Personae:
Aemilius Regneri Aquerslotenas., Cornelius Guolteri Limmenaeus..
Ae.
Quid ita durus attentusque videris et fronte tetrica caperataque, quasi e Trophonii specu reuersus? Vnde nam venis?
C.
A ludi magistro.
Ae.
Quid illic tibi fuit hoc ludendi tempore negocii?
C.
Exhibendum erat carmen meo Marte compositum.
Ae.
Tibi vni?
C.
Non soli mihi, sed omnibus qui sunt mecum eiusdem Musae aemuli.
Ae.
Quot numero estis eiusdem farinae?
C.
Plus minus duodecim.
Ae.
Credideram vobis nondum auditam fuisse artem poeticam.
C.
Auditur iamdudum, et bona pars expedita est, verum ad calcem nondum peruenimus.
Ae.
Qui potestis igitur condere versus, aut pangere carmina, nondum plene cognita ratione componendi?
C.
Istud tibi relinquo coniectandum.
Ae.
Forte quemadmodum aues implumes adhuc aut inuolucres volaturiunt, vel quemadmodum pueruli ambulaturiunt nondum condoce facti certo pede signare humum, et firmis incedere gressibus.
C.
Isto eodem plane modo. Rem acu tetigisti.
Ae.
Quotum tibi factum est iam nunc poetices periculum?
C.
Quotum rogas? vix primum.
Ae.
Venia primum experienti. Istud non est praeceptori persuasum. Tam exacte, tam exquisite, tam adamussim, tam ad perpendiculum, expendit omnia, quam si alteros vel Vergilios vel Horatios suscepisset excutiendos.
Ae.
Forte ex vestrum aliquibus renascetur Maro aut Naso.
C.
Ex te facilius nascatur Rhinoceros nasutus, quam ex nobis Naso. Non ex omni ligno fit Mercurius.
Ae.
Pulchre regestum.
C.
Non meminit praeceptor se fuisse puerulum et aliquando rudem huius artis.
Ae.
Imo meminit, nihil addubito, sed consulto dissimulat, vestris commodis potius quam affectibus seruiens. Sed age quodnam erat argumentum?
C.
De miseria inferorum.
Ae.
Argumentum Musis dignum. Exhibe mihi specimen aliquod tuae artis. Videam quae principia iecerit, quibus crepundiis luserit ingenium tuum, et quam spem de se praebeat. Videam tui ingenii tyrocinium. Cede mihi tuarum Camoenarum adumbratarum primam manum.
Co.
Quid vrsinum partum videas informem, impolitum et inconditum, lingua materna non sat formatum? Non dignum est visu neque lectu quod nugatus sum. Rideas affatim, sat scio, si videas, quam monstrosum aediderimus foetum.
Ae.
Eia videam, non ridebo.
C.
Non ausim nostrae foeturae monstrum exhibe revidendum. Indulgebo tibi potius videndum quomodo praeceptor ipse idem argumenti ex tempore recoxerit, incudi reddiderit atque reformarit, et nobis proposuerit imitandum.
Ae.
Percupio istud quidem, at malim prius delibem atque degustem aliquid tui poematis.
C.
Quid has nugas, quid has naenias, quid haec Musarum excrementa videas, non poematis, sed ne parapoematis quidem, si sic dicere liceat, nomine digna?
Ae.
Amabote, saltem a limine salutem Camoenas tuas, ex vnguibus ita leonem aestimaturus.
C.
Quid istuc? mos gerendus homini. Audi, recitabo principium.
Ae.
Audio.
C.
Conuiuio coeli pulchrum est interesse beato: At infernalibus miserum est accumbere mensis.
Ae.
Ha ha he.
C.
Nonne praedixeram te risurum auditis nostris ineptiis? Sed age, quoties peccatum est?
Ae.
Plus minus ter in arte metrica. Quin et vox in fernalis resipit nescio quid opicum. Verum vt scias laudo primam ingenii tui foeturam. Non expectassem primo periculo tantum artificii. Si pergas ingenium colere, in magnum auguror dextris Musis te euasurum poetam (nam exercitatio potest omnia) modo tibi vita suppeditet satis longa. Id quod timeo non futurum.
C.
Vnde istud auguraris?
Ae.
Ex duobus auspiciis. Prius, quod in voce conuiuii, breuem fecisti primam syllabam viuendi. Istud mihi augurio est, vitam tibi fore breuem.
c.
Bona verba. Male ominatis parcito verbis.
Ae.
Deinde, quod quibus praematurum est ingenium, quale tibi, non solet iis longa suppetere vita iuxta Graecorum prouerbium, Odi puerulos praecoci sapientia.
C.
Ludos atque delicias facis.
Ae.
Nunc iam videam, quo praeceptor vestram poesim recuderit.
C.
Hem tibi.
Ae.
Legam:
Quis credat quam sit miserabile adire lacunas
Infernas, nisi luminibus qui viderit illas
Ipse suis? fueritque eius pars magna doloris?
Horrendisque interfuerit cruciatibus illis.
Quod superi tamen auertant mortalibus omen:
Sed tribuant cunctis coelestia scandere regna.
Namque in Plutonis (miserum) penetralibus atri
Squalore horrendis, et sole carentibus omni,
Exustis quoque Vulcani exitio, et Iouis ira,
Et pro commissis, et tempore nequiter acto,
Proque diebus inutiliter frustraque peractis,
Pro ingluuie, proque impietate, iniusticiaque,
Ignibus aeternis dabitur nunquam effugienda
Poena, et inexhaustis cruciatibus et miserandis
Carnificina modis (crede) exercebitur illic.
Attamen hoc persuasum habeo fore non grauiora
Supplicia vlla, nisi aspectu et amore fruisci
Nunquam diuino, nunquam ve accumbere mensis
Coelicolum, et nunquam gaudere sodalitio illo,
Lumine destitui, semperque habitare tenebras:
Supplicia his vel proxima sunt, ratione magistra,
Quod spes nulla micet, quae mentem vnde refocillet,
Nunquam etenim tam mole graui, tam sorte nefanda
Hic premimur, quin spes hora si sit melioris,
Spe sola quanuis longa mens exhilarescat.
At conclamatum quis est et cum quibus actum,
Heu quis credat, et in cuius mentem subeant hac,
Quam sit acerba, alias vel poena leuissima visa est:
Nam conuiuia quis celebret quanuis vel opima
Vel dulcissimo amisorum numero et grege plena,
Quis quanuis senio, excubiis ve, labore ve fractus,
Molle cubile adeat, si inibi mansurus in aeuum:
Libertate abeundi si nunquam fruiturus?
Hinc bene coniicias, mens desperata salutis
Supplicia heu quanto sibi conficiat grauiora,
Quae intoleranda nimis fuerant, si spes quoque adesset.
Temporis amissi dolor haud minimum cruciabit,
His misere stimulis mens exercebitur vsque,
Flebile et horrendum miserumque ergastulum vt istud
Euadas, sis perpetuus Virtutis amator,
Diuinaeque voluntati fac morigereris.
Sola etenim Virtus et vita fideliter acta
Tessera erit, qua admittare in collegium olympi.
C.
Iam habes nostrarum musarum primordia. Videam age nunc iam et vestras primicias.
Ae.
Interciderunt mihi penitus, vt ne minimum quidem verbum meminerim. Si voles concedam tibi legendam, quomodo praeceptor ipse nostram primam foeturam recoxerit.
Co.
Quod erat argumentum?
Ae.
Omnia diuitibus ad votum affluere.
C.
Da igitur.
Ae.
Accipe.
C.
Aduerte animum.
Ae.
Istic sum.
C.
Omnia diuitibus cumulatim suppeditantur,
Et fluit ad votum fertur quocunque voluntas.
Si stomacho latrante velint accumbere mensae,
Pollucti inueniunt quod edatur, satque superque
Vina propinantur Gazae, Lica, Chia, Phalerna,
Aut si splendidius quicquam reperitur in orbe.
Si libeat dormire, cubilia mollia plumis
Strata iacent niueo candore, vbi lintea splendent,
Qualia cum Iunone sua sibi Iupiter optet.
Semper item gratis coelo ventoque feruntur
Si proficiscendum, vel iter quoquam faciendum:
Nam quid opus ventis bacchantibus, atque furete
Tempestate mouere pedes ex aedibus amplis,
In quibus ipse Tagus scatet, et Pactolus arenis
Auriferis, plenoque vberrima copia cornu?
Sin rerum iubeat vis magna iter instituendum,
A pedibus sat habent, quos ad Garamanias et Indos
Vel mittant ad diuisos toto orbe Britannos,
Nam quid deficiat non deficiente crumena?
Si afflati leuibus ventis languentque cubantque,
Affluit vndique commoditas, quamcunque voluptas
Dictarit: sat amicorum, quibus vsque benignis
utantur, sat qui fomenta parent medicorum,
Quique leuent morbum, et verbis solentur amicis.
Sin validi incedant per publica corpore sano,
Sunt quocunque ferant gressus, precioque et honore,
Officio se obseruanturque et vbique coluntur.
Si in dubium veniant res, et si lis agitanda,
Plus multo efficiunt sibi fertilitate crumenae
Quam quaeuis facundia promoueat Ciceronis,
Namque omnem loculi possunt explere lacunam,
Candida vbi stipata sedet quoque flaua moneta.
Vsque adeo nihil est, quod non sibi diues abunde
Possideat, nil quo careat voti male compos,
In coelo esse tibi Pluto aspirante videris.
Ae.
Parum est audisse, nisi in memoriae thesaurum recondita seruentur. Da mihi tua igitur describenda, ego tibi vicissim dabo mea.
C.
Accipe, daque vicissim, ac vale.
Ae.
Vale tu quoque.
Praetextata Latine Loquendi Ratio/De officio in aede sacra sub sacris obeundo. II
Appearance
De officio in aede sacra sub sacris obeundo. II
1562
De officio in aede sacra sub sacris obeundo. II
FINIS
————————