Jump to content

Praetextata Latine Loquendi Ratio/De reditu ex patria, et de studio

E Wikisource
De reditu ex patria, et de studio
1562

editio: ex Praetextata Latine Loquendi Ratio. Antuerpiae: Apud Ioannem Latium.
fons: www.stoa.org
 De ludo pilario. II De officio in aede sacra sub sacris obeundo. I 
De reditu ex patria, et de studio

Personae:

Ioannes idem., Gerbrandus Corneliades Amstelredamus..

Io.
Expectatus tandem atque gratus nobis est dulcissime Gerbrandetuus aduentus Abfuisti bene diu. Diutissime te passus es desiderari. Credo, si dierum numerum bene subduxi, et ad calculum vocaui, plus mensem hinc abfuisti. Imo nobis videmur dimidium anni et eo plus te caruisse, tantum nos tenuit desiderium tui.

G.
Rides atque ludis, aut si serio et ex animo loqueris, erras et falleris. Subductio tua veritati parum respondet. Calculus tuus errat. Abaculus tuus delirat. Vixdum vestris me conspectibus subduxi, ni fallor, vixdum hinc exulaui duas hebdomadas. Imo vixdum hebdomadis dimidium mihi videor abfuisse.

I.
Facile credo. Nam vbi amoenum et volupe est esse, ibi tempus quantun vis longum videtur breue. At vbi pertaedet esse, ibi nulla arte tempus fallere possumus, quin saepe hora nobis videatur die longior. Hoc ipsa recomperimus quotidie. Si tibi longe aliquo sit insistendum iter, modo comitem habeas, qui fabularum et nouitate et lepore continenti, taedium itineris laeuare norit, longinquae profectionis molestiam vix sentias, vixque defatigeris. Nam dici solet, facundus comes in via pro vehiculo est.

G.
Verum est quidem quod dicis. Caeterum non ob id, quemadmodum ipse arbitraris, mihi visum fuit tempus breue, quod in patria mihi quotidie sit lusum et genio indultum, sed quod multa perlegerim, quorum non sit mihi hic per quotidiani studii occupationes facultas legendi. His ita oblectabar, vt nimis angustum mihi visum fuerit tempus.

Io.
Istud vero facies tua pulchre loquitur. Redisti nobis scilicet ita emaciatus atque exhaustus, vt propemodum monogrammus aut syphar videare.

G.
Rides et nimis vncis naribus indulges. Non sum quidem, fateor, decolor, vesculus, aut studio confectus, sed satis bene habitus atque obesus. Verum, vt noris, quibus iucundum et amoenum est studere, eos non exhaurit studium, non conficit, sed potius reddit habitiores corpulentioresque, quem admodum et glires somnus. At quibus non est studium cordi, eos torquet, afficit, extenuat, macerat.

I.
Credat Iudaeus apella. Quaere cui fidem facias istius rei. Istud persuade quibus caput sit vacuum cerebro, quibusque ne mica quidem sapientiae, mihi persuaseris nunquam. Istud mihi non persuadebis, ne si persuaseris quidem, ne si vel ipsa sis Suadela, vel Cicerone facundior ipso. Facilius tibi fidem habuero si persuaseris Mercurium esse infantem, aut Iouem orbum, aut Cretensem mare nescire, aut aera findi aratro.

G.
Si verbis meis fidem non habes. Si tibi verba mea fidem non faciunt. Si verba tibi mea videntur non verisimilia neque fide digna. Si dictis meis standum non putas. Si verba mea non merentur apud te fidem, expiscare atque sciscitare a quibus voles cunque, praesertim qui nobis sapientia praestent, nisi stent a me, mecumque faciant, nisi verbis meis astipulentur, subscribant, et assentiantur, nisi dictis meis accedant et calculum adiiciant, nisi pedibus in sententiam eant meam, nisi verbis atque re mihi concinant, quiduis damni faciam aut feram, mereas tibi a me quiduis, multer quanti quanti voles.

I.
Tanti certare, tantumque vel lucri vel damni facere non postulamus. Neque enim est operaeprecium, neque res tanti momenti, nec tanti ponderis. Sed potius alio vertamus sermonem. Cum nuper reuersus in patriam, paternarum aedium limen contingeres, et iam ingressus esses, quidnam rei tibi maximo erat gaudio? qua re maxime gaudebas? quid te praecipua afficiebat laeticia? qua re plurimum laetabare?

G.
Quod offenderem parentes adhuc sospites, incolumes, sanos, firmaque et prospera valetudine, ac secunda fortuna semper vsos.

I.
At cum rursus illud natale solum quod sua dulcedine cunctos ducit, et immemores non sinit esse sui, linqueres et excederes, quid potissimum tristabare? quae res tibi maximum dolorem fletumque ciebat? quidnam te plurima afficiebat, torquebat, cruciabat tristicia?

G.
Nihil admodum. Fateor quidem non esse iucundum, sed magis triste et flebile, paternis cedere laribus, et sui amantissimos deserere parentes, atque adeo dulcius esse in patria cum amicis versari; quam peregre inter ignotos exulare. Verum studii, literarumque, quo desiderio teneor et capior amore et ardore agor, talem me fecit exuere mentem, talesque mihi ex animo exemit et excussit affectus.

I.
Diligentiae et studiorum sedulitatis, vt audio, laudari postulas, quod toties tuum studium depraedicas. At talem hinc non reportabis laudem, cum meo iudicio nullam dum sis meritus virtute coronam, licet ipse aliud et dicas et ames audire. Quaere peregrinum. Mihi intus et in cute notus es. Ipsa enim res mihi bene perspecta loquitur, te non studiosum: cum frequentior sis in sphaeristerio, rarior in Musaeo, quandocunque hic nobiscum agis. Saepius es in arena lusoria quam literaria. Es alpha et ω, puppis et prora, primus atque postremus in arte ludendi. Ludentium semper es primicerius et antesignanus. Id quod certo est argumento, studium tibi literarium non esse admodum cordi, dicas tu quidlibet.

G.
Tu tuo pede metiris omnes. Nam quo te, eodem et me suspicaris laborare morbo. Non eodem, o bone, iactamur malo:non eodem tenemur morbo. Tibi nunquam venitur in sphaeristerium, nisi ludendi gratia. Ego cum in sphaeristica versor arena, subinde carmina condo.

Io.
O artificem versuum condendorum. Salue vero poeta. Si quid Sophoclaeum pangas, fac, oro, opus appareat. Ne thesauris istis incubes clausis. Confer in medium, vt tecum fruamur vna omnes ingenii tui dulcissima foetura. Degustem oro vel vnum versum tuo Marte nobis compositum. Videam specimen aliquod. Indulge videndum epigramma aliquod. Curabo sumptibus et expensis meis excusum et in mille transfusum exemplaria, atque in lucem editum. Indignum est enim, vt tantum opus tenebris obrutum lateat.

G.
Video quid sit: assectas viam, qua mihi insultes, qua me tuis contumeliis petas et lacessas. Amas altercari: gaudes rixis: postulas mecum velitari et rixari de lana caprina. Quaeris ansam mecum rixandi. Valeant qui dissidium volunt.

Io.
Eho quid istud? Siccine subterfugis hinc, non prius mihi vale dicto? Quid te subito proripis hinc, non prius mihi precatus salutem? Siccine te mihi subducis, non prius me valere iubens? Siccine me medio sermone relinquis inepte, non prius valere iussum? Siccine mihi te subterducis et subrepis inscio, nec prius salutato aut valere iusso? Quo facessis hinc, antequam me iussemis valere? Eia, o bone, excandescis et es iratus? est tibi factus stomachus? est tibi motabilis, quod ita mussitans abis, quasi demissis auriculis vt iniquae sortis asellus? Quid in fermento iaces, quod dicitur? quid mordes labra? quid stomachare? Ten' verba mea commotum reddiderunt? Sunt mihi uela orationis vertenda, et blandius est loquendum, video, ne homniem infensum, amarulentia verborum quasi fuste abigam. Heus tu es tam paucorum hominum vt iocis pariter ac seriis te accommodare non noris? vt seruire nescias scenae? Quis te congerronem postulet? Credidissem te omnium horarum hominem: id quod nunc iam secus experior. Non nosti ioca, quibus sum vsus, animo aequo et accipere et ferre? Ludos et delicias faciebam.

G.
Istuccine ludere et iocari est, splendidis hominem mendaciis onerare, et amaris atque proteruis salibus famam hominis obscurare et laedere? tam sinistre loqui? tam iniquis hominem conuitiis incessere? tam amaris aspergere dicteriis? ita calumniari quenpiam et dedecore afficere? Criminaris me assiduiorem atque strennuiorem in palaestra esse lusoria, quam literaria, me principem esse et antistitem in re ludicra, in literariis vero studiis non item: me inter primores et primates ludentium esse, at vix inter studentium postremos: me in ludendo esse primitium et optimatem, non itidem in studendo: me primario esse loco et primas obtinere in ludendo, in studendo vero vix postremas. Quod mihi impingis crimem, istud nolim a parentibus meis aut aliis necessariis audiri. Istud tuum Hipponacteum praeconium, quo me prosequeris, ad parentum meorum aures permanare nolim. Crederent rem se habere sic.

I.
Istud si crederent, ne latum quidem vnguem a vero discederent: non toto, quod dicitur, coelo aberrarent.

Ge.
Quid immurmuras sub lingua tecum? Parum intelligo quid loquare. Quid ita mussas? Dic clarius et apertius, vt inaudiam. Recine mihi istud tibiis apertioribus. Quid intus canis, quasi Aspendius citharoedus? Frustra loqueris, quod exauditum nolis.

Ioan.
Opto tibi sempiternam foelicitatem, atque in eam rem, precatus sum vnam orationem christianam, cuius quasi tesserae hospitalis adminiculo, vbi corpore isto excesserit anima tua, et ad superos euolarit, agnoscare, et in coeleste contubernium admittare.

G.
Arbitror te dominicam submurmurasse orationem ordine praepostero atque inuerso. Sed quid hic tricamur? quin haec missa facimus? illud potius exquiram, quod mihi obiicis, an si essem, quod longe lateque abest, tempore lusibus dato, primus et postremus in albo ludentium, inde conficiatur, me non esse studiis literariis deuotum atque deditum? Libet enim alienam causam quasi propriam agere.

Io.
Addecet vt sociorum tuorum causam defendas.

G.
Quid ni? sumus omnes non modo socii, sed etiam inter nos germani fratres ab eodem primo parente nati.

Io.
Sumus quidem, nullus diffiteor, at non ita, vt mihi cum quibuslibet sit habenda et agitanda familiaritas. Sed his omissis veniam ad tuum rogatum.

G.
Audiamus quid censeas.

Io.
Censeo, fieri non posse, vt quisquam sedulo ocium et literarium et amusum, prophanum atque inutile colat ex aequo, eumque temporis minimum dare lusibus, cui ex animo vereque studium literarium sit cordi. Si illiteratum ocium et Amusiam diligenter et accurate secteris, necesse est ocium literarium et Eumusiam translatiue, perfunctorie, languide, remisse, negligenter, supine, et oscitanter agas. Sin huic sis vere deditus, illud frigide et non nisi paululum temporis sectabere, quantulum satis sit viribus ingenii, quae iam diutino studio retusae ac defectae fatiscunt, modesto iterum lusu refocillandis. Altero igitur dominante, iacet alterum.

G.
Qui sit?

Io.
Nemo potest Thetidem simul et Galataeam amare. Qui duos insequitur lepores, neutrum capit. Humanum ingenium non potest ex aequo in varia scindi, et ad diuersa accommodari studia. Nemo est capax omnium, aut par ediscendis omnibus. Nemo est omnis homo, non omnes omnibus artes. Qui diligentem arti medicae nauat operam, sat superque habet negocii, si modo omneis velit illius maeandros et anfractus omnino penetrare, neque simul potest et Iurisprudentiae et Theologiae multum dare ocii. Qui noctes et dies corradendis atque accumulandis inhiat diuitiis, et facultatibus studet amplificandis locupletandisue non potest simul in eximium et poetam et oratorem euadere. Itidem qui habet animum frequentibus addictum lusibus, quique illiterato et inutili ocio contabescit, ac bonas horas male collocat, is non potest ocio literario multum et ex animo vereque se accommodare. Dicam clarius. Si nemo potest diuersa studia, quorum tamen vnum quodque mentem hominis excultam et expolitam reddit, cum fructu aeque diligenter sectari, quomodo verisimile cum delectari Musarum commercio, qui totus et praeceps fertur in amusa et inuenusta ludicra, quae oblimant, obtundunt, obcaecant humanam mentem, et prophana dulcedine imbuunt, obsaturantque?

G.
Velle mihi tu quidem videris, omnibus nostris anteire progenitoribus, omnibusque sapientior haberi mortalibus.

Io.
Quid ita? Vnde istud colligis?

G.
Quia non modo, cui nos operam damus didascalo, sed etiam quibuscumque sunt vsi praeceptoribus maiores nostri, iam inde a duobus aut tribus annorum milibus, vno fasce complecteris omnes, vnaque vocis libertate, ne dicam mordacitate laceras.

I.
Miror quid loquare. Non assequor quid dicas. Ioannes sum non Oedipus. Dic apertius nec circuitione vtitor, vt habeam quid respondeam. Mihi enim nullius mordacitatis sum conscius, nec cornicum oculos configere, aut sexagenarios de ponte deiicere studeo. Quid est igitur, quod mihi impingis?

G.
Vetus et tritum est, vulgareque dictum Arcus semper tensus rumpitur.
Saepe aries actus nimio sudore fatiscit.
Si vsque grauas arcum, vi tabescente labascit.
Deferuet nimis intensi ardor et impetus arcus.
Ni laxes arcum, virtus euicta senescet.
Soluitur et moritur virtus exhausta labore.
Acta diu virtus exhausta retunditur arcus.
Intensi nimium deflorescit vigor arcus.
Vsque supinatum posito iacet impete cornu.
Robore tensa diu defecto machina languet.
Vinea torta diu vi flaccescente remittit.
Vi fracta nimium contenta phalarica marcet.
Tensa diu balista remisso robore tabet.
Tensa diu catapulta labat vi deficiente.
Tormentum nimis adductum labat impete fracto.
Defluit intensi nimium vis et tenor arcus.
Vi semper tensus labente remittitur arcus.
Contentus nimis adductusque diu labat arcus.
Vis intensa diu fugit et delabitur arcus.
Fit contenta diu arcus vis euanida tandem.
Perpetua et nimia exhauritur ager satione.

Io.
Istud equidem et scio, et fateor. Sed quid istinc conficis? Quorsum istud dicis? Quid facit istud ad Bacchum, quod dicitur, et ad hanc rem de qua agimus? Olfacio non nihil quorsum tendas, at malo dicas ipse clarius et euidentius.

G.
Studium puerile fatiscit, Laeta nisi austeris varienter festa pro festis: vt cecinit Ausonius, cui conciuit et Ouidius.

Cernis vt in duris (quid enim boue firmius?) aruis
Fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae nunquam vacuo solita est cessare nouali,
Fructibus assiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad circi si quis certamina semper
Non intermissis cursibus ibit equus.
Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis,
Quae nunquam liquidis sicca carebit aquis.

Io.
Quis contradicit? quis it inficias? Sed inde confectum putas, vel semper, vel plurimum et effusissimis habenis animoque deuotissimo ludendum?

G.
Sine veniam quo volo. Quid medio sermone me interpellas? Quid verba mea interrumpis? quid mihi interloqueris? Faueto, et sinito absoluam et ad finem perducam, quod intenderam.

Io.
Occidet miseros crambe repetita magistros.

G.
Quorsum istud?

I.
Scio iamdudum, quid dicas. Quid opus repetito frustra, et tempore perdito? Enecabis me iisdem iterum atque iterum inculcandis.

G.
Bone Deus, quando tibi aures sat praebentur a me faciles, donec absoluas, quae dicere pararis: cur non vel tantisper mihi aures tu quoque vicissim praebeas, dum ali quantulum hoc, quod dicere meditor, expediero? Vis solus loquendi et tacendi portisculum habeas, nec mihi liceat per te quicquam in medium serere? Nondum plene intelligis, quid velim, licet coniicias vtcunque quorsum tendam.

Io.
Perge igitur.

G.
Nostri maiores id animaduertentes, quod ingenium humanum continentibus et assiduis non par sit laboribus, hanc posteris consuetudinem reliquerunt, et quasi per manus tradiderunt, vt subinde ludendi suis discipulis potestatem faciant ludimagistri, nunc integrum diem, alias horam, alias sesquihoram, alias dimidiatum diem, praeut et ratio dictat, et res tempusque postulat. Quod igitur dicis eos non gnauiter neque ex animo literis esse deditos, qui inter ludentes loco numeroque sint et primo et postremo, qui sese et primos et postremos in ludendo praebeant, quid aliud, quam quod ludendi authores, ipsos inquam ludimagistros, tum neotericos et recentes, tum veteres multisque iam seculis hac vita defunctos carptum is laceratumque, qui et ipsi suis discipulis cum agerent magistros fecerunt subinde ludendi arbitrium, qua eadem ludendi potestate vsi erant cum agerent antea discipulos, similiterque nobis et nucibus et crepundiis indulserant.

Io.
Audi quid tibi reddam, idque paucis, cum hic diutius pendere non possim, aliis alio me vocantibus negociis. Fit ludendi copia, non modo vt continenter et semper ludatur, sed etiam vt abunde suppetat temporis, prius audita relegendi, et aliquid noui nostro Marte studiis quotidianis adiiciendi horis succisiuis, quod alias per occupationes scholares legere non vacet. Nam vt non decet principem solidam dormire noctem, ita quoque dedecet scholasticum qui quidem insigniter studiosus postulat videri, quique ad eruditionis culmem aspirat, integros et perpetuos ludere dies. Pulchrum est aliquando studia intermittere, et moderatis lusibus animum relaxare: atque ipsa vicissim ludendi tempora, si longiuscula sint, succisiuis studiis condere et moderari. Haec est sententia mea, quam si sequare, tibi quod ex vsu fuerit, feceris. Sin tibi secus videatur, per me vel aetatem ludas licet, et agas quicquid voles. Ego tibi patruus esse desino.

G.
Heus heus Ioannes, resiste parumper: quorsum ita festinas quasi actus scutica? Habeo, quomodo te locutum resequar.

Io.
Non vacat audire. Est mihi quiddam aliud serii negocii, quod omnibus rebus anteuertendum venit. Id reiicere in aliam horam aut procrastinare non licet.

G.
Quidnam istud?

An tot sustineas et tanta negocia solus,
Quantis vix labor Herculeus sit par obeundis?
Res Italas si armis tutaris, moribus ornas,
Legibus emendas: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora amice.

Io.
Rides tu quidem: attamem ego stringor necessitate tam ineuitabili, tam inexcusabili, tam inexuperabili, vt si monarcha sim totius mundi, et praelio iam nunc internecino et inexpiabili afflicter, omnibus postpositis oporteat huic vni succumbere morbo. Quin et ipse, si vel noctu profundum et tranquille dormires, vel interdiu interesses epulo splendidissimo, et hoc forte negocio vocarere, velles nolles, obsecundares et obsequereris oporteret.

G.
Olfacio quid sit. Alui parturientis te foetura premit Ineluctabile te ventris grauat onus. Ventrem geris maturo pondere grauem. Grauaris alui deiiciendae foetu. Nihil enim scio aliud quod se praebeat ita implacabile et inexpiabile, atque aluus nimis saburrata foetaque. Ingens telum necessitas exonerandi ventris. Diomedaea necessitate premimur, quando aluus maturo ciborum foenore grauida parturit. Necessitas alui vrgentis est ineluctabilis.

Io.
Rem acu tetigisti. Dignus es cui totum cedat in mercedem, quicquid vel nunc exclusurus sum, vel alias excusurus excreturusue, quod tam pulchra et certa coniectura mei ventris foeturam, alui meae partum assecutus es.

G.
Apage, istas epulas tibi met ipsi seruato, et sale condito, ne corrumpantur.

————————
 De ludo pilario. II De officio in aede sacra sub sacris obeundo. I