Personae:
Ioannes Timanni Goieranus Amstelredamensis., Dauid Guilielmi Zuderguoldanus..
Io.
Videris nunc longe alio et quidem alacriori atque exporrectiori indutus vultu, quam pridem. Facies tua meram prae se fert alacritatem atque laeticiam. Nuper autem vnum et alterum abhinc mensem tam caperata, contracta, tetrica, corrugata, striata, astricta, obducta, nubila, tristique eras fronte, quam si cepas edisses, acetum bibisses, sinapi victitasses, aut ex Trophonii specu nobis redisses. Dic amabo, que sit ista metamorphosis noua? Si thesaurum quempiam reperisti, aut loculos aere refertos et distentos, sim ego dimidii obsecro particeps, me precor istius dimidiati participem facito. Nam meum marsupium inaniis et araneis iamdudum est plenius quam pecuniis. Si tibi diuitiarum vis magna humi defossa, aut crumena bene nummata est vsquam reperta, fac me dimidio vel aliquantulo saltem impertias. Si tibi alicunde dextro Hercule aut virgula diuina vel obuenit nummorum cumulus ingens, vel Pactolus aureis scatens arenis affluxit, vel grauis argento est reperta ascopera, dimidia istius parte, rogo, me participato: istam dimidiatam, amabo te, participem.
Da.
Non potest homo semper eodem esse vultu. Nam vt coelum variat, nunc pluit et claro nunc Iupiter aethere fulget, nec nebulat, nunc venti bacchantur, et tempestas furit: nunc rursus venti posuerunt et sudum est atque tranquillum. Quin et aestatem hyems excipit, et hyemi rursus aestas succedit. Sic et homo nunc tristis est, nunc laetus.
Io.
Non ita me tuis phaleratis, o bone, lactabis et circunduces dictis, nec ita amolieris. Quin dic quidnam repereris?
Da.
Vis dicam?
Io.
Istud ni postulem, non rogem. Dic amabo.
Da.
Nescis ipse quid sit?
Io.
Qui sciam?
Da.
Quasi nescias. Te scire dissimulas. Te nescire simulas. Cretensis mare nescit aut metuit.
Io.
Enecas: dic quid sit, neque me diu suspendito.
Da.
Breui inuises matrem tuam, atque ego itidem meam. In patriam enim proficiscemur hybernas nobis comparaturi vestes. Ibique vnam et alteram lusitabimus et ocio indulgebimus hebdomadam, atque a lectitandis libris feriabimur. Quid ni igitur exporrigam frontem, gaudeam, atque triumphem? Amplius mensem huius iam profectionis me tenuit desiderium. Nouem adhuc aut decem, opinor, dies abest haec profectio. Imo mihi videtur plusquam sesquiannum abesse, tanta expectatione crucior, tantoque matris videndae capior desiderio. Iam nunc ad calculum vocaui non modo dies, sed et horas, quot hic commorabimur adhuc.
Io.
Praestaret quod ad vnguem teneres, et in numerato atque promptu haberes, quot sententias obseruatu dignas, quot schemata, vel tropos, quot colores, quot phrases bene latinas, denique quot voces excultas et a proletario vsu alienas tui tibi propinarint muti magistri. Abi et auritum tibi cura iniiciendum cucullum, qualem solent gestare moriones, vt qui stulticia parum ab eis abhorreas.
Da.
Malam rem tu potius hinc abi, et ad coruos. Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Io.
Quid loqueris ita contumeliose? Itan' irasci et feruidum esse ira, vt animi impotens ignores quid effutias?
Da.
Bene dictis si certasses, audisses bene. Qui quae vult dicit, quae non vult audiet. Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse. Si non male dixisses prior, neque audisses male. vt salutasti ita resalutatus es. Cur me bardum, bliteum, ac morionem nuncupasti? Si quid temere et stulte vel dixi, vel egi, mihi peccaui, non tibi. Multa aut noris oportet, priusquam huic stulto verba des atque imponas, priusquam me circunscribas et circunuenias, priusquam mihi fucum facias, palpum obtrudas atque os oblinas, ante quam me inesces, aut vlla re emungas.
Io.
Quid est, quod tu quereris? Non est tibi facta iniuria. Si quid dixi, ludens et iocans dixi, non serio. Non te contumelia affe-ci, quanta tu me. Non tantam ignominiam tibi irrogaui, quantam tu mihi. Non tibi tam fui contumeliosus et iniurius, quam tu mihi. Non tibi tantam dedecoris inussi notam, quantam tu mihi. Nominis mei splendorem offuscasti. Labem dignitati meae aspersisti. Famam meam denigrasti. Grauibus me probris dedecorasti. Mihi exprobrasti, quod nemo bonus aut committere, aut sibi a quoquam opprobrari sustineat. Existimationem mei sinistris verbis laesisti atque lacerasti. Pessimum mihi probrum obiecisti. Talem in me iecisti contumeliam, qualem ipse nolis ferre. Intolerabile in me torsisti opprobrium. Nimis amarum iaculatus es in me fulmen ignominiae, quale in te neque ieci, neque iecerim, neque iactum feras. Honori meo tenebras offudisti. Nefarium mihi facinus impegisti. Quod enim me ad coruos ire iubes, quid aliud quam quod mihi crimen capitale, nescio quod, impingis? Quid igitur? mihi ne furti conuicium facis? Men' furti arguis? Men' furem inclamas? Manticularium me aut furem criminaris? Credo istud docebis, aut si nequeas, quod sine dubio nequibis, infortunium feres. Non impune auferes. Non sic abibis inultus. Vbi primum in patriam venero, hanc querelam apud patrem meum deponam, et causam tuam ita agam, vt alias linguam istam sis maledicam moderaturus, et os impurum obthuraturus. Pater meus audita ignominia hac parentem tuum, sat scio, adibit, et in eum reuomet hanc contumeliam, iste spero te excipiet dignis modis. Habebam non nihil pulchri tecum commentandum, cuius mihi semper in mentem venit, quandocunque profectionis in patriam incessit animum meum cupido. Caeterum nunc me commouisti adeo, et mentis pene impotem reddidisti, vt non succurrat, vtque animum meum non queam ad id cogitandum et recolendum instituere.
D.
Ne ita ebullias ira, o bone: ne ita commoveare et efferuescas animi impotentia. Sedato et tranquillo sis animo. Ne stomacheris ita, ne debaccheris in me. Furor iste desaeuiat. Deferueat ista sanguinis ebullitio. Detumeat ista animi commotio. Resideat tumor et commotio mentis. Deflagret et exsaeviat ira ista. Parce irasci. Tempera iram. Moderare animo. Quid ita irritaris? Quod dixi, non tam iniquo profectum est ex animo, quam accipis ipse. Secutus leuiter vulgarem loquendi modum, non ex animo loquebar. Neque enim te dignum mala cruce censeo, quod longe lateque absit, neque cupiam vel te, vel quenquam abire malam rem. Age dic, si quid habes frugiferum, et auditu dignum.
Io.
Animum reddidisti. Dono et remitto quicquid in me peccatum sit. Dicam igitur, quando misere cupis. Quid enim tibi denegem? licet nunc simus non nihil altercati, at nondum refrixit et intermortua penitus est pristina charitas.
D.
Amabo te dic.
Io.
Ausculta.
D.
Istic sum.
Io.
Cum annis superioribus primum in patriam proficiscerer, peregrinatus studii gratia paternis ab aedibus annum vnum, vix eloquar quanto delibutus fuerim gaudio iam paternos ingressus lares. Videbar mihi esse in coelo. Sed paucis post diebus, cum illius gaudii impetus, quo animus luxuriauerat, deferbuisset, hilaritas defluxisset, atque laeticiae defloruisset vigor, tum demum animo mecum cogitabam: Bone Deus, quanta erit laeticia, quantus triumphus, quando in eam patriam postliminio reuertemur, vbi foelicitas nullo termino claudetur, gaudii nullus erit finis, vbi sempiterna immortalitate et inexplicabili atque inexhausta beatitudine perfruemur. Huiuscemodi semper mentem meam subit cogitatio, quando sarcinae sunt quotannis colligendae et componendae, quando talaria sunt induenda, et in patriam est auolandum.
D.
Pius et religiosus es qui istiusmodi cogites. Me quoque posthac ita comparabo, vt talia subinde voluam animo.
Io.
Quin et illud prouerbii saepenumero menti meae obseruatur: Si tanti vitrum, quanti margaritum?
D.
Quid diuerbii istud est?
Io.
Si tanti facimus patriam hanc terrenam, eiusque tanto desiderio tenemur, quam vel hostis facile mortalis depopuletur, vel incendium vastet, vel diluuium obruat et exscindat, vel alius casus Deorum ira immissus deleat: quanti facienda coelestis patria, et quanto ad illam desiderio aspirandum, quam nulla vis inimica, nulla pestis incendii, nulla diluuies, nullus denique casus alius procellere aut afflare potest? Atque hinc mihi subit admirari subinde nostram somnolentiam an peruersitatem dicam, quibus vitrum pluris est margarito, pluris fluxa atque caduca aeternis, pluris terrena coelestibus. Sed cogor abire. Nonnulla me vocant negocia, quae mihi ad hanc horam sunt obeunda, nec tempus hoc dirimere, aut horam hanc diffindere possum. Tu igitur si voles huiusmodi subinde cogitato et ipse.
Da.
Faciam. Sed heus.
Io.
Quid est?
D.
Rogo paulisper adhuc resistas. Habeo et ipse quiddam non poenitendum, nec indignum auditu, si modo vacet audire.
Io.
Hem resisto, dic.
Da.
Quales plaerique sumus omnes, eiusdem quoque farinae iam re ipsa comperi esse te.
Io.
Quid mirum? homo sum, humani nihil a me alienum puto. Dic tamen, quid istud?
D.
Omnibus nobis probitas laudatur et alget. Itidem tu quoque pulcherrime disseruisti de via ad coelestem patriam affectanda: caeterum quod pace tua dixerim, non admodum respondent tuis dictis facinora tua, quod et omnibus nobis vsu venit.
Ia.
Quid ita?
D.
Dicam, si patienter et placide voles audire.
I.
Quid ni? Insignite malum sit oportet quod audire non liceat.
D.
Multa vel audire vel facere licet quidem semper, at non continuo libet.
I.
Imo libet audire. Expedi. Nam auocor hinc.
D.
Dixisti modo, saepe animo tuo obuersari, quanto desiderio patria coelestis sit habenda: verum quid tam pulchra cogitatione dignum praestas?
I.
Quid indignum praesto?
D.
Audies, si modo voles.
I.
Quorsum ambages? dixi me velle.
D.
Scin' quantis modo fluctibus irarum estuaueris, cum audires vnum a me verbum, quod in contumeliam tui dictum raperes? scin' quibus me minis territaueris, et quibus me modis a patre meo excipiendum non modo speraueris, sed etiam te procuraturum minitatus sis? Isthoccine est via, qua tenditur et aspiratur ad superos?
I.
Video, quid sit. Quaeris expostulationem, qua me incessas. Vale.
Da.
Quando ita vis, vale quoque. Ita sumus omnes, mendacia quibus ab assentatoribus oneramur, et quasi meritis laudibus ad coelum efferimur, suspensis et pronis auribus, animisque lubentibus et laetis audimus. At veram libertatem, qua nostra vicia nostris oculis ad errata nostra caecutientibus subiiciuntur, auersamur et fugimus. Neque hic eximendus sum ipse numero aliorum, sed plane redigendus in ordinem omnium, vt vineta egomet caedam mea, cum solus sim sine arbitris, et a nemine exaudiar. Linguam et ipse habeo ad loquendum de virtute satis promptam, licet sint alii me multo promptiores et eloquentiores. Verum ad virtutis officium obeundum tam sum claudus, tam mancus, tam elumbus, denique tam tardus, quam corbitae in tranquillo mari.
Hic labor, hic opus est, hic laus splendore perennis, Hic immortalis gloria, et ipsa salus.
Nam virtute salus venit, et virtute beamur, Ac virtute deum cunctibus inserimur.
Metiri virtutis opus sermone loquaci, Omnibus heu promptum est, non itidem officio.