Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De niuibus et ortu earum

E Wikisource
De niuibus et ortu earum
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. III De studio et de ludo. 
De niuibus et ortu earum

Personae:

Ioannes Spanus Amstelredamus, Nicolaus Iacobaeus Roterodamus.

Io.
Ecquis ille, miror, quem, nescio quid, secum substomachari audio? Accedam suspenso gradu propius, et clam ianuae conniuenti admotis auribus hauriam, Corycaeorum instar, quidnam secum sub lingua immurmuret, aut quid queratur.

Nic.
Bone Deus, quantum niuis quotidie depluit. Vix pedem aedibus efferre licet niualibus hisce diebus, partim quod coelitus a vertice ad calcem, a fronte pariter atque a tergo niueis ita aspergimur et perfundimur plumis, vt toti domum reuertamur albicantes: partim quod in publico, si quo sit prodeundum, vndequaquam niualibus petimur iaculis, et miris iniuriis incessimur a lasciuis quibusdam et male feriatis dulcique fortuna ebriis ado lescentibus. Quin et illud accedit incommodi, quod nusquam, facto ludendi arbitrio, sit commodus lusitandi locus: omnia enim sunt niueis aggeribus oppleta. Iam multi sunt dies, quod primulum ninxerit, et ecce, cum ea nix nondum in aquam abiens defluxerit, sed adhuc satis alta sedeat, nunc denuo, quasi nihilo prius acto, longe densius quam antea ningit, idque continenter duos tresue dies. Papae, quam niuosum coelum, quam niualis hyems. Romani solent olim, quod a praeceptore iampridem audire memini, habere saccos niuarios, nescio in quem vsum, eos hoc coelo sine negotio infarserint atque complerint.

Io.
Nicolaus meus est, qui secum solus sine arbitris nugatur. Hominem lepidum, quam multa verba sat scite pro re et loco infarcit de re leuicula. Sed pergam audire, quorsum dissolutae tandem illae scopae tendant.

N.
Si non maior afflueret Domino Deo niuium copia quam mihi, non tantam vim niuis effunderet. Si non esset Deus affluentior niuis quam sim ego, non tanto nos perfunderet, nec oculos nostros praestringeret niuium candore. Nam vt nihil sit aliud ex hisce niualibus temporibus incommodi, certe vel hoc sat magnum fuerit, quod oculorum acies praestringitur et obtunditur, cum foras prodimus, vt vbi in penetralia domus sit reditum, quasi vel glaucomate luminibus obiecto vel offusis tenebris, plane caecutiamus parumque videamus. Quod enim nimium albicat, nimisque luminosa et intensa luce coruscat, id oculorum aciem osfendit, praestringit et obtundit.

I.
Pulchre dicis Nicolae. Nunquam putassem tibi tam extemporalem inesse vim dicendi. Non me prius conspicuum dabo, quam tua dicta absolueris. Videris commeditari et tecum certare, quomodo quicquid mente conceperis, aut quicquid in buccam venerit, siue bonum, siue malum, siue frinolum, siue magni momenti, pulchre latine dicas. Certe eo pacto vel paratur, vel alitur dicendi copia. Sed auscultem.

N.
Videtur mihi coelum non esse absimile hominibus, qui profluuio ventris, honor auribus, laborant: aut qui dysenteria conflictantur. Aether videtur mihi reddere aut referre hominem, qui ventris proluuie, sit venia dicto, atteritur. Equidem demiror vnde Deo tantus niuium thesaurus suppetat.

Io.
Friget, adibo. Miraris vnde Deo tantus niuium thesaurus suppeditet? Mirare potius, vnde tantus aquarum Oceanus manet et profluat: imo qui creata sint omnia ex nihilo.

N.
Hem Ioannes audisti me nugantem?

Io.
Audiui omnia.

N.
Hoc si seissem, Harpocratem, quod dicitur, egissem. Putabam me solum, omnibus semotis arbitris, sedere. Citius mortem quam te aduentare credidissem. Vix quatuor sunt horae, quod hinc Purmariam, nescio cuius rei gratia, abires. Si curriculo duntaxat eo proficiscare, et euestigio vbi veneris, vix vllis a limine salutatis, quasi canis e Nilo bibens, pedem referas, minimum fuerit reciproco cursu quatuor horarum iter. Quomodo igitur tam cito redieris, miror. Non quadrat in te priscum illud dicterium: Profectus ad Apaturia rediit Maio. Nam volasse magis quam ambulasse videris.

Io.
utut, est iamdudum adsum: et tua inaudiui omnia verba.

N.
Nugatus sum mecum, exercendae linguae gratia.

Io.
Sic accipio.

N.
Caeterum tunc canent cygni, vbi tacuerint graculi.

Io.
Quorsum istud?

N.
ut postquam audieris meas nenias ex media grammatica profectas, tu nobis aliquid ex Aristotele tuo, cuius studii pridem rude donatus es, in medium adferas.

Io.
Quiduis adferam?

N.
Iam mecum, vt audisti, miratus sum, vnde tanta vis niuium effluat, de qua re multa scripsisse Aristotelem audio, quare amabo te, dic mihi, quid super hac re disserat ille. Neque enim credo te dicturum, cum diuino non interfuerit ille consilio, eum caeca coniectura duci, et perinde, atque caecum de coloribus, disputare de sublimibus.

Ioan.
Istud si adamussim et exacte scire voles, proficiscere vel Louanium, vel Luteciam, vel alio quouis Academiarum, vbi rerum istarum scientia imbuaris. Tum demum non modo ventorum, pluuiae, niuis, grandinis, roris: sed etiam ignis in aere volantis, aut coelitus decidentis, quas nos stellas putamus coelo delapsas, aliarumque rerum secretissimarum caussas cognosces. Verum an ipse Aristoteles semper rem ipsam acu tangat, id aliorum esto iudicium. hoc vnum equidem affirmare ausim, neminem esse philosophorum omnium, qui fuerit ipso Aristotele in caussis naturae excutiendis, demonstrandis, docendis, oculatior, exactior, absolutior: vt si quisquam sit dicendus naturalium rerum cyclopaediam absoluisse, hunc maxime dixero.

Nic.
Amabo te mi Spane, dic saltem aliquid quam potes paucissimis verbis. Ex paucis forte multa coniiciam pro meo ingeniolo, et ex vnguibus aestimabo leonem.

Io.
Audi dicam, sed paucis pauca, quemadmodum ipse postulasti. Neque enim res tanta ad plenum expediri possit paucis.

Nic.
Sine controuersia istud verum est et scio.

Io.
Paucis igitur aduerte docebo. Multis verbis multisque rationibus haudquaquam ficulnis docet Aristoteles, idque experimur et nos, si aduertamus, exhalationes euaporationesque, instar fumi, hinc ex terrarum et aquarum humoribus passim volare sursum, ad meditullium vsque aeris, et inibi primum in nubes condensari, ac deinde in aquam resolui: cum in media aeris regione semper sit frigidum: atque eam aquam depluere, nunc instar niuis, nunc instar roris, nunc instar grandinis, nunc instar pluuiae: atque ita pro temporis vel calidi, vel frigidi, vel tepidi ratione, aliam atque aliam faciem induere.

N.
Qua ratione istud queam apertius animo complecti? Parum assequor, quomodo istud fiat: Fac itaque rogo mihi paulo crassius istud et pinguiori Minerua monstres doceasque, et apertioribus tibiis occinas.

Io.
Faciam equidem ac lubens. Proponam tibi experimentum quoddam huius rei, ita euidens, vt vel caeco perspicuum sit futurum. Tene scutellam quamuis siccam, supra aquam feruentem, euaporationesque suas in sublime voluentem, videbis eam fieri humidam, et aqueo rore quasi gemmare atque stillare, quo diutius, eo magis. Hunc in modum fit quoque in aere.

N.
Perspicua est similitudo et euidens ratio. Sed quid, si pro meo captu nobis et ipse referam, quae sit ventorum sedes, et vnde credam ventos et ventorum procellas tum oriri, tum proficisci? Neque enim rusticanum vel oratorem vel philosophum contempseris. Nam saepe etiam est holitor valde opportuna locutus.

I.
Sine dubio: quin aueo plurimum audire.

N.
Credo. namque erit auditu dignum. Dicam tribus verbis. Ex decrepitorum virorum et anicularum, et hominum paralyti corum, aliorumque membris luxatorum aut fractorum vel cruribus, vel femoribus, vel brachus, vel aliis artubus.

I.
Ridiculum narras: ha ha he.

N.
Ne riseris crassa Minerua philosophum prius, quam rationem audieris.

Io.
Dic rationem: audiam suspensis auribus.

N.
Nunquam audisti, cum interesses consessui id genus hominum (nam aliquando interfuisse non dubito) quod dixerint se dolere hic capite, ille pectore, alius dorso, alius alibi? et addiderint sibi non esse dubium, quin breui sint exorituri ventorum flatus vel magni, vel parui pro rata patte doloris. Praeterea nunquam audisti, quod tempore procelloso dixerint se bene ariolatos fuisse vel pridie, vel paucis ante diebus, ex suis doloribus iam vtcunque sopitis talem tempestatem futuram?

Io.
ut id quod res est fatear, audiui non semel istud, vel ex parentibus meis iam senio effetis, exuccis, exhaustis atque robore defectis, qui subinde queruntur se in dorsis esse tetanicos, in brachiis aut alibi paralyticos, vel aliis affectos malis. Nam multa ferunt anni venientes commoda secum: multa recedentes adimunt. Et optima quaeque dies miseris mortalibus aeui Prima fugit, subeunt morbi, tristisque senectus.

N.
Clarum est igitur, cum ante procellas doleant membris, et inde certo augurent breui tempestatem exorituram, atque ita fiat: cumque iam orta tempestate, dolor deseuierit et resederit, ac membris quasi ventorum saburra exoneratis demigrarit, quod ea ventorum vis, quae iam coelum terram pontum infestat fatigat, prius in illorum sederit membris, eaque sui furoris tyrocinio grauiter affecerit, et post, vbi euolarit, vt sua praesentanea iniuria, sic etiam dolore leuet et soluat: quanquam ex paralyticorum membris nunquam euolet tota. Nam fi omnis ventorum vis et panoplia, quam crearit Deus vnquam semel tota effusis habenis erumpat, et pro sua licentia et libidine in mundi campis vastissimis bacchetur, omnia procellat, ventique furentes crede mihi maria ac terras coelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.

Io.
Sed.

N.
Pace tua rogo, liceat mihi parere quod animus parturit, ne interim te interpellante et meam foeturam interrumpente, aboriatur foetus. pergam. Si obiicias, (nam istud videbaris parturire) cur igitur in quorundam non paralyticorum membris, vbi deuolarint venti ex istiusmodi carceribus, in ampliores, liberioresque fortunas, non statim etiam desidat omnis tumor doloris, et penitus exulet, sed pergat adhuc in nonnullis aliquantisper acerbus esse? Dicam. Vel in huiusmodi membris tyrocinium quoddam agitur futurae paralyseos, vel relictum est non nullum furoris pristini vestigium. Nam et mare non statim, vbi primum venti posuerint, flatusque resederit omnis, pacatum atque tranquillum est, sed aliquandiu post iratum adhuc furit. Addam et illud Persianum non abhorrens omnino ab hac re: Quod luctata canis nodum arripit, attamen illi cum fugit, a colio trahitur pars magna cathenae. Habes quod sederat animo. Hoc si videtur in philosophicos quoque tuos regeres commentarios. Neque enim Aristotelem, cum fuerit homo, (quod pace dixerim Peripateticorum) crediderim omnia scisse.

Io.
Pulchre philosophatus es Nicolae. Neque quicquam ex agro, vel ex colo dixisti: quanquam prima fronte anicularum deliramentis videri possit affine, quod disseruisti. Si ita porro pergas, periclitabitur vero noster Aristoteles inter philosophos principe abire loco.

N.
Pulcherrime et tu iocum ioco pensasti. Dignus es, qui aureus in olympia stes.

Io.
Et tu dignus non modo barba, sed et aurea lingua, oreque aureo, vt Chrysostomus nobis nouus et sis et appelleris.

N.
Absit omen: Malo carneus esse lingua et ore, et capillacea barba, quam aureus istis omnibus. Sed nugarum sat effudimus. Nugarum satis superque perfusum est. Supersedeamus hisce nugis, ne longius prolabamur, quam tuarum rerum postulet ratio. Forte cum recens veneris hodie ante prandium Louanio, nunc a prandio Purmaria, nondum hodiernae precis totum absoluisti pensum.

Io.
Recte coniectas. Restant vesperae preces adhuc mihi dicendae: vespertinarum precum mihi gratulatio restat adhuc facienda Deo: nondum vesperis sum precibus defunctus, caetera liber. Vale igitur.

N.
Vale quoque candidissime mi Spane, et Deum opt. max. pro me semper precare, cuius nunc sacerdotem agis.

Ioan.
Imo mutuis alter alterum precibus iuuemus.


————————
 De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione. III De studio et de ludo.