mediastinus conclamat ad merendam. Inclamamur et accersimur pomeridianum ad cibum sumendum: ad antecoenium capiundum.
P.
Huiuscemodi vox nihil mali obnunciat. Nihil iucundius aures meas afflat: nihil laetius influit auribus: nihil aures meas titillat mollius et suauius, quam dum aut conuocamur esum, aut ludendi potestas nobis factum itur.
Sib.
Eadem et mihi mens est, idem animus, eadem sententia. Saepius est mihi animus in patinis, aut in sphaeristerio, vt ingenue fatear, quam in libris. Nulla mihi vox tristior, nulla odiosior aures personat, quam qua vel ad libros euoluendos, vel ad dictata reddenda compellimur.
A.
Sed quid resistimus hic frustra, et illorum nugis aures praebemus?
N.
Imo audiamus. Bithus reperit suum Bacchium.
S.
Nihil auidius bibo auribus, nihil blandius insonat auribus, quam vox praeceptoris ludendi nobis arbitrium facientis. Statim audita voce, ludite, videor mihi esse in coelo. Nihil potest dulcius resonare in auribus meis illa voce, nihil amoeniori voluptate permulcet aures meas. Contra nihil molestius pulsat aures meas, nihil odiosius percellit aures, quam quo signo vel ad vocem viuam audiendam vel ad mutos magistros consulendos ire iubemur. Semper mane cum expergiscor, cum euigilo, cum somnus cadit oculis, primum commeditor, et animo mecum voluo, qualisnam illucescat nobis dies an feriatus an studiis dedicatus. Si dies lusibus oriatur oblectandus, diffundor animo vultuque et ex nido lubens citusque euolo. Sin studiis videatur dies accommodandus, grauor lucem matutinam, frontem capero, animum contraho, grauique veterno corripior, vt si liceat, malim perpetuum diem et dormire et ieiunare ac scholis abesse, quam surgere lecto et interesse ludo literario, ac statis horis vacuum subinde ventrem cibis opiparis satiare. Ita priusquam ex cubiculari lecto exsiliam, desideo striata et astricta fronte ferme quadrantem horae, partim caput scalpens, partim manus confricans, partim pandiculans et oscitans, partim animo mecum nescio quid imaginans, aut huc illucue flectens oculos, et aliquando numerans quot quadris aut quot quadrantalibus, nostra specularia constent.
P.
Nae tu mihi similimus es. Eadem ista mihi quoque frequenter incessit cogitatio. Sed missas faciamus has fabulas. Vide vt confluunt ad culinam, conuolemus et nos eodem, ne comesa merenda, post festum veniamus, vbi proteruiam fecissent.
S.
Eamus curriculo, ne ludendi quam edendi dicamur auidiores.
P.
Imo ne ad ludendum quam ad studendum videamur propensiores. Nam quanuis acu rem tangerent, qui illud impingerent conuitii, talis tamen haberi nollem.
S.
Nec ego. Hem tibi praeeo. Occupet extremum scabies.
P.
Hem tuis vestigiis insto, teque subsequor.
N.
Quam pulchre suis se coloribus depinxerunt.
An.
Graphice profecto, vt nec ipse melius potuisset Apelles.
N.
Sed valeant ista. Caeterum qui sit verisimile, vt vnum hunc ludum ad antecoenium vsque protulerimus?
An.
Plurimum temporis fabulando atque rixando contriuimus. Dericulum est, et scommatis excipiendum, quod tantum temporis exemerit nobis vnicus hic ludus.
N.
Quid si in hanc partem interpretemur tanti temporis iacturam, si hoc modo nostris blandiamur erroribus, si hoc verborum lenocinio nobis palpemur, animosque solemur nostros, vt dicamus, si quis nos risibus incessere volet, nobis nostra sponte exercitationis caussa tam diu lusum, et artis nostrae periculum esse factum, vt alias, si quando in serium certamem sit descendendum, instructiores et promptiores veniamus.
An.
Callidum commentum. Interim id ne sis nescius velim (repetam enim ne forte effluat animo, et triumphum tibi decernas totum) non omni penitus me victoria exutum, sed dimidiata potitum, vt dum tu triumphes, mihi saltem ouare liceat. Nam euicimus terminos, ego vnum, tu duos.
N.
Vide quid factites, ne tuo iumento tibi malum accersas: ne tibimet ipse mali fontem reperias, ne irrites crabrones, ne Camarinam moueas, ne octipedem excites, ne tuo ipsius capiare laqueo, ne in tuum ipsius malum lunam deducas, ne tuo tibi te iugules gladio, ne anagyrim commoueas, ne turdus tibi malum caces, ne capra contra te cornua, si mecum exactam rationem inire postules. Sin tacitus te victum agnoscas, vt par est, totius multae, quantam commisisti, gratiam tibi sum facturus, nisi tu forte dicas, non nisi talitro lusum esse, atque ita tibi sedeat, cum vt conuenerat inter nos, sit tuum pronunciare, quanti lusitauerimus.
An.
Dicite io paean, et io bis dicite paean,
Indemnes pulchre lusimus arte pari,
Hoc tibi distichon pro praemio largimur, partim alieno ingenio, partim nostro Marte compositum.
N.
Apage, non accipio mendax distichon. Dono tibi potius atque remitto totum, quod lucratus sum.
An.
Cur mendax? Imo lusimus arte pari, sed fortuna vsus iniqua porrexi herbam, alias mihi quam dabis ipse vicissim.
Ni.
Logi. Verum sat fabularum. Omnes abierunt sumptum merendam: eamus, si voles, et nos.
A.
Hem tibi precurro.
N.
Ipse sequor. Imo cursu tibi facile anteuerterem, nisi fores pomarii reliquisses mihi obserandas, quas prius oportet occludam quam huic auolem.